Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nostri

Your search found 1446 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 400-447:


400. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutes quoque effluere ac dissipari necesse est. Conuulso quippe fundamento | quicquid superędificatum fuerit, corruet. Firma sane fides fuit cęcorum illorum, qui increpati ut tacerent, magis clamabant: Luc. 18. Domine miserere nostri fili Dauid. Mar. 10. Matth. 20. Chananeę quoque mulieris inconcussa permansit credulitas, quam ipsa ne contempta quidem dimisit, et quod credendo atque sperando poposcerat, perseuerando impetrauit.


401. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nunc ergo quam perniciosum sit | ab euangelica ueritate dissentire, ipsorum Euangeliorum testimoniis probare conabimur, ut cum aduersariorum mens pertinacior nullis argumentis flecti queat, saltem nostri ea secum consyderantes | in proposito fidelis professionis intentius perseuerent fortius-que stabiliantur. Mar16 Qui non crediderit


402. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

petram stabiliamus. et ipsam uirtutum structuram nec malignorum spirituum uenti concutere poterunt nec pręsentium aduersitatum flumina obruere. immobilis inuicta-que perstabit, donec ad culmen usque perducatur summę perpetuę-que integritatis. Frustra autem Christum in cordis nostri monumento condimus, si constantię lapidem ad ostium monumenti non admouemus, ut eo aditum inimicis Christi, quantum in nobis est, prohibeamus. Qui sunt isti inimici procul longe-que abigendi | nisi uitia ipsa,


403. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Solus ergo in Domino gloriari poterit, qui uanitatis humanę pompam honores-que contempserit. Sic enim et Apostolus gloriatus est dicens: Gal6 Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! Et si humilitas ista sanctos deceat, profecto non sancti sed stulti sunt, qui terrenę laudis honore delectantur. Horum nunc dementia ueri assertione ostendenda


404. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et mente cęli culmina penetremus. Inde ueniet nobis auxilium a Domino, qui fecit cęlum et terram et omnia. Non possumus recte de illo aliquid speculari, nisi ab ipso adiuti, qui-que nobis relicti retro labimur, Dei ac Domini nostri ope subleuati usque ad thronum maiestatis eius perueniemus. Ad contemplandam itaque diuinitatis altitudinem dic cum Propheta: ps24 Ad te Domine leuaui animam meam | Deus meus in te confido. et tunc fiet quod in alio psalmo


405. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quosdam talis meditatio in tantum occupat, ut abstracti a sensibus toto corpore obstupescant | mortuis-que simillimi appareant, cum per dies multos nihil de necessitatibus corporis curantes immoti muti-que perdurent. Id Gręci extasin, nostri stuporem appellant. cor2-12 Hunc passus Paulus transcendit cęlos | et audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, nescire-que se fatetur, utrum cum corpore an extra corpus


406. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

neminem uincit nisi uolentem. De illis duntaxat, qui se in potestatem eius non inuite dedunt, triumphare consueuit | et eos ad interitum usque perducere. Nihil itaque aliud est impurę cogitationi totum animi assensum prębere | quam ab hoste nobis infensissimo sanguinis-que nostri imprimis cupido superari uelle. Manifesta autem stultitia est | ei sponte cedere, a quo nil nisi necem speres. Hoc tibi testatur Salomon dicens:


407. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Spes est summi boni Deo miserante potiundi expectatio. Peccauimus Domino legi iussis-que eius non ut oportuit parendo | agamus poenitentiam et speremus ueniam, et miserebitur nostri Deus noster. Matth. 4. Poenitentiam inquit agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Sed de poenitentia postea suo loco tractabitur | modo autem quam misericors est Dominus,


408. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

expansis deprecantem. Audiet Danielem prophetam dicentem: Posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari | in ieiuniis, sacco et cinere. Inde transiens ad Euangelium considerabit uas electionis Paulum apostolum, qui ait: Curuo genua mea ad patrem Domini nostri Iesu Christi. Ipsum quoque Christum Dominum contemplabitur, quo nemo sanctior, nemo magnificentior, modo prono corpore in faciem procumbentem, modo errecto in cęlum suspicientem et modo positis genibus orantem; non quod illi nostris humiliationibus opus esset, sed


409. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quibus lapidabatur, ueniam precaturus uidit cęlos apertos et Iesum stantem a dextris uirtutis Dei, ab eodem iamiam suscipiendus, cuius in diligendis inimicis mansuetudinem fuerat imitatus. Quo autem facilius ad assequendam beatitudinem uoti nostri compotes simus, expediet quidem eos etiam, quos Deo charissimos esse constat, ut pro nobis deprecentur, obsecrare, ut, quod ipsi non meremur, illorum, qui digni sunt, suffragiis obtineamus. Ita fecisse gentiles quasdam in Euangelio Ioannis legimus. Cupiditate enim affecti


410. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nonnulli uero satis cupide orant, sed fide dubia adhuc atque nutanti, ueluti ille in Euangelio, qui filium secum attulit ad Iesum, ut a demonis uexatione liberaretur, et ait: Siquid potes, adiuua nos misertus nostri! Quamdiu suspenso animo fuit, possit-ne id sibi a Domino pręstari, quod rogabat, non accepit. Postquam autem firma stabili-que fide opus esse ad impetrandum didicit et se iam uere credere nihil-que de Domini uirtute dubitare respondit, filium, pro


411. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim a corpore membrum non uiuificatur, sed quamdiu diuisum est, manet in morte. Confessionis autem sacramentum tam ueteribus quam nouis hominibus commune est. Gen. 3 Primi parentes nostri Adam et Eua cum peccassent, peccatum suum confiteri coacti sunt, Deo interrogante quare fecerint, quod facere interdicti erant, et illis respondentibus qualiter in id criminis incidissent. Voluit itaque Deus a primo homine confessionis inchoare mysterium, ut ostenderet | nulli


412. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

indeficiens, tu fons uiuus. Tu da, ut tibi placeant ieiunia nostra, ut cum placuerint, a te tandem tua dulcedine satiemur. Non erit molesta inedia, quam spes eiusmodi futurę saturitatis consolabitur. Tu es farina illa Elisei, qui uel amarissimum ieiunii nostri pulmentum uertis in dulcorem. Omne onus laborum nostrorum leuas istius quam in te fiximus spei suauitate. Itaque et cum ieiunamus tibi ieiunamus, et cum reficimur tibi gratias agimus, et postquam refecti sumus te laudamus. Quod ut nos doceres, te quoque fecisse meminimus,


413. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non ergo simus populus ille, qui (ut Hieremias ait) dilexit mouere pedes suos | et non quieuit, et Domino non placuit; sed simus illi de quibus in psalmo dicitur: Laudate, serui Domini, Dominum, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri! Stare enim iustorum est, mouere autem pedes et huc atque illuc titubantibus uestigiis uacillare proprium peccatorum est. Non simus igitur sicut lunaticus ille de Euangelio, nunc cadens in ignem, nunc in aquam, sed simus templi sancti columna Iachin,


414. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris! Infestet licet antiquus hostis, insidietur, tendat laqueos, uenena melle oblita propinet | et omnibus nitatur fallaciis, nos tamen a lege pręceptis-que Domini nostri nusquam recedamus, nos nihil seruituti, quam semel Deo obtulimus, pręferendum existimemus. Quia seruitus ista omni terrena libertate iocundior, utilior, gloriosior est. Hanc ne deseramus, occurrant semper menti nostrę


415. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illi, qui sapientem sola uirtute contentum | ideo-que beatum dixerunt. Vbi enim pręmia uerę uirtutis essent nesciebant, per totam noctem humanę scientię laborantes et nihil capientes. Sapientiores igitur fuere illis piscatores nostri, quorum disciplinam, quam a Christo didicerant, et philosophi Ariopagum relinquentes sunt secuti | et ipsi Romani principes contempta idolorum cultura probauere. Totis enim imperii uiribus falsorum deorum religionem defenderant. uicti autem non armis, sed eorum qui cędebantur


416. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

semper beatum esse philosophi contendunt, eo quod sola uirtute contentus sit, uirtutem autem sibi ipsam sufficere. Patet quia nihil extra uirtutem, in quo beatitudo esse potuisset nouerant. Ignorabant igitur bonum illud quantum aut quale esset, quod debetur uirtuti | quod-que nostri sapientes uitę innocenter laudabiliter-que actę meritis confidunt se consecuturos | et tunc demum beatos fore, cum illud adepti fuerint. sed quamdiu in expectatione eius sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur.


417. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent. Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per ipsa uirtutis opera Deo iungi cupiebant. quod quia pręcipue martyrii patientia


418. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sapientis est. Qvod diabolo imminvtae sint vires. Caput XVIII Veruntamen siqua solito grauior ingruerit tentatio, non cadamus animis | imminutę sunt diabolo uires Saluatoris nostri aduentu, ipso dicente: Io. VI Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Eiectus est enim de cordibus multorum qui idola colebant. desiit ille nequam ita


419. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deo cura salutis nostrę, ut suos angelos pędagogos nostros esse uoluerit, haud multum timendus est mortis machinator diabolus. quia semper uincemus, si semper angeli de cęlo nobis missi monitis inspirationibus-que parebimus | et a Domini nostri mandatis nunquam discedemus. Omnem igitur uincendi spem in Deo collocemus. et quoties uincimus, ei soli uictorię gloriam dedicemus, ei gratias agamus | dicamus-que cum psalmista: ps. 88 Tu humiliasti sicut uulneratum superbum,


420. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nos ergo qui in Christum credimus, qui Dei Filium confitemur, tantę in nos inimici inuidię non ignari, quoties delinquendi concupiscentia mentem solicitari coeperit, meminerimus dolos esse carnificis nostri | nihil-que agamus, in quo Deum offendi nouimus | et ob quod si egerimus, de altitudine paradisi quam speramus, in abyssum inferni quam timemus, deturbandos nos esse certum sit. Cum itaque molestior difficilior-que sese ingesserit tentatio | et cordis intima lacessere


421. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

molestia liberum ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces. Cum-que hoc tibi contigerit, Deo gratias age, qui tam cito Sathanam pedibus tuis subiecit. Nisi enim ille opem tibi laboranti miseratus attulisset, nunquam uicisses. Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas, ut etiam pro eo quod ipso adiuuante uincimus, remuneret uictores | et suum beneficium in nostrum transire patiatur meritum. modo post uictoriam ne insolescamus, sed humiles ac submissi de omnibus ei laudem


422. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui sit autem iste spiritus quo uiuimus, declarat Saluator in Euangelio dicens: Io. VI Verba quę ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt; caro non prodest quicquam. Domini igitur nostri pręcepta spiritus et uita sunt. ea obseruando uiuemus. carni autem quę non prodest, consentiendo | mori necesse est. Caro enim absque spiritu uiuere non potest. Tunc autem absque spiritu est, cum a mandatis diuinis se auertens propriam


423. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

repugnare spiritus ipse per se non sufficeret, nisi uirtus diuina quę illum creat | et creando infundit | et infusum conseruat, etiam periclitantem adiuuaret. Quis me liberabit, inquit Apostolus, de corpore mortis huius? hoc est de corpore, in quo primi parentes nostri cum non obedissent Deo mortui sunt. respondet et ait: Gratia Dei per Iesum Christum. Nos igitur in Christum credentes | a carnis uiolentia non nostrę uires, sed diuina liberat gratia. Quanuis autem ab Adę maledictione tunc absoluimur cum in Christo per baptismum


424. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum quotidie Domino tuo pecces? nec tantum offensę passus es, quantum delicta tua atque peccata merebantur. Quoties ergo mali aliquid patimur, protinus ad conscientiam scelerum nostrorum recurramus. et cum non immerito id nobis accidere cognouerimus, patienter toleremus | et Domini nostri exemplo pro inimicis etiam nostris oremus, pro malo reddentes bonum, pro iniuria beneficium. Sic nostra nobis remittentur peccata, et patientię uirtus pręmio maiore compensabitur, et mala quę passi sumus in nostrum commodum conuertentur.


425. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in cęlum. ut qui pacifici fuerant, filii Del fiant et uocentur. Ad pacem istam capessendam Corinthios hortatur Apostolus dicens: Ad Cori. prima I Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes | et non sint in uobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu | et in eadem scientia. Plurimi sane hoc faciendum esse ostendit, dum cum tanta exigit obsecratione | et dum adiurat per nomen, quod est super omne nomen,


426. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sicut etiam in nobis Dei beneficia laudemus. Illum uero qui uirtutibus nos antecellit, et diligamus corde | et opere imitemur | neque in quo ipse profecit, sed in quo nos defecimus doleamus. Si autem contigerit | nosipsos ab aliis pati inuidiam, huiusce rei causam discussa animi nostri conscientia | inquiramus. et si hoc nostra culpa fieri cognouerimus, emendemus, sin aliena, ęquo animo feramus. Vsu enim uenire solet, ut malis odio boni sint, arrogantibus mites, casti incontinentibus, impiis religiosi.


427. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in cute inde nascentia hulcera curentur. Interiora si sana fuerint, ea quę foris sunt pulchre ac probe se habebunt. De quinque sensibus. Caput XIX Et quoniam sensus nostri uię sunt, per quas illa, quę animę bonum corrumpunt, intus penetrare solent, quali custodia muniendi sint, ne id patiantur, nunc docere conabor. Sensuum nostrorum impar numerus est. Impar autem


428. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Leuit. XXVI Persequemini immicos uestros, et corruent coram uobis. persequentur quinque de uestris centum alienos, et centum de uobis decem milia. Si enim sensus nostri pręceptis diuinis muniti fuerint, uitiorum multitudo aduersum illos pręualere non poterit. Cadent a latere eorum mille et decem milia ad eos autem non appropinquabunt.


429. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perfecti solido cibo utamur, exercitatos (ut Apostolus ait) sensus habentes ad discretionem boni ac mali. Hoc est in bonis operibus quotidie se exercendo, mala autem fugiendo | eorum-que cupidini semper nobis aduersanti repugnando. Siquidem sensus nostri (ut diximus) semitę sunt | a sede animi per corporis foramina patentes. per has hostes intrare desyderant, ut uirtutum ciuitatem expugnent | et his expulsis ipsi ibi dominentur. Visus Oculos


430. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ieiuna | et semper ad memoriam reuoca | ideo te monachalem uitam elegisse, ut Deo famuleris, non ut uentri seruias. De tactu. Caput XXIV Tactus postremo nostri synceritatem seruare poterimus, si ab iis quę rerum prohibitarum cupiditatem prouocare consueuerunt, manus continebimus. Ad Cori. prima VII Bonum est homini (ut ait Paulus apostolus) mulierem non tangere.


431. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in domo mea et in muro meo locum nominatum, et nomen melius filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non deficiet. Laudent matrimonia coniugati et prolis foecunditate glorientur , dum tamen eunuchi nostri melius filiis et filiabus nomen a Domino sibi uendicent | patribus-que matribus-que apud omnium patrem pluris habeantur. Restat ut doceamus quibus armis uirtus castitatis ne offendatur, tuenda sit.


432. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

triplici elemosinarvm genere. Caput XII Satis ista de castitate ac pudicicia | nunc magis proximam charitati uirtutem explicabimus, erga egenos liberalitatem. Domini nostri, cuius omnia sunt, pręceptum est: Mat. 5 Qui petit a te, da ei, et uolenti mutuari abs te ne auertaris . Aliorum inopię tua succurrat opulentia,


433. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Hebre. 13 Mementote uinctorum tanquam simul uincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. Nam si omnes in Christo unum corpus sumus, debemus male affectis condolere | ut membris corporis nostri, et saluti eorum consulere non minus accurate quam nostrę consultum uellemus, si idem mali pati contigisset. Tunc enim siqua calamitate ipse oppressus fueris, siqua uiolentia uexatus, non te pudebit opem implorare, quam alias pręstitisti. Da modo operam, ut cum beato


434. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

propulsare debemus. Ionas Et si Ionas propheta tempestatem in mari passus mergi uoluit ne alii mergerentur, quanto magis pręferenda est cuiusque hominis animę salus corporis nostri saluti? Omne tamen beneficium non tam res ipsa magnum facit | quam uoluntas. Magnum est, cum libenter, cum cito offertur, cum toto animi affectu impenditur;


435. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exempla. ut quos pręmia ad uirtutem parum excitant, saltem poena a uitiis auocet. De ingratis ante dilvvivm. Caput IV Adam et Eua Primi parentes nostri donec beneficiorum memores iussioni diuinę obtemperarunt, paradisi in quo positi erant, bonis fruebantur. Postquam uero per ingratitudinem a mandato recessere ligni uetiti fructum gustando, eiecti de paradiso,


436. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

liberare. non ad Hierosolymam reducere | nec regno restituere terreno, sed quod longe felicius est, ad paradisum transferre, in supernis cęli sedibus collocare | et sempiternę suę glorię participes facere. Quod si aduersus tantam Dei uestri nostri-que benignitatem | Christum suum non recipiendo ingrati esse pergetis, de temporalibus miseriis istis ad ęternas descendatis necesse est. Nulla enim maior in Deum Patrem ingratitudo fieri potest | quam in Filium ei coęqualem et coęternum et consubstantialem nolle credere.


437. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hanc tu refectionem intra te senties, quoties quicquid agis, ad eum finem direxeris, ut purius Domino seruias. ad Coloss. 3 Omne quodcunque facitis inquit Apostolus in uerbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo Patri per ipsum. Facere opus et gratias agere simul iuberis, ut et manum cum Martha ministerio occupatam habeas | et mentem cum Maria diuinę contemplationi intentam.


438. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

simus omnia supplicia | omne mortis genus perpeti prius quam Deo peccare. Per hanc humilitatem aditum nobis parabimus in cęlum | et gaudiis perfrui merebimur sempiternis, participes facti glorię Domini nostri, cuius humilitatem in terra fuerimus imitati. De hvmilitate vitiosa. Caput XXV Sciendum tamen esse alias quasdam humilitates, ex quibus alię quidem nihil ad


439. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 128 Confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Syon | fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam euellatur exaruit. Ab his liberari precatur iustus cum ait: ps. 122 Miserere nostri Domine miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione | multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus et despectio superbis. Qvod svperbi svccvmbant passionibvs | et qvae sint illa per qvae


440. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 128 Confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Syon | fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam euellatur exaruit. Ab his liberari precatur iustus cum ait: ps. 122 Miserere nostri Domine miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione | multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus et despectio superbis. Qvod svperbi svccvmbant passionibvs | et qvae sint illa per qvae notantvr svperbi. Caput


441. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim debet omnem erga alios amoris affectum sola Deo parendi atque obsequendi sedulitas. Quę profecto si nobis contigerit, nullus hominum timor obstabit, nullus pudor, quin agamus, quicquid uel a Domino | uel a pontifice uel a collegii nostri pręposito iniunctum fuerit. Non timuerunt sancti prophetę magnos reges coram arguere | neque populo plebi-que aduersa denunciare, cum a Domino mitterentur. Esa. 20 Esaias


442. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mar. 10 Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? docens | glorię suę consortem fieri non debere, qui passionum suarum se non fecerit participem. Hęc itaque crux et hic calix sunt stigmata illa Domini nostri Iesu Christi, quę se in suo corpore portare Apostolus gloriabatur dicens: ad Cor. prima 5 Vsque ad hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cędimur et instabiles sumus, et


443. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ullo tormentorum genere a charitate eius separare. Hoc te frustra prorsus conatum scies, cum etiam ipsa postrema in mortem anhelantium uoce Christum inuocari, Christum glorificari audieris. et tunc demum te uictum senties, sed fateri pudebit. Nos enim in isto fidei agone uoti nostri compotes erimus, tu tui nequaquam. qui ideo nos torques, ut a Christo auertas | et ad deorum quos palam contemnimus, cultum compellas. Et cum hoc quod maxime cupis perficere in nobis minime ualeas, nonne superatus es nostra constantia, nostra pro


444. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suppliciis uictus cędere, palam eum exhortari ad patientiam debes | et in periculo animę alienę uitam propriam contemnere. Plus enim debemus diligere bonum animę, non nostrę modo, uerum etiam alienę | quam bonum corporis nostri. hoc enim temporale est, illud ęternum, hoc carnale, illud spiritale. pręferenda autem sunt carnalibus spiritalia | et temporalibus ęterna | et mortalibus nunquam moritura. Quod si te quoque in hoc pietatis agone


445. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sed quoniam iuxta Apostoli sententiam Templum Dei est quod estis uos , templo Dei benedicit, quisquis fideli populo benedicta impendit. (!) Discant nostri temporis episcopi promptiores esse ad benedicendum, ne templo Dei maledixisse arguantur, cum temere et non merito aliquem fuerint execrati. Semper tutius est in benedicendo quam in deuouendo errare.


446. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ea quę scripta sunt, non omnia iuxta litteram intelligantur. Spiritalis benedictionis meminit Apostolus, ubi ad Ephesios scribens ait: Ad Ephes. 1. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cęlestibus in Christo. Profecto qui huius benedictionis particeps est, eius conuersatio in cęlis est, non in terra. Proinde nec terrena bona ad eum


447. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hic quippe benedicendi mos apostolorum proprius fuit, ut eorum scripta testantur. Omnes fere Pauli epistolę sic finiuntur, ut eis ad quos directę sunt, gratiam precentur et pacem, non huius mundi pacem uel gratiam, sed Dei Patris et Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti. Nihil ei deesse poterit, quem ubique Dei gratia comitabitur. Qui autem linguam suam ad benedicendum assuefecerit, hic uere Christi seruus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.