Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quibuscum

Your search found 32 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6-11:


6. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

inconsultae expeditionis dedecus non sine detrimento reportantes. Cui autem dubium est Alberthum in Getas temere motum esse? Quippe quibus tantum libertatis studium inest, ut neque finitimis Turcis, quorum armis tot iam Christianorum regum imperia deleta sunt, neque Hungaris, quibuscum uetus societas, ut ante dictum est, illis intercedit, seruire unquam in animum induxerint, quum utraque gens illos bello saepius tentasset. Tales ergo non ui cogendi erant, uerum beneficiis conciliandi, atque mercede potius in partem quam in ditionem trahendi.


7. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

affecit incommodis, propterea quod Bazethes, qui antea ueluti fraenis quibusdamue compedibus uinctus continebatur, sublato fratre non secus ac fera bestia refractis claustris erupit in nostrae religionis gentem, atque exinde occasionem quaesiuit, qua uel his Christianis, quibuscum illi pax erat, modo hi opportuni essent, iniuriae arma inferret. Itaque Carbaliam, a Catharenis propter acerbas fructuum exactiones ad Turcas deficientem, quum per foedus inter Turcas et Catharenos ictum id fieri non liceret, suo adiunxit imperio. Est autem Carbalia


8. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

uelle sibi Venetorum permissu liceret per agrum Venetae ditionis exercitum ducere. Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel forte alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad Maximilianum remisso exercitum suum eo proficisci iubent, unde Germanos in Italiam irrupturos putabant. Maximilianus satis intelligens se suis artibus


9. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

est, partim ueneno patris opera ob defectionis suspitionem necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu Cichanes appellatus est. Post hunc Achimates fuit, deinde Corguthes, ultimum Selynem uocarunt. Conuocat igitur Bazethes seorsum singulos eorum, quibuscum de magnis rebus consultare consueuerat, quo quisque amotis arbitris suam liberius promeret sententiam; sciscitatur, quemnam ex liberis suis potiorem regno administrando censerent. Purpuratorum opulentiores, quique ocio et quieti dediti erant, Achimatem maxime probabant,


10. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum salutis humanae circiter trecentesimum supra millesimum bellum acerrime gesserunt, Christianis natale Christi solum sibi iure suo uendicantibus, uictoriam socordia mutantes luxui se ac desidiae, ubi hostilis metus animo decessit, corrumpendos dedere. Nempe Aegyptus locorum


11. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

iccirco sunt, qui credant Hungaros a Turca, Hungaricae discordiae haud ignaro, legatione in speciem pacis petendae missa, fraude actos, quo improuidos ac de bello nihil suspicantes adoriretur. Igitur conuocatis amicis, quibuscum de maioribus rebus consultabat, ad eos de bello Hungaris inferendo refert. Et quo populares ad bellum ineundum uehementius accenderet, ementitur nulla regii decoris habita ratione, in uulgusque spargi imperat Hungaros sublato gentium iure legato suo aures et nares praecidisse. Nec uanitas


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.