Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: non

Your search found 49997 occurrences

More search results (batches of 100)
First 410 411 412 413 414 415 416 417 418 419 420 421 422 423 424 425 426 427 428 429 430 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 41971-42013:


41971. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | SubSect | Section]

Zoilos ego quoque, licet minimus, ut evitarem, scripturus, suspensam identidem tenui manum, atque etiam calamum abieci, abiectum tamen, suffragio gratiosi Moecenatis ac patroni mei resumpsi, qui ex Platone monitum me esse volebat: Nos nobis natos non esse; sed ortus nostri partem patria, partem parentes, partem amici, partem denique posteri sibi vendicent. Atque hac ut plurimum ratione motus, ingenuos iuvenes vitae laborumque meorum participes, quasi haeredes esse volui. Accedite ergo nobilissimis


41972. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [page 48 | Paragraph | Section]

ei docendi labor frustra impenditur. Magister: Nihil arduum abhorreas, ingenue iuvenis. Laboris enim ardui proemium virtus est; natura vero arte perficitur. Discipulus: Saltem per asperam ac spinosam viam non ducas discipulum tuum, suavissime magister! Magister: Neque hoc metuas, boni animi iuvenis; antequam enim provinciam hanc tractandam suscepissem, scribentem sapienter admonuit Horatius: Quid quid praecipies, esto brevis, facilis et clarus, ut dicta


41973. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Dei amabilis musica! A quo originem habeat, incessit animum cupido sciendi. Magister: Dicunt quidam habere ab ipsa natura, alii a strepitu fluviorum, alii a pulsu ollarum, alii denique a cantu avium. Sed dicant illi ex se ipsis quid velint. Ego vero non tam ex me quam ex sacris litteris dicam musicam originem habere ab octavo post Adam homine Iubal. Ipse enim (Gen. C. 4. V. 21.) fuit Pater canentium cithara, et organo, ut unisono canentium angelorum choro in coelis, corresponderet in consonantia sua octava


41974. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

musicalia instrumenta in utilitatem hominum et laudem Dei inventa esse scribunt historici. Discipulus: Ergone ais utilem homini et gratam esse Deo musicam? Magister: Nec secus. Quomodo enim grata non erit homini musica, quae (nisi surdo canas) desperatum erigit, iratum temperat, tristem laetificat, melancholicum exhilarat, et quod caput est omnium, hostem corporis animaeque fugat. Quemadmodum percutiente David citharam, refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim


41975. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

temperat, tristem laetificat, melancholicum exhilarat, et quod caput est omnium, hostem corporis animaeque fugat. Quemadmodum percutiente David citharam, refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. I. Reg. C. 16. Quomodo etiam grata non erit Deo, si idem coronatus vates hortatur nos dicens: Laudate Dominum in psalterio et cithara, in tympano et choro, in chordis et organo ac cimbalis bene sonantibus. Recte ergo dicebat olim sagacissimus Socrates nihil se scire, nisi musicam didicisset.


41976. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

magister? Magister: Ita est, unicum dico, sed quintuplex intelligo. Musica enim prima est theorica, seu speculativa, quae in sola contemplatione, et cognitione regularum versatur, cuius finis est scire, ut si quis sciat quidem artem, eius tamen specimen non exhibeat. Secunda est practica, quae in ipsum opus, seu exercitium prodit, cuius finis est agere, nullo post actum relicto opere, ut si quis solum doceat musicam. Tertia est poetica, quae praeter cognitionem et exercitium post laborem aliquid operis relinquit, veluti poëta carmen post


41977. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Nondum satis. Scias etenim vocalem musicam adhuc subdividi in choralem et figuralem. Dico in choralem, quod passim usum obtinuerit in choro. Potiori tamen iure dici consuevit cantus Gregorianus, a divo Gregorio Magno, non quidem ab eo quasi authore, sed quod is Antiphonale et Graduale manu propria scripserit, et ab eiusdem tempore, scilicet ab anno Christi circiter 603., maius sui incrementum ubique in ecclesiis acceperit. Quia vero simplicibus notis constaret, a quibusdam


41978. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

etiam seriem linearum, sed quid ad lineas ponatur nihil video. Magister: Si videres veterum cantus, nihil aliud videres quam lineas simplicibus punctis signatas, easque, incognita adhuc eorum arte papyracea, arborum corticibus incisas. Hac vero aetate, non solum lineae, sed etiam spatia signari debent. Discipulus: Itane veterum more, simplicibus punctis signanda erunt? Magister: Nequaquam amplius ita fiet. Nam Ioannes de Muris 1 , eximius quondam


41979. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

nobisque tradidisse legitur. Discipulus: Fac ergo, venerande magister, ut videam notas a Mathematico nobis traditas ac usu receptas. 1 de Muris ] de Mours Magister: Videbis omnino, sed non uniformes. Licet enim, ut priori sermone dixeram tibi, in solo cantu figurali servanda sit temporis mensura, ex qualitate notarum et signorum cognoscenda, est tamen etiam in cantu chorali aliqua differentia temporis ex diversitate notarum commensuranda. Hanc ut


41980. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

custos, vel index, quae custodiat tonum ac indicet locum ubi subsequens nota accipi debeat. Vide iam omnes et singulas in exemplo. Discipulus: Video sat clare exhibitas notas cantus choralis. At quomodo eas sine voce et textu cantabimus, non video. Magister: Scribit Banchieri in sua Cartella Musica quod Graeci, qui primi litterarum inventores, notas cantus per sex litteras G. A. B. C. D. E. canere solebant. Nunc vero! Sex natura modis totum


41981. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Reliquit sane iussu papae Benedicti Octavi usitatum Graduale. Distinxit etiam cantum durum a b-molli 3 praecipitque litteras vocari claves. Discipulus: De clavibus loqueris, magister, et quam seram aperiant, non manifestas? Magister: Manifestabo equidem tibi, quod claves aperiant syllabas sive voces, quibus notae exprimi debeant, ut cognoscas quae nota sit ut, 2 foedere ] faedere 3 Šilobod promiscue formis


41982. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Duplices ergo claves generales et particulares docebis magister. Magister: Docebo omnino dicamque illas claves esse generales quae in exordio cantus et capite cuiusque scalae expresse signantur; particulares vero quae vel expresse non signantur, vel si signentur, vim generalis clavis non obtinent, ut accidit in cantu b-molli. Discipulus: Dic ergo, magister, quot sunt claves signabiles? Magister: Si de numero quaeris, Graeci quoties


41983. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

et particulares docebis magister. Magister: Docebo omnino dicamque illas claves esse generales quae in exordio cantus et capite cuiusque scalae expresse signantur; particulares vero quae vel expresse non signantur, vel si signentur, vim generalis clavis non obtinent, ut accidit in cantu b-molli. Discipulus: Dic ergo, magister, quot sunt claves signabiles? Magister: Si de numero quaeris, Graeci quoties quinque lineis utebantur, semper duabus clavibus


41984. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

tamen b-molli clavibus C. F. G. adiungi accidentalem b. Est enim unus cantus durus, b-mollis alter. Discipulus: Quare clavem b. vocas accidentalem? Magister: Quia haec semper associantur clavi C. signatae, vel non signatae sive accidat in linea, sive in spatio, ut vides hic: Discipulus: Video omnino pro cantu b-molli signatam duplicem clavem, sed quae erit generalis? 4 observo ] observa Magister:


41985. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Discipulus: Video omnino pro cantu b-molli signatam duplicem clavem, sed quae erit generalis? 4 observo ] observa Magister: Erit b. Quia cantus b-mollis desumit suam denominationem a clavi b., dummodo b. non alicubi, et in parte tantum, sed per totum cantum, et in capite cuiusquae scalae associatur clavi C. Aliae autem claves C. F. G., quasi signatae non essent, particulares dici poterunt. Discipulus: Quid igitur dices, ubi b. non per totum


41986. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Magister: Erit b. Quia cantus b-mollis desumit suam denominationem a clavi b., dummodo b. non alicubi, et in parte tantum, sed per totum cantum, et in capite cuiusquae scalae associatur clavi C. Aliae autem claves C. F. G., quasi signatae non essent, particulares dici poterunt. Discipulus: Quid igitur dices, ubi b. non per totum cantum, sed alicubi tantum signatur? Magister: Dicam tunc litteram b. nec exhibere figuram clavis generalis, cantum vero


41987. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

b., dummodo b. non alicubi, et in parte tantum, sed per totum cantum, et in capite cuiusquae scalae associatur clavi C. Aliae autem claves C. F. G., quasi signatae non essent, particulares dici poterunt. Discipulus: Quid igitur dices, ubi b. non per totum cantum, sed alicubi tantum signatur? Magister: Dicam tunc litteram b. nec exhibere figuram clavis generalis, cantum vero principaliter esse durum, minus autem principaliter b- -mollem, adeoque mixtum, magis vel minus, prout frequentius aut


41988. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Idem est, si cantus sit b-mollis, et alicubi....quadratum signetur, mixtus erit. Discipulus: Sed quare hoc doces, da discipulo rationem? Magister: Quia musici et cantores utuntur b. rotundo, et quadrato non solum ad denominandum cantum, sed etiam ad significandas voces fictas obiter illapsas. Siquidem b. rotundum vocem fa, ex natura sua mollem, et quadratum vocem mi, ex natura sua duram repraesentet, vox igitur mi tibi dura datur, fa mollis mellificatur.


41989. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Dialogus III De solmizatione Magister: Produximus hactenus lineas, expressimus notas, signavimus claves. Nunc patens et aperta est via ut procedentes procedamus per solmizationem, quae non est aliud quam notarum per certas voces recta pronuntiatio. Discipulus: Exhibe, magister, discipulo medium, quo notas per rectas voces pronuntiare valeat. Magister: Solent magistri artis exhibere manum, in eaque


41990. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

ex 10 ut vides lineis erectam omnes vocum derivationes reducemus. In hac igitur scala vides, discipule, per ternam litterarum replicationem, (excepta F. quae bis tantum replicatur) esse 10. lineas ac totidem spatia, adeoque 20. notas, ultra quas in cantu chorali progredi non poteris, nec vero debebis 5 . Vides etiam utriusque cantus ascensum et descensum, et si nondum omnia intelligis, interroga magistrum. Discipulus: Pace tua interrogabo, Magister: Quare litteras ter replicaveris, replicatas diviseris in


41991. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

erit. Discipulus: Quare autem in scala generali alicui litterae dedisti unam vocem: ut, alicui duas: fa, ut, alicui etiam tres: sol, fa, ut? Magister: Hoc ideo factum puta, quia in loco illo, ubi est solum ut, non potest alia vox dici quam ut. Et ubi est fa, ut, non potest dici nisi vel fa vel ut. Ubi autem est sol, fa, ut, solum una ex tribus dici potest vel sol vel fa vel ut respiciendo clavim superiorem aut inferiorem directivam, ut sequens tibi exhibet symbolum.


41992. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Quare autem in scala generali alicui litterae dedisti unam vocem: ut, alicui duas: fa, ut, alicui etiam tres: sol, fa, ut? Magister: Hoc ideo factum puta, quia in loco illo, ubi est solum ut, non potest alia vox dici quam ut. Et ubi est fa, ut, non potest dici nisi vel fa vel ut. Ubi autem est sol, fa, ut, solum una ex tribus dici potest vel sol vel fa vel ut respiciendo clavim superiorem aut inferiorem directivam, ut sequens tibi exhibet symbolum. Discipulus: Video in symbolo variari


41993. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

fa, ut, solum una ex tribus dici potest vel sol vel fa vel ut respiciendo clavim superiorem aut inferiorem directivam, ut sequens tibi exhibet symbolum. Discipulus: Video in symbolo variari voces penes ascensum et descensum, quem tamen ego non cognosco. Dic ergo quandonam nota ascendat et quando descendat? Magister: Hoc indicant ipsae claves. Nam si nota habet supra se notam in clavi C. vel F. vel G. tunc ascendit, secus vero descendit.


41994. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

F. vel G. tunc ascendit, secus vero descendit. Discipulus: Quid si autem nota accidat in ipsa clavi: descendetne? Magister: Discernendum prius est, vel clavis tum gerit munus clavis saltem particularis, vel non? Si gerit, tum nota in ipsa clavi quasi ad se ipsam descendit. Si non gerit, tunc ascendit ad proximam clavim, quam supra se habet. Tunc autem litterae C. F. G. munus clavis gerere dicuntur, quando vel unicam notam infra se habent. Sic infra, in mutationibus cantus duri, in exemplis sub


41995. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Discipulus: Quid si autem nota accidat in ipsa clavi: descendetne? Magister: Discernendum prius est, vel clavis tum gerit munus clavis saltem particularis, vel non? Si gerit, tum nota in ipsa clavi quasi ad se ipsam descendit. Si non gerit, tunc ascendit ad proximam clavim, quam supra se habet. Tunc autem litterae C. F. G. munus clavis gerere dicuntur, quando vel unicam notam infra se habent. Sic infra, in mutationibus cantus duri, in exemplis sub numero 3. et 4. littera G. exhibet munus clavis, quia infra se habet


41996. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

et 4. littera G. exhibet munus clavis, quia infra se habet notam f. fa. Ergo descendit, et in descendendo duro habet sol. Similiter sub numero 2. et 6. littera C. gerit munus clavis, quia infra se habet notam mi, adeoque in descendendo duro C. habet fa. Sub numero autem 1. et 5. littera G. ut non gerit munus clavis, quia infra se nullam notam habet: ergo ascendit ad clavim, quam supra se habet C. fa. Et similiter sub numero 4. F. fa ascendit ad G. sol. Quod bene observandum, praesertim illis, qui recentiores sequuntur auctores. Nam veteribus perinde erat, sive ex data ratione


41997. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

ratione diceretur G. sol vel C. fa sive G. ut vel C. ut propter clavim superiorem, dummodo in unisono vox servetur. Est in omnibus mutationibus utriusque cantus duri et b-mollis. Discipulus: De mutatione loqueris et quid illa sit, non definis. Magister: Mutatio est vocis in vocem in eadem littera unisona variatio. Discipulus: Quandonam ergo variatio vocis fieri debeat, quaeso te dicas? Magister:


41998. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

in ascendendo cantu b-molli, post fa, statim canitur re, et in descendendo la. Haec quoque regula declaratur in exemplis. Mutationes in cantu b-molli Discipulus: In scala cantus generali docuisti, magister, quod infra F. grave ad litteram b non possit alia vox dici quam mi. In praemissis tamen exemplis cantus b-mollis infra F. grave ad b posuisti fa. Quomodo, quaeso te, conciliabis hoc? Magister: Conciliabo facillime. Nam quod in b gravi cantus duri non possit alia vox dici quam mi, est per


41999. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

quod infra F. grave ad litteram b non possit alia vox dici quam mi. In praemissis tamen exemplis cantus b-mollis infra F. grave ad b posuisti fa. Quomodo, quaeso te, conciliabis hoc? Magister: Conciliabo facillime. Nam quod in b gravi cantus duri non possit alia vox dici quam mi, est per se; quod autem in cantu b-molli dici possit etiam fa est per accidens. Si enim cantus b-mollis a b acuto descendat ad b grave, naturaliter etiam in b gravi dici debebit fa propter octavam, quae fit a b ad b ut exponitur in exemplo.


42000. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

erit quinta linea, quando cantus supra quartas lineas, ac totidem spatia ascendit vel descendit? Magister: Pro exigentia talis ascensus et descensus solent quidem figuralistae unam aut plures lineas addere. Nos tamen choralistae non ita facimus, sed, si cantus supra quartas lineas ascendat, tunc clavim signatam ad proximam inferiorem lineam movemus. Quod si neque talis sufficiat, aliam superiorem quinto loco distantem signamus anteposito tamen semper et ubique suo custode, quasi indice indicante locum subsequentis


42001. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

est, intelligere possis. Est autem: Dialogus IV. De intervallis, sive consonantiis. Magister: De intervallis, breviori temporis intervallo exercitationem habituri, etiam non rogatus intervallum definio: quod sit (teste Boetio Romano lib. I. c. 8.) soni acuti gravisque distantia, hoc est, si forte non intelligis, distantia vocis a voce penes ascensum et descensum considerata quam aliqui consonantiam vocant.


42002. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Magister: De intervallis, breviori temporis intervallo exercitationem habituri, etiam non rogatus intervallum definio: quod sit (teste Boetio Romano lib. I. c. 8.) soni acuti gravisque distantia, hoc est, si forte non intelligis, distantia vocis a voce penes ascensum et descensum considerata quam aliqui consonantiam vocant. Discipulus: Nunc rogatus dices, magister, quot intervalla numeraturi simus? Magister: Numerant aliqui


42003. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

octo tantum communiter recepta pertractanda assumemus. Discipulus: Assume ergo magister unum, quod ordine primum esse novisti. Magister: Haud scio quid tibi hic respondeam, bone iuvenis! Primum enim intervallum non tam intervallum est, quam intervalli principium; quemadmodum unitas non tam numerus, quam numeri principium est. Nullam enim in se vocis distantiam habet, sed eodem in loco sonat. Honoris tamen gratia etiam primum intervallum inter reliqua conputandum venit. Primum ergo intervallum, erit


42004. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Discipulus: Assume ergo magister unum, quod ordine primum esse novisti. Magister: Haud scio quid tibi hic respondeam, bone iuvenis! Primum enim intervallum non tam intervallum est, quam intervalli principium; quemadmodum unitas non tam numerus, quam numeri principium est. Nullam enim in se vocis distantiam habet, sed eodem in loco sonat. Honoris tamen gratia etiam primum intervallum inter reliqua conputandum venit. Primum ergo intervallum, erit tibi prima ordine consonantia, quam musici unisonum vocant.


42005. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Semper et ubique videndum est an cantus una solum nota ascendat, per tonum vel per semitonum. Si ascendat per tonum, descendat vero per semitonum, erit authenticus. Et vice versa, si ascendat per semitonum, descendat vero per tonum, erit plagalis quod si pari passu procedat ita ut discerni non possit, dicendus est potius authenticus, quam plagalis, quia servus plagalis in pari concursu debet cedere domino suo, qui est authenticus. Nos vero cedamus utrique ac una eamus ad chorum. Dialogus VI. De


42006. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Quos omnes in gratiam mei discipuli hisce versibus exprimo: Re, la primus habet, re, fa datur inde secundo. Tertius ad sextum mi, fa, at mi, la quartus habebit. Fa, fa fert quintus; fa, la concedito sexto. Septimus est ut, sol; ut, fa capit inde supremus. Quod si discipulo meo doctrina non placet, nec placerent versus, placebit forte omnium tonorum symbolum ac singulorum exempla: Discipulus: Placent admodum omnia tua dicta, et facta magister, solum unico adhuc premor angore: quare nimirum plures notae supra EUOUAE signantur, dum


42007. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

in unica, eaque prima supra EUOUAE signata (in festis simplicibus, et in feriis dumtaxat) incipias psalmum, in reliquis autem notis eiusdem psalmi versum apte termines. Dico apte, quia si versus plures syllabas contineat quam praescriptae notae requirant, in unisono accipiendae erunt. Hic enim non tam medium quam initium et finis consideratur. Discipulus: Si toni psalmorum in festis simplicibus et feriis habent intonationes ab initiali nota EUOUAE, quales autem habent in festis duplicibus?


42008. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

differentiae vocantur. Aliqui vero dicunt diversos exitus, sive differentias esse a diversa modulatione antiphonae. Quacumque ex ratione id factum sit, scias velim, si forte nescivisti hactenus, discipule, a legislatoribus cuiuscumque facultatis nihil frustra, nihil, quod ratione fundatum non sit, institutum fuisse. Discipulus: Forte non frustra, nec sine ratione antiphonae et psalmi, per octo tonos decantantur, qui per unum decantari possent? Magister: Minime gentium frustra


42009. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

a diversa modulatione antiphonae. Quacumque ex ratione id factum sit, scias velim, si forte nescivisti hactenus, discipule, a legislatoribus cuiuscumque facultatis nihil frustra, nihil, quod ratione fundatum non sit, institutum fuisse. Discipulus: Forte non frustra, nec sine ratione antiphonae et psalmi, per octo tonos decantantur, qui per unum decantari possent? Magister: Minime gentium frustra decantantur. Sed ex diversitate materiae, atque rerum, diversos quoque et varios


42010. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

utpote a regulis nobilissimae artis deficiens. Atque talis est psalmus: In exitu Israel de Egipto. Dum canitur per antiphonam Nos qui vivimus, sumit enim initium ex tono quarto medium ex sexto et finem ex tertio. Qui a quibusdam peregrinus dici consuevit, non quidem ideo quod ab extraneis peregrinis allatus esset, sed quod peregrinationem populi Israelitici contineat et raro canatur. Discipulus: Curiosus essem videndi hunc rarum peregrinum. Magister: Spe plena


42011. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Curiosus essem videndi hunc rarum peregrinum. Magister: Spe plena curiositas tua magnum animo meo attulit solatium. Vide ergo, quod statim videre volebas: Prout autem idem psalmus in choro Zagrabiensi per octavam paschatis canitur, non sumit initium ex quarto tono, sed (ut vides) ex septimo. Discipulus: In exitu fuit Israel de Egipto; ne simus nos, quaeso te, de choro antequam sciat discipulus tuus, quomodo cognoscantur toni introituum eorumque


42012. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Fa, sol, sol, fa, per secundam denotant sextum. Septimum advertes quando introitus finem accipiet in ut, et versus initium in fa, vel ut, fa, mi, fa, sol. Octavum tandem habebis si et illi finalis et huic initialis fuerit ut. Etsi vero octavus eiusdem sit intonationis cum secundo, non sunt tamen idem, quia initialis secundi toni est C. ut. Octavi autem toni est G. ut. Quod perspicies in substratis exemplis: Discipulus: Adhuc unicum est, quod impensius te rogo, Magister: docebis me


42013. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

tuo sufficere discipulo, magister, nihil aliud iam superest quam ut, pro impensis in me vigiliis tuis, mille tibi grates reddam. Accesseram quidem timidus studii difficultate perterritus, sed modo solum exultantis animi signis, laetus et securus a te discedo. Magister: Amabo te, ne discedas, discipule, donec una grates non agamus Deo, cuius beneficio auream hanc scientiam adepti sumus ac in signum gratitudinis nostrae quaterna voce decantemus Romanum Te Deum laudamus.


Bibliographia locorum inventorum

Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].


More search results (batches of 100)
First 410 411 412 413 414 415 416 417 418 419 420 421 422 423 424 425 426 427 428 429 430 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.