Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1229-1233:


1229. Mihetić, Ambroz;... . Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis... [Paragraph | Section]

uis Virtutis est atque doctrinae, ut in quocumque loco sit, latere non possit nomen tuum. Multa te commendant, Virgo egregia: excellens in orbe terrarum Patria, Vrbs inclyta Venetorum, Ingenium, Parentes; Dii tibi formam, Dii tibi diuitias dederunt. Sed in his multos communes habes, Ingenio autem ac eruditione liberali paucos, quibus Patriam tuam irradias insuper et parentes tuos illustras, qui si minus hactenus cogniti fuerunt, per te magis fulgebunt.
Musa tibi uocem dedit, et Cyllenius artem,
Iupiter ingenium magnus Apollo chelim. Has autem dotes


1230. Mihetić, Ambroz;... . Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis... [Paragraph | Section]

minus hactenus cogniti fuerunt, per te magis fulgebunt.
Musa tibi uocem dedit, et Cyllenius artem,
Iupiter ingenium magnus Apollo chelim. Has autem dotes ineffabili studio auxisti, superasti sexum, uicisti naturam, coaequasti te non solum nostri seculi egregiis ac illustribus Virginibus, ut fuit D. Costantia Sfortia, D. Baptista de Malatestis. D. Isota Nogarola Veronensis, quarum circumferuntur Orationes et Epistolae in prosa et carmine luculentissimae. Verum ad earum gloriam accessisti, quae priscis seculi decori et ornamento fuerunt, ut Romanorum


1231. Mihetić, Ambroz;... . Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis... [Paragraph | Section]

Lactantium Firmianum in tenebris et morte uersabuntur qui animi bona negligunt et corporis amplectuntur. Fuerunt Amazones bellatrices et Camilla Virgo bellatrix, eae ausae in certamine bellorum cum uiris concurrere; tamen maiorem laudem esse duco cum uiris non corpore aut manu, uerum etiam animo ac peritia bonarum literarum certare, ut tu soles, Virgo felix, et famam non ui corporis, sed uirtute animi quaerere, in quibus rebus excellere (ut Cicero noster testatur), pulchrum et laudabile putamus. Nihil enim conducibilius nec magis frugiferum quam posthabitis corporis commodis ad ea


1232. Mihetić, Ambroz;... . Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis... [Paragraph | Section]

beneuolentiam spernere existimes, sed, quoad uiuam, maximo amore prosequor. Non mediocris igitur mihi cura adhibenda est ut tantae uim necessitudinis ostendere possim. Quare a te peto ut me in tuorum caeterorum amicorum numero collocare uelis. Quid me beneuolentiam suscipere dixi? ut te tantum ac talem Virum et ob aetatem Virtutesque maximas in amicitia postulem. Idcirco te obsecro, ut me paterno amore prosequaris; ego enim te non secus ac patrem amo et obseruo. Manda igitur, impera filiae Cassandrae: iussa capessere filiae erit. Quod me usque ad sidera extollis, minime mirandum est:


1233. Mihetić, Ambroz;... . Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis... [Paragraph | Section]

ostendere possim. Quare a te peto ut me in tuorum caeterorum amicorum numero collocare uelis. Quid me beneuolentiam suscipere dixi? ut te tantum ac talem Virum et ob aetatem Virtutesque maximas in amicitia postulem. Idcirco te obsecro, ut me paterno amore prosequaris; ego enim te non secus ac patrem amo et obseruo. Manda igitur, impera filiae Cassandrae: iussa capessere filiae erit. Quod me usque ad sidera extollis, minime mirandum est: paterno enim officio functum fuisse cognoui. Filiam literarum studiis incitatam laudibus inflammas: ecquid autem filiola mea? inquies. Semper quidem,


Bibliographia locorum inventorum

Mihetić, Ambroz; Cassandra Fedele (c. 1420-post 1487; c. 1465-1558) [1487], Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis epistulae, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Iac. Philippus Tomasinus [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [michetacassand].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.