Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: non

Your search found 49997 occurrences

More search results (batches of 100)
First 172 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 18176-18192:


18176. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 201 | Paragraph | Section]

est transcriptio litterarum ad Franciscum regem et Carolum imperatorem Audio Alemaniam turbari, tumultuarioque milite feruere, et duces nescio quos (nihil enim huc liquido perfertur) uelle esse tibi molestos. Quę res ob pietatem eam, qua Tuam Maiestatem amplector, non parum cruciat repetentem memoria, quo casus tandem recidit, ut amissa occassione, qua uestris in regnis interceptum hostem facultas erat retundi et tot Christiani nominis iniurias ulcisci, hodie mutuo odio et simultatibus inuicem geratis pręlia et in exitium mutuum ruatis. Quod


18177. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 201 | Paragraph | Section]

Tua pauca, quę suggerit spiritus, referam, urbanissime quam fieri potest, ea promens. Medeam feram mulierem et spreta paterna domo adulterum secutam aiunt frustatim fratrem Absirtum secuisse, ut patrem sui regni prędatores insequentem moraretur; quo ingenio periculum euasisse prędones. Non hodie, inquam, Christi uestem esse dissipatam, et quemque raptam partem apud se teneri uelle ui et omni iniuria, ut nulla facultas sit consulendi bono publico? Atqui si modum malis optamus poni, opus ut cuncta menbra uni redigantur corpori. Alioquin nedum hostis capta semel pręda tuto fruetur,


18178. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 201 | Paragraph | Section]

corpori. Alioquin nedum hostis capta semel pręda tuto fruetur, sed quicquid reliqui apud nos superest, id omne hostis futurum, nisi maturo, qua inquam ratione, prouideatur. Porro summa hęc et caput omnium rerum est, ut totius populi Christiani corpus unum fiat, et principes non sint sibi principes, sed toti populo Christiano, atque acta uita omnium legibus respondeat. Viuatur ita tam in statu temporali, ut ita dicam, quam spirituali, ut legibus institutum est, et contra eos seuerissime uindicetur, qui principatus suffulti potentia a nulla non abstinent iniuria.


18179. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 201 | Paragraph | Section]

unum fiat, et principes non sint sibi principes, sed toti populo Christiano, atque acta uita omnium legibus respondeat. Viuatur ita tam in statu temporali, ut ita dicam, quam spirituali, ut legibus institutum est, et contra eos seuerissime uindicetur, qui principatus suffulti potentia a nulla non abstinent iniuria. Sed publicum iudicium intemeratum esto, quod cognoscat de principum omnium erroribus. Tum nemo priuatus sibi doleat rem capi uel pudiciciam uiolari. Omnes tamen rebus publicis impendant tuendis, ut publicum aerarium ditissimum sit, siue regius status siue


18180. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 205 | Paragraph | Section]

satis humanum ingenium aliqua mihi intercedit necessitudo, qua diu est ex quo factus audacior per litteras multa dissero de re Christiana. Cumque casus rerum eam hodie mihi ad eum scribenti materiam suggereret, e re uisum cum Maiestate Tua quoque iisdem de rebus hodie agi. Quid inquam? Non mihi dicendi ampla pręstatur facultas, ut et pro tempore et pro auditorii ratione conditionem deplorem status Christiani. Ei scilicet nomini ereptam Aphricam, Aegyptumque et Asiam amissas, olim in Europam penetratum, cuius amplissima regna pacatissime diu Maumetanis teneri; quinimmo nuper


18181. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 205 | Paragraph | Section]

rempublicam cotidie atteri, Maumetanos recipere inde uires. Sed breue est ad dicendum quod datur epistolaris occassio: quam breuissime ergo fieri potest expediatur, quod dicendum est. Quos fratres fides fecit, et in rempublicam congregauit eam, in qua humana uita diuinis legibus est instituta, et non uiuitur, ut ad presentiam rerum rationem uita referatur, sed futurę uitę beatitudo spe concipitur, et studio incumbitur ei, ut ex hac uita uitę aeternę nobis fructus nobis fructus ] fructus nobis Fe fructus proueniat, non opus ut dissideant inuicem et


18182. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 205 | Paragraph | Section]

diuinis legibus est instituta, et non uiuitur, ut ad presentiam rerum rationem uita referatur, sed futurę uitę beatitudo spe concipitur, et studio incumbitur ei, ut ex hac uita uitę aeternę nobis fructus nobis fructus ] fructus nobis Fe fructus proueniat, non opus ut dissideant inuicem et exerceant mutuo simultates, dilanientue fidei unitatem. Si quid ergo dissidii fratri cum fratre suo est, totius reipublicae parcant offensioni, a ferro temperent: adeant qui prudenter inter eos cognoscat, et stent iudicato, iudicato ]


18183. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 205 | Paragraph | Section]

fidei zelo coactus, putauique mandato et iussu Dei ad hoc me cogi. Verum quamlibet cui uidear audacior tanto regi ausus ea referre, nihilominus si postremo in iudicio ex me debeant ista exigi, mallo mallo sic iudicari audacior modo, quam tunc reprobari iussis non obtemperasse. Sed nil equidem dubito Franciscum Francorum regem Christianissimum ullam conditionem auersurum, si uno consensu omnium de cunctis gentibus Christianis unus debeat constitui populus. Cui legibus caueatur, ut pax omnibus perpetua constet, de infidelium


18184. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 207 | Paragraph | Section]

auersurum, si uno consensu omnium de cunctis gentibus Christianis unus debeat constitui populus. Cui legibus caueatur, ut pax omnibus perpetua constet, de infidelium manibus regna recuperentur et amissę oues suum in ouile redeant. Ratio ergo ineatur, ut res queant tam grandes geri. De qua re non nulla ad Imperatorem scribo: quorum exemplum hic subiungam, ut concepta pectoris mei pateant, et si Tuę Maiestati Tuę Maiestati ] Maiestati Tuę Fe quadrarint, comprobandi esset potestas. Scripta


18185. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 209 | Paragraph | Section]

uerbis exprimi nequit. Sed dolor omnium communis, at cura, ut malis prouideatur, propria principum, ut eos ratio in hoc reipublicae Christianę statu pręfecit. Atque cum apud diuos imperatores uniuersalis totius Christianismi dominatus resideat, tecumque imperium hodie degat, non ab re uisum, si litteris submonerem, quę fieri in hoc statu operę precium censerem. Verum ante malorum origo memoria repetenda est. Nec tamen incommode exordiar a generali generali… sententia ] generali sententia FeFr quadam sententia rerum uim


18186. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 209 | Paragraph | Section]

uim et robur penes unitatem consistere, unitateque destructa uires labi; porro in rebus natura constitutis ut formam esse, quę rem perficiat et rationem propriam tribuat, ita partium quoque esse propriam excellentiam peculiariaque munera. Atque inde quam apte rerum ruina olim inuecta sit quis non uideat, imperio imminuto, factionibus excitatis Guelforum Gibilinorumque, ecclesiasticis arma rapientibus, neglecto animi cultu, et omni iniuria dominatum sibi uindicantibus, qui ad eos non pertinet, ut iccirco commune rerum excidium secutum sit, audacibus quibusdam in apertas hereses


18187. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 209 | Paragraph | Section]

esse propriam excellentiam peculiariaque munera. Atque inde quam apte rerum ruina olim inuecta sit quis non uideat, imperio imminuto, factionibus excitatis Guelforum Gibilinorumque, ecclesiasticis arma rapientibus, neglecto animi cultu, et omni iniuria dominatum sibi uindicantibus, qui ad eos non pertinet, ut iccirco commune rerum excidium secutum sit, audacibus quibusdam in apertas hereses ruentibus, Maumetanis imperii prouincias opprimentibus, imperioque tot hostibus aduersitatumque multitudini inualido resistere. Quod malum grauius est plerisque putantibus nihil ad se pertinere quam


18188. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 209 | Paragraph | Section]

ad se pertinere quam iacturam fides facit. Verum querelis intermissis quę ratio iniri debeat, ut ex parte malis medeatur, uisum breuibus perstringi. Porro in Christianismi statu duo gladii sunt, temporalis, ut aiunt, et spiritualis. Quorum munere diu ex quo abutuntur. Spirituali enim non excolitur ager animę, ut fructus uitę dignos redderet, et probitas inter homines uelut Lucifer fulgeret, sed omni ingenio statur, ne opes sibi imminuantur. Temporali uirium magna pars decessit destructa corporis integritate, ut simul quoque munera partium conciderint, quę antea sibi (dum


18189. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 209 | Paragraph | Section]

sibi (dum corpus constaret) mutuo erant auxilio. Tantę calamitati ut hodie subueniatur, neminem uideo nisi Maiestatem Tuam, Imperator Auguste, neque rem magnę operę esse. Maiestas Tua apicem totius dominatus tenet: secundum tamen tertium quartumque amplectere et deinceps cęteros. Non Tibi sed omnibus esse esse uelis ] uelis esse FeFr uelis imperator, quibus defendendis augendisque ex aequo incumbas. Nemo Te iniustum usquam iniquumque cognoscat: mitis benignusque omnibus, seuerus tamen contra reipublicae


18190. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 211 | Paragraph | Section]

uelis imperator, quibus defendendis augendisque ex aequo incumbas. Nemo Te iniustum usquam iniquumque cognoscat: mitis benignusque omnibus, seuerus tamen contra reipublicae corruptores, oppugnatorque hostium fidei acerrimus. Totus orbis in id Tibi impendat, ut non tamen sentiant Tuum Tibi cumulari aerarium, neque rem Tuam agi, sed communem omnium. Opus ut bene Maiestati Tuę conueniat cum rege Francorum, qui ceu primogenitus filius post Te prima dignitas, dignitas ] dignitas est FeFr quamque coniunctiores uestrę


18191. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 211 | Paragraph | Section]

Qui] Sed FeFr omnes principes in annuos sumptus impendant eorum, quos apud Maiestatem Tuam loco suo tenuerint, ut imperii aula sit augustior, constitutoque rite imperio de omnibus controuersiis componatur. Tum interea si sordes in ecclesiasticis emaculatę non fuerint, concilium uniuersale celebretur, sanctissimi uiri conuocentur, publice consultetur quo modo is status in meliorem formam reduceretur. Sic puto facturum, ut uni corpori cuncta menbra reddantur, et posthac non amplius inuicem digladientur. Deinceps post obitum liber sit


18192. Beneša, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 211 | Paragraph | Section]

Tum interea si sordes in ecclesiasticis emaculatę non fuerint, concilium uniuersale celebretur, sanctissimi uiri conuocentur, publice consultetur quo modo is status in meliorem formam reduceretur. Sic puto facturum, ut uni corpori cuncta menbra reddantur, et posthac non amplius inuicem digladientur. Deinceps post obitum liber sit imperatoris delectus, lectioque stet apud aulę principes, ut noua constitutione definitum fuerit. Ratio etiam habeatur omnium, qui extorres propriis laribus agunt ob tuendas contrarias partes: culpa enim omnium


Bibliographia locorum inventorum

Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], Epistulae ad principes, versio electronica (, Dubrovnik), , 1867 verborum, Ed. Vlado Rezar [genre: prosa - epistula] [word count] [benesadepistulae].


More search results (batches of 100)
First 172 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.