Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: non

Your search found 49997 occurrences

More search results (batches of 100)
First 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 162 163 164 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 15380-15411:


15380. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

meorum originem et primordia urbis Rhacusae. Quum enim essem Baciae aliquot ante annis apud Gregorium Fregepanem, Colociensium antistitem, et ille sese ferret a Rhacusa oriundum, sępius mecum egit ut id negotii in eius gratiam subirem. Nempe ardebat non mediocri cupiditate homo, licet inter Hungaros satis honestus, ut maiores suos etiam inter Dalmatas claros extitisse ostenderet. Malebat autem se Rhacusanum esse quam quenpiam alium eius regionis, quando illum non fugeret Rhacusanos


15381. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

eius gratiam subirem. Nempe ardebat non mediocri cupiditate homo, licet inter Hungaros satis honestus, ut maiores suos etiam inter Dalmatas claros extitisse ostenderet. Malebat autem se Rhacusanum esse quam quenpiam alium eius regionis, quando illum non fugeret Rhacusanos inter ipsos Dalmatas opibus longe eminere. Quare quum tandem in animum induxissem ei morem gerere, nec, Turcaicis armis per Sirmium uagantibus, scripta ad illum mittere liceret, iussi Rhacusam nostram ad te diuertere. Quam,


15382. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ubi seueritate tibi insita paulo remissa seu potius reiecta comi hospitio susceperis- uolo enim te esse interdum leniorem- quando ingenio longe propensiore sis ad benignitatem quam ad blanditias, adhibito Mihaele Buccignola nostro legere non grauaberis, et si quid mutandum, aut addendum seu demendum censueris, me admonebis. Libenter enim cum in caeteris rebus tum in his scriptis tua usurus sum censura. Vale.


15383. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri et originem Rhacusanae urbis commemorauit. Cuius quidem authoris scripta, licet essent uetustissima specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen multorum annorum tabe adeo corrupta erant ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quandoquidem res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde possint


15384. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Slouinorum res excidiumque Epidauri et originem Rhacusanae urbis commemorauit. Cuius quidem authoris scripta, licet essent uetustissima specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen multorum annorum tabe adeo corrupta erant ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quandoquidem res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde possint coniungi.


15385. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Epidaurii ciues, qui forte aut mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slauinis regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari, et per se Epidauriis infesti, tantae cladis reliquias ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta sibi uindicare nituntur, ad auaritiam odium


15386. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari, et per se Epidauriis infesti, tantae cladis reliquias ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta sibi uindicare nituntur, ad auaritiam odium adiungentes, quo non modo in Romanum nomen, sed etiam in Latinas colonias grassabantur, uiribus Romani imperii, ut sunt omnia orta occasui obnoxia, exhaustis. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse


15387. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ad auaritiam odium adiungentes, quo non modo in Romanum nomen, sed etiam in Latinas colonias grassabantur, uiribus Romani imperii, ut sunt omnia orta occasui obnoxia, exhaustis. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius seculi sanctitatem: nempe illis temporibus Christiani


15388. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

monasterium, quod Sacrae uirgines incolunt, exaedificauit, munimentum et aduersus hosteis futurum et urbanis facilius in officio continendis. Locum Rhacusani Diuam Mariam Castellanam uocant, quamquam sunt qui existiment hanc arcem non a Belo a fundamentis inchoatam, sed potius ab illo, addita etiam Michaelis Constantinopolitani imperatoris ope, ad cuius imperium id temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam


15389. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Gens Slouinorum, simul religionis amore, simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta atque imposito in naueis exercitu, in Apuliam traicit pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidit, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dedit, qua ex re Rhacusanae fortunae haud parum adiectum.


15390. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plerumque incidit morbum, intestina tyrannide fortunis aucta premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo et Dalmatia, testamento ipsius Seuropyli, Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia, licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat, nomen magis senescentis imperii quam uires


15391. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

aucta premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo et Dalmatia, testamento ipsius Seuropyli, Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia, licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat, nomen magis senescentis imperii quam uires respiciens. Mos erat apud Rhacusanos urbis praetores semestri imperio creare.


15392. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret. Iam duos annos Demiani tyrannis expleuerat grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore necessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu


15393. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

tyrannidem auersantem animaduertunt qui huic concioni interfuerant, fidesque dictis eius habita est, omnes ad recuperandam libertatem excitantur. Sed quia animis mercatura, cui soli studebant, effoeminatis nihil fortitudinis inerat, non ausi per se tyrannum aggredi maluerunt externa ope aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti indigni qui suis legibus uiuerent id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt


15394. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt et patriam alienae ditioni subiicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam. Erat inclyta eo tempore Veneti populi, non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis: priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad


15395. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

commitendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum non modo imprudenter, sed etiam non sine defectionis nota accepere, nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat, eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese


15396. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

libertate quicquam demptum iri neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum non modo imprudenter, sed etiam non sine defectionis nota accepere, nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat, eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus


15397. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

effugisse et ipsi paulo post satis perspicerent, dum pro continuo ciuis sui imperio quotannis alium atque alium dominum, et hunc externum, sortirentur. Et quia ui aperta pelli urbe tyrannus non poterat- id enim temporis Veneti nullas fere, ut dictum est, uires habebant- rem astu hunc in modum aggrediuntur. Per speciem legationis ad Constantinopolitanum imperatorem mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae


15398. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

causa naui paulum uehi. Tyrannus, genero praesertim idem suadente, Venetorum uerbis dolum haud subesse ratus nauim Venetam conscendit, ubi ei uincula extemplo indita nauesque sublatis anchoris altum petiere. Tyrannus animaduertens se non modo dominatione, sed et libertate priuatum, accusata Venetorum fraude ac generi parricidio puppi caput illisit. Itaque interiit amissi imperii magis quam Christiani officii memor. Hic exitus


15399. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Rhacusanum haberet, suaeque leges, sui magistratus Rhacusanis essent. Igitur ciuitas ad insitam animis humilitatem sordidis Venetorum artibus adiectis- nempe principum suorum mores populi imitantur- coepit esse non paruo apud finitimos contemptui. Hunc contemptum Veneti, ne Rhacusanorum opes augerentur, consulto fouere, his suadendo ut potius emundis atque uendundis mercibus incumberent quam ulli negotio libero homine digno


15400. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

die, quem Christiani Sacrosanctam ressurrectionem appellant, quo sane solemni lustrari solent religiosi uiri, et quicquid piaculo dignum per totum annum admiserint ritu Christiano expiare. Hoc eodem die Slouini, ceterorum more barbarorum, non tam sacris precationibusque quam epulis et largiore uino uti solebant. Docleates animaduertentes Rhacusanos ita a Slouinis obsidione pressos ut neque appellentibus nauibus in portum Rhacusanum tutus aditus esset, neque inde soluentibus


15401. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

durant diem. Caeterum, quum ciuitas soli asperitate frumento anguste uteretur, nauigationi multo enixius quam antea inopia cogente incumbere coepit, frugesque nauibus conuehere, nec non alias merces aliis, ut fieri solet, permutare. Ex qua profecto re et ingentes breui compararunt opes, et Illyricis regulis mercibus aduectis magno simul usui, simul uoluptati esse. Sane prisci


15402. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

prisci Rhacusani finitimos reges omnibus officiis adeo prosequuti sunt ut uir religione insignis, Stephanus Nemagna, Bossinatibus in Illyrico id temporis imperans, Rhacusanorum in se officiis, quibus eius gratiam promeruerant, permotus non mediocrem his Staei agri partem dono dederit cum tota chersoneso a Rhataneo castello denominata. Distat autem Rhatanea chersonesus ab urbe Rhacusa, qua illa continenti adnectitur, triginta fere millibus passuum; qua quidem in fauonium


15403. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

expulisset, Rhacusanos liberos et suis legibus in perpetua tamen Hungarorum societate, in qua ad hanc diem integerrima fide permanserunt, aetatem agere permisit, iussos duntaxat quingentos aureos nummos annui census nomine pendere, non quo stipendiariam urbem efficeret, sed ut leue tributum urbi Dalmatiae opulentissimae impositum testaretur Dalmatiam ipsam esse Hungarici regni prouinciam et ad regis imperium spectare. Porro Hungari, attrito


15404. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

imperio, a Seuropyli Dalmatarum regis usque tempore affinitatis iure Dalmatiam imperio suo adiunxerant, ipsius Seuropyli filia, quum is uirili stirpe careret, regi suo in matrimonium accepta. Sunt enim auctores qui tradunt Seuropylum non omnino orbum liberis decessisse, sed filiam sibi superstitem reliquisse. Quanquam multis ante annis primi Hunni, mox Vcri Magere duce Dalmatiam de Romanis deletis Salonis, coeperant suoque regno adiecerant. Occupauerant


15405. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Literae, dum parum caute ab agresti consciis redduntur, interceptae proditionem manifestam fecerunt. Itaque coniurati deprehensi quaestioneque habita conuicti meritas patriae poenas dedere, omnibus, qui sanguine eos contingebant, non modo huiusce poena laetis, sed etiam supplicii pene exactoribus. Ferunt enim quendam, cuius fratris filius coniurationis damnatus erat, purpurea ueste indutum in foro inambulasse dum de coniuratis poena caperetur.


15406. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Itaque profectus in Hungariam adit Barbaram, Sigismundi uxorem, cui se cordi esse haud quaquam ignorabat. Erat enim et ipse ex aulicis Augusti, florentique aetate ac forma corporis eximia, et regina feminarum uitia uergens etiam annis non exuerat. Itaque compositis criminibus in Rhacusanos persuadet reginae ut cum imperatore agat ut insulae Rhacusanis nuper attributae liberae sub Caesaris imperio de caetero essent, ne Rhacusanorum simul regendi inscitia, simul tyrannide


15407. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

criminibus, adimerentur. Sed crimen ualuit eo maxime quod Rhatanei Canalensisque agri diuisio eiectis ueteribus colonis parum purgata esset, cum insulani alienae cladis exemplum metumque, qui non uanus esse uidebatur, in suam defensionem contulissent. Itaque, licet Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus satis nota essent, cupiditas tamen alieni agri causam eorum euertit. Nempe Rhacusani, non modo imperium insularum


15408. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

exemplum metumque, qui non uanus esse uidebatur, in suam defensionem contulissent. Itaque, licet Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus satis nota essent, cupiditas tamen alieni agri causam eorum euertit. Nempe Rhacusani, non modo imperium insularum quaerebant, sed etiam priuatas possessiones prauo consilio inito sibi uendicare conabantur, mercaturae consuetudine proprium magis quam publicum emolumentum sequentes.


15409. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

imbelles esse et praedae expositos, consilium inierunt ut urbem prius direptam alienae subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, enuntiata esset Rhacusano senatui, in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes per speciem expeditionis extra urbem ablegatos posthac urbem ingredi non permiserunt, itaque urbs incolumis ab intestino hoste conseruata.


15410. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, enuntiata esset Rhacusano senatui, in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes per speciem expeditionis extra urbem ablegatos posthac urbem ingredi non permiserunt, itaque urbs incolumis ab intestino hoste conseruata. Verum fugatis mox ab externo hoste Rhacusanis copiis rebusque accisis consternata ciuitas in detestabili scelere spem posuit


15411. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ita inimico animo regiones ad patris imperium spectantes Turcaica manu sibi adiuncta deuastando peruagatus est ut hoc in primis certamen Turcis aditum in Dalmatiam aperuerit et Cossaciam familiam extinxerit, Rhacusanamque ciuitatem non modo tributariam fecerit, sed etiam in Turcaicam pene seruitutem redegerit. Nimirum, ita plerumque usu uenire solet ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 162 163 164 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.