Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: non

Your search found 49997 occurrences

More search results (batches of 100)
First 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 193 194 195 196 197 198 199 200 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 18930-18999:


18930. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

29. Julii – 19. Augusti 1553 Iter Buda Hadrianopolim XVIIII. et XXI. Julii a passa budensi auditi, nobis se humanissimum exhibuit, et non solum nobiscum familiariter sed et civiliter praeter omnem suae gentis morem colloquutus est. Nec mirum. Dicebatur enim litteras didicisse. Quaecunque autem apud eum voluimus, pro voto gessimus. De conjuratis tantum Petrovii nonnihil


18931. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

A cogendo autem exercitu contra Petrovium et ejus conjuratos, quem cogere magna fama ferebatur, desineret omnino, quia si pergeret in hoc conatu rex, nec ipse, scilicet passa, amicos principis sui (non) esset deserturus. Haec XXV. ejusdem mensis per veredarios 25 regi nunciata, passa nos perofficiose salutato, navibus grandioribus vecti IIII. et comitati VI. naszadis classiario milite instructis


18932. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ostium, a quo Valcó comitatus sumit initium, et Baroniensis desinit. Post arcem Erdewd, de qua supra, nullo honore habitata, in sinistra oppidum est Pathay, Bajá castellum nuper ab agriensi praesidio concrematum, et Zeremlenium vicus non obscurus priscis temporibus, nunc parvo admodum possessus homine. Deus bone, quam ubique optimae et foecundissimae terrae tristis nobis facies apparuit, quam inculta omnia, quam et agri et vineae veprium horrore insessae, quam omni in


18933. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

diebus post visa est cum eodem signo nare per Dravum. Apud Erdewd vix coena sumpta, ubi primum illuxit luna, solvimus, et enavigato duorum millium spatio arces inibi existentes Boroh et Valco videre per noctem non potuimus. Die vero insequenti XXVIIII. cum ortu solis 29 apparuit nobis arx Zatha nomine, quam Turcae haud ita pridem solo tenus diruerant. Inde jam penes amoeniora loca, et ubique justo Danubii alveo


18934. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ac ne nunc quoque obscura, curaque diligenti custoditur a Turcis. Erat autem olim ducis Laurentii et ejus cognomine utebatur, quod habebat haereditariam. Habuit Uylacchum proventus maximos. Caeterum unum ultimae conditionis habitum non praetermittam referre, qui appellatus est obolarius, ab unius oboli collatione. Nec succurrit, quibus ex rebus proveniebat, ejus tamen summa pecuniae ascendebat ad VI. millia aureorum, feruntque eam pensionem supra quam dici


18935. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

possit, molestam et onerosam semper fuisse subditis. Quare saepenumero XX. millia aureorum duci suo quotannis pendere voluerunt, si eo proventu eos liberasset. Exorari tamen nunquam potuit, et professus est, si centuplum pendissent, se non facturum, ne ejus institutores injuria afficeret. Unde quatuor primariorum regulorum Hungariae: Thomae Strigoniensis archiepiscopi, Stephani Bathorei, N. Orzägi et Laurentii ducis IIII. facete dicta memorantur. Primis tribus tria


18936. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

fornax est, aut malitis, stuba, ea amplitudine, ut aliquot millibus hominum hospitia suppeditare possit. Ab Uylaccho Corosca castellum et mox Banmonostra, Syrmiensis olim episcopatus sedes, arx cum oppido non incelebris, et edito atque amoeno loco, Danubioque imminenti posita. Nunc jam solo loco et exili vestigio ruinarum nota, nec colono, ut ante, possessa multo, desolatis et in solitudinem redactis


18937. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ruinarum nota, nec colono, ut ante, possessa multo, desolatis et in solitudinem redactis innumeris tractibus vinearum, quibus a continenti latissime in coronam vallabatur. Non praetermittam de Cierewgii quoque arce, quae fuit Valentini Terek, meminisse, cujus et Athya supramemorata, ambaeque hisdem pollebant dotibus atque eodem situ, sed similem fortunam sortitae, ut aliae, solo sunt aequatae. Hinc


18938. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

sed similem fortunam sortitae, ut aliae, solo sunt aequatae. Hinc oppidum Kamoncz attigimus, frequens olim habitatoribus et sacerdotibus, et litterariis ludis celebratum, unumque inter alia, quae in Syrmio habuerunt existimationem non postremam, sive opes et ubertatem loci respicias sive oppidanorum nitorem et industriam. Centumquinquaginta domos lapideas extructas et decenti ordine positas, ne luteas easque numerosas reliquae plebis casas enumerem, in eo videre


18939. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ne luteas easque numerosas reliquae plebis casas enumerem, in eo videre erat. Nunc omnino vix cernuntur XV. stramineae. Ferunt loci incolae VII. millia vini doliorum effusa fuisse in oppido, quum initio a Turcis eversum est, et instar non exigui rivi aream fori, quae oppidum modica concavitate dirimebat, fluxisse genu tenus. A Kamonz Varadinum Petri cum occasu solis pervenimus, ibique totam noctem exegimus, non ausi per tenebras navigare propter molas


18940. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Turcis eversum est, et instar non exigui rivi aream fori, quae oppidum modica concavitate dirimebat, fluxisse genu tenus. A Kamonz Varadinum Petri cum occasu solis pervenimus, ibique totam noctem exegimus, non ausi per tenebras navigare propter molas oppidi Karom, quae majore numero per eum tractum Danubii collocatae, impediebant cursum rectiorem. Die post XXX. ingressi navigationem, prodeunte 30


18941. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

vinetis cultus, juga sylvis amoenis virent ac densantur citra horrorem. Nunc, quod deplorandum maxime est, vix e regione Danubii, cui grato atque aprico aspectu spatiosoque satis sufficienter et leniter imminet vertice, omnino XX. vineas non ostendit viatoribus, quum olim nullus a sylva locus vacuus non erat vitibus consitus, praesertim vero qui in tumorem magis excreverat, et incumbentem in se propius meridianum solem excipiebat. Ubi autem hic mons


18942. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

horrorem. Nunc, quod deplorandum maxime est, vix e regione Danubii, cui grato atque aprico aspectu spatiosoque satis sufficienter et leniter imminet vertice, omnino XX. vineas non ostendit viatoribus, quum olim nullus a sylva locus vacuus non erat vitibus consitus, praesertim vero qui in tumorem magis excreverat, et incumbentem in se propius meridianum solem excipiebat. Ubi autem hic mons apud Karontem, ut dixi, desinit, mox eodem loci finditur


18943. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

meridianum solem excipiebat. Ubi autem hic mons apud Karontem, ut dixi, desinit, mox eodem loci finditur bifariam, eaque pars, quae petit mediterranea in sinistram regionem, vocatur albus, pars altera, quae a Danubii ripis non recedit, sortita est plura nomina, ut sunt locorum, quibus imminet. Hincque est Karon hegye, id est: Karontis mons et id genus alia. Karontem sequitur Zalonkemen et Titulium, arces cum oppidis ex opposito invicem


18944. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

est annonae bellicae, quod semper refertum tenetur ad usus expeditionis generalis. Nec aliud juxta est suburbium, quam procuratorum et custodum penu, paucae aliquot habitationes et servitiorum tuguria. De Belgradi nominibus dicere non omittam. Albam Graecam appellavere veteres, credo, a Graecis conditoribus, qui ea loca initio tenuerunt, quod e Strabone etiam in VII. cognosci licet, qui Dacis has regiones, quae olim Moesiae appellabantur, dicit fuisse propinquas; ne


18945. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ritibus et religioni addictam, Rascianam scilicet commemorem, et aliud de Graecorum imperio, quod latissime fines olim protulerat. Romani postea Taurunum vocavere ut in Ptolomaeo et in aliis geographis videre est, cujus rei ratio non omnino facile reddi potest. Hungari Nandor-Albam nominant a vicino colle latiore quam altiore, vitibus consito, qui mons vulgo Nandor heggye etiam nunc appellatur.


18946. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Foris vero, qua in montem respicit, tota vallatur pomerio, quod in quolibet latere tria ostendit propugnacula, fossaque muro incrustata ac longe profundiore cincta est, quod flumen altum sit, adeo ut quum eam repleri usus postulat, non immittuntur sed infunduntur aquarum latices. Quo fit, ut e regione quoque fluminis agger vel potius moles quaedam facticia fossae est circumjecta, paulo aquarum superficiem exsuperans, quo hyberni glacierum aestus a muris arceantur,


18947. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

influxibus tueatur, quae amnium violentia soleat aggerere. Caeterum loca hic aliquot aperiam Claudii Ptolomaei, quae fortasse hactenus multis fuere ignorata, quamquam et ipse falli possim, nihilominus ostendam dubia me conjectura non fuisse ductum. Est in inferiori Pannonia quintae tabulae Europeae lib. XI. cap. XVI. in civitatum nomenclatura Teutoburgium, Cornacum, Acumincum, Rittium et Taurunum. Et mox in superiori Mysia, quae nunc


18948. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et Rittum Zalonkemenum esse dixerim, quemadmodum et Ulpianum Sophiam, insigne olim Dardanorum nunc Triballorum sive Bulgarorum emporium, in XVIII. milliario ab oppido Niis positum. Loca autem ejusmodi non carent vestigiis vetustatis. Passim enim rudera et murorum ruinas ostendunt. Caeterum tota haec ora Danubii dextera munita olim erat urbibus et castellis per Romanos, in quibus praesidia tenebant militaria contra incursiones


18949. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Venziaz fuisse, in qua olim, antequam a Turcis ad nos transierat, habitabat. Qui Paulus homo erat, ut scis, e Rascianis oriundus, et quum ob virtutes bellicas, quibus insigniter pollebat, tum ob fidem in regem nostrum non vulgarem, dignus certe est ut ejus vivat memoria. Ut enim non obscure vixit, meritoque inter ductores belli relatus fuerat, ubi etiam obiit clara et memorabili morte, clade Joannis Cocianeri in Comitatu Valco apud arcem Ivancam,


18950. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ad nos transierat, habitabat. Qui Paulus homo erat, ut scis, e Rascianis oriundus, et quum ob virtutes bellicas, quibus insigniter pollebat, tum ob fidem in regem nostrum non vulgarem, dignus certe est ut ejus vivat memoria. Ut enim non obscure vixit, meritoque inter ductores belli relatus fuerat, ubi etiam obiit clara et memorabili morte, clade Joannis Cocianeri in Comitatu Valco apud arcem Ivancam, quae erat ante, quam a Turcis capta est, Francisci Zay collegae mei,


18951. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

profecto et lamentabile fuit spectaculum, videre hominem venalem ut pecus et tractari tam viliter. E Livada pago egressi die III. mensis 4. memorati, moxque sylvam emensi non impendio magnam, quam supra Lomnizam vocitari dixeram, in tertio circiter milliario pervenimus ad vadum amnis Moravae, Derventh a monte cui subjacet, vocatum, quo et vicinus pagus nomine nuncupatur, eaque sylva etsi brevis et non adeo


18952. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

emensi non impendio magnam, quam supra Lomnizam vocitari dixeram, in tertio circiter milliario pervenimus ad vadum amnis Moravae, Derventh a monte cui subjacet, vocatum, quo et vicinus pagus nomine nuncupatur, eaque sylva etsi brevis et non adeo densa sit, latronum tamen insidiis infamis est. Ubi autem fluvium coepissemus trajicere, alii Turcae occurrunt, inter quos unus erat caeteris habitu, vestituque amplior, et eos quinque Aegyptii, quos nunc Ciganos sive Cinganos


18953. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

pretio avaritiae gracia, eoque extorto, denuo restitui. Quo fit, ut misera plebes, audito hujusmodi exactorum emissione, ubi eosdem adesse senserunt, in sylvis abdunt liberos, vel amandant alio, donec ea lues praeterierit. Qua inclementia non utuntur victoriarum initiis, sed post ubi longius protulerint finium pomeria, et jam adepta bene constituerint. Expendant haec, qui Turcarum sceptra expetunt, et iis clementiam erga genus nostrum


18954. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

reliquos omnes protrivere. Sed redeo. Trajecto amne Morava, pauloque ultra provecti, montem Lucavizam, quem e Scardo monte ab Lucaviza. Illyriis in Mysiam usque procurrisse puto, coepimus scandere, qui non quod arduus, quod acclivis et difficili via sit, infamem vulgo esse affirmant, sed quod nunquam caret latronum frequentia. Vidimus in hoc tractu in sinistra ora amnis Moravae versus Danubium duos olim nobiles comitatus Branicievo,


18955. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

viam, qua pergebamus, stratam esse in Romanum morem, et Trajanam appellari, sumereque initium apud Belgradum, et ad Constantinopolim desinere. Miratus sum tanti imperatoris memoriam adhuc apud tam rudes barbaros superesse. Verum non animadversa hac via a Belgrado ad hunc pagum, vel quod sit alio translata, vel terra obruta, diligentius illam deinceps observavi, et comperi rem ita esse. Porro eadem via constrata est lapide non quadrato, neque grandi, sed communi


18956. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

apud tam rudes barbaros superesse. Verum non animadversa hac via a Belgrado ad hunc pagum, vel quod sit alio translata, vel terra obruta, diligentius illam deinceps observavi, et comperi rem ita esse. Porro eadem via constrata est lapide non quadrato, neque grandi, sed communi et mediocri, eoque qui ubique obvius fit. Ejus autem latitudo IX. est passuum soliti humani incessus, nec alibi uspiam partem vel frustum illius integrius et exactius vidimus,


18957. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

nec alio viatorum quam pedite calcata, idque imbrium dumtaxat tempore. Sexta inde Angusti trajecto jam, et a tergo bis 6. relicto amne Morava, venimus ad oppidum Niis, quod olim Nessus vocabatur et fuit non obscura civitas, nunc mercatorum tantummodo frequentia, ruinarum aggeribus et prostratae ac late jacentis urbis cadavere memorabilia. In qua quae veterum Romanorum elogia lapidibus insculpta reperi, dedita opera vestigata et


18958. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

urbis invenire potuissemus, si diutius in eadem nobis manendi et liberius lustrandi facultas fuisset data. Nam passim et fundamenta veterum murorum e terra prominentium ostendit, et oppidanorum rara fere domus est, quae aliquem non habeat lapidem Romani operis indicem. Verum non ultra ibidem immorati, quam tres ultimas ejus diei horas, quo appulimus, et noctem insequentem, prohibiti interim etiam a comitibus itineris, ne pro arbitratu nostro vagaremur, vix haec


18959. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in eadem nobis manendi et liberius lustrandi facultas fuisset data. Nam passim et fundamenta veterum murorum e terra prominentium ostendit, et oppidanorum rara fere domus est, quae aliquem non habeat lapidem Romani operis indicem. Verum non ultra ibidem immorati, quam tres ultimas ejus diei horas, quo appulimus, et noctem insequentem, prohibiti interim etiam a comitibus itineris, ne pro arbitratu nostro vagaremur, vix haec pauca


18960. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et Zmiderovium et medios cursus fluminis Moravae, hoc totum Scardi est, teste eodem Ptolomaeo in tabula N. Et hucusque, quemadmodum antea dixi, eum ramos per tot regiones extendere, progressus, Danubiumque in orientem prosequutus, non ausus forsan cursu cum eodem certare, in meridiem sese flectit. Ductus inde recto margine per XXII. ferme nostra milliaria, advenit ad Orbellum, sed minime illi adjungitur, amne Morava, quem diximus Moschium veteribus fuisse


18961. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

donec in eumdem desinunt, in inferiore Mysia magnis campis et fertilibus interjectis, quos medios Trajana via insidet, hic coactus desinere, nobis et de Orbello et de oppido Nesso dicendi latius causam fecit. Sed et Orbellus non ultra X. et VIII. milliaria versus eandem plagam recta linea progressus Izcare amne, qui Ptolomaeo Ciabrus Izcar amnis ciabrus olim dicitur, a conjunctione Haemi prohibetur. Verum ad Nessum redeo.


18962. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

eandem plagam recta linea progressus Izcare amne, qui Ptolomaeo Ciabrus Izcar amnis ciabrus olim dicitur, a conjunctione Haemi prohibetur. Verum ad Nessum redeo. Civitas olim fuit non incelebris, si et situm ejus consideres, et ruinarum cumulos, eique fuit nomen Nesso secundum Ptolomaeum ab amne Nesso, qui eandem positionem et cursum habens, quem etiam Morava, oritur in Orbello monte, qua est meridiei oppositus,


18963. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in Orbello monte, qua est meridiei oppositus, flexusque inde ad orientem per interstitium, quo Haemus et Orbellus disjunguntur, per oppidum Nessum labitur, pauloque spatio unius milliaris illinc cursu provectus, condit se in Moravam, non multo infra eas angustias, quibus Scardus ad Orbellum non est admissus. Sub hoc igitur Orbelli initio situm est Nessum oppidum loco plano et satis amoeno, nullo tamen decenti ordine vicorum distinctum, et nisi mercatoribus


18964. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

inde ad orientem per interstitium, quo Haemus et Orbellus disjunguntur, per oppidum Nessum labitur, pauloque spatio unius milliaris illinc cursu provectus, condit se in Moravam, non multo infra eas angustias, quibus Scardus ad Orbellum non est admissus. Sub hoc igitur Orbelli initio situm est Nessum oppidum loco plano et satis amoeno, nullo tamen decenti ordine vicorum distinctum, et nisi mercatoribus abundaret, et antiquae urbis


18965. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

vestigia haberet, vici specie esset. Montium autem, quos dixi a Kuciaevo comitatu provenire, nosque Constantinopolim pergentes a sinistra comitabantur spatio largiore, quam quos in dextra habebamus, nomina consequi non potuimus, partim ob celeritatem itineris, partim ob barbariem incolarum, et quod non uno vocitentur nomine. Verum longo tractu ab agro Sophiano ulterius cursu instituto promoti, Haemo junguntur et in ejusdem etiam nomen transeunt, quod


18966. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

a Kuciaevo comitatu provenire, nosque Constantinopolim pergentes a sinistra comitabantur spatio largiore, quam quos in dextra habebamus, nomina consequi non potuimus, partim ob celeritatem itineris, partim ob barbariem incolarum, et quod non uno vocitentur nomine. Verum longo tractu ab agro Sophiano ulterius cursu instituto promoti, Haemo junguntur et in ejusdem etiam nomen transeunt, quod quum ad Haemum pervenere, pluribus enodabo. Caeterum quod adhuc ad situm Nessi


18967. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

esse duxi, montes praefati, quos diximus nobis pergentibus dextra, laevaque existere, hoc eodem loci in rotunditatem quandam theatralem, longamque quantum duo milliaria nostra circumagere possent, insimul coeunt et addunt eidem oppido non exiguum decorum. Proinde apud Nessum die etiam septima ob 7. equorum lassitudinem exacta, octava inde discessimus, 8. emensique eo spatio, quod vix IIII.


18968. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ornaturque ubique exterius partim assutis, partim appositis quibusdam veluti nummis plumbeis, aereis, vitreis et id genus multis aliis ex pellucentibus rebus, nihili alioqui, sed ad omnem motum crepitantibus. Ad hoc et capiti nihil non ex omni genere tum florum tum herbarum, quae habent quippiam gratiae peculiaris, uvas praeterea et glandes et baccas et similia indunt in circuitum. Aures vero quaterno et quinterno loco vulnerant punctim, appendentque eis plumbeas


18969. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quam valentes pretio. Habent simili ex materia manicas et dextrocheria. Sed seniores foeminae et promiscue tam virgines quam vetulae annulos aeneos plures, ima omnino internodis illis onerata. Caeterum gerunt et torques sed non aureos vel argenteos, in quibus praecipuum locum habent conchae quaedam marinae diversi generis. Post orariae baccae nostri moris e vitro factae. His succedunt nolae, quas nos allegamus accipitribus. Has sequuntur nummi calculatorii


18970. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

dicere nesciverunt, ad pagum Czarew Brod nuncupatum venimus. De quo dicendum nihil est. Decima post, relicto pago Czarew Brod, simili 10. difficultate viae usi sumus, qua in saltu, nisi quod ascensum non habuimus. Paucis enim inde evecti passibus, in angustias duorum montium, quae quasi claustra saltui jam desinenti subjecta sunt, devenimus. In quibus praeter horrorem inferae lapidum et aquarum a lateribus montium, et ubique nemorosam


18971. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quidem latere factae sunt, sed incocto, et cuppis tantum coctilibus operatae. Templis dumtaxat ornata est turcicis, et eminentibus eorum columnis cocleis, quae in campanilium nostrorum morem evectae eminentius, praebent speciem urbibus non indecorem. Ex quibus sacerdotes eorum horas diei et orandi tempora clamoribus denunciant validissimis tam die quam nocte. Nec aliis in aedificiis molestiorem curam ponunt, quam templorum, balneorum, pontium et publicorum hospitiorum,


18972. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Ptolomaei positione judico, quam in Dardania ponit, cujus Dardaniae nulla jam existit memoria. At Zophiae apparent antiquitatis vestigia ex ruderum copia, quum etiam nummismata romana eruat, et moeniorum non paucas ostendit particulas. Est praeterea in ea aedes sacra graecae structurae, et praestanti magnitudine, quae nunc in usu nullo est, paucaque loqui de illa cogor, quod videre non vacavit. Caeterum hoc tantum incolae retulerunt.


18973. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

copia, quum etiam nummismata romana eruat, et moeniorum non paucas ostendit particulas. Est praeterea in ea aedes sacra graecae structurae, et praestanti magnitudine, quae nunc in usu nullo est, paucaque loqui de illa cogor, quod videre non vacavit. Caeterum hoc tantum incolae retulerunt. Graecum fuisse imperatorem, qui quum tutelare numen una cum uxore divam Sophiam habuisset, maritus Constantinopoli, uxor Ulpiani templa illi condidere, ab eoque tempore Ulpiani suppresso


18974. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

uxor Ulpiani templa illi condidere, ab eoque tempore Ulpiani suppresso nomine Zophiae successit. Fluvium autem habet bipartito divisum propter molendina, quae intra urbem posita sunt, et ab ipsa urbe nomen obtinuit, magnus non est, nisi quum imbribus intumescit. Nos alterum ejus cursum in urbis limine, sicca rota pene, alterum parvo ponte pertransiimus, oriturque in jugis Vitossae montis et in Ciabrum cadit paulo infra civitatem.


18975. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

attigimus. Porro ortus Ciabrus in Orbello ad radices meridiem spectantes, in orientem primum labitur, mox in septentrionem versus, Orbellum ipsum ab Haemo dividit, et in Zophianos campos erumpens sub ipsa civitate currit, praebetque non alia illi commoda, quam piscium, idque citra magnam copiam. Post paulo infra Alutae ostium e Transalpina ab Transsylvania venientis Danubium ingreditur. Izcarem autem Ciabrum esse non difficili conjectura assequutus sum. Primum quod


18976. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

erumpens sub ipsa civitate currit, praebetque non alia illi commoda, quam piscium, idque citra magnam copiam. Post paulo infra Alutae ostium e Transalpina ab Transsylvania venientis Danubium ingreditur. Izcarem autem Ciabrum esse non difficili conjectura assequutus sum. Primum quod juxta positionem in Ptolomaeo hujus fluminis aliud flumen nullum est, deinde quod moderni quoque incolae hunc ipsum amnem et urbem Zophiam terminum


18977. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

diligenter de hoc ipso lacu, nec visu eum latissime praetenso assequuti sumus, nec incolarum relatu, quem dixere inibi lacum esse nullum. Ex Tarnaw ad Haemi primos colles accessimus, qui adeo asperi fuere et incommodi, quamquam non ardui et eminentes, ut in superandis non sine periculo rotarum per duo milliaria sudaverimus, donec ad Vaccharel pagum cum occidente sole evasimus, Vaccharel. ubi ampla est planities alpibus interjecta,


18978. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

eum latissime praetenso assequuti sumus, nec incolarum relatu, quem dixere inibi lacum esse nullum. Ex Tarnaw ad Haemi primos colles accessimus, qui adeo asperi fuere et incommodi, quamquam non ardui et eminentes, ut in superandis non sine periculo rotarum per duo milliaria sudaverimus, donec ad Vaccharel pagum cum occidente sole evasimus, Vaccharel. ubi ampla est planities alpibus interjecta, et pluribus circum per radices earum pagis


18979. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

apparet,tutelae cujusdam causa castellum ibidem factum fuisse, quum et angustiae illae natura fortes sint, et alia in parte nulla commodius via deduci potuit vel veterum judicio, qui si alibi quopiam loco mitiora juga repperissent, non est dubium, quin studuissent commodis viatorum. Sed in Vetren quoque pago simili in jugo hisdem montibus interjecto, quadratae arcis extant ruinae supra etiam terram evectae. Cujus longitudo XL. passibus,


18980. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

adeo hic agrestes mortales degunt, qui, quantum et ex iis et ex aliis cognoscere potuimus, a quibus locorum nomina exigebamus, ne terrarum quidem, quas inhabitant, notitiam habent. Hiis igitur contentus hactenus nominibus, quia mora non dabatur perquirendi verioribus, destiti ab hac molestia et paganos ablegavi. Inde conversus per me ad considerandum montis totius statum, juxta ea quae jam pridem et in tabulis videram Ptolomaei et in aliis legeram geographis, perspexi


18981. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et paganos ablegavi. Inde conversus per me ad considerandum montis totius statum, juxta ea quae jam pridem et in tabulis videram Ptolomaei et in aliis legeram geographis, perspexi multa vera esse, quae de illo scripserunt veteres. Non praetermittam tamen, quin et ipse aliquid de eo mittam in litteras, idque non propter ipsum montem potissimum, sed et propter alia, quae ad hanc descriptionem attinent nostri itineris. Igitur ubi hoc jugum Knissavae superatur,


18982. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

statum, juxta ea quae jam pridem et in tabulis videram Ptolomaei et in aliis legeram geographis, perspexi multa vera esse, quae de illo scripserunt veteres. Non praetermittam tamen, quin et ipse aliquid de eo mittam in litteras, idque non propter ipsum montem potissimum, sed et propter alia, quae ad hanc descriptionem attinent nostri itineris. Igitur ubi hoc jugum Knissavae superatur, atque ad Vethrem pagum appellitur, qui locus ultimus est hujus transitus, ex eoque


18983. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

persuasum est, id ita esse. Unde et Philippus, Demetrii et Persei pater, hac opinione ductus, Haemum conscendit, studio circumspiciendi regiones et loca, per quae facillime rationes belli gerendi contra Romanos inire posset. Quod ludibrio non caruit, quantumvis eximius princeps vitare voluerit, adjecto vulgatae opinioni suo testimonio. Lege Livium libro X. dec. IIII. Nos XIIII. Augusti digressi ab Haemo, campos 14. Philippicos ingredimur, et,


18984. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

15. quae etiam Philippopolis a Philippo conditore dicitur praeterimus, et ad pagum Cognuus Cognuus. nominatum promovimus, quod ibi eo die et nocte hospitari malo conductorum ingenio non fuimus permissi. Mediam tantum pertransivimus. Verum quantum parvo spatio temporis eandem urbem perspicere potuimus, quod praetextu annonae vespertinae comparandae extorsimus, et pauxillum in altera ejus parte, qua exieramus, moram


18985. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

a tribus monticulis, Trimontium. qui eo loci pene rotundi in acumen evecti, et junctim directo ordine positi, in patenti planitie perinde ac scopuli quodam e mari eminent. Adjacet his quartus etiam sed non aeque editus, isque in linguae modum porrectus ac sinuatus ea ex parte, qua Strymonem respicit, et urbem recepit, in dextro latere Strymonis sedet una cum aliis. Urbs autem ipsa magnum occupat spatium,


18986. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

insigniorum habeat aedificiorum, quod de omnibus civitatibus turcis dicendum est, id templa, balinea, sacerdotum habitacula et publica hospitia, quae Kervenzaray nominantur, vendicant sibi. Caetera omnia humilia, lutea et ligno commodata, non tamen conspicua. Eo vero etiam obscuriora, ne inhabitanda hominibus, quod in parte, qua maxime oculos habere deberent, coecae sunt simul cum vicis qui nullis fenestris illustrantur, stipati utrinque asseritiis parietibus, ipsarum


18987. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

tecta exaequantibus. Quo fit ut quum per vicos ambulas, solitudinem diceres, nisi quis tibi occurreret, adeo ex fenestris nemo exspiciet. Accolunt Philippopolim praeter Turcas Bulgari et Rasciani, sed ut servitia habentur. Non tamen a religione christiana prohibentur. Unde quum in hortis ad civitatem, eadem jam pertransita, pauxillum ut supra dictum est, praetextu comitibus injecto constitissemus, annonae gratia comparandae, quod pagus, quem petebamus,


18988. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

invecti. Miratus hoc, subjeci: Et quid opus iuit aqua peregrina, quum urbem Strymon ac suburbia illius interfluat? Respondit: audisse se a majoribus, nunquam fuisse idoneum Strymonem ad potandum. Nec nunc esse posse, si tunc non fuerit. Retulit post, quum de religione quaereretur, nihil eis de hac decessisse, nisi quod qui eam sustentare et propagare deberent, paulatim in turcicam degenerant, deficientibus senibus, et pubertate liberioris status illecebris


18989. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

domum Dei frangebant, subitis mortibus per intervalla dierum, dum instant operi, fuere prostrati; miraculo apud Christianos utrumque habitum, et mandatum memoriae nunquam interiturae sua gente incolumi. Si in urbe moram fecissemus, non est dubium, quin plura cognoscere potuissemus, quamquam quicquid uspiam inibi veterum aedificiorum Turcae reppererunt, et in hodiernum diem usque reperiunt, id totum in templa, balinea et publica


18990. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

erat refertus. Accesserat, quod et pavimenta ejus altius, quam pro urbana munditie et conditione temporis, adeo erat luto obrutus ac foedatus, fuligineque et fumo omnia circum denigrata, ut obturatis naribus praeterierimus partem ejus non ultimam. Alluit autem Philippopolim Strymon fluvius, qui ortus in Haemi montium jugis, quo loco idem recedit ab Orbello, quae juga antea dixi, summa haberi, labitur per campos Philippicos, lato alveo, aquis limpidis et piscosis,


18991. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

pontis causa praebeatur. Prospectum est et pilarum firmitudini et aeternitati. Sub fornicibus quanta est pontis longitudo, fundus fluminis supra et infra ipsum pontem confixus est creberrimis vallis, et glarea exaggeratus in tumorem non impense altum, sed eo tenus, quo quum subita fluminis incrementa ingruerint, fundamenta pilarum ejus denudare ac subruere non valeant. Ab utroque autem latere vicum habet, et Trajanae viae jungitur, quae summo studio tenetur, et


18992. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

fundus fluminis supra et infra ipsum pontem confixus est creberrimis vallis, et glarea exaggeratus in tumorem non impense altum, sed eo tenus, quo quum subita fluminis incrementa ingruerint, fundamenta pilarum ejus denudare ac subruere non valeant. Ab utroque autem latere vicum habet, et Trajanae viae jungitur, quae summo studio tenetur, et identidem reformatur. Vocatur autem Muztaphae pons ab authore Muztapha. Hic enim Bajazitti principis temporibus, gravi jam


18993. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

In cujus campis pugnavit primum Julius Caesar cum Pompejo. Deinde Augustus et Brutus cum Cassio; tantaque tumulorum per totos latissime campos erectorum copia cernitur, in quamcumque partem oculos verteris, ut numero eos comprehendere non facile possis. Nec dubium est vel praesentium indigenarum testimonio ducum ac virorum insignium fuisse sepulturas. Qui mos unde originem hunc in modum sepeliendi homines summos acceperit, nunc non succurrit mihi. Revera tamen


18994. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

verteris, ut numero eos comprehendere non facile possis. Nec dubium est vel praesentium indigenarum testimonio ducum ac virorum insignium fuisse sepulturas. Qui mos unde originem hunc in modum sepeliendi homines summos acceperit, nunc non succurrit mihi. Revera tamen sepulturas esse, licet etiam ex Vergilio cognoscere. Ait enim in III. de funere Polydori:
"Ergo instauramus Polydoro funus et ingens


18995. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quam plures. Mela vero Pomponius scripsit: Thraciam montes attollere Haemum, Rhodopem et Orbellum, quum tamen totus Orbellus Mysiam insideat. Quo igitur pacto in utramque id partem probari possit, equidem non video, praesertim in hoc cursu itineris, et in tanta non solum novorum sed etiam veterum authorum diversitate sententiarum. Unde haud dubie palam est, veteres quoque multa scripsisse ex relatu et lectione priorum, non experientia


18996. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

attollere Haemum, Rhodopem et Orbellum, quum tamen totus Orbellus Mysiam insideat. Quo igitur pacto in utramque id partem probari possit, equidem non video, praesertim in hoc cursu itineris, et in tanta non solum novorum sed etiam veterum authorum diversitate sententiarum. Unde haud dubie palam est, veteres quoque multa scripsisse ex relatu et lectione priorum, non experientia propria. Ideo nec ipse sudabo in hoc curriculo, quum et


18997. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

possit, equidem non video, praesertim in hoc cursu itineris, et in tanta non solum novorum sed etiam veterum authorum diversitate sententiarum. Unde haud dubie palam est, veteres quoque multa scripsisse ex relatu et lectione priorum, non experientia propria. Ideo nec ipse sudabo in hoc curriculo, quum et incolae etiamnum varie de hoc sentiant, aliique Macedoniae, alii Thraciae oram hanc attribuunt, et facile futurum arbitror, ut harum provinciarum veteres termini


18998. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

termini confundantur et excidant, si hoc imperium majora sumet incrementa. Sed jam ad Strymonem, post quem suo loco etiam de aliis hujus Thraciae partis amnibus: Tonza, Neso, Hebro, Melani, Arzo, Athyra et Bathynia attingemus quaedam non indigna consideratione, multisque et veteribus et novis praeterita; qui amnes hoc ordine, ut nos posuimus, Strymonem sequuti usque ad promontorium Chrysoceros appellatum, in quo situm est Byzantium, cursum in mare tenent, praeter


18999. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

appellantes, minime edocti recte, quandoquidem et Graeci, et Turcae, et quaeque aliae nationes inibi incolentes Hebrum id temporis Ergienem vocent, tum illi a Ptolomaeo quoque vera sua in tabulis positio non est attribute. Alluit enim Philippopolim dextro latere, sinistro vero Hadrianopolim. Ptolomaeus illum et ab hac urbe et ab illa remote collocavit, quum interim et Hadrianopolim cum Philippopoli eandem esse civitatem scribat, contra


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
First 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 193 194 195 196 197 198 199 200 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.