Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: non

Your search found 49997 occurrences

More search results (batches of 100)
First 321 322 323 324 325 326 327 328 329 330 331 332 333 334 335 336 337 338 339 340 341 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 33088-33168:


33088. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

stupore intuerentur. Fine vero obsidioni tuis consiliis imposito, lacrymis discedentem prosequerentur. Magna equidem haec sunt tua facta, quibus de fide Catholica es meritus optime. Quid vero, si vel paria, vel etiam maiora in fidem sacrosanctam beneficia conferre queas in perpetuum, non voles? Absit a tua pietate tanta impietas. Ratione hominum genus ducitur magis quam re alia ulla. Cum enim omnes homines, rationales se esse credant, rationi adhaerent eamque sectantur et adamant. Et si veram falsa, aut apparente, discernere nesciant, etiam falsa trahuntur, et apparenti. Ratio


33089. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

eam stabiliunt. Omnipotentia Deo auferunt. XII. Vero Metaphy. omnem Dei tollit providentiam I. et III. De anima, animae immortalitatem, vel prorsus negant, vel maxime faciunt dubiam. Et nescio quo vel malo fato, vel consilio pessimo, in gymnasiorum statutis statum est ut fere non nisi hi publice doceantur. Et impietas omnis iuvenum mentibus indatur, et inculcetur. Tu qui unus isti Romano Gymnasio praepositus es, in tuam sententiam collegas Cardinales trahe, Tollite has Aristotelis partes, ne amplius legantur. Relinquantur disputatoribus, libri logici et


33090. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

ut potuimus fragmentatim erutum. Fuit autem is, uti intelliges, Abramo credentium patri, contemporaneus, ac forte conterraneus. Apud quem in pauculis, tam admiranda tam divina, de Trinitate, deque divinis ordinibus et animae excellentia leges, ut obstupescas: et possit videri non immerito, catholica fidei, omnium primus, etiamsi rudia, fere iecisse fundamenta. Eum ergo tibi consecro, et tu, me tam rari muneris ne spreveris largitorem. Vale Ferrariae. Tui observantissimus Franciscus


33091. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Franciscus Patricius Zoroastrem magiae inventorem fuisse, satis apud authores convenire scribit Plinius. Sed unus ne hic fuerit Zoroaster, an et alius, non satis constare ait. Sane is qui nostra aetate "Sacram bibliothecam" compilavit, Sixtus Senensis, duos fuisse Zoroastres tradit: Alterum ex Diogene Laertio, Persem Magorum principem qui verae magiae fuerit inventor primus. Alterum Bactrianorum regem, qui sit a Nino in bello victus.


33092. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

ipso hoc scripsit. Conscripsi Zoroaster Armenii, genere Pamphylius, qui in bello mortuus, ad inferos descendi, et a Diis haec addidici. Erum Plato lib. X. de Rep. XII. die postquam mortuus fuerat, super pyram positum revixisse affirmat. Sed Plato idem Zoroastrem Oromazi, non Armenii filium in Alcib. I. facit. Aut tres ergo, aut quatuor, et non unus videntur fuisse Zoroastres. Ioannes autem Goropius, in Gallicis, Zoroastrem neminem unquam fuisse autumat. Sicuti neque Hermetem Trismegistum, neque Orpheum. Nominum horum etymis, nescio a qua Cimeria lingua, qua et


33093. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Pamphylius, qui in bello mortuus, ad inferos descendi, et a Diis haec addidici. Erum Plato lib. X. de Rep. XII. die postquam mortuus fuerat, super pyram positum revixisse affirmat. Sed Plato idem Zoroastrem Oromazi, non Armenii filium in Alcib. I. facit. Aut tres ergo, aut quatuor, et non unus videntur fuisse Zoroastres. Ioannes autem Goropius, in Gallicis, Zoroastrem neminem unquam fuisse autumat. Sicuti neque Hermetem Trismegistum, neque Orpheum. Nominum horum etymis, nescio a qua Cimeria lingua, qua et Adamum, et reliquos patres ad Nochum et Iapetum usque locutos, et ipse


33094. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

a secunda hac Magiam ortam esse, affirmatque inde a Zoroastre, Oromazi filio, idest a Iapeto Nochi filio charissimo ad Persas venisse. In qua re, multiplex patet Goropii error. Nam si Zoroaster nemo unquam sua sententia fuit, qua ratione Iapetum, Zoroastrum esse facit? Deinde apud Iosephum, Bactra non Iapeto conditori tribuitur, se Geteni, uni ex Arami filiis. Hic autem Semi filius fuit. Persae autem conditi sunt, non a Iapeto, aut quopiam e suis, sed ab Elimo, Semi filio alio; sicuti a fratre eius Arphaxedo Chaldaei. Inter quas duas gentes magia omnis, et ortum habuit, et praecipue est


33095. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Persas venisse. In qua re, multiplex patet Goropii error. Nam si Zoroaster nemo unquam sua sententia fuit, qua ratione Iapetum, Zoroastrum esse facit? Deinde apud Iosephum, Bactra non Iapeto conditori tribuitur, se Geteni, uni ex Arami filiis. Hic autem Semi filius fuit. Persae autem conditi sunt, non a Iapeto, aut quopiam e suis, sed ab Elimo, Semi filio alio; sicuti a fratre eius Arphaxedo Chaldaei. Inter quas duas gentes magia omnis, et ortum habuit, et praecipue est versata. Itaque Iapetus ex historia nulla, aut Bactrus, aut Persa, aut Chaldaeus fuit. Didymo vero Alexandrino Zoroaster


33096. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Chaldaei. Inter quas duas gentes magia omnis, et ortum habuit, et praecipue est versata. Itaque Iapetus ex historia nulla, aut Bactrus, aut Persa, aut Chaldaeus fuit. Didymo vero Alexandrino Zoroaster fuit Chamus. Aliis Chusus, Chami filius. Sed quibus nam id rationibus inducti dixerint, quia non constat, credere supersedemus. Porro Zoroaster ille Iustini, valde est controversus. Etenim Diodorus Siculus, Bactrianorum Regem a Nino devictum; non Zoroastrem sed Oxyartem appellat. Cui accedit proxime una transposita R, Oxyatri nomen quod se vidisse in aliquot Iustini codicibus


33097. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

aut Chaldaeus fuit. Didymo vero Alexandrino Zoroaster fuit Chamus. Aliis Chusus, Chami filius. Sed quibus nam id rationibus inducti dixerint, quia non constat, credere supersedemus. Porro Zoroaster ille Iustini, valde est controversus. Etenim Diodorus Siculus, Bactrianorum Regem a Nino devictum; non Zoroastrem sed Oxyartem appellat. Cui accedit proxime una transposita R, Oxyatri nomen quod se vidisse in aliquot Iustini codicibus manuscriptis retulit nobis Pyrrus Ligorius, vir totius antiquitatis peritissimus, sicuti in aliis Zeorostrem scriptum se invenisse


33098. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

retulit nobis Pyrrus Ligorius, vir totius antiquitatis peritissimus, sicuti in aliis Zeorostrem scriptum se invenisse affirmabat. Sed Arnobius Diodoro CCC. circiter annis posterior, de Zoroastre ita scribit: Ut inter Assyrios, et Bactrianos, Nino quondam, Zoroastroque ductoribus, non tantum ferro dimicaretur, et viribus, verum est magicis, et Chaldaeorum reconditis disciplinis. Quae res videtur cum Iustino concordare. Verum Suidas aliam inicit suspicionem, nimirum Zorastrem Chaldaeum fuisse, et Nino subditum, dum ita scribit: " Zoroastres Astronomus, sub Nino


33099. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Assyrios, ut eius cineres servarent. Ita futurum, ut regnum ipsorum numquam deficeret, quod usque adhuc apud eos servatur. In Assyria autem, Babylonem Chaldeorum caput fuisse, et Strabo, seu Strato, et Plinius fatentur. Apud Chaldaeorum etiam et Persarum gentes, Magicas floruisse, non autem in Bactris, apud authores est in confesso. Esto ergo Bactrianae rex ille, seu Oxyartes, seu Ozyatres, seu Zeorostres, seu Zoroastres, certe magiae inventor non fuit, verae scilicet Magiae, quae apud Chaldaeos, ac Persas magos magno in honore fuit. Aut si fuit, pravae alterius magiae fuit


33100. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Chaldeorum caput fuisse, et Strabo, seu Strato, et Plinius fatentur. Apud Chaldaeorum etiam et Persarum gentes, Magicas floruisse, non autem in Bactris, apud authores est in confesso. Esto ergo Bactrianae rex ille, seu Oxyartes, seu Ozyatres, seu Zeorostres, seu Zoroastres, certe magiae inventor non fuit, verae scilicet Magiae, quae apud Chaldaeos, ac Persas magos magno in honore fuit. Aut si fuit, pravae alterius magiae fuit inventor. Sed neque id ei a Diodoro, aut a Ctesia, ex quo multa Diodorus sumpsit, tributum est. Qui quidem Ctesias, Bactriani istius regis res gestas scripsit, ut


33101. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

"Apotelesmatica libri V". Quae quidem verba, ex patria, Magorum institutione, primus ille Chaldaeus, sive Assyrius videri potest. Nam Assyriae pars Chaldaea fuit, Persia, et Media conterminae. Itaque vicinitate regionum, aequivocum est nomen patriae partum. Sed librorum numerus Prosomedi, non congruit cum Assyrio, ut mox patebit. Haec ergo diversitas librorum, si duorum authorum diversitatem faciat, Persomedus hic Zoroaster, a Chaldaeo Zoroastre est numero V. Cui videtur sextus ex Plinio posse addi, Proconnesius. Verum caeteris omissis, Magorum principem illum


33102. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

et vitae initium, et medium, et finis, traduntur admirabilia fuisse. Scribit enim Plinius, eum eodem die quo natus est, risisse. Eidemque cerebrum ita palpitasse, ut impositam repelleret manum, futurae praesagio scientiae. Eundemque in desertis caseo vixisse annos XX. ita temperate, ut vetustatem non sentiret. Obiisse autem igne coelesti concrematum sicuti optaverat, Suidae testimonio constat. Qui item tradit, eum, uti diximus, sub Nino Assyriorum Rege floruisse, quod ab allis non discordat. Nam et Epiphanius, eum Astrologiae, doctrinae pravae, et magiae inventorem fere Nembroti Gigantis


33103. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

manum, futurae praesagio scientiae. Eundemque in desertis caseo vixisse annos XX. ita temperate, ut vetustatem non sentiret. Obiisse autem igne coelesti concrematum sicuti optaverat, Suidae testimonio constat. Qui item tradit, eum, uti diximus, sub Nino Assyriorum Rege floruisse, quod ab allis non discordat. Nam et Epiphanius, eum Astrologiae, doctrinae pravae, et magiae inventorem fere Nembroti Gigantis aetate fuisse asserit. Fuit nam Ninus Nembroti nepos ex filio eius Belo, genitus. Et Eusebius affirmat eum iisdem temporibus cum Semirami, et Abramo vixisse Semiramim vero, nemo ignorat


33104. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

annorum Platonis mortem praecessisse. At is obiit Olympiade CVIII. Ad quam, a diluvio anni intersunt MMLVIII. A quibus si demantur CCC. circiter, quibus Ninus Semiramis, Zoroaster, Abramusque vixerunt, relinquentur a Zoroastre ad Platonis obitum anni circiter MDCCLVIII. non autem sex mille. Par fere error est apud Hermodorum Platonicum, et Plutarchum qui Zoroastren scripserunt, Troianam eversionem anteiisse annis VM. cum Troia eversa sit, anno a diluvio MCXXVI. A quibus si demantur CCC illi quos diximus, reliqui erunt anni DCCCXXVI. In eundem errorem


33105. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Chaldaeos autem, a Magis, quorum caput fuit Zoroaster, Porphyrius tum apud Proclum, tum in vita Pythagorae disterminat. Ioannes vero Picus, hos utrosque confundit, dum ad Ficinum scribens, gloriatur se Chaldaicos quosdam libros invenisse his verbis: Chaldaici hi libri sunt, si libri sunt, et non Thesauri. Audi inscriptiones Patris Ezre, Zoroastris, et Melchiar Magorum, oracula. In quibus et illa quoque apud Graecos, mendosa, et mutila circumferuntur, leguntur integra, et absoluta. Tum est in illa, Chaldaeorum sapientum, brevis quidem, et salebrosa, se plena mysteriis


33106. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

omnium scholam doctrinarum instituisse. Quem secutus sit Heberus, a quo sapientum secta ab eo derivata, Hebreorum quasi Heberorum nomen assumpserit. Fuisseque ambas eas scholas celeberrimas tradunt. E quibus, et Abramus prodierit, et Iacob nepos eius, ut sapientia imbueretur ad eas est profectus. Non est autem dubium Semum a Nocho patre institutum fuisse. Quem omnes ab Adamo doctrinas per manus traditas calluisse, a multis est memoriae commendatum. Quod verum cum sit, et non sit a ratione alienum eis contemporaneum Azonacem, in eorum scholis institutum iisdem de Deo sermonibus Zoroastren


33107. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

celeberrimas tradunt. E quibus, et Abramus prodierit, et Iacob nepos eius, ut sapientia imbueretur ad eas est profectus. Non est autem dubium Semum a Nocho patre institutum fuisse. Quem omnes ab Adamo doctrinas per manus traditas calluisse, a multis est memoriae commendatum. Quod verum cum sit, et non sit a ratione alienum eis contemporaneum Azonacem, in eorum scholis institutum iisdem de Deo sermonibus Zoroastren imbuisse. Inde forte, non immerito Proclus Chaldaicam theologiam, theodolon non semel appellavit, et Chaldaeos illos a Diis edoctos fuisse asseruit.


33108. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Semum a Nocho patre institutum fuisse. Quem omnes ab Adamo doctrinas per manus traditas calluisse, a multis est memoriae commendatum. Quod verum cum sit, et non sit a ratione alienum eis contemporaneum Azonacem, in eorum scholis institutum iisdem de Deo sermonibus Zoroastren imbuisse. Inde forte, non immerito Proclus Chaldaicam theologiam, theodolon non semel appellavit, et Chaldaeos illos a Diis edoctos fuisse asseruit. Scripta autem Zoroastris, Suidas sic enumerat, ut ""De natura" sint. libri IV, "De Preciosis Lapidibus" liber I., "Astrorum contemplationis


33109. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

per manus traditas calluisse, a multis est memoriae commendatum. Quod verum cum sit, et non sit a ratione alienum eis contemporaneum Azonacem, in eorum scholis institutum iisdem de Deo sermonibus Zoroastren imbuisse. Inde forte, non immerito Proclus Chaldaicam theologiam, theodolon non semel appellavit, et Chaldaeos illos a Diis edoctos fuisse asseruit. Scripta autem Zoroastris, Suidas sic enumerat, ut ""De natura" sint. libri IV, "De Preciosis Lapidibus" liber I., "Astrorum contemplationis effecta" libri V. Scripsit etiam "De agricultura" de quibus Plinius


33110. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Laertius librum quoque "De magis" adducit, et ab Arnobio testis est productus. Puto autem Hermippum hunc illum Smyrneum, qui dictus est Callimachius. Cuius libros, similis fere argumenti, "De septem sapientibus, "De legumlatoribus", "De Hipponacte", "De Gorgia", "De Aristotele", Atheneus non raro citat. Cum autem libri Zoroastri Chaldaice scripti fuerunt, non immerito quaeri potest, a quo nam fuerint postea Graeci facti? Sane Iosephus, de Beroso ita scripsit. Testis horum est Berosus, vir Chaldaeus genere, notus iis qui in disciplinis versati sunt. Quandoquidem ipse scripta


33111. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

est productus. Puto autem Hermippum hunc illum Smyrneum, qui dictus est Callimachius. Cuius libros, similis fere argumenti, "De septem sapientibus, "De legumlatoribus", "De Hipponacte", "De Gorgia", "De Aristotele", Atheneus non raro citat. Cum autem libri Zoroastri Chaldaice scripti fuerunt, non immerito quaeri potest, a quo nam fuerint postea Graeci facti? Sane Iosephus, de Beroso ita scripsit. Testis horum est Berosus, vir Chaldaeus genere, notus iis qui in disciplinis versati sunt. Quandoquidem ipse scripta Chaldaeorum de astronomia et philosophia in Graecos


33112. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

sacrificia. Deinde Iulianus praedicti filius sub M. Antonino Caesare scripsit, et ipse Theurgica Logia carminibus et alia quaecumque talis scientiae arcana sunt. In quibus verbis, nominatim sunt Logia ab eo carminibus Graece scripta, seu potius e Chaldaeo conversa. Quae quamvis non videantur, integro carmine conscripta: id evenit, quia mendosa sunt, uti Picus ait, et mutila. Quod etiam Sibillynis carminibus evenisse Lactantius testatur. Hunc Iulianum Proclus, subinde Theurgum vocat, dum Logia adducit, et exponit citatque eius librum VII: "De zonis". Zonae autem quid


33113. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

pessum ierunt cum concordia, ab eo scripta Aristotelis cum Platone: Equidem maximam fecit haec Chaldaica Theologia, in iactura XL librorum Amelii. In quibus rationi valde consonum est, quo facilius Zostriam librum falsitatis coargueret, eum saepe vera Zoroastri dogmata, et oracula protulisse. Non minor forte iactura alia fuit, quatuor Porphyrii librorum quos, ut refert Suidas, scripserat in historiam Iuliani Chaldaei philosophi, eius nimirum qui ea oracula in Graecum sermonem verterat. Sed ingens profecto naufragium passa est philosophica Respublica in amissione


33114. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

ab hinc anno Parisii a Lodoico Tiletano fuere Graece impressa sub titulo Magika, logia.. Magica oracula eorum, qui a Zoroastre sunt Magorum cum Graecis commentariis, quae reperi postea esse Plethonis Gemisti. Quem quidem pauxillum numerum, auximus nos non poenitenda additione, usque ad CCCXXIIII magno labore a nobis conquisita in Platonicorum philosophorum quae superfuerunt scriptis, Procli, Hermiae, Simplicii Damascii Synesii, Olympiodori, Nicephori Gregorae Synesii commentatoris, et non nihil etiam in Arnobio reperimus. Cum eorum singulorum


33115. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Gemisti. Quem quidem pauxillum numerum, auximus nos non poenitenda additione, usque ad CCCXXIIII magno labore a nobis conquisita in Platonicorum philosophorum quae superfuerunt scriptis, Procli, Hermiae, Simplicii Damascii Synesii, Olympiodori, Nicephori Gregorae Synesii commentatoris, et non nihil etiam in Arnobio reperimus. Cum eorum singulorum aliquibus expositionibus, et argumentis Chaldaicae philosophiae. Quae omnia in unum collecta, et in ordines quosdam distributa, quae sparsa invenimus ad communem philosophiae sincerioris studiosorum, et latina fecimus, et in publicum


33116. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

singulorum aliquibus expositionibus, et argumentis Chaldaicae philosophiae. Quae omnia in unum collecta, et in ordines quosdam distributa, quae sparsa invenimus ad communem philosophiae sincerioris studiosorum, et latina fecimus, et in publicum libentes damus. Sed antequam ulterius progrediamur, non est negligenter dispiciendum, an Logia haec, uti inscriptio praetulit sint magica, et quo sensu Magica. Id autem fieri non poterit, nisi Magia quid sit cognoscamus. Magiae nomen horrent plerique. Puto a Simone illo qui sanctis Apostolis se se opposuit, hoc horrore derivato. Qui cum


33117. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

quae sparsa invenimus ad communem philosophiae sincerioris studiosorum, et latina fecimus, et in publicum libentes damus. Sed antequam ulterius progrediamur, non est negligenter dispiciendum, an Logia haec, uti inscriptio praetulit sint magica, et quo sensu Magica. Id autem fieri non poterit, nisi Magia quid sit cognoscamus. Magiae nomen horrent plerique. Puto a Simone illo qui sanctis Apostolis se se opposuit, hoc horrore derivato. Qui cum vere, non Magus, sed Goes goes esset, falso Magum se se cognominavit. Cui mentito Mago, magi veri tres opponantur


33118. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

negligenter dispiciendum, an Logia haec, uti inscriptio praetulit sint magica, et quo sensu Magica. Id autem fieri non poterit, nisi Magia quid sit cognoscamus. Magiae nomen horrent plerique. Puto a Simone illo qui sanctis Apostolis se se opposuit, hoc horrore derivato. Qui cum vere, non Magus, sed Goes goes esset, falso Magum se se cognominavit. Cui mentito Mago, magi veri tres opponantur ii, qui ab Oriente, D. Iesum venerunt adorare. Et enim est sciendum, magiam, et goitiam, et pharmaciam longe, inter se esse diversas. Quod cum Plinius forte ignoraret,


33119. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

idem esse apud Persas, quod apud Latinos sapiens, et apud Graecos philosophus. Et Pico anteriores Philo, et Hermias Magos in hunc describunt modum. Prior ille. "Veram quidem illam Magiam, hoc est contemplativam scientiam per quam clarius naturae opera cernuntur, ut honestam atque expetendam, non vulgus solum sectantur: sed maximi etiam regum reges, praecipue Persae tam sunt harum artium studiosi ut regnare nemo possit nisi sit inter Magos iudicatus. Hic vero ita. Magi sunt, qui de singulis philosophantur. Consuetudo autem communis magos pro maleficis accipit; qui aliter habentur apud


33120. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Chaldaeorum, et ad artis huius scientiam, reges quoque et principes eiusdem gentis omnia faciunt, unde et ipsi primum, in nativitate Domini salvatoris, primi ortum intellexerunt, et venientes in Betlem adoraverunt. Itaque Magus, vera sui nominis interpretatione, non alius sibi vult, quam Dei cognitorem et cultorem. Cui nomini, rem quoque apud magos respondisse author est Arnobius, vir pius et Catholicus, de eo Hosthane scribens, cui maxime infensus videtur fuisse Plinius. Inquit enim esse Eorum magorum, et eloquio, et negotio primus


33121. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

in custodia sint iis qui virtuti incumbunt, et a corpore veluti a carcere comprehensi, debent Deos precari de transitu ab hoc loco. Et quia veluti filii, a patribus distracti, precari eos convenit de regressu ad veros eorum patres Deos. Et quoniam veluti patre, et matre carere videntur ii, qui non curant precari, neque se se convertere ad praestantiores. Et quia in omnibus gentibus, qui sapientia excelluerunt, circa preces studiosi fuerunt. Indorum quidem Brachmanes, Magi vero Persarum. Graecorum vero, qui maxime Theologi fuerunt. Qui et sacrificia instituerunt, et mysteria. Chaldaei


33122. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

virtutem esse, idest a Deo in se profectam fassi sunt. De qua ad Deum prece, tam magna ea sunt, quae Proclus Chaldaeorum dogmatibus subnectit, ut maiora, et excellentiora, vix crediderim a quoque Christiano, scripta reperiri posse. Est in his Zoroastri oraculis Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dogma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos devenire in cognitionem misterii Trinitatis.) Factorem rerum omnium, mundi creatorem eum


33123. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

crediderim a quoque Christiano, scripta reperiri posse. Est in his Zoroastri oraculis Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dogma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos devenire in cognitionem misterii Trinitatis.) Factorem rerum omnium, mundi creatorem eum celebrant. Angelos agnoscunt. Paradisum praedicant. Animarum immortalitatem docent expresse. De Veritate, de Fide, de Spe, de Amore, seu Charitate, brevia, sed eximia habent dogmata.


33124. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Paradisum praedicant. Animarum immortalitatem docent expresse. De Veritate, de Fide, de Spe, de Amore, seu Charitate, brevia, sed eximia habent dogmata. Quibus veluti gradibus, ad Deum reduces fieri possumus. Multa quoque de Magorum abstinentia, castitate, ac veluti poenitentia, referuntur, non absimilia ab iis, quae in heremis sancti patres christiani narrantur egisse. Ut non immerito Apollinis oraculum quamuis plerumque mendax, in hoc vere pronuntiasse videatur. Id quod Porphyrius, referente Eusebio, retulit Chaldaeis quae vera esse sapientiam, tantum Hebreisque


33125. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Fide, de Spe, de Amore, seu Charitate, brevia, sed eximia habent dogmata. Quibus veluti gradibus, ad Deum reduces fieri possumus. Multa quoque de Magorum abstinentia, castitate, ac veluti poenitentia, referuntur, non absimilia ab iis, quae in heremis sancti patres christiani narrantur egisse. Ut non immerito Apollinis oraculum quamuis plerumque mendax, in hoc vere pronuntiasse videatur. Id quod Porphyrius, referente Eusebio, retulit Chaldaeis quae vera esse sapientiam, tantum Hebreisque ipsis concessum agnoscere pura, aeternum qui mente colunt Regemque Deumque .


33126. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

vere pronuntiasse videatur. Id quod Porphyrius, referente Eusebio, retulit Chaldaeis quae vera esse sapientiam, tantum Hebreisque ipsis concessum agnoscere pura, aeternum qui mente colunt Regemque Deumque . Itaque haec prima, praestantissimaque Magiae pars, non aliud est, quam Theologia, et religio, et si non vera plene, uti postea fuit a Christo revelata, attamen proxime omnium ad eam accedit. Ut mirandum maxime ac merito videatur quo nam modo tantum se potuerit suis viribus mens humana attollere et haec profecto est, quam Plinius sub religionis


33127. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

referente Eusebio, retulit Chaldaeis quae vera esse sapientiam, tantum Hebreisque ipsis concessum agnoscere pura, aeternum qui mente colunt Regemque Deumque . Itaque haec prima, praestantissimaque Magiae pars, non aliud est, quam Theologia, et religio, et si non vera plene, uti postea fuit a Christo revelata, attamen proxime omnium ad eam accedit. Ut mirandum maxime ac merito videatur quo nam modo tantum se potuerit suis viribus mens humana attollere et haec profecto est, quam Plinius sub religionis nomine ridet, ridendus ipse maxime et


33128. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

coelestium motuum atque virium exacta. Per quam, et influctus coelorum in haec inferiora percipiuntur et ad humanae usum vitae, in seminationibus, plantationibus et in universum in omni agricolendi ratione fructus capiuntur. Quod in Cassio Uticense maxime apparet. Recta itaque ratione, non solum Zoroaster, sed etiam Abramus itidem Chaldaeus Astronomiae habiti sunt periti. Quem Abramum, Philo Iudeus probat, per Astronomiae scientiam in veri Dei notitiam pervenisse, eique ob id sacrificia instituisse. Tertiam magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam. Nos


33129. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Philo Iudeus probat, per Astronomiae scientiam in veri Dei notitiam pervenisse, eique ob id sacrificia instituisse. Tertiam magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam. Nos vero cum magnis, ac piis viris dicimus, Magiam in universum naturae totius cognitionem complecti. Non eam quidem, quae in usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis verborum interpretatione versatur tota, nihil pensi habens si res aliter se habeant, quam ipsi in duce suo intelligant. Sed eam quae interspersas, interseminatasque mundo virtutes, quasi de latebris, ac tenebris in


33130. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

quae in usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis verborum interpretatione versatur tota, nihil pensi habens si res aliter se habeant, quam ipsi in duce suo intelligant. Sed eam quae interspersas, interseminatasque mundo virtutes, quasi de latebris, ac tenebris in lucem evocans, non tam facit miranda, quam operanti naturae famulatur. Et eam quae universi partibus inest Sympathiam, quasi artifex promit, et in usum de mundi recessibus, gremioque naturae profert. Hisce vere declaratis rebus, palam arbitramur esse factum Magiam integram, non esse aliud,


33131. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

in lucem evocans, non tam facit miranda, quam operanti naturae famulatur. Et eam quae universi partibus inest Sympathiam, quasi artifex promit, et in usum de mundi recessibus, gremioque naturae profert. Hisce vere declaratis rebus, palam arbitramur esse factum Magiam integram, non esse aliud, quam Dei venerationem: et coelorum atque naturae virium cognitionem. Quam cur vel Plinius rideat, vel horreant alii, nihil video, praeter quam quod ridendus ipse sit, et deplorandus. Talis Magiae veluti simia quaedam, et infelix aemula, goetia apud nequam homines est nata,


33132. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

et infelix aemula, goetia apud nequam homines est nata, cultu, ac commertio daemonum referens Magiae Theologiam: praedictionibus, humanorum eventuum singularium, similis facta Astrologiae et naturalis, veraeque Magiae effectiones praestigiis repraesentans: ut quae sunt, non esse videri: et quae non sunt, esse videri faciat: ad omnia, ope atque opera daemonum adhibita. Quae si circa defunctorum corpora exerceatur, Necromantiae nomen est adepta. Si ad ignem, aut aquam, Pyromantia, et Hydromantia vocatur. Mateotechnia vero si circa aerem: quoniam simul


33133. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

apud nequam homines est nata, cultu, ac commertio daemonum referens Magiae Theologiam: praedictionibus, humanorum eventuum singularium, similis facta Astrologiae et naturalis, veraeque Magiae effectiones praestigiis repraesentans: ut quae sunt, non esse videri: et quae non sunt, esse videri faciat: ad omnia, ope atque opera daemonum adhibita. Quae si circa defunctorum corpora exerceatur, Necromantiae nomen est adepta. Si ad ignem, aut aquam, Pyromantia, et Hydromantia vocatur. Mateotechnia vero si circa aerem: quoniam simul aere percusso evanescat.


33134. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

amatorias fingit procurare, qualem narrat se expertum Lucianus, et Apuleius, et qualem in multo usu apud Thessalas mulieres fuisse scribunt. Finxit etiam medicinas quasdam ad morbos varii generis depellandos se novisse. Ita evenit, eos qui, cum mali essent, sub bono nomine sibi voluerunt credi, non goitas, quod nomen est a dolore, se Magos quod est a pia sapientia se appellari maluisse. Fatear quoque multos, qui vere Goites essent, uti Magi viderentur, ex bona Magia desumpsisse aliqua, ut eo praetextu credulum vulgus ad se, quaestus gratia traherent. Huiusmodi fere sunt aliqua apud


33135. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

secundum eorum mysticam interpretationem, traditorum. Ut ea quae ab Assyriis celebrantur, Zonae, et Azoni et Fontes, et Amilicti, et Synoches. Per quae illi ordines Deorum interpretantur. Similia his Psellus postea tradidit, utinam sicuti prolixius, ita et diligentius sed qualiacumque sint, non inutilia cognitu fuerint. Sunt autem haec verbis suis. Pselli expositio per capita, dogmatum quae sunt apud Assyrios Post unum, paternum dicunt profundum ex tribus triadibus repletum. Singulas autem triadum,


33136. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

exornandam terrenam sortem. Existimant etiam mundum esse aeternum. Dicunt quoque Aden multipliciter et nunc Deum ipsum nominant Principem terrenae sortis. Nunc autem locum sublunarem. Modo etiam, medietatem aetherei mundi, et materialis. Modo quoque irrationalem animam et ponunt in ea rationalem, non essentialiter, sed respectu quodam quando Sympathiam secum habuerit. Ideas existimant, nunc quidem paternae mentis conceptiones nunc autem universales rationes, mentis, animae, naturae quas dat quidem Mens ipsi animae. Anima vero naturae sympathiam dicunt esse superis cum inferioribus et maxime


33137. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

aethereo profundo serviens, alius vero Zonaeus unus e septem existens. Humanarum animarum, causas duplices fontanas ponunt. Paternam Mentem, et fontanam animam, et procedit quidem eis particularis anima, a fontana per voluntatem patris. Habet vero et per se genitam essentiam, et per se viventem. Non enim est, ut ab alio mota. Nam iuxta oraculum, portio est ignis divini, et ignis lucens et intellectio paterna. Et est forma immaterialis, et per se subsistens. Tale enim est, omne divinum, cuius pars est anima. Et omnia dicunt esse, in singula anima. Per singulam vero proprietatem


33138. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

patris. Opinantur vero mundum aeternum, et astrorum periodos. Aden multis modis partiuntur et nunc ipsum Deum nominant principem terrenae sortis nunc vero sublunarem locum dicunt. Nunc autem medietatem aetherei mundi, et materialis. Nunc etiam irrationalem animam. Et ponunt in ipsa rationalem, non essentialiter sed per respectum, quem compatitur cum ea, et profert particularem rationem. Ideas existimant, modo patris conceptus et modo universales rationes, et naturales, et animasticas et mentales modo autem separatas entium existentias. Magicas vero rationes constituunt a


33139. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Finis Ideo, et manere semper impigrae vertigini, omnibus per gratiam largitur, in eodem vaticinio. Alio iterum loco, ita scribit Epei … "Quandoquidem et Iynges non tres solum sunt, sed plures. Inquit enim vaticinator Deus" Sed haec vaticinia, non videntur esse de rebus futuris ullis. Sed revelationes quaedam divinarum rerum et divinorum ordinum, et quo modo Deus, et intelligibilia entia, et animas, et mundum produxerit. Neque aliter videntur


33140. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Ideo, et manere semper impigrae vertigini, omnibus per gratiam largitur, in eodem vaticinio. Alio iterum loco, ita scribit Epei … "Quandoquidem et Iynges non tres solum sunt, sed plures. Inquit enim vaticinator Deus" Sed haec vaticinia, non videntur esse de rebus futuris ullis. Sed revelationes quaedam divinarum rerum et divinorum ordinum, et quo modo Deus, et intelligibilia entia, et animas, et mundum produxerit. Neque aliter videntur haec suscipienda, quam fuerint olim, Sibyllarum oracula suscepta. Inter quae multa fuerunt, quae


33141. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

MONAS, DYAS, TRIAS.  Ubi paterna Monas est. Ampliata est Monas, quae duo generat. Duitas enim apud hunc sedet, et intellectualibus fulget sectionibus. Et gubernare cuncta, et ordinare quodcumque non ordinatum. Toto enim in mundo lucet Trias, cujus monas est princeps. Principium omnis sectionis hic est ordo, In tria namque mens dixit Patris secari omnia, Cuius voluntas annuit, et iam omnia secta fuere. In


33142. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

et iam omnia secta fuere. In tria namque dixit Mens patris aeterni, 10 Mente omnia gubernans. Et apparuerunt in ipsa Virtus et Sapientia,  Et Multiscia Veritas. Hinc fluit Triadis vultus ante essentiam, Non primam, sed eam quae mensuratur. 15 Principiis tribus hisce capias servire cuncta. Et fons fontium, et fontium cunctorum. Matrix continens cuncta. Inde affatim exilit generatio multivariae materiae. Inde tractus prester


33143. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

inde. Incipit deorsum tendere radios admirandos.  PATER ET MENS Se ipsum rapuit pater neque suae Potentiae mentali claudens proprium ignem. Non enim a paterno Principio imperfectum quid rotatur.  25 Cuncta namque perfecit pater,  Et menti tradidit secundae, Quam primam vocat omne genus hominum.  Patrogenia lux, multum namque sola E patris robore


33144. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

paternam mentem indere Omnibus fontibus et principatibus. Est enim finis paterni profundi, et fons mentalium Neque progressus est, sed mansit in paterno profundo, Et in adyto, per Deo nutriens silentium. 40 Non enim in materiam, ignis trans primus Suam potentiam claudit operibus, sed menti. Symbola enim paterna mens seminavit per mundum Quae intelligibilia intelligit, et ineffabilia exornat. Tota partitio, et impartibilis. 45


33145. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Mente quidem continent intelligibilia, animam vero inducit mundis. MENS, INTELLIGIBILIA, Et Mentalia Et unius mentis intelligibilis Non enim sine intelligibili mens est non seorsum existit. Quaedam sane sunt mentalia et intelligibilia quaecunque, dum intelligunt intelliguntur. Cibus vero intelligenti, est intelligibile. Disce intelligibile, quandoquidem extra mentem


33146. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

animam vero inducit mundis. MENS, INTELLIGIBILIA, Et Mentalia Et unius mentis intelligibilis Non enim sine intelligibili mens est non seorsum existit. Quaedam sane sunt mentalia et intelligibilia quaecunque, dum intelligunt intelliguntur. Cibus vero intelligenti, est intelligibile. Disce intelligibile, quandoquidem extra mentem existit Et Mentis quae


33147. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

profundum estis intelligentes. Intelligibilis, omnis sectionis princeps est. 55 Est enim quoddam intelligibile, quod oportet te intelligere mentis flore. Vel enim inclines, ut mentem, et illud intellexerit. Ut aliquid intelligens, non illud intelliges. Est nam roboris circumquaque lucidi potentia. Mentalibus fulgens sectionibus, non sane oportet 60 Vehementia intelligere, intelligibile illud. Sed mentis amplae, ampla flamma Omnia metiente,


33148. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

intelligibile, quod oportet te intelligere mentis flore. Vel enim inclines, ut mentem, et illud intellexerit. Ut aliquid intelligens, non illud intelliges. Est nam roboris circumquaque lucidi potentia. Mentalibus fulgens sectionibus, non sane oportet 60 Vehementia intelligere, intelligibile illud. Sed mentis amplae, ampla flamma Omnia metiente, praeterquam intelligibile illud Opus ergo est hoc intelligere, nam si inclinaveris Mentem tuam, etiam illud


33149. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

oportet 60 Vehementia intelligere, intelligibile illud. Sed mentis amplae, ampla flamma Omnia metiente, praeterquam intelligibile illud Opus ergo est hoc intelligere, nam si inclinaveris Mentem tuam, etiam illud intelliges non parum 65 Sed purum converte oculum Ferentem tuae animae, tendere vacuam mentem In intelligibile, ut discas intelligibile. Quandoquidem extra mentem existit. Deum hunc intelligit omnis mens, non enim sine


33150. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

tuam, etiam illud intelliges non parum 65 Sed purum converte oculum Ferentem tuae animae, tendere vacuam mentem In intelligibile, ut discas intelligibile. Quandoquidem extra mentem existit. Deum hunc intelligit omnis mens, non enim sine 70 Mens est intelligibili, et intelligibile Non sine mente existit. Ignis mentalis, mentalibus presteribus cuncta Cedunt servientia, Patris persuasorio consilio Et intelligere, semperque manere


33151. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Ferentem tuae animae, tendere vacuam mentem In intelligibile, ut discas intelligibile. Quandoquidem extra mentem existit. Deum hunc intelligit omnis mens, non enim sine 70 Mens est intelligibili, et intelligibile Non sine mente existit. Ignis mentalis, mentalibus presteribus cuncta Cedunt servientia, Patris persuasorio consilio Et intelligere, semperque manere impigra vertigine 75 Fontes, et principii, vertere, semperque manere impigra


33152. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

100 Per quae coniunguntur patri, per aliam atque, aliam Vitam, a compartitis canalibus. Sed partitae sunt, mentali igne dispositae. In alias mentales. Mundo namque rex multiformi. Proposuit mentalem typum, incorruptibilem, non per mundum Vjerojatno se radi o tipografskoj pogrešci u grčkom koju Petrić čita kao negaciju, a trebao bi biti genitiv odnosne zamjenice. 105 Vestigium promovens formae per quae mundus


33153. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt sursum. Humeros vero circa Deae, natura immensa attollitur. Imperat rursus natura infatigabilis, mundisque operibusque. Coelum, ut currat cursum aeternum trahens. 160 Et celer sol circa centrum, ut assuetus veniat. Non naturae inspicias fatale nomen eius. MUNDUS Factor, qui per se operans fabrefacit mundum. Etenim quaedam ignis moles erat altera. haec omnia Per se efficiens, ut


33154. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

MUNDUS Factor, qui per se operans fabrefacit mundum. Etenim quaedam ignis moles erat altera. haec omnia Per se efficiens, ut corpus mundanum. 165 Mundus ut manifestus, et non videatur membraneus. Totum mundum ex igne, et aqua, et terra, Et omnialente aere, Ineffabilia, et fabilia synthemata mundi. Aliam per aliam vitam, a partitis canalibus. 170 Desuper permeantis in oppositum.


33155. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

multum coetum astrorum inerrantium. Animaliumque errantium, constituit septenarium. Terram in medio posuit, aquamque in terrae sinibus. 185 Aeremque supra haec. Fixitque multum coetum astrorum inerrantium. Tensione, non laboriosa mala. Sed fixione errorem non habente in motu. Fixitque multum coetum astrorum inerrantium. 190 Ignem ad ignem cogens. Fixione errorem non habente in motu. Sex eos constituit, septimum solis. In


33156. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Animaliumque errantium, constituit septenarium. Terram in medio posuit, aquamque in terrae sinibus. 185 Aeremque supra haec. Fixitque multum coetum astrorum inerrantium. Tensione, non laboriosa mala. Sed fixione errorem non habente in motu. Fixitque multum coetum astrorum inerrantium. 190 Ignem ad ignem cogens. Fixione errorem non habente in motu. Sex eos constituit, septimum solis. In medium iaciens ignem. Inordinationem


33157. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Fixitque multum coetum astrorum inerrantium. Tensione, non laboriosa mala. Sed fixione errorem non habente in motu. Fixitque multum coetum astrorum inerrantium. 190 Ignem ad ignem cogens. Fixione errorem non habente in motu. Sex eos constituit, septimum solis. In medium iaciens ignem. Inordinationem eorum, bene ordinatis suspendens zonis. 195 Parturit enim Dea, solemque magnum, et splendidam lunam. Ather, sol, spiritus


33158. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Amore profundo replens animam. Reposuit enim mentem in anima: in corpore vero. Vos reposuit, pater hominumque deumque. 220 Incorporea quidem sunt, divina omnia. Corpora vero in ipsis vestri causa sunt alligata. Non potentes continere incorporeos corpora. Ob corpoream, in quam concentrati estis naturam. Inque; Deo iacent, faces trahentes, validas. 225 A patre descendentes, a quibus anima descendentibus. Empyreos carpit fructus, animam,


33159. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

mortalis propinquans a Deo lumen habebit. Immoranti enim mortali praesto Dii aderunt. Poenae hominum sunt angores. Et malae materiae, germina, utilia sunt, et bona. 265 Spes nutriat te, ignea Angelica in regione. Sed non recipit illius velle, Paterna Mens. Donec non exeat ex oblivione, et verbum loquatur. Memoriam indens Paterni Synthematis puri. His quidem discibile lucis dedit notitiam suscipere. 270 Hos vero, et somnolentos sui fructum dedit


33160. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Immoranti enim mortali praesto Dii aderunt. Poenae hominum sunt angores. Et malae materiae, germina, utilia sunt, et bona. 265 Spes nutriat te, ignea Angelica in regione. Sed non recipit illius velle, Paterna Mens. Donec non exeat ex oblivione, et verbum loquatur. Memoriam indens Paterni Synthematis puri. His quidem discibile lucis dedit notitiam suscipere. 270 Hos vero, et somnolentos sui fructum dedit roboris. Ne spiritum macules neque profundum fac


33161. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

educas, ne exiens habeat quidpiam. Vi corpus relinquentium, animae sunt purissimae. 275 Animae expulsores, respiratores, et faciles solutu sunt. Sinistris in lumbis, et Hecates, Virtutis est fons. Intus tota manens, virgineum non abiiciens. O audacissimae naturae, homo, artificium. Neque ingentes mensuras terrae, in tuam mente pone. 280 Non enim veritatis planta est in terra. Neque mensurae Tiskarska


33162. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

solutu sunt. Sinistris in lumbis, et Hecates, Virtutis est fons. Intus tota manens, virgineum non abiiciens. O audacissimae naturae, homo, artificium. Neque ingentes mensuras terrae, in tuam mente pone. 280 Non enim veritatis planta est in terra. Neque mensurae Tiskarska greška treba stajati mensuras , mensuras solis, regulas congregans. Aeterno consilio fertur, non gratia


33163. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

280 Non enim veritatis planta est in terra. Neque mensurae Tiskarska greška treba stajati mensuras , mensuras solis, regulas congregans. Aeterno consilio fertur, non gratia tui. Lunarem quidem cursum, et astreum progressum. Lunae strepitum dimitte. semper currit opera necessitatis. 285 Astreus progressus, tui gratia, non est partus. Athereus, avium pes latus, numquam verus


33164. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

mensuras solis, regulas congregans. Aeterno consilio fertur, non gratia tui. Lunarem quidem cursum, et astreum progressum. Lunae strepitum dimitte. semper currit opera necessitatis. 285 Astreus progressus, tui gratia, non est partus. Athereus, avium pes latus, numquam verus est. Non sacrificia, visceraque cupio. Haec sunt omnia ludi. Mercatoriae deceptionis firmamenta; fuge tu haec. Si vis pietatis sacrum paradisum aperire.


33165. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Lunarem quidem cursum, et astreum progressum. Lunae strepitum dimitte. semper currit opera necessitatis. 285 Astreus progressus, tui gratia, non est partus. Athereus, avium pes latus, numquam verus est. Non sacrificia, visceraque cupio. Haec sunt omnia ludi. Mercatoriae deceptionis firmamenta; fuge tu haec. Si vis pietatis sacrum paradisum aperire. 290 Ubi virtus, sapientiaque, et bona lex congregantur. Tuum enim vas, bestiae terrae


33166. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Vel etiam sagittantem, et stantem super humeris. Multoties se se umjesto si. dixeris mihi, cernes omnia leonem. Neque enim coelestis curvitas, tunc apparet moles. 305 Astra non lucent, lunae lux opertum est. Terra non stat, cernuntur vero cuncta fulminibus. Neque naturae voces per se visile simulacrum. Non enim oportet illos te spectare antequam corpus sacris purgetur. Quando animas mulcentes,


33167. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

Multoties se se umjesto si. dixeris mihi, cernes omnia leonem. Neque enim coelestis curvitas, tunc apparet moles. 305 Astra non lucent, lunae lux opertum est. Terra non stat, cernuntur vero cuncta fulminibus. Neque naturae voces per se visile simulacrum. Non enim oportet illos te spectare antequam corpus sacris purgetur. Quando animas mulcentes, semper a sacris abducunt. 310 Ergo ex


33168. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

omnia leonem. Neque enim coelestis curvitas, tunc apparet moles. 305 Astra non lucent, lunae lux opertum est. Terra non stat, cernuntur vero cuncta fulminibus. Neque naturae voces per se visile simulacrum. Non enim oportet illos te spectare antequam corpus sacris purgetur. Quando animas mulcentes, semper a sacris abducunt. 310 Ergo ex finibus terrae exiliunt terrestres canes. Numquam verum corpus mortali homini monstrantes.


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
First 321 322 323 324 325 326 327 328 329 330 331 332 333 334 335 336 337 338 339 340 341 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.