Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: non

Your search found 49997 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2274-2348:


2274. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque damnabis eorum sententiam qui affirmare solent effetam esse naturam nec producere tales uiros quales priscis temporibus extiterunt omniaque mundo senescente degenerasse; quam falsi sint uel ex


2275. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Est enim moribus integer, uita sanctus, in bello magnanimus, in deuictos clemens, in rebelles seuerus et asper, in subditos indulgens, in omnes denique iustissimus, alieni abstinens, sui liberalis, et qui omnes cupiditates atque animi illecebras facillime spernit. Nonne ergo iure hunc uirum non solum conferre, uerum etiam praeponere priscis illis imperatoribus atque ducibus debemus gratiasque agere nostris temporibus quae talem tantumque uirum tulerunt? Et quoniam solent pictores alicuius egregi artificis exactum signum atque imaginem ad imitandum proponere ut tales


2276. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Turcorum principem, ingentibus copiis terra marique Euboiam inuasisse Chalcidemque, eiusdem insulae urbem, intra paucos dies expugnasse omnesque insulas atque ciuitates Graeciae copiarum magnitudine Othomani perterritas, iam non in uirtute sed in fuga spem habere (nam classis Othomani numerum trecentarum nauium expleuerat, terrestres uero copiae centum et uiginti milia militum excedebant), ciuitas trepida atque de statu rerum sollicita etiam propriae saluti diffidere coepit. Tunc et supplicationes indictae


2277. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

patricias familias semper habita est. De qua etiam multi clarissimi imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere, Thomas denique inclitus Venetorum dux qui ob magnitudinem rerum gestarum caelo et immortalitate dignus extitit. Petrus quoque ipse non minus ob uitae integritatem atque fidei sanctimoniam quam ob animi magnitudinem et belli peritiam clarus habetur. Quapropter et strenuus imperator senatorque optimus, et ciuis bonus semper existimatus est. Itaque accepto imperio armata trireme festine atque sine mora


2278. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quapropter et strenuus imperator senatorque optimus, et ciuis bonus semper existimatus est. Itaque accepto imperio armata trireme festine atque sine mora nauem conscendit intraque paucos dies fauonio flante Venetiis soluit prosperaque nauigatione usus non post multos dies in Graeciam uenit. Postquam igitur ad eam prouinciam delatus est, nihil antiquius ratus quam fractos animos sociorum praesentia sua atque oratione confirmare, omnes insulas atque ciuitates Graeciae percurrit, benigna oratione ciuium


2279. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Postquam igitur ad eam prouinciam delatus est, nihil antiquius ratus quam fractos animos sociorum praesentia sua atque oratione confirmare, omnes insulas atque ciuitates Graeciae percurrit, benigna oratione ciuium deiectos ac prostratos animos erigit excitatque, affirmans non uera uirtute, sed dolo Othomanum Chalcidem expugnasse, qui tanquam latro ex insidiis inopinantes atque imparatos aggressus erat, breuique se effecturum ut Othomanus ad sua


2280. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad dispotae filiam, quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de condicionibus non conuenirent, legati per litteras quas pacis condiciones Turcus offerret Senatum certiorem reddunt. Veneti reiectis conditionibus ex Senatus decreto legatos domum reuocant. Interim Franciscus Capellus


2281. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad Romanum Pontificem, deinde ad regem Ferdinandum, quatenus eos monerent suaderentque ut ad opprimendum communem hostem pestemque perniciosissimam christianae religionis animum atque uires intendant. Pontifex accepta benigne legatione, se pro uirili sua non defuturum promisit. Ferdinandus quoque rex summo studio nauare operam in annum futurum pollicitus est. Imperator etiam misit nuntios cum litteris et ad magistrum Rhodiae religionis et ad regem Cyprium, ut uere ineunte bello se praeparent, nauesque ex


2282. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quapropter Passagium et frequentibus habitatoribus, et tabernae in eo mercibus repletae sunt. Igitur sublucano tempore imperator cum classe ad litus uico proximum applicuit. Ibi milites exposuit ac nauales socios, quibus addidit etiam non paruam partem turbae remigum, omnibusque praefecit magistrum suae nauis, quem uulgo comitum appellant, qui e uestigio instructa ac disposita acie uelocissimo gradu ad uicum tendit. Coloni ac uici habitatores, subito hoste ac insperato malo perterriti, ad proximos montes diffugiunt.


2283. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

montes diffugiunt. Nostri uicum habitatoribus uacuum, sed omni barbara merce refertum, intrant, diripiunt, distrahuntque omnia; pictis tapetis, uersicolori ac serica ueste, pannoque hircinae lanae, quem zambilotum dicunt, et omni alia pretiosissima merce se onerant. Caetera, ferre non ualentes, cum tectis supposito igne comburunt, praedamque omnem ad naues referunt. Imperator ditata classe ad reficiendas naues in hiberna Methonam se recepit: brumae enim tunc erat tempus, annique pars saeuissima. Nec Methonae illi multos


2284. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

partem nauium secum esse, nihil agendo diem opperiri statuit. Silentio enim lunae nox obscura erat; impedientibus etiam cursum nonnullis scopulis, rectores nauium per errorem alia ex parte cuiusdam promontorii naues appulerant. Sed cum iam illuxisset, praefecti, aduertentes imperatorem secum non esse, solutis funibus ac sublatis ancoris, promontorium circumremigantes mature se ad imperatorem conferunt. Imperator ilico exponere equites partemque turbae naualis iubet. Iamque diei


2285. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

prae caeteris Asiaticis uirtute pollent. Nostri, uisa aduersariorum audacia, instructi procedunt, et cum ad iactum lapidis iam uentum esset, magno clamore ab utraque parte edito infestis armis concurrunt. Atrox proelium committitur. Equites, impedientibus praeruptis saxis, nostris non multum auxilio fuere. Nauales uero socii ac milites eminus plumbea glande tormento emissa et sagittis, cominus ense et hasta hostem feriunt. Hostis quoque missilibus, quibus maxime praeualebat, nostrorum multos sauciat. Stetit aliquantulum anceps proelium. Tandem nostri, et


2286. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se recipiunt. Nostri, fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis


2287. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis uulnerati ad quinquaginta sunt. Quarta deinde die ad quendam locum Cariae, qui nunc


2288. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Interim a parte continentis Stephanus Malipetrus urbem corona cinxerat, atque ad muros militem admouerat. Erat urbs ab ea parte duplici muro ac fossa munita. Nostri autem admotis scalis interfectis defensoribus strenue primos muros capiunt. Ubi ad secundos uentum est, scalae non dimidiam murorum altitudinem aequare potuerant: tunc, desperata scalis expugnatione, trabes undique muro apponunt, cratibus desuper iactis contegunt. Quibus paratis, nostri crates subeunt ac muros suffodiunt. Ad portas etiam urbis, quae occidentem spectant, ligna, taedam et aliam aridam


2289. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esset subire parata, secura uestem componit ac ex muro desiliit, quam semiuiuam nostri excipiunt. Illa, Christo animam commendans, inter manus nostrorum expirat. Itaque mulier egregia seruitutem, quam uiua non potuit, moriens effugit. Nostri exanime corpus sepeliunt. Dum a nostris pro gloria ac cupiditate potiundae ciuitatis, ab hostibus pro patria, libertate, coniugibus ac liberis ubique acerrime res geritur, nox interueniens pugnam dirimit. Legati ad classem redeunt,


2290. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

manenti nuntiat urbem captam ab hostibus atque direptam esse. At Balabanus (nomen id praefecto erat), conuocata haud parua manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et classariorum non paruo numero extra urbem ad resistendum, si qua uis ingrueret, paratus stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde edito magno clamore laxatis habenis atque aduersis hastis concurrunt.


2291. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

poetae praeceptor fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se contulerant, pauci qui ad custodiam domorum remanserant a nostri intercipiuntur. Abducta est tamen camelorum ac reliqui pecoris non parua copia. Quibus peractis imperator, quoniam iam hibernum tempus instabat, Peloponnesum uersus cursum suum dirigit. Itaque subsolano flante cum legato Pontificis intra paucos dies Methonam delatus est. Et cum iam hibernum tempus adesset, legatus Pontificis,


2292. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mori cupiens, stricto ense in hostes irruit, atque, duobus obtruncatis, ipse telis ac lapidibus undique obrutus occiditur. Antonius cum reliquis comitibus uiuus capitur, uinctusque ad subassam perducitur. Subassa uero, tanti facinoris patratorem interficere non sui officii esse ratus, Antonium et comites ad Othomanum, principem suum, misit. Quem coram se adductum Othomanus interrogat qua sua iniuria, quoue hostium beneficio in se tantum facinus committere ausus erat. Tum Antonius intrepidus: Quasi


2293. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tuum idem liceret! . Othomanus, admirata adolescentis audacia, abductum cum comitibus interfici iussit; qui e uestigio per medium secti sunt. Itaque egregius adolescens, supra condicionem suam ausus, occubuit. Senatus Venetus ob Antonii merita, quae ei non potuit, fratri puero et sorori uirgini tribuit. Nam et fratri salarium annuum, et sorori dos ex publico data est. Interim, dum imperator ad muniendam urbem Neapolim hiberno tempore studet, et ut naues reficerentur operam dat, nuntius quidam cum litteris regis Persarum


2294. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

offerret. Fama enim erat aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem


2295. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem familiae singulos armatos mitterent imperat. Insuper ab omnibus sociis ac foederatis principibus magnum numerum equitum ac peditum


2296. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

responso, equum ascendit, simul cum legatis inter ingruentes ex oppido sagittas et alia missilia oppidum circumequitat, omnia diligenti aestimatione lustrans. Tum demum aduertit a septentrionali parte muros non multum ualidos, et montem minus decliuum atque arduum esse, facilemque aditum ex ea parte oppugnatoribus, prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque


2297. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

decem triremibus uenit. Coricus a duabus partibus mari alluitur, tertia a continenti profundissima fossa munitur, duplici ac ualido muro undique circundatur. Portum habet a parte fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos passus ab oppido distans, insula Eleusia adiacet, quam totam occupat antiquum aedificium albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas


2298. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

erat oppidi praefectus, natione Illyricus, nomine Hismael, ex inferiori Pannonia, inter Ianizaros ab ipsa pueritia educatus, cui Othomanus dederat ad oppidi praesidium milites centum et quinquaginta. Hismael respondit non se esse Mustapham Cilicem cum pastoribus atque agricolis, uili turba, ad praesidium oppidi missum, sed ex praetoriana cohorte praefectum cum Ianizaris, uiris strenuis, ab adolescentia in


2299. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ualido opere munire, ut operi instantes machinasque regentes tuti ac ab hostium tormentis tecti opus suum exercere possint. Igitur in trahendis atque aptandis machinis caeteroque apparatu faciendo aliquot transiere dies, per quos nostri oppidanos lacessere et sagittis aliisque missilibus infestare non cessarunt. Oppidani quoque suis bombardis ac telis ab opere nostros propellere et deturbare studebant. Itaque nonnulli ex nostris, multi ex oppidanis uulnerati cadunt. Et iam parata erant omnia ad destruendos muros; illa etiam bombarda, quae ex insula


2300. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

propellere et deturbare studebant. Itaque nonnulli ex nostris, multi ex oppidanis uulnerati cadunt. Et iam parata erant omnia ad destruendos muros; illa etiam bombarda, quae ex insula missa muros quatiebat, iam non paruam partem primi muri disiecerat, cum Hismael, uidens a parte austri partem murorum prostratam, ex alia parte prope muros oppidi duas bombardas magnas appositas atque opere munitas, metu perterritus sibi et comitibus incolumitatem paciscitur, oppidum imperatori


2301. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et caetera tormenta ad oppidum admouerit, cunctaque oppugnationi necessaria parauerit, nulla spes consequendae ueniae ab eo tibi relinquetur . Tum Hesibegus uiros fortes exempla sequi non debere, unicuique a natura suum ingenium datum esse respondit, seque principi suo in fide mansurum affirmat. Magister, accepto praefecti responso, ad imperatorem rediit. Cui refert oppidum situ et opere munitissimum esse, praefectum oratione a se ad deditionem adduci non potuisse: tum si oppido


2302. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uiros fortes exempla sequi non debere, unicuique a natura suum ingenium datum esse respondit, seque principi suo in fide mansurum affirmat. Magister, accepto praefecti responso, ad imperatorem rediit. Cui refert oppidum situ et opere munitissimum esse, praefectum oratione a se ad deditionem adduci non potuisse: tum si oppido potiri uult, opus uiribus, non uerbis esse. Imperator, cognita Hesibegi sententia, magistro mandat ut oppugnationi se praeparet. Magister accepto mandato toto pectore ad exequenda imperatoris iussa incumbit. Locum castris iuxta oppidum expedire, uiamque


2303. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

suum ingenium datum esse respondit, seque principi suo in fide mansurum affirmat. Magister, accepto praefecti responso, ad imperatorem rediit. Cui refert oppidum situ et opere munitissimum esse, praefectum oratione a se ad deditionem adduci non potuisse: tum si oppido potiri uult, opus uiribus, non uerbis esse. Imperator, cognita Hesibegi sententia, magistro mandat ut oppugnationi se praeparet. Magister accepto mandato toto pectore ad exequenda imperatoris iussa incumbit. Locum castris iuxta oppidum expedire, uiamque adtrahendas machinas praeparare iubet.


2304. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

accepto mandato toto pectore ad exequenda imperatoris iussa incumbit. Locum castris iuxta oppidum expedire, uiamque adtrahendas machinas praeparare iubet. Hesibegus, cum ex oppido haec fieri uidisset, ueritus, opinor, si imperator ad ulteriora processisset, postea locum ueniae sibi non futurum, ad imperatorem unum ex suis mittit cum his uerbis: Inuicte imperator, clementiam tuam in aliis expertus, me et oppidum tibi trado, maloque tuam quam Caramani fidem experiri. Proinde mitte aliquem ex tuis, uirum idoneum, qui oppidum in deditionem accipiat .


2305. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nauigatione ad insulas Lyciae adiacentes cum tota classe uenit. Cum autem accepisset in ea regione esse oppidum opulentissimum, Mycra appellatum, non multum a mari recedens, ad id oppugnandum animum intendit. Oppidum situm est in monte arduo et excelso, qui in medio conuallis mari adiacentis et undique montibus circundatae assurgit. Extra conuallem sunt campi feracissimi ac Lorymo flumine irrigui, propterea frequentibus uicis


2306. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

deicere incipiunt. Milites quoque, interim aditum ad oppidum tentantes, oppidanos lacessunt. Qui, dum nostros propellere student, detecti eminus a nostris sagittis uulnerantur. Et oppidani, nostros circunquaque et praecipue machinarum operi instantes, missilibus omnium generum deturbare ac ferire non cessant. Interim Aiasbegus, subassa illius regionis, collecta haud parua manu equitum, ad oppidum, subsidii ferendi gratia, tendit. Tum nostri equites, ubi acceperunt hostem aduentare, mature arma capiunt, equos frenant ac conscendunt, composito ac quadrato agmine hosti occursuri


2307. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum Charagus aduertens suos, qui suppetias oppido ferebant, fusos ac fugatos, nullamque spem praesidii sibi iam reliquam esse et murorum partem prostratam, ciuibus etiam maxime ad deditionem hortantibus, non esse amplius expectandum ratus, ad imperatorem misit, omnia praeter libera capita cum oppido imperatori tradens. Igitur imperator accepto oppido Charagum cum oppidanorum turba abire quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant


2308. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nurum, suis opibus ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse


2309. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam Genuensibus, qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat) regni


2310. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uersus nauigare parabat, cum redduntur ei litteras a Katarino Zeno oratore, quibus certior fit regis Persarum exercitum et Othomani, Turcorum principis, non multum inter se distare, et ad paucos dies collatis signis proelium inire et armis rem decernere uelle. Praeterea orator imperatorem monebat, ut quam primum ad Ciliciam se cum tota classe conferret, affirmans propediem Usunasanum illuc uenturum esse, cum eo de statu


2311. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus. Legati autem aduentus in manu ipsius est; tamen, si uenerit, et ob reuerentiam Pontificis, quem ego summe ueneror, et propter ipsius legati personam, qui in agro Piceno diu in armis uersatus belli haud ignarus est, nobis gratum


2312. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

traiectus occubuit. Caeteri Persae, tum exemplo suorum, quos passim mutilatis membris atque fusis uisceribus iacere uidebant, metu perculsi, tum equos terribili fragore tormentorum atque insueto tonitru bombardarum perterritos regere non ualentes, terga uertunt. Turci eruptione facta fugientibus instant. At regii subditis calcaribus celeri fuga hosti se surripiunt; nam totus exercitus regius equitum erat. Turci Persarum castra inuadunt, omnia impedimenta diripiunt, nec ultra hostem


2313. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uictorem se existimans,Bizantium uersus tendit. Regiae copiae fuere in hac expeditione trecenta et quinquaginta milia, Othomani exercitus trecenta et uiginti milia expleuerat. Ex regiis ad decem milia, ex Othomani quadraginta milia desiderati sunt. Rex ergo non copiis, nec uirtute militum ab Othomano, sed arte atque tormentis superatus est. Imperator his ex litteris Katarini Zeni cognitis, qui eum etiam monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat),


2314. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

gradum prouexit. Horum maior pars erat ex illa regione Citerioris Hispaniae quae nunc Catalonia dicitur. Qui, mortuo rege, usi rapto uiuere, suo non contenti, tametsi a rege amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem


2315. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Cyprii filiam eiusdem condicionis desponderet, multis suasionibus ad contrahendum matrimonium regem perpulit. Igitur rex unum ex suis fidum cum archiepiscopo, datis duabus triremibus, quae eos deueherent, Cyprum mittit. Imperator, cum audisset duas regias triremes, quae ad se non diuerterant, Cyprum uersus praeternauigasse, causam profectionis earum ignorans, Coriolanum Cepionem et Petrum Tholemerium, Dalmatas praefectos, cum duabus triremibus illuc mittit, quibus mandat, ut reginam adeant, suoque nomine eam salutent,


2316. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uoluntatem uenturum polliceantur; deinde, si quid noui in illo regno esset, ut ad se celeriter redeant iubet. Interim dux Cretensium imperatori, rumore quodam motus, scribit Cyprios animum sincerum non habere, atque res nouas moliri. Quapropter imperator Victorem Soprantium legatum cum octo trireniibus, praeter illas duas quas iam miserat, Cyprum mittit, ut uideret ne quid detrimenti regnum illud caperet.


2317. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in ea insula ius dicit. Erat tunc praetor Nicolaus Pasqualicus, ad quem coniurati conueniunt. Andream ob auaritiam a militibus, quibus mercedem non soluerat, occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem


2318. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi


2319. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad scopulos ancoras demittunt. Hic Coriolanus cum socio cognitis rebus rem dissimulare ad tempus statuit; tamen, ad confirmandos bonorum animos tyrannorumque deterrendos, deliberat ex aliqua uerisimili causa reginae nuntiare legatum cum octo triremibus aduentare, imperatoremque non post multos dies esse uenturum. Itaque ad reginam accedens, se ab imperatore missum esse dicit, uti nuntiaret, quoniam imperator audiuerit Sultanum,


2320. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

reduxit, nec ipse urbem intrare uoluit. Duo ex coniuratis accepta fide ad legatum ueniunt: Andreae auaritiam accusant, suam ac suorum innocentiam apud legatum approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad


2321. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

apud legatum approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad hanc rem non uerbis, sed factis


2322. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad hanc rem non uerbis, sed factis opus esse. Proinde, si uera sunt quae pollicentur, arces ac uectigalia regni reginae restituant. Illi, ex communi consilio reliquorum, omnia se facturos promittunt. Legatus, cum plures dies in componendis rebus cum


2323. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re Senatus decretum, quo missus in patriam redire posset, expectabat, cum coniuratorum orator ad eum uenit: mandata exequitur. Imperator increpatum oratorem a se dimittit. Tum, non secus ac par est in tali re motus, non esse cessandum ratus, magistrum classis ad se uocat; ut naues instructae classisque parata sit iubet.


2324. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

redire posset, expectabat, cum coniuratorum orator ad eum uenit: mandata exequitur. Imperator increpatum oratorem a se dimittit. Tum, non secus ac par est in tali re motus, non esse cessandum ratus, magistrum classis ad se uocat; ut naues instructae classisque parata sit iubet. Forte tunc aderant triremes magnae septem. Quattuor, quae Alexandriam mercatoriae rei gratia petebant, tres, quae


2325. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quamobrem Othomanus, qui spe orbis imperium amplecti uidetur, hanc regionem et ad alendos exercitus et ad fabricandas naues conseruandamque classem propter duo flumina opportunam existimans, Scodram, caput atque arcem totius regionis, expugnare statuit; quam si cepisset, non dubitabat totam regionem in suam dicionem esse cessuram. Sperabat enim, redacta in potestate Albania, exemplo Alexandri et Pyrrhi, Epirotarum regum, cum classe Adriaticum sinum traicere, et, quod illi non potuerant propter exiguas


2326. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

statuit; quam si cepisset, non dubitabat totam regionem in suam dicionem esse cessuram. Sperabat enim, redacta in potestate Albania, exemplo Alexandri et Pyrrhi, Epirotarum regum, cum classe Adriaticum sinum traicere, et, quod illi non potuerant propter exiguas uires, se ualidissimo apparatu ingentibusque copiis Italiam occupaturum. Igitur Solimano, Bassae Romaneae, expugnandi oppidi prouinciam demandat. Hic, captus in


2327. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Scodram suppetias laturus se conferat. Deinde quinque triremes, ut Drinonem intrantes praesidio Lissi sint, mittunt, quoniam Lissi oppidum in plano situm ac male munitum est. Insula non parua Lisso adiacet, quam Drino, diuisus bino ostio mari influens, efficit. In hac se paene ex omnibus uicis Albaniae incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt.


2328. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum reliqua classe iuxta templum Sergii martyris in conspectu oppidanorum manent. Templum a mari quattuordecim milia passuum distat; a templo ad Scodram quinque milia passuum sunt. Ultra aedem fluuius, pluribus in locis uadosus, triremes aliasque grandiores naues transire non patitur. Ex hoc loco imperatores oppidanis et oppidani imperatoribus quotidie mane ac uesperi accenso igne constantis animi signum ostendebant. Boliana infra templum


2329. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad praesidium loci, cum reliqua classe ad martyris aedem se recipiunt. Interim Bassa ad destruendos muros quattuor bombardas magnas, duodecim minores, quibus tecta oppidi deiceret, fuderat. Itaque die noctuque non cessabat crebris ictibus bombardarum muros prosternere, qui, non multae crassitudinis, ob uetustatem etiam debiles ac inualidi, facile ruebant. Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus


2330. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se recipiunt. Interim Bassa ad destruendos muros quattuor bombardas magnas, duodecim minores, quibus tecta oppidi deiceret, fuderat. Itaque die noctuque non cessabat crebris ictibus bombardarum muros prosternere, qui, non multae crassitudinis, ob uetustatem etiam debiles ac inualidi, facile ruebant. Erat in oppido Scodrae praetor et totius Albaniae legatus Antonius Laoredanus, clarissima familia ortus, uir


2331. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnes aditus firmis praesidiis occupauerat. Imperatores lectis litteris ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus non paruam manum peditum, quibus Georgium, fratrem suum, praefecit, collegerat. Leonardus, praeter quattuor naues, quas ipse fabricauerat, fluuiaticas lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat.


2332. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

copiis inuius. Igitur statuta die Georgius per dorsum montis Scodram uersus copias ducit; Leonardus cum classe per lacum adnauigat. Miserant collegia, quae Veneti scholas uocant, quoniam triremes propter fluminis uadum ad oppidum peruenire non poterant, nauiculas piscatorias armatas septuaginta; imperatores magistrum classis cum expeditione nauicularum, uti cum nostris si quo pacto se coniungere posset, mittunt. Ille tabulis undique tectis nauibus, ne ab hoste utramque ripam obtinente sagittis infestaretur, remis innixus, aduerso


2333. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et cum ad lapidis iactum uentum esset, sagittis et aliis missilibus inuicem eminus proeliantur. Maxime Illyrici ex superiori loco lapidibus fundis excussis Turcos affligebant: nam Georgius propter equestres copias hostium monte descendere et campis se credere non audebat, nec Cansabegus equestribus copiis, intercedentibus praeruptis saxis, montem ascendere poterat. Leonardus, cum e lacu in fluuium classem inducere uellet, offendit flumen piscatoriis structuris


2334. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in fluuium classem inducere uellet, offendit flumen piscatoriis structuris totum quasi de industria ad prohibendum aduentum classis impeditum. Hoc enim in loco magna captura piscium fit, ex qua Veneti quinque milia aureorum uectigal exigere solent. Itaque classiarii, ultra progredi non ualentes, in primo aditu fluminis cum Turcis manum conserebant. Hic quidam Turcus iactabundus obequitabat, saepius inclamitans, si quis Venetorum singulari certamine secum pugnare auderet,


2335. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

enim et stagnantes aquae, crassam nebulam exhalantes, aerem corrumpunt, qua peste tota paene classis correpta atque prostrata erat. Igitur Triadanus cum Bembo, legato suo, procurandae salutis gratia Catarum se conferunt. Mocenicus, et ipse non satis ualidus, finem oppugnationis cum Malipetro expectare statuit. Iam Bassa


2336. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque prostratum dedat: quod si fecerit, magna praemia a principe suo accepturum interque primos apud Othomanum eum futurum promittit; nec expectare uelit ut capto oppido uictoris licentia per omnes gradus atque sexus sine discrimine uagetur. Tum Laoredanus respondit non esse se ex illa colluuione Othomani ad praesidium oppidi electum, sed ex patricia Venetorum gente, cuius maiores non oppida sibi credita hosti tradere, sed urbes expugnare et hostem in deditionem accipere soliti essent; se uero fidei integritatem patriaeque


2337. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nec expectare uelit ut capto oppido uictoris licentia per omnes gradus atque sexus sine discrimine uagetur. Tum Laoredanus respondit non esse se ex illa colluuione Othomani ad praesidium oppidi electum, sed ex patricia Venetorum gente, cuius maiores non oppida sibi credita hosti tradere, sed urbes expugnare et hostem in deditionem accipere soliti essent; se uero fidei integritatem patriaeque amorem omni gazae atque opibus Othomani longe praeponere. Ille uero, si uir et non mulier,


2338. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

maiores non oppida sibi credita hosti tradere, sed urbes expugnare et hostem in deditionem accipere soliti essent; se uero fidei integritatem patriaeque amorem omni gazae atque opibus Othomani longe praeponere. Ille uero, si uir et non mulier, ut fertur, est, oppidum muris nudatum capere festinet. Igitur Bassa, spe deditionis amissa, crates ac pluteos, quibus sui tecti munitiones subirent, praeparat; tum arpagones, manus ferreas atque falces longis


2339. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

amissa, crates ac pluteos, quibus sui tecti munitiones subirent, praeparat; tum arpagones, manus ferreas atque falces longis hastis praefixas milites habere iubet. Scalis opus non erat: nam per ruinas murorum ad summitatem munitionum euadere poterant. Igitur primo crates et pluteos ferentes, ad protegendos qui sequebantur, praeire iubet, deinde hastatos, quibus Ianizaros scuto et ense tantum leuiter armatos, ut ad munitiones expediti euadere possent,


2340. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

adurebant. Tum saxa ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant. Lapides quoque plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones ascendere conabantur. Sed oppidani magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem prosternunt, a munitionibusque summouent.


2341. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

suum obiisse, Triadanum quoque Grittum, successorem suum, graui morbo oppressum proximum morti esse, multos praeterea ex praefectis triremium naturae concessisse. Eadem sibi metuens, ad medicos Rhagusium concessit, relicto ibi Stephano Malipetro legato, etiam non satis ualido, qui imperatori affirmat nunquam a Boliana se recessurum, etiam si certa mors sibi instaret, nisi prius hostis obsidionem Scodrae solueret. Rhagusium est ciuitas


2342. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

procurat. Ciues etiam ipsi, tanquam in aliquem praesentem deum ac uindicem christianae rei publicae certantes, in imperatorem officiosi sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat. Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam acceperat a Venetis ad se opprimendum magnos apparatus fieri), bombardas quas fuderat in frusta concidere iussit, ut aes camelis exportari posset. Erat


2343. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praesentem deum ac uindicem christianae rei publicae certantes, in imperatorem officiosi sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat. Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam acceperat a Venetis ad se opprimendum magnos apparatus fieri), bombardas quas fuderat in frusta concidere iussit, ut aes camelis exportari posset. Erat oppidulum, Dagnum nomine, a


2344. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

siti confecti supra duo milia occubuerant. Nec aliquis oppidanorum, cum uiderent coniuges et liberos ante oculos deficere, animum ad deditionem conuertit. Et nisi obsidio soluta esset, quoniam iam in oppido aquae quod uix ad tres dies, modicum quiddam singulis distribuendo, sufficere poterat, non erat, decreuerant omnes uno impetu armati in hostem irruere et ibi, cum hoste uiriliter proeliando, sanguinem suum ulti occumbere. Itaque soluta obsidione omnes ad fluuium ruunt, desiderataque multis diebus aqua se satiant. Hic multi aqua repleti stupidi rigentibus membris statim mortui


2345. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

inuictae uirtutis imperatori, conferre possim. Nam quis eo sapientius futura praeuidit? Quis instantia prudentius disposuit? Quis denique solertius ac diligentius cuncta administrauit? Omnia enim consilia hostium praeoccupans, nullum locum inferendae iniuriae inimicis unquam reliquit. Proelia non minori audacia quam felicitate iniit et confecit. Patiens laboris, somni parcissimus, uictuque militari potius quam imperatorio contentus erat. Semper sollicitus et intentus ne hosti occasionem rei bene gerendae daret, ipse non cessans hostem aliqua insigni clade afficere.


2346. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nullum locum inferendae iniuriae inimicis unquam reliquit. Proelia non minori audacia quam felicitate iniit et confecit. Patiens laboris, somni parcissimus, uictuque militari potius quam imperatorio contentus erat. Semper sollicitus et intentus ne hosti occasionem rei bene gerendae daret, ipse non cessans hostem aliqua insigni clade afficere. Nam praeter urbes captas et prouincias ab eo desolatas atque euersas multae naues onerariae Turcorum mercibus onustae et supra quadraginta biremes cum lembis piraticis


2347. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnes captos supplicio affecit. Naues uel igne consumpsit uel ad commodum urbium quae Venetis subditae sunt reliquit. Itaque toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore


2348. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

reliquit. Itaque toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat,


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.