Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: non

Your search found 49997 occurrences

More search results (batches of 100)
First 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 193 194 195 196 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 18588-18666:


18588. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

libello
Horrida, Christiadûm quae pia turba luat. INVICTISS. ROM. IMP. SEMPER AVGVSTO CAROLO QVINto, Bartholomaeus Gyurgieuits, clientum minimus et deditissimus. AIT Dido apud Vergilium:
Non ignara mali, miseris succurrere disco. Est enim naturale, eas aliorum calamitates misericordia prosequi, quas tu aliquando perpessus es. Ego igitur, inuictissime et augustissime Caesar, qui Turcicam captiuitatem tredecim annos expertus sum, septies uenditus sum, cui ipsis sensibus


18589. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

humani poterit. Vt qui adhuc liberi sint, intelligant, quantopere illis omnibus opibus et uiribus enitendum, ne in hanc miseriam ueniant, et quo in odio esse debeant, qui domesticis (ut ita dicam) bellis, tua arma remorantur a Turcica expeditione, cum certa spes sit, idque ex oraculis, quae non minus in Turcia quam hic iactantur: te illum unicum futurum, qui regnum illud Satanae destruas, si modo uires integras ad id bellum conferre possis. Nam ut in praesentia omittamus oracula, multae coniecturae sunt, quibus idem quod oracula diuines. Nullus unquam in


18590. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

suscipienti Turcarum Imperatori, inter reliquos mercatores semper comes est ingens turba mangonum et lanistarum, camelis insidens: hij in spem mancipiorum longissimas cathenas secum deferunt, in quibus facile quinquageni aut sexageni per seriem colligantur. Idem quoscunque non absumit hostilis gladius, a praedatoribus emunt, quod illis ea lege permissum est: si principi decimas mancipiorum praestent, reliquos ipsis uel in suum usum, uel ad nundinationem detinere fas est, nec ulla apud illos uberior aut frequentior mercatura. ut et olim apud Romanos fuit, qui merces


18591. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

quod illis ea lege permissum est: si principi decimas mancipiorum praestent, reliquos ipsis uel in suum usum, uel ad nundinationem detinere fas est, nec ulla apud illos uberior aut frequentior mercatura. ut et olim apud Romanos fuit, qui merces nullo uitio emptas, et in quibus euictio timeri non debuit, res mancipi appellabant. QVIBVS REBVS TVRCArum Imperator suos captiuos destinet. SEnes, et utriusque sexus iuuentutem, quae illi decimarum nomine obtigit, ita discernit, ut grandiorem aetatem ad agriculturam


18592. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

cooptentur: isti quoque suos praeceptores habent, qui illos ad quotidianam batuationem cogunt, bini inter se baculis decertant. Reliqui proh nefas, in quibus maior gratia formae, ita abscinduntur ut nihil uirile in toto corpore appareat, grauissimo cum discrimine uitae: quod si euadant, non in aliud sunt incolumes quam in obsequium sceleratissimae libidinis, mox senescente pulchritudine, ad officia eunuchorum, ut matronas seruent deputantur, aut custodiendis equis et mulis, aut culinae ministerijs addicuntur.


18593. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

QVOMODO AGATVR CVM puellis, et reliquis mulieribus. QVae luculentae pulchritudinis sunt, eliguntur in concubinas: mediocres dantur matronis ad officia pedissequarum, inter quae adeo sunt nonnulla foeda ministeria, ut honeste dici non queant: coguntur enim illas sequi cum uasculo aquae, quando ad exonerandum aluum, et perpurgandum eas partes egrediuntur. Aliae ancillaribus operibus, ut textrine, pistrinae mancipiantur. Nullis ex omnibus liberum est uel Christianam fidem reseruare, aut spem libertatis quam diu uiuit,


18594. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

per tredecim annos expertus sum, nec ullis uerbis consequi possum, quid sit calamitatis in hoc genere uitae. QVOMODO AGITVR CVM Christianis artium Mechanicarum ignaris. DVrissima illorum sors est, qui artes mechanicas non didicêre: eae enim solae ibi in honore ac precio sunt, quamobrem literati, sacerdotes, nobiles homines, qui in ocio uitam degerunt, ubi in horum manus uenêre, omnium miserrime habentur. Mango enim in illos, utpote uix uendibiles, nullos sumptus facere sustinet, hij


18595. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

uel moriantur, uel stultum dominum, qui malam mercem emat, inueniant, talis enim illorum est iudicatio. Caeterum nemo omnium tam est foelix, cuiuscunque uel conditionis, uel aetatis, uel artis, uel formae, ut eum in itinere aegrotantem apud hospitem deponant. Primum cogitur flagris ire, id si non potest, iumento imponitur, ibidemque si sedere nequeat, prono corpore alligatur, non aliter quam sarcina aliqua, aut mantica: morientem detractis uestibus in proximam foueam aut uallem canibus et uulturibus abijciunt. QVOMODO


18596. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

illorum est iudicatio. Caeterum nemo omnium tam est foelix, cuiuscunque uel conditionis, uel aetatis, uel artis, uel formae, ut eum in itinere aegrotantem apud hospitem deponant. Primum cogitur flagris ire, id si non potest, iumento imponitur, ibidemque si sedere nequeat, prono corpore alligatur, non aliter quam sarcina aliqua, aut mantica: morientem detractis uestibus in proximam foueam aut uallem canibus et uulturibus abijciunt. QVOMODO RECENTER capti in itinere tractentur. NOn solum perpetuae cathenae


18597. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

nequeat, prono corpore alligatur, non aliter quam sarcina aliqua, aut mantica: morientem detractis uestibus in proximam foueam aut uallem canibus et uulturibus abijciunt. QVOMODO RECENTER capti in itinere tractentur. NOn solum perpetuae cathenae concaptiuos includunt, sed manibus quoque in itinere manicas addunt: passus unus inter singulos interstitij est, ne se mutuo conculcent: id ideo faciunt, ne a mancipijs lapidentur. Quum enim singuli mangones ingentem numerum ducant, adeo ut decem saepe quingentos


18598. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quoque pedes onerant, eosque supinos omni iniuriae aeris exponunt. Mulieribus uero humanior conditio est, quae ualent robore, pedibus incedunt: teneriores in iumentis uectantur: quae adeo infirmae sunt, ut iactationem iumenti non ferant, in corbibus tanquam anseres gestantur. Nox illis tristior est, aut enim munitis locis includuntur, aut mangonum impuram libidinem pati coguntur, auditurque ingens ploratus per tenebras adulescentium utriusque sexus uim patientium, nec sexennis aut septennis aetas miseros a tali


18599. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

seruis, qualem dimensum fuisse apud Romanos legimus, id in peculium cedit, quod conseruant uel in uiaticum, si in patriam post libertatem adeptam redire uelint, uel ad alias necessitates uitae. Caeterum id non ubique fit, est autem illud miserum blandimentum seruitutis, quo illos a consilio fugae retrahunt. Illis autem qui Christum abnegarunt, iamque recutiti sunt, quia certi sunt, quod non fugient, nihil tale indulgetur.


18600. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

uel ad alias necessitates uitae. Caeterum id non ubique fit, est autem illud miserum blandimentum seruitutis, quo illos a consilio fugae retrahunt. Illis autem qui Christum abnegarunt, iamque recutiti sunt, quia certi sunt, quod non fugient, nihil tale indulgetur. DE FVGA CAPTIVORVM ex Europa. FAcilior fuga illis, qui in Europa agunt, quam qui in transmarinas regiones uenduntur: his enim praeter flumina nihil traijciendum,


18601. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quam dies noctesque in longum tempus gestant. DE GRAECORVM ET Armeniorum pietate erga captiuos. MOrtis poena et confiscatio omnium bonorum illis infligitur, qui captiuorum fugam instituunt. Tamen non cessant Armeni et Graeci captiuos Christianos apud se occultare, et deformatos suo cultu deducere ad naues Venetas, uel aliorum Christianorum, dantque uiaticum et omnia necessaria, nec ullum pietatis genus omittunt: eandem enim pietatem nostrorum aiunt se experiri, si


18602. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

QVAE CONDITIO DEbellatorum. VBI prouinciam cepit, omnia prouincialium bona tam mobilia quam immobilia in praedam cedunt. Nobilitatem stirpitus excindit, praecipue regiam sobolem. Et quod nunc Vaiuodae filium apud se retinent, non alio consilio faciunt, quam si illis Hungaria adimatur, cum immittant ad res nouas moliendas: ubi illis securae possessio Hungariae fuerit, haud dubie e uita tolletur, nam Turcae in ea re nec generis, nec soceris, imo ne fratribus quidem parcunt. Clericos si non occidunt, omni fortuna et


18603. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Vaiuodae filium apud se retinent, non alio consilio faciunt, quam si illis Hungaria adimatur, cum immittant ad res nouas moliendas: ubi illis securae possessio Hungariae fuerit, haud dubie e uita tolletur, nam Turcae in ea re nec generis, nec soceris, imo ne fratribus quidem parcunt. Clericos si non occidunt, omni fortuna et dignitate nudatos ad ludibrium et mendicitatem relinquunt. Campanas omnes et organa, et alia instrumenta Musica templis adimunt, imo ipsa templa prophanata suo Mehemmeto consecrant. Misera et humillima sacella Christianis relinquunt, ubi sacra


18604. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

non occidunt, omni fortuna et dignitate nudatos ad ludibrium et mendicitatem relinquunt. Campanas omnes et organa, et alia instrumenta Musica templis adimunt, imo ipsa templa prophanata suo Mehemmeto consecrant. Misera et humillima sacella Christianis relinquunt, ubi sacra non publice sed dissimulanter et silentiose faciant, quae ubi uel terraemotu corruerint, uel incendio deflagauerint deflagrauerint, uel aetate computruerint, non licitum est instaurare, nisi magna pecunia depensa. Concio et


18605. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

sacella Christianis relinquunt, ubi sacra non publice sed dissimulanter et silentiose faciant, quae ubi uel terraemotu corruerint, uel incendio deflagauerint deflagrauerint, uel aetate computruerint, non licitum est instaurare, nisi magna pecunia depensa. Concio et annunciandi Euangelij munus plane interdicitur, nec fas est quenquam Christianum Remp. attingere, aut arma gestare, aut simili cultu cum Turcis indui, aut quae hilarioris uitae sunt, spectacula aedere, uel choreas ducere. Si iniuria


18606. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

ueredarijs et emissarijs Turcarum, equum Christianum arripere, eoque ad delassationem uti, interim Christianus pedes sequitur. DE TRIBVTIS CHRIstianorum. QVartas omnium fructuum dant Christiani: istiusmodique quartatio non solum ex prouentibus agrorum et pecorum colligitur, sed etiam mechanici de suo quaestu quartas dependunt. Deinde est et aliud onus capitationis, qua singuli quotquot sunt in una familia, singulos ducatos soluunt. Si parentes


18607. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

ardenti Hur Chaldaeorum uiuunt, uotis et gemitibus coelum petunt: Vsque quo dormis domine, exurge et ne repellas in finem. Rursus a coelo ad patriam oculos reiectant, quam et ipsam in seruitute uident, relegati tamen a patria, in patria seruitutem agere cupiunt. Vota illorum non libertatem, sed eandem seruitutem mutatis tantum sedibus concipiunt, mox oculos ad Christianorum Reges et principes detorquent: Optant Papam patrem patriae uires suae sanctitatis ad liberationem filiorum conuertere. Optant inuictam Caesaris manum uictricia arma contra Turcam mouere. Sciunt illi


18608. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

esse fratrem Ferdinandum regem Romanorum Turcarum bellis assuetissimum, Illyricis et Subalpinis gentibus subnixum. Sciunt Germaniam omnem, tot Electores imperij regijs uiribus instructos auspicium Caesaris libenter sequi. Hic putant uota sua non frustrari. Te suum Esdram Caesar inuictissime, te suum Iosue existimant futurum. Talia enim non solum de te oracula inter Christianos, sed etiam inter ethnicos circunferuntur. Vtinam tua te bella illuc sinerent penetrare, uideres omnia tecum ad arma cooriri: Nulla aetas,


18609. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Subalpinis gentibus subnixum. Sciunt Germaniam omnem, tot Electores imperij regijs uiribus instructos auspicium Caesaris libenter sequi. Hic putant uota sua non frustrari. Te suum Esdram Caesar inuictissime, te suum Iosue existimant futurum. Talia enim non solum de te oracula inter Christianos, sed etiam inter ethnicos circunferuntur. Vtinam tua te bella illuc sinerent penetrare, uideres omnia tecum ad arma cooriri: Nulla aetas, nullus sexus, nullus ordo hominum tua arma relinqueret. Domi quisque Turcarum in suis seruis


18610. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

relinqueret. Domi quisque Turcarum in suis seruis percussorem haberet, in castris proditorem, in pugna desertorem. Omnino Christiani qui illic sunt, contemptissime de armis Turcarum sentiunt, ut quos ad uelitarem tantum pugnam idoneos cognoscunt. Hostes uelut aues procul missilibus impetunt: si non eo terrore fuga fit, ipsi fugiunt. Praeter clypeos et galeas plerique nudi sunt: ad manum uenire non audent. Vulnera stantibus non ingerunt, nisi eminus. Quod si iam Veneti et Lusitani nauales suas copias conferant, Angli, Poloni, caeterique principes militem subministrent,


18611. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

desertorem. Omnino Christiani qui illic sunt, contemptissime de armis Turcarum sentiunt, ut quos ad uelitarem tantum pugnam idoneos cognoscunt. Hostes uelut aues procul missilibus impetunt: si non eo terrore fuga fit, ipsi fugiunt. Praeter clypeos et galeas plerique nudi sunt: ad manum uenire non audent. Vulnera stantibus non ingerunt, nisi eminus. Quod si iam Veneti et Lusitani nauales suas copias conferant, Angli, Poloni, caeterique principes militem subministrent, praesertim tali Caesare rerum gubernacula tenente, non diutius obsisteret Solymannus Carolo, quam


18612. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

contemptissime de armis Turcarum sentiunt, ut quos ad uelitarem tantum pugnam idoneos cognoscunt. Hostes uelut aues procul missilibus impetunt: si non eo terrore fuga fit, ipsi fugiunt. Praeter clypeos et galeas plerique nudi sunt: ad manum uenire non audent. Vulnera stantibus non ingerunt, nisi eminus. Quod si iam Veneti et Lusitani nauales suas copias conferant, Angli, Poloni, caeterique principes militem subministrent, praesertim tali Caesare rerum gubernacula tenente, non diutius obsisteret Solymannus Carolo, quam Darius Alexandro, Xerxes Themistocli, Antiochus Iudae


18613. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

et galeas plerique nudi sunt: ad manum uenire non audent. Vulnera stantibus non ingerunt, nisi eminus. Quod si iam Veneti et Lusitani nauales suas copias conferant, Angli, Poloni, caeterique principes militem subministrent, praesertim tali Caesare rerum gubernacula tenente, non diutius obsisteret Solymannus Carolo, quam Darius Alexandro, Xerxes Themistocli, Antiochus Iudae Machabaeo. Ita sentiunt omnes captiui Christiani. Idem ego tredecim annorum experientia didici, in fugientem scilicet Turcam fortissimum, aduersus inuadentem fugacissimum esse. Turca igitur cum


18614. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

Nonfraterdeuiastilonge.


18615. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

znampouidalbihti. Nonad meamfidemsisciremindicaremtibi.


18616. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Seruiam, Bohemiam, et Poloniam, quamuis propter prouinciarum distantiam in quibusdam uocabulis ac prolatione nonnihil differant, ut Itali ab Hispanis, Germani a Flandris. Nec te lateat, Ruthenos ac Seruios eadem lingua, uti in officijs diuinis. Habent enim xxxiiij. literas Graecis non multum dissimiles. Sic etiam Croaci: sed horum literae plurimum ab illis differunt forma, numero tamen et prolatione similes sunt. Et ideo impossibile est nobis latinis characteribus, ipsorum uocabulorum ueram prolationem imitari. Turcae quoque eadem lingua in aula eorum Regis, et in confinijs


18617. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

Origine eorum Cap. primum. HISTORIAE Armeniorum tradunt Turcas gentem Scythicam esse ZMAILDAN, quasi Ismaeliticam, et quod essent adducti per Caspios montes, ac Caucaseas portas, usque Constantinopolim a Duce cuiusdam Regis Armeniae, ob proditionem, atque iniuriam eius militibus illatam. Non torquebo me eorum origine uerbosius, duntaxat ob oculos ponam consuetudinem in Caeremonijs, et disciplinam domi, militiaeque ab ea gente, usurpatam, nihilque mutuabor ab alijs scriptorib. sed summa fide, quod coram uidi, et longo usu didici, pro ingenij mei tenuitate summisse et


18618. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE TEMPLIS ILlorum. HAbent templa satis ampla, et sumptuosa, ipsorum lingua MESCHIT appellata, in quibus nullas prorsus imagines uidi, praeter haec uerba inscripta Arabica lingua uidelicet, LA ILLAH ILELLAH MEHEMMET IRESVL ALLAH TANRE BIR PEGAMBER HACH: id est, non est Deus nisi unus, Mehemmet autem propheta eius, Creator unus, er prophetae aequales. Vel haec, FILA GALIB ILELLAH, id est, non est fortis sicut Deus. Deinde conspicitur magna abundantia lampadum ardentium oleo, totum templum dealbatum, pauimentum storeis stratum, ac desuper tapetis ornatum.


18619. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in quibus nullas prorsus imagines uidi, praeter haec uerba inscripta Arabica lingua uidelicet, LA ILLAH ILELLAH MEHEMMET IRESVL ALLAH TANRE BIR PEGAMBER HACH: id est, non est Deus nisi unus, Mehemmet autem propheta eius, Creator unus, er prophetae aequales. Vel haec, FILA GALIB ILELLAH, id est, non est fortis sicut Deus. Deinde conspicitur magna abundantia lampadum ardentium oleo, totum templum dealbatum, pauimentum storeis stratum, ac desuper tapetis ornatum. Circa templum turris mirae altitudinis, quam eorum sacerdos tempore orationis ascendens, uoce alta, digitis in aures insertis,


18620. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ter spargunt aquam super capita, recitando haec uerba, ELHEMDV LILLAHI, id est, gloria Deo meo. Deinde, exutis calciamentis PATSMAGH dictis, eisque ante ianuam relictis introeunt, alij nudis pedibus, alij habentes munda calciamenta MESTH uocata, quibus non palpant terram. Foeminae nunquam congrediuntur cum uiris, sed seorsum certo in loco, prorsus abstruso, a uirorum conspectu, et auditu: ipsaeque rarius templum frequentant, ut tempore Paschatis, nonnunquam diebus ueneris, quae GSVMAAGVN eorum lingua uocatur, orantque ab hora nona noctis usque


18621. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

uel Spiritus sancti filij appellantur. Ita mihi narratum est a pedissequis carum, nam nec ipse uidi, nec aliquis uirorum huic spectaculo interesse potest. Virorum autem orationibus (cum hero meo) saepe interfui, quibus mos hic est. Inter orandum pileos suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi aiunt) illotis, sua templa contaminari, quippe Christiani non usurpant illorum more frequentia


18622. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi aiunt) illotis, sua templa contaminari, quippe Christiani non usurpant illorum more frequentia lauacra. Ibi sacerdos illorum suggestum ascendit, ac ad duas circiter horas concionatur. peracto sermone ascendunt duo pueri, qui cantando suas preces pronunciant, peracto eorum cantu, incipit sacerdos cum toto populo


18623. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

horas concionatur. peracto sermone ascendunt duo pueri, qui cantando suas preces pronunciant, peracto eorum cantu, incipit sacerdos cum toto populo submissa uoce cantare, quassando corpus in latus nihil aliud praeter haec uerba, LA ILLAH ILELLAH, id est, non est nisi unus Deus, sic media fere hora personat, ac mouetur. Huiusmodi autem orationes, et caeremoniae, ut cantus, praedicatio, non fiunt singulis diebus, nisi tempore Quadragesimali, et festiuo, utputa dic Iouis, ab hora nona noctis, usque duodecimam. Et ipsa dies Veneris, (qua MEHEMMETVM


18624. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

peracto eorum cantu, incipit sacerdos cum toto populo submissa uoce cantare, quassando corpus in latus nihil aliud praeter haec uerba, LA ILLAH ILELLAH, id est, non est nisi unus Deus, sic media fere hora personat, ac mouetur. Huiusmodi autem orationes, et caeremoniae, ut cantus, praedicatio, non fiunt singulis diebus, nisi tempore Quadragesimali, et festiuo, utputa dic Iouis, ab hora nona noctis, usque duodecimam. Et ipsa dies Veneris, (qua MEHEMMETVM aiunt natum fuisse) a quibusdam religiosissime colitur. DE


18625. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

(qua MEHEMMETVM aiunt natum fuisse) a quibusdam religiosissime colitur. DE QVADRAGESIMA eorum. HAbent etiam Quadragesimam sua lingua ORVTZ appellatam, ieiunantes unum mensem, et unam hebdomadam singulis annis, at non semper eundem, sed si (uidelicet hoc anno) ieiunauerint Ianuarium, sequenti Februarium, pergentes serie, ita ut duodecim annorum decursu, unum et duodecim hebdomadas loco decimae offerant Deo. Cum ieiunant, toto die nihil gustant, ne panem quidem, aut aquam. Deinde uisa


18626. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eadem quoque tinctura caudas equorum et pedes imbuunt, hic color tenacissime haeret, nec ablui, aut extergi potest, quamobrem nisi noui (a radicibus) ungues exierint, alioquin ungues semper rutilantes apparent, sed de manibus frequenti litione potest deleri. Mulieres non solum ungues, sed et manus, atque pedes illo ceromate imbuunt. DE EORVM CIRCVNcisione. VTuntur circuncisione eorum lingua TSVNETH dicta, non octaua die, more Iudaeorum, sed quamprimum natus septimum aut octauum annum


18627. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de manibus frequenti litione potest deleri. Mulieres non solum ungues, sed et manus, atque pedes illo ceromate imbuunt. DE EORVM CIRCVNcisione. VTuntur circuncisione eorum lingua TSVNETH dicta, non octaua die, more Iudaeorum, sed quamprimum natus septimum aut octauum annum exegerit, sermonis iam peritus: idque ipsis mysterium est, propter uerba confessionis, quae ante circuncisionem requiruntur, erecto pollice manus PARMACH dicto, haec uidelicet, quae supra ostendimus in templis


18628. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

more Iudaeorum, sed quamprimum natus septimum aut octauum annum exegerit, sermonis iam peritus: idque ipsis mysterium est, propter uerba confessionis, quae ante circuncisionem requiruntur, erecto pollice manus PARMACH dicto, haec uidelicet, quae supra ostendimus in templis descripta. Puer ob id non defertur in templum, sed in domibus parentum circunciditur. Huic solennitati saepe interfui, quae ita se habet. Primo conuocatis amicis ad conuiuium, quibus satis delicata parantur fercula, ex omni genere carnium, quo ipsis uesci licet, et passim (ut apud ditiores) bos caeditur, in hunc


18629. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

diem circuncisionem peracturum, atque ita discedit: mox simulans, quasi omissum aliquid esset, quod ad praeparationem attinet, ex improuiso praepucium abscindit, uulneri parum salis, et mali cotonei apponens, iam uocabitur MVTSLVMAN, id est, circuncisus. Et die circuncisionis non induntur illis nomina, sed ipso die natali, quo in lucem eduntur, quae talia sunt, er primo Regum, ut TSVLEIMAN, Solomon interpretatus. TSVLTAN, TSCELIM, id est, princeps pacis. MVRATH BEGH, id est, desideratus dominator. MVTSTAFA et similia. Ducum, PIRIN, HAIRADVN, HADER, EBRAIM. Dominorum


18630. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

balneum, cum maxima pompa. Cum redit domum, ducitur per conuiuas, qui parata illi munera offerunt: Alij uestes sericeas, alij ciphos argenteos, alij pecunias, uel etiam equos. Mulieres quoque indusia, sudariola, et alia huiuscemodi. Iuxta uoluntatem et opes unusquisque conuiuarum donat. Foeminae non patiuntur circuncisionem, sed tantummodo (iam dicta uerba) confitentes MVSLVMAN efficiuntur. Si autem ex Christianis quispiam sua sponte confesso Mehemmeto circuncidi se patiatur, quod saepe contingit, propter grauissimum iugum, et onus tributi, talis ducitur per omnes uicos


18631. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

differunt a laicis, nec etiam a Proceribus caeremoniarum (quales apud nos sunt Episcopi) nec magna in ipsis doctrina requiritur, satis erit si Elcoranum, et Mussaphum nouerint legere. Illi autem qui etiam interpretari secundum textum nouerint, peritissimi habentur: quoniam non uulgari lingua Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita, quod nephas esse putant, si uulgari lingua interpretata describerentur. Eliguntur isti Pontifices a populo, stipendium autem a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut


18632. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita, quod nephas esse putant, si uulgari lingua interpretata describerentur. Eliguntur isti Pontifices a populo, stipendium autem a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut seculares. Si stipendium non sufficiet propter multitudinem liberorum, mechanica tractant, ac libero etiam homine digna attingunt: praeficiuntur scholis, aut libros describunt. Apud illos sane nullos uidi typographos, sed chartam optime parant. Alij alium quaestum faciunt, ut sartoris, sutoris, et similia.


18633. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

OCHVMACHGIRLERI eorum lingua appellata, et suos Doctores quos HOGSIALAR uocant, tam masculos, quam foeminas, separatim tamen instituunt: masculi masculos, et foeminae foeminas, Astronomiam, Philosophiam, Artem poeticam. Inter discendum clara uoce clamantes ad latus corpora mouent. Musicam non norunt artificialem, sed fingunt carmina ad praescriptas regulas, quae ita se habent: Quodlibet carmen undecim debet complecti syllabis. Placuit itaque exempli gratia haec pauca inserere. CARMINA AB


18634. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

id est, patriae meae. gurdumi, id est, uisitationem. Ne, id est, Quid. ileim, id est, faciam. ieniemezum, id est, non possum uincere. gunglumi, id est, mentem meam. DE MONACHIS illorum. Non desint illis Monnachi DER VISLAR uocati, uarij quidem ac in primis triplicis ordinationis. Primus ordo talis


18635. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quid. ileim, id est, faciam. ieniemezum, id est, non possum uincere. gunglumi, id est, mentem meam. DE MONACHIS illorum. Non desint illis Monnachi DER VISLAR uocati, uarij quidem ac in primis triplicis ordinationis. Primus ordo talis est, qui nihil proprij habentes, quasi nudi incedunt, praeter pudenda pellibus ouinis tecta, et tempore frigoris ad cooperiendum dorsum similiter pelle, latus, manus, pedes, et caput


18636. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE MATRIMONII contractione. MAtrimonium eorum lingua EVLENMECH uocatum, tale est. Coeunt nuptiae sine iuramento, accipiunt plane indotatas, propemodum emere coguntur, contrario (quam olim apud Romanos) more, ubi gener emi solebat, non nurus. Nil habet sponsa in corpore cultus uel ornamenti, quod non cogatur a soceris redimere. Diuortium apud illos faciunt improbi mores, uel infoecunditas: cognoscit de istis rebus iudex ipsorum. Inter seruos emptos etiam matrimonium permittunt, sed geniti ex illis uernae fiunt.


18637. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

MAtrimonium eorum lingua EVLENMECH uocatum, tale est. Coeunt nuptiae sine iuramento, accipiunt plane indotatas, propemodum emere coguntur, contrario (quam olim apud Romanos) more, ubi gener emi solebat, non nurus. Nil habet sponsa in corpore cultus uel ornamenti, quod non cogatur a soceris redimere. Diuortium apud illos faciunt improbi mores, uel infoecunditas: cognoscit de istis rebus iudex ipsorum. Inter seruos emptos etiam matrimonium permittunt, sed geniti ex illis uernae fiunt. DE


18638. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE PEREGRINATIONE illorum. PEregrini, eorum lingua HAGSILAR appelati appellati , loca ab ipsis sancta habita inuisunt, uidelicet MECHAM, ut nostri Hierosolymam, ibi aiunt Mehemmetum obijsse: sed non minus quaestus gratia quam religionis et deuotionis. Ibi uiso calciamento TSAROCH uocato, quod inauratum solummodo a testudine templi pendet, coemptis subtilissimis telis, CHVMAS dictis, in patriam regrediuntur magno cum lucro. Es cum redierint, alij uectant deuotionis


18639. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

TSORBA dictum, cum carnibus: alibi BOGHDAIAS, qui fit ex tritico, pro obsonio additur panis satis magnus, potus quem praebent est aqua. Caeterum pernoctandi ibi aut dormiendi locus nulli conceditur, sed habent alium locum pernoctandi publicum CHARVATSANRIE, ubi gratis recipiuntur hospitio: non habent tamen lectos, sed in foeno uel stramine sub tecto dormiunt: DE VICTIMIS eorum. IMmolant etiam uictimas, sed plerumque uotiuas CHORBAN tam Turcica quam Arabica linguis uocatas, in morbo enim aut periculo ouem


18640. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE VICTIMIS eorum. IMmolant etiam uictimas, sed plerumque uotiuas CHORBAN tam Turcica quam Arabica linguis uocatas, in morbo enim aut periculo ouem uel bouem pro cuiusque opulentia in certis locis se sacrificaturos promittunt, uoti deinde uictima non comburitur in holocaustum, ut Iudaeis mos est, sed mactato animali, cutis, caput, pedes, et quarta pars carnis sacerdoti praebetur, altera deinde pars datur pauperibus, tertia uicinis. Caeteras reliquias ipsi uictimatores sibi, et comitibus parant ad uescendum, neque


18641. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mos est, sed mactato animali, cutis, caput, pedes, et quarta pars carnis sacerdoti praebetur, altera deinde pars datur pauperibus, tertia uicinis. Caeteras reliquias ipsi uictimatores sibi, et comitibus parant ad uescendum, neque tenentur uoto, si e morbo uel periculo erepti non fuerint. Omnia enim illorum conditionalia sunt, dabo si dederis. Similis etiam apud Graecos et Armenios, et caeteras nationes Asiaticas Christianae religionis. cultus obseruatur. DE LEGATIS ET


18642. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE AEDIFICIO SEPVLCRI TVLBE dicto. COnditorio superaedificatur (utputa regio) templum, ipsi enim Reges in urbes sepeliuntur: Diuitum et pauperum instar altaris in eam altitudinem, ut bestiae insultare, aut locum conspurcare non queant. Saepius eo cum luctu redeunt, et inferias ciborum monumento superposito, panes, carnes, caseum, oua, lac, nouendialis coena, more Ethnicorum, pro anima defuncti deuoratur a pauperibus, aut auibus coeli, et formicis. Dicunt enim aeque gratum esse Deo, offerri eleemosymam tam brutis


18643. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

censu possint, tunc TSATRAPA ille cogitur habere illum numerum militum semper promptum, ad omnia imperata, alioqui capite plectitur: Nihilque eum a belli comitatu potest excusare, quam sola aduersa ualetudo. Et si quando Turcae placuerit eum priuare tali beneficio, in eius est libertate, si autem non deponitur, suum est usque ad mortem. Post obitum, quod si successores defuncti pactum obseruare uoluerint, admittuntur: sin secus, alijs prouidetur. Si aliquando aliquis istorum procerum cum rege loquitur, oculos humi defigit, non audens illius uultum contueri.


18644. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eum priuare tali beneficio, in eius est libertate, si autem non deponitur, suum est usque ad mortem. Post obitum, quod si successores defuncti pactum obseruare uoluerint, admittuntur: sin secus, alijs prouidetur. Si aliquando aliquis istorum procerum cum rege loquitur, oculos humi defigit, non audens illius uultum contueri. DE CONDITIONE Chazilariorum. MIlites CHAZILAR. uocati, strennui strenui , et iure militari miro modo exercitati, qui in


18645. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

utentes more nostratum, ut puta loricae, galeae, sed fractis hastis, euaginata framea, clypeo se defendentes, uiriliter pugnant, semper capiti, manui aduersariorum insidiantes, aduersarios totis uiribus extinguere nitentes. Puncturae autem gladij, hostem, uel equum ferire, non laudi, sed ignominiae duceretur. Hi omnem uitam, et salutem in protectione Fortunae Deae, ipsorum lingua NASSVP, siue CTSVTARA dicta, habentes, cuius apud omnes prouerbium istud celebratissimum est: IAZILAN GELVR BASSINA, quod ita potest interpretari lingua Latina,


18646. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fortiter, et intrepide hostem aggrediantur. Caeterum pro qualibet uictoria talium, stipendia duplicantur, ita quod omnes praedicti equestres debent regem sequi, instructi his armis, lancea, framea, sagittis, claua ferrea: alij habent clypeos, alij non, et semper accipiunt stipendium, tam tempore pacis, quam belli. DE ORDINE PEditum. PRimus ordo peditum est SOLACHLARVM, id est, sagitariorum, tales utuntur arcu, sagittis frameis, differunt pileis a IANITSERIS.


18647. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tributo, ui arrepti circuncisi, in loco TSARAI dicto, educati, contra Christianos pugnant strennuissime, et habent satis exigua stipendia uictui: uidelicet alius quatuor, alius quinque uel sex nummos AHTSE uocatos, qui sexaginta Coronatum conficiunt: et hi sub poena uitae non possunt equitare, nisi aegrotent. Reperiuntur etiam ex filijs Turcarum facti IENITSERI quamplurimi. Tertius ordo peditum AZAPLARVM est, quorum finito bello finitur et stipendium: et sunt omnes filij Turcarum. Tales utuntur longiori hasta, framea, pileos habent rubros, uel alterius coloris ex


18648. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

portantes uictualia, tentoria, et similia militi necessaria. Et ubi figitur tentorium Turcae, ibi iam singula suo ordine tanquam in urbe parare debent. Ibi locus Sartorum, Pistorum, Macellatorum: alij parant epulas carnium omnium generum, qui si non potuerint habere carnes recentes, tunc exponunt ea quae ab animalibus uehuntur, uidelicet, panes bis coctos, carnes siccas, PASTARMA dictas, caseum, lac coagulatum. Sunt enim patientissimi famis, sitis, frigoris. Raro hospitantur in urbibus, sed in


18649. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

auspicantur triumphalem istam festiuitatem, funalia, cereae tedae, faces, ubique disponuntur, stragulis, aulaeis, uestibus holosericis aedes uelantur, et uia qua intraturus est Imperator Turcarum. Triumphum autem uerum reportat Constantinopolim, ubi continue residet, si non agit bellum in aliquas regiones. Legibus tamen tenetur tribus annis elapsis ipsemet suscipere expeditionem in regiones Christianorum, pro amplificatione regni, uel defensione. DE VENATIONE


18650. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE VENATIONE eorum. NVlla natio sub sole tantum gaudet uenatione, quantum Turcica. Penetrant enim insequendo feras loca aspera et montuosa in equis, capientes diuersa animalia, et si animal extinctum a canibus suffocatum suerit, illo non uescuntur neque ipsi, sed nec Christiani inhabitantes illas regiones. Etsi occidunt suem syluestrem, dant illum Christianis illarum regionum, quia muslumanis prohibitum est uesci porcorum carnibus.


18651. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

foeminae: et maxime cum templa frequentant, alioquin ignibus (ut uiolatores sacri loci) traderentur Habent etiam diuersos artifices, ut sartores, sutores, auri, argenti, et omnis generis metalli fabros similiter carpentarios, pictores, lapicidas, sed non tam subtilis et praestantis ingenij, ut in istis partibus nostris. DE IVSTITIA APVD ciues. IVdicem omnes habent eundem, tam Christiani, quam Turcae: ex MVSLVMANIS tamen unum electum, qui ex aequo omnibus ius


18652. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam Turcae: ex MVSLVMANIS tamen unum electum, qui ex aequo omnibus ius ministrare tenetur. Si quis occidit, ipse quoque mortem subire debet. Si quis furatur, aut uiolenter rapiat, suspenditur: Vt contigit IENITZERO cuidam, qui mulierculae cuiusdam portantis in forum uenale lac ebiberat, non soluendo precium, cum accusatus coram Iudice negaret factum, pedibus sursum suspensus, chordaque per medium ligatus, lac statim euomuit, atque ilico iudicio strangulatus. Hoc me praesente in Damasco contigit, cum ex Armenia Hierosolymam proficiscerer. Si aliquis adulterium commiserit, masculus


18653. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut semper et uisu, et gustu recentes appareant, has VZVM TVRSSI uocant. De fructibus in magna copia habent. Ibi peponum, melonum, cucumerum, suo tempore horti et agri repleti. Ibi nuces, poma, pyra, poma granata, nuces, castaneae, ficus, cerasa, poma narranca, et alia id genus uili pretio, sed non in omni regno. Sunt etiam loca ut passim in Capadocia et Armenia minori, ubi nihil horum (propter ualidum frigus) possunt habere. DE DIVERSITATE animalium. HAbent opiliones TSOBANLAR appellatos, hi semper in


18654. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suae familiae. Omnes praedicti dependunt decimas Regi Turcarum, de omnibus quolibet anno creatis animalibus-Insuper Christiani sub tributo uiuentes, coguntur dare tributum, uidelicet, de quolibet masculo unum coronatum, et quod est crudelissimum, etiam filios omnes uxores non habentes, ui abripiunt, singulis quinque annis perlustrantes domos eorum. DE AEDIFICIIS domorum. IN aedibus non multa magnificentia, pleraeque latericio opere constant, duplici ex materia,


18655. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et quod est crudelissimum, etiam filios omnes uxores non habentes, ui abripiunt, singulis quinque annis perlustrantes domos eorum. DE AEDIFICIIS domorum. IN aedibus non multa magnificentia, pleraeque latericio opere constant, duplici ex materia, sunt enim lateres, alij fornacibus, alij sole excocti. Tecta cuneatim coeunt, quemadmodum hîc, et hoc in tota Europa, sed in Natolio tecta plana sunt in modum tabulati, sine ullo fastigio, sciphones, et canales aquae


18656. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nunquam forum frequentant. Calciamenta BABVCS uel CSISME dicta, tam uirorum quam mulierum, in solo suppactum habent, ut diutius illis uti possent. DE CIBARIIS illorum. VTuntur et ipsi quoque non pessimo pane ECHMECH dicto, nigro et albo, quemadmodum et nostrates, sed illi spargunt quoddam genus seminis SVSSAM uocata, super recentem, postea coquitur, quod tribuit magnam suauitatem manducantibus, quo nusquam utuntur nostri, praeter in Hispania passim in quibusdam locis, uidelicet in


18657. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE MODO SEDENDI ET comedendi. CVm manducandum est, subijciunt storeas HACTSER uocatas, deinde insternunt tapetia, aut puluinaria. Alij in nuda humo discumbunt, mensa illorum TSOPHRA dicta, ex corio fit, et explicatur, et contrahitur, ut marsupium. Non assident nostrorum more, nec discumbunt ueterum ritu, ut cubito innitantur, sed decussatim pedibus inter se complicatis more sartorum, antequam cibum sumant oratio praemittitur. Raptim comedunt, et magno silentio, interim omnes uxores in abdito tenent: serui uero post duodecimum annum, non


18658. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Non assident nostrorum more, nec discumbunt ueterum ritu, ut cubito innitantur, sed decussatim pedibus inter se complicatis more sartorum, antequam cibum sumant oratio praemittitur. Raptim comedunt, et magno silentio, interim omnes uxores in abdito tenent: serui uero post duodecimum annum, non permittuntur domum (ubi mulieres sunt) ingredi, sed infra duodecimum annum pueri ingredientes, et egredientes deferunt maioribus necessaria, qui in alia domo segregati procul habitant. Captiuae uero non habent licentiam egrediendi foras, nisi cum mulieribus Turcarum cum uadunt in balnea


18659. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et magno silentio, interim omnes uxores in abdito tenent: serui uero post duodecimum annum, non permittuntur domum (ubi mulieres sunt) ingredi, sed infra duodecimum annum pueri ingredientes, et egredientes deferunt maioribus necessaria, qui in alia domo segregati procul habitant. Captiuae uero non habent licentiam egrediendi foras, nisi cum mulieribus Turcarum cum uadunt in balnea lauatum, uel alio extra urbem recreationis causa in hortos et uineas (quod saepe facere solent) sed semper in domibus latitantes operantur, nec permittitur illis cum captiuis seruis conuersari. Dij boni, quis


18660. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ialanuzgheldum. .i. Non,sed solusueni. TVR.Benumle


18661. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gitmezom. egoillacnon ibo. TVR.Breneden


18662. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gelmetson Hequemtimesquare nonuenis? CHR.Benumiolumoraa


18663. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deghelder. Meumiterillacnon est. TVR.wargethtsagloglaeier


18664. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ghelmet. I bonisauibus,si nonuis uenire. CHR.Gegsienhair


18665. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

erit regula: Si nomen incipiat a uocali a, ut Adam, id est, homo, uel syllaba in a, ut Chalam, id est, penna, tunc addes lar, et erit pluralis. Exemplum de lar, ut Adam, id est, homo, si addas lar, erit pluralis, ut Adamlar, id est, homines. Chalam, id est, penna, chalamlar, id est, pennae, et non chalamler. Iazar, id est, scribit, Iazarlar, id est, scribunt, et ita de alijs. Si uero ab e, uel i, uocalibus uel syllabis incipiat nomen aut uerbum, tunc ler. Exemplum de e, ut Echmech, id est, panis, si addas ler, erit pluralis hechmechler, id est, panes. Eder, id est,


18666. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

quidem perfecte intelligi potest, ex usu omnium colloquiorum. Nec certe operaepretium esse duxi, latius enarrando, laicorum nimirum rusticam consuetudinem et turpissimum cultum fidei, nostram chartam contaminare. Sed ob hanc causam potissimum uisum est nobis, haec pauca, omissis deterioribus (quae non solum scriptu aut lectu, sed etiam auditu essent turpia) explicare, ut his lectis, discernerent (maxime si qui extitissent eorum operum commendatores) quantum lux differat a tenebris, hoc est, quantum uera Christianorum religio, a nefandissima illa Barbarorum superstitione.


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
First 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 193 194 195 196 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.