Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: non

Your search found 49997 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1134-1141:


1134. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 71 | Paragraph | Section]

sunt hactenus dehortata, verum illud in primis, quod mea proferre quam aliena transferre, semper duxi praestantius: tamen quando ita evenit, ut institutum tandem meum transgrederer; cui potius has primicias offeram quam tibi? qui me id negotioli suscipere, quod profecto non facile alius fecisset, crebra incitatione compulisti; qui praeterea hunc libellum, me velut in schola dictante, quasi discipulus, aut velut orante, quasi notarius excepisti. nec vero hac sola de causa potissimum tibi eum mitto; sed multo magis, ut tu homo nobis amicissimus, cum inimicitiarum


1135. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 71 | Paragraph | Section]

utilitates a Plutarcho sapienter collectas leges, quanto uberiores sint amicitiae nostrae fructus, recognoscas. Ceterum quod ad opusculum ipsum pertinet, nec ego id tibi admodum commendo, nec emitti abs te in vulgus magnopere cupio; quoniam ex ea re laudem nolo consequi, quam laudis gratia non sum ingressus; vituperationem certe non debeo, cum nec doctrina mea, nec aetas ea sit, ut citra veniae meritum quicquam potuerit a nobis delinqui. Quicquid erit, equidem prober ab aliis an reprehendar, juxta aestimo; si tu tantum obsequio meo contentus es, effugi poenitentiam.


1136. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 71 | Paragraph | Section]

collectas leges, quanto uberiores sint amicitiae nostrae fructus, recognoscas. Ceterum quod ad opusculum ipsum pertinet, nec ego id tibi admodum commendo, nec emitti abs te in vulgus magnopere cupio; quoniam ex ea re laudem nolo consequi, quam laudis gratia non sum ingressus; vituperationem certe non debeo, cum nec doctrina mea, nec aetas ea sit, ut citra veniae meritum quicquam potuerit a nobis delinqui. Quicquid erit, equidem prober ab aliis an reprehendar, juxta aestimo; si tu tantum obsequio meo contentus es, effugi poenitentiam. Vale.


1137. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 72 | Paragraph | Section]

Aurelio. S. Iterum me acerrimis cohortationibus tuis, Marce aureli, ad interpretandi officium, quod antea constantissime deprecari consveveram, impulisti. Accipe ergo iterum ex eodem Plutarcho libellum, mores negotiosorum hominum comice depingentem; quem ideo studiosis non inutilem fore arbitror, quod sive hoc morbo laborantes eum legent, poterunt sanari; sive plane valentes, qualis tu es, poterunt oblectari. Ceterum si mandatum meum de eo expectas; ad superioris opusculi, cui et hoc annectendum curabis, praefatiunculam te remitto. Nam in praesentia majus


1138. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 74 | Paragraph | Section]

patrocinantur. Quod si toto in opere dicendi venustatem desiderabis; fac primum cogites; quam aegre procedat omnis traductio; tum quod nec orationes nec historiae tam sunt difficiles translatu, quam scripta philosophorum, in quibus si modo sententiam recte verteris, magna felicitas est cetera non omnino insipida videri. Vale. Patavio, pridie Kal. Mart. M. Quadringentesimo Quinquagesimo septimo. III. Epistola


1139. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 79 | Paragraph | Section]

parte in dominio M. F. V. constitutae esse dignoscuntur; ideo M. F. V. rogamus diligenter, quatenus praefatum D. M. Episcopum in huiusmodi decimis sibi de jure debitis tueri, ac easdem manibus suis vel suorum, libere et legitime administrari facere dignemini. Non solum nobis, sed etiam Deo in hac parte rem placitam facturi. 1460. VI. Episcopus Quinque-ecclesiarum ad D. Senensem. Dudum me


1140. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 81 | Paragraph | Section]

1462. VII. Episcopus Quinque-ecclesiarum Ioannes, ad Cardinalem S. Angeli. Satisfacturus eram debito meo erga R. P. V. literis longioribus, si non earum portitorem contigisset esse R. P. D. Marcum Episcopum Tinniniensem, quem satis scio et ornatius et copiosius omnia relaturum, quae a me scribi possent. Vnum tamen, quamvis et illi coram peragendum delegaverim, nihilominus et epistolae mandandum putavi, plurimam videlicet mei


1141. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 82 | Paragraph | Section]

vilitatem. Cetera dicet R. in Christo P. D. Marcus, Episcopus Tinniniensis; qui etiam apud SS. D. N. pro certis causis meis et meorum intercessurus est. Quarum una, quae ad quietiorem mei et Ecclesiae meae statum pertinet, satis quidem ardua est, plurium tamen judicio non inusitata, nec prorsus illicita; nobis vero multis ex rationibus plurimum necessaria. Oro V. R. P. ut in ea re promovenda, sui erga me favoris initium auspicetur. Nemo est, cui pro tanto in me collato beneficio malim obligari quam R. P. V. Quam Altissimus


Bibliographia locorum inventorum

Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.