Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1338-1820:


1338. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_280 | Paragraph | SubSect | Section]

quę sepę alibi legisti. At plus aliquid oblectationis capies, cum singula singulis uirtutum generibus non incongrue, ut reor, accommodata, et quę apud autores effuse sparsimque referuntur, in ordinem collecta in compendiumque redacta ac etiam, ut confidenter loquar, magis argutule prolata inspexeris atque consyderaris. Plurimorum quidem actiones operaque ad unum citantur documentum, genera autem documentorum capitulatim digesta tituli indicant. Multis in locis idem


1339. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_286 | Paragraph | Section]

tum magnitudine accensi, Maria, Martha et Lazarus, cum inter se partiti essent hęreditatem Marięque Magdalum oppidum, Marthę Bethania, Lazaro pars urbis Hierusalem sorte obuenisset, omnibus post ascensum Domini distractis ac diuenditis pecuniam ad pedes apostolorum proiecere in terram, ut corda errigere possent in cęlum, quo Christum iam pręcessisse conspexerant. Hunc morem sedulo a fidelibus ea tempestate obseruatum Lucas in Apostolorum Actis


1340. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_288 | Paragraph | Section]

locarentur et pater ipse in spem sustentandi se non iniquam simul deueniret. Nicolao uero, quoniam bona sua prudenter dispensauerat, ecclesiastica credita sunt et in episcopum Myreę diuinitus est electus. Ac post breuissimos uitę huius labores ad ęternam uocatus est quietem dicente Domino: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: Intra in gaudium Domini tui!


1341. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_288 | Paragraph | Section]

coopertus. Benedictus uero ille abbas, qui uiuendi formulas, quas nunc plerunque sequuntur monachi, scriptas edidit, a parentibus ex Nursia Romam ad excolendum liberalibus disciplinis ingenium missus, impubis adhuc ac pene puer, altius quam ea consueuit ętas, diuinitus inspiratus, cogitans litterarum studia, Romam ipsam parentesque deseruit uixitque solitarius, orationem studiis, Romę eremum, parentibus pręponens Christum.


1342. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_292 | Paragraph | Section]

moriens eidem in monasterio manenti solicite iniunxit, ne tardaret, quod reliquum Romę fuerat, simili liberalitate, ut distribuatur, curare. Paula etiam Romana tanta quidem in hac parte ac talis sese offert, ut non alio ore satis digne laudari queat, quam quo laudata est. Quid enim huberius elegantiusue ab ullo unquam afferri possit iis, quę de illa diuus Hieronymus litteris commendauit? Sed quę ad rem


1343. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_293 | Paragraph | Section]

iniuriis quam suorum illectationibus blandimentisue deliniri. Denique orasse Dominum dicitur, ut contemptis omnibus, liberorum etiam, quos propinquis commendarat, abiecta cura ei soli toto corde totisque uiribus famularetur ac deseruiret; et responsum accepisse preces suas, ut petierat, exauditas. Adeo illi omnia extrema potius pati quam a seruitio Christi discedere certum ac deliberatum erat. Si tamen relictarum rerum metiri uoluerimus


1344. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_293 | Paragraph | Section]

commendarat, abiecta cura ei soli toto corde totisque uiribus famularetur ac deseruiret; et responsum accepisse preces suas, ut petierat, exauditas. Adeo illi omnia extrema potius pati quam a seruitio Christi discedere certum ac deliberatum erat. Si tamen relictarum rerum metiri uoluerimus magnitudinem, non animum, omnium Christi ancillarum parem, priores partes dabimus Kunegundi, Henrici imperatoris coniugi. Quę cum summum dignitatis locum


1345. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_296 | Paragraph | SubSect | Section]

materterę tutela degeret et uirenti adhuc ętate futurę perfectionis floreret signis, prandiolum suum cum pauperculis partiri consuesse dicitur. Et dum in panario die quodam, uix qui domesticis sufficeret, panis extaret ac materfamilias mendicanti defectum, qui tunc casu affuit, excusaret, eam Bernardinus tam diu orare non destitit, donec exorauit id saltem petenti concedi, quod sibi reseruabatur, affirmans semet esurire


1346. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_298 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde rursum accessisse lamentantem minimum quid prę iis, quę in mari amiserat, sibi fuisse emendicatum, proinde ad opem eius implorandam iterum atque iterum necesse se habere confugere; tunc murmurante multum dispensatore ac dicente iam aliud nihil, quod dari possit, pręter argenteam lagunculam in monasterio restare, continuo eam ipsam a Gregorio tradi iussam. Cęterum Gregorius haud multo post summus pontifex designatus, cum duodecim


1347. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_299 | Paragraph | SubSect | Section]

misereri. Hic, quia maxime in dando propensi animi erat, cognomento Elemosinarius dictus fuit. Idem pauperes non aliter quam dominos suos appellare solitus dicitur. Et cum a diuite quodam uile ac sordidum grabatuli sui tomentum miserante plumeam culcitram dono missam accepisset, ubi primum ea substrata cubauit, noctem illam totam insomnem egit, identidem ingemiscens mollius tunc se iacere quam dominos suos. Cumque


1348. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

Postea uero Turonensium episcopus factus, cum in uestibulo ecclesię offendisset hominem detrita lacerna seminudum, in sacrarium euocato tunicam, quam sub palio solam habebat, dedit. Allato sibi demum collobio, indutus ac superindutus podere reliquisque sacerdotalibus ornamentis, dum sacra peragit atque inter agendum ambas suppliciter manus ad cęlum tollit, delabentibus lineis manicis brachia nudata ostendit. Sed priusquam ea demitterret,


1349. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

quibusdam gentilibus uendidit, ita tamen, ut ipsos Domino lucraretur. Cumque eos ad Christum conuertisset, pecunia, quam acceperat, se redemit. Rursum idem Lacedemonię fecisse dicitur, eodem successu, conuerso diuite quodam ac principe uiro. Post talia charitatis officia in abbatem electus apud Arsinoen, decem milium monachorum pater fieri meruit, et qui omnes pręibat pietate, omnibus pręesse dignus fuit. Aeque pium uirum et Petrum


1350. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_303 | Paragraph | SubSect | Section]

accusari, ab aliis defendi, in altera librę lance peccata, quę commiserat, appendi, in altera unicum panem illum, quem ipse quondam proiecerat iratus. Et cum exęquatum utrinque pondus staret, reuerti ac pani superaddere aliquid, quod pręponderet, si multi reatus supplicia cuperet euadere, sibi iussum. Itaque cum conualuisset, quę cupide conflauerat, liberaliter coepit effundere, neminem indigentium opis suę expertem


1351. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_304 | Paragraph | SubSect | Section]

huiusce rei exempla pręmiserat Dominus noster Iesus iubens Discipulos, ut turbis in deserto epulum darent. Quinque panes et duos pisces, cum nihil aliud pręterea haberent, discumbentibus apposuerunt. Atque ubi omnes pransi ac saturati essent, pro quinque panibus duodecim cophinos reliquiarum plenos retulere. Alias idem de appositis septem panibus et paucis pisciculis, cum multudinem esurientem satiassent, septem sportas fragmentis, quę


1352. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_305 | Paragraph | SubSect | Section]

forsan abundat concupiscentiis. Tunc Franciscus, fraterni erroris non dissimulator, sed corrector iussit protinus, ut ille sua se tunica exuens pauperem tegat, et quod de ipso perperam opinatus fuerat, ab eodem ueniam roget ac tandem discat nefas esse miserorum mores sugillare, indigentiam negligere. Vtinam talem subire cogantur mulctam, ne poenis grauioribus obnoxii sint, qui mendicos ob hoc solum interdum improbitatis arguunt et increpationibus


1353. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_311 | Paragraph | SubSect | Section]

ę siuit, et inuenit. Det illi Dominus inuenire misericordiam a Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministrauit mihi! O felix igitur Onesiphorus, qui aliquando auditurus est optatissimam uocem illam uocantis Domini ac dicentis: Veni, benedicte Patris mei, posside tibi regnum paratum a constitutione mundi! Hospes enim eram, et collegisti me; in carcere eram, et uenisti ad me. Amen dico tibi, quicquid fecisti uni de his


1354. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_312 | Paragraph | SubSect | Section]

nolens prorsus latebras indicare eorum, qui ad se confugerant. Et cum ursis ferocissimis obiiceretur lacerandus atque inter illos illęsus uersaretur, uerecundia regem cepit nolle ei parcere, cui ferę beluę pepercissent, ac protinus hominem dimitti iussit. Ad Marinum monachum paruulo sub tugurio in solitudine habitantem, aprum aliquando a uenatoriis canibus actum confugisse legimus. Quem ille apud se tam diu latere


1355. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_312 | Paragraph | SubSect | Section]

donec ei sine periculo ad sua lustra redeundi facultas affuit. Cui tantę curę fuit tutum bęstię pręstare hospitium, quo eum studio uel suscepisse homines uel suscepturum fuisse putabimus? Certe etiam rationis expers ac syluestre animal humanitatem fidemque illius quodam naturę pręsagio uidetur persensisse, cum in tam pręsenti periculo sese ei credere quam syluas fuga petere maluerit. Nunc pauca foeminarum exempla referantur. Neque


1356. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

citat. Itaque, quali cura quantoque affectu hospes honorandus sit, documento nobis est. Nec ideo nos negligentiores esse debemus aduenam aliquem suscipientes, quia seruum, non Dominum suscipimus, cum ipse protestetur ac dicat: Qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. Et iterum: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Nec quenquam moueat, quod Maria sedens secus pedes Iesu et uerbum


1357. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

demum ad consyderanda Dei inuisibilia animus attollatur, cum liberum se esse persenserit onere peccatorum. Denique duo illi ex Discipulis in castellum Amaus tendentes, cum Iesu simul eunt, simul fabulantur, et externum ac peregrinum esse putant, donec compulsum secum manere et secum recumbere in fractione pani agnouerunt eum. Sic igitur hospitalitatis officium ad agnitionem Dei nos adducit, ut, quem nunc in ęnigmate et per speculum uidemus,


1358. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_314 | Paragraph | SubSect | Section]

attribuere, ne se existimantes stare, in pręcipitium elationis ruerent et gloriam quęrentes hominum, gloriam, quę a Deo est, amitterent. Huiusce rei documenta exibere nobis uolens Magister ac Dominus noster Iesus Christus, leprosos mundat, cęcos illuminat, infirmos curat, surdo et muto aurium linguęque officium instaurat, et tamen singulis, ne nemini quicquam dicant, iniungit. Archisynagogi quoque filiam


1359. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

prouincię spe conueniendi primum quidem decepto, deinde iterum aduentanti obuiam tandem profectus, cum interrogaretur, ubinam esset Moyses abbas (nam fama tantum ipsi notus erat): Quid tibi, respondit, cum stulto illo ac deliro sene? Denique de semet quasi de alio licentius obloquendo discedere hominem compulit, non mediocriter mirantem, quod tam diuersa de illo, quem iam secundo quęsitum uenerat, sibi audire contigisset. Qui reuersus


1360. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

suum osculo excepisse dicitur, lętari se affirmans, quod tandem nactus esset hominem, a quo iure paruipendendus existimaretur; seruum enim se esse ut habitu pusillum, ita ad ea, quę facto opus erant, ignauum inertemque ac prorsus inutilem. Nonne satis declarauit, quantum ab humane glorię concupiscentia procul esset, qui sic exultauit contemptus? Magna quidem hęc Constantii erga calumniantes patientia, sed non minor


1361. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_318 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam miraculis clarere coeperat, iactationis occasionem fugiens patriam dereliquit, ad eremum se contulit. Et dum apud Veredonium * cor. ex Veredenium eremitam in agro Arelatensi habitaret, sabuloso ac sterili solo ab ipso terrę conditore Deo foecunditatem precibus impetrauit. Mox inde decedens uastioris solitudinis latebras petiit, ibi quęrens domicilio locum, ubi non facile mortalium de se rumores


1362. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_319 | Paragraph | SubSect | Section]

semper fugiendo, dum crebro sedem mutat, Bethilium, Pelusium, Theubaton Babylonemque peragrauit, deinde Aphroditon, eremum Antonii, rursum Aphroditon, Alexandriam, Osam, Brutium, Paretonium, inde Siciliam et inde Epidaurum, ac post hęc Cyprum. In cuius insulę uastiore minusque noto angulo cum sese abdidisset, diu latere non potuit miraculis eum ubique prodentibus. Quia tamen uiribus partim ętate, partim labore exhaustis inde iam


1363. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallicanus quoque monachus, quem et consulem et uictorem et Constantini Augusti generum fuisse diximus, omnibus pro Christo contemptis tam ardenter in monasterio serui functus est officio, quam prius in castris imperatoris ac ducis. Nec magis olim militaris glorię auidus fuit quam postea humilitatis. Operęprecium erat uidere pauperum lauantem pedes, monachorum manibus aquas dantem, mensas concinantem, pauimenta uerrentem et reliqua id genus


1364. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

auribus perceperunt, oculus non uidit, Deus, absque te, quę pręparasti expectantibus te . Pacomius abbas fratribus morbo applicitis assedit, non dedignatus ministri operam, ut obsequium pręstaret Domino iubenti ac dicenti: Qui maior est uestrum, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator. Antonius abbas, non minus mansueti ingenii uir, episcopis et presbyteris solitus est submittere


1365. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_324 | Paragraph | SubSect | Section]

malens fame affligi quam ambitione deliniri, et de cibis cogitare quam de honoris illecebris. Veruntamen, quid abbates monachosue tantopere miramur? Ipse summus pontifex Gregorius primus se seruum seruorum Dei appelauit. Ac ne dictu id illi quam factu facilius fuisse putes, aduenienti Ioanni abbati assurrexit, et prior honoris gratia in terram prouolutus est pontifex quam abbas. Cęteri deinde maximi pontifices nomenclaturę istius titulum


1366. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_325 | Paragraph | SubSect | Section]

nec ipsis genitoribus suis sese manifestans, ob hoc solum, ne agnitum honore afficerent. In exitu uitę, et quis et quantus esset, apparuit, hoc signis prodigiisque instanter editis, illud chyrographo in manu defuncti reperto ac rei ordinem indicante, tunc scilicet, cum iam superato uanę ambitionis periculo secura humilitas ad cęlos properabat, uerę et immortalis glorię honore semper fruitura. O beatum et felicem illum, qui se sic humiliat, ut


1367. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_330 | Paragraph | SubSect | Section]

primo loco habitus, cum tandem contempta mundanę ambitionis luxuria ad religionem conuersus Dei seruitio sese addixisset nec adhuc tamen minoris ęstimationis apud regem esset, episcopatum ab eodem sibi oblatum recusauit. Ac ne deinceps huiusce rei illectatione aliqua tentari capiue posset, quando quidem et in dignitate periclitatur humilitas et in diuitiis modestia, inde in Aquitaniam discedens operam prędicationibus dedit. In


1368. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_331 | Paragraph | SubSect | Section]

super disco satis alte a terra errecto diu fecit uolutari. Cumque ille postremo casum se timere dixisset, iussit, ut descenderet atque itidem super latam mollioris soli planiciem sese agitaret. Ex multa uolutatione sudanti ac defesso: Surge, inquit, et iam facere perge, quod tibi tutius factu putas. Itaque edoctus de pręeminentię periculo iuuenis electioni renunciauit. Aetatis uitio delirasse senem dicere possent improbi cauillatores, nisi rem


1369. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_332 | Paragraph | SubSect | Section]

in cęllula latentis consolationem quam in cathedris sedentium potentiam, opes, delicias, luxum? Extant hoc in genere etiam et minorum pontificum fortasse non minus imitatione digna exempla. Qui postquam aliquando recte ac diligenter rexissent populum, aliis gubernaculo substitutis tranquillę contemplationis quieti sese dedere. Maglorius * corr. ex Maiorus Britannus, Dolensis archiepiscopus,


1370. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_337 | Paragraph | SubSect | Section]

et Damianus, germani fratres, medendi arte clari, sed pietatis officio clariores, gratuito curationem exercebant. Et cum Damianus Palladia matrona morbo liberata munusculum aliquid ab ea precibus pulsatus ac pene coactus accepisset, adeo id ęgre Cosmas tulit, ut mandasse dicatur, ne eodem tumulo cum fratre componeretur, quandocunque ipsis uita defungi contigisset, nihil tam iniquum existimans quam pro labore, qui propter Deum


1371. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

abundant. At uero Hilarioni pauperculo, tametsi pene nihi: esset, cum tamen nihil appeteret, nihil deerat. In secretiori Sicilię angulo manens succisiuis temporibus ligna colligebat, ut uenditis uitam sustentaret ac demum mereretur audire: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Detestabatur autem monachos, qui infidelitatem quandam prę se ferre uidebantur uictui prouidentes in futurum et curam


1372. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

ex his deesse possit Deo seruientibus, cum nequam seculo seruientibus non desit! Quendam ergo de fratribus cum percepisset hortuli fructus intentius custodire et habere aliquantulum nummorum, a consuetudine sua submouit ac repulit. Ille in gratiam reduci cupiens, ciceris uirentes scapos dono fratribus misit. Quos mensę appositos solus Hilarion grauiter olere persensit et in cicere foetere mittentis auaritiam dixit statimque


1373. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_345 | Paragraph | SubSect | Section]

cuidam occurrisset, suas cum illius uestibus permutauit. Quibus indutus mendicantium turbę se coniunxit et cum ipsis die illo consedit, cum ipsis manducauit; ipsis sese exęquari concupiuit. Tam tum tacitum gloriari uidebatur ac si diceret: Ego mendicus sum et pauper; Dominus solicitus est mei. Cum autem haberet fortasse non parum pecuniarum, ut qui antehac mercaturę operam dederat, et egenis distribueret idque


1374. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_346 | Paragraph | SubSect | Section]

angustia mentionem fecisse audiuit et continuo consurgens, humi resedit atque ait: Nunquid ego peccator, ego nequam et inutilis seruus, ad mensam sedere debeo, cum Dei Genitrici in diuersorio locus non fuerit, cum mundi Opifex ac Dominus natus sit in stabulo reclinatus in pręsepio? Sic dicens panem suum prouolutus in terra cum gemitu comedit. Denique, quemadmodum ipse seruandę paupertatis imprimis maximeque studiosus


1375. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_352 | Paragraph | SubSect | Section]

sementem fecit et holuscula coluit, fratrum labori parcens, ne sibi necessaria deferendo fatigarentur, cum tridui iter ab eis distaret. Ibidem ultimum Deo spiritum reddidit, cum centum et quinque uixisset annos, miraculis ac uirtutibus clarus. Non alienum uidetur de hoc Antonii habitaculo uerba Hieronymi apponere in Hilarionis abbatis uita sic dicentis: Saxeus et sublimis mons per mille circiter passus ad radices suas


1376. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_355 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit) annos septuaginta in uastissima solitudine perdurauit. Erat desertum horroris plenum, semita, quę ad ipsum ducebat, angusta scrupeaque et inuentu etiam difficilis. Antrum quoque, quod inhabitabat, tetrum atque horrens ac statim propius accedentibus nescio quid terroris incutiens. Hunc se ibi uidisse diuus Hieronymus testatur, iam centum et decem annorum senem. Ferebatur autem interdum etiam futura prędicere, euentu haud incerto, ut super eo


1377. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_355 | Paragraph | SubSect | Section]

uellet, beatiorem, ut posset! Non immerito igitur post hęc angelum Domini aduenisse dicunt, hulcera eius tactu curasse, labia sapientię spiritalis perfudisse et, ut deinceps cęteros fratres per eremum uisitando instituere ac docere pergeret, simul iussisse. Dignus quippe magisterio iudicatus est, cuius uel solus conspectus potuit esse non paruum hortamentum aspera quęque pro Christo subeundi atque perferendi. Dicerem equidem


1378. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_357 | Paragraph | SubSect | Section]

concederet, solicitaretur: Si ueneris, ait, et quod petis concedam et loco cedam. Itaque Theophilus mutauit aditionis propositum, ne ille longius discedendo mutaret habitaculi locum. Grata enim ei erat in sua dioecesi talis ac tanti uiri mansio, cuius merita sibi quoque adiumento esse credebat ad conciliandam gratiam apud Deum. Quamobrem autem Arsenius se ab ullo hominum adiri ęgre pateretur, breui responso declarauit.


1379. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_359 | Paragraph | SubSect | Section]

pręterea miraculis nobilitatus atque inter sanctos habitus. Nunc spacia metitur paradisi, qui tam anguste habitauit in terris. Fuisse etiam quoddam monachorum genus legimus, qui per diuersa solitudinum loca errantes ac uagi, sedibus semper incertis, ne ab hominibus conueniri possent, peregrinabantur. Hos, quia procul secedebant, anachoretas appellatos; alios ex illis pane et sale ad deserta secum delato uictitasse, alios uero herbas


1380. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_362 | Paragraph | SubSect | Section]

debet, ne somnolentię deditus ad ea, quę religiose obeunda sunt, segniter exurgens ignaua cunctatione obtorpescat, qua cura, quo studio sacras uigilias obseruarint, qualibus etiam stratis usi sint ac quam minimum sopori indulserint hi, quos ueniens Dominus inuenit uigilantes, hinc iam perscrutemur. Traditum est in ea eremo, cui Euagrius abba: pręfuit, fuisse monachos, qui sedendo somnum caperent non


1381. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_364 | Paragraph | SubSect | Section]

offensus stragula paleasque euertit et in nudis tabulis, sicut uestitus erat, sese collocauit. Iamque delibutis leni sopore membris quiescebat, cum stramenta, quę eiecerat, igni succensa iacentem excitauerunt. Illico exurgens ac trepidans, cum cęllę exitum, per quem effugeret, fumo omnia inuoluente non inuenisset, ad orationem se uertit. Mox flammę uis illa omnis extincta fumusque consumptus illęsum reliquerunt. Et impletum est in eo illud


1382. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_367 | Paragraph | SubSect | Section]

orationis locus extitit et quietis. Legimus etiam in monasterio illo Thebaidis, in quo Euphrasia uirgo summis effulsit uirtutibus, moris fuisse in terra cilicino stragulo tecta cubitare. Ac quoties aliqua sororum minus pudici somnii pręstigiis ludificatam se cognouisset, abbatissę confiteri et, quantum uisa displicerent, cinere stratis insperso testari. Quis igitur dubitat, quin iis, quę somniatum crimen ut


1383. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_367 | Paragraph | SubSect | Section]

corr. ex potest a somnolentis nunquam. Vos igitur, siue uirgines, siue uiduę, quęcunque estis, quibus castitatis et sanctimonię amor inest quęque integritatem mentis ac corporis obseruare proponitis, iam suscipite tale uigilandi studium, si talem a Deo consequi exoptatis mercedem. Pręparate lampades uestras, ut, cum Sponsi aduentum media nocte repente irruens


1384. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_369 | Paragraph | Section]

accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti aperietur. Dux Israhelitici populi Moyses, quam olim solicite pro eorum delictis Domino supplicarit, ipse confitetur dicens: Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret uos, ut fuerat comminatus. Vtinam nos nostris peccatis tam impense atque perseueranter ueniam posceremus quam ille alienis! Septies in die


1385. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_370 | Paragraph | Section]

quoties orare uolueris, domum Dei ingressus, mente cęlum conscende apertisque fenestris purę synceręque intentionis Spiritui Sancto ad cor tuum aditum para et semper ad cęleste Hierusalem animo conuersus terrena contemne ac die uno ter genua flectens Trinitatem personarum Vnitatemque substantię in Deo crede, confitere, adora. Tobias cum lachrymis orasse perhibetur, et cum casu quodam oculos amisisset, ab angelo


1386. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_372 | Paragraph | Section]

libera nos a malo. Vt tandem sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus tibi in sanctitate et iustitia coram te omnibus diebus nostris. Amen. Veruntamen idem Saluator noster ac Dominus, sicuti nos orare docuit, ita etiam ante orationem ut pie nos pręparemus, iubet fidem, spem, charitatem exigens a nobis. Fidem ibi: Omnia, quęcunque petieritis in oratione credentes, accipietis. Spem


1387. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_372 | Paragraph | Section]

uigilans iterum et tertio eundem repetendo sermonem orasse dicitur. Et ut Lucas ait: Factus in agonia prolixius orabat; ne scilicet aliter egisse uideretur quam pręcepisset. Pręceperat autem similitudinem afferens ac dicens: Siquis nocte intempesta ad amici pulsans fores perseueret, ipsa poscendi improbitate coget illum de stratu suo surgere et panes, quos petierat, sibi mutuo dare. Parabolam etiam


1388. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_373 | Paragraph | Section]

uictus tędio eam ab aduersarii sui calumnia tandem decreuit uindicare: Audite, inquit, quid iudex iniquitati: dicit! Deus autem non faciet uindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Non uindictam intelligas contra inimicos, quo: diligere iubemur, sed contra tentationes, quibus resistere nemo ualet, nisi Domini ope auxilioque adiutus fuerit. Quandiu ergo cum


1389. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_373 | Paragraph | Section]

quibus resistere nemo ualet, nisi Domini ope auxilioque adiutus fuerit. Quandiu ergo cum his nobis colluctandum est, tandiu et orandum. Neque huic sententię illam contrariam putemus, quam idem salutis nostrę autor ac doctor protulit dicens: Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici faciunt. Ethnici enim, id est, gentiles longas orationes orabant, orandi affectum non habebant. Itaque non multum orare prohibuit, sed eos,


1390. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_373 | Paragraph | Section]

oratione cum mulieribus et Maria, matre Iesu, et fratribus eius. Inde refert Spiritum Sanctum aduenisse, domum, ubi erant sedentes, repleuisse, supra singulos eorum linguas tanquam ignis apparuisse, ut intelligas perseueranti ac iugi oratione Spiritus Sancti gratiam conciliari solere. Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam, et languido ante uestibulum mendicanti pro elemosina sanitatem dederunt. Itaque


1391. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_375 | Paragraph | Section]

exceperunt et ad cęlum tollentes Domino obtulerunt, ut semper lętari possit eam se beatitudinem impetrasse, quam semper petierat. Moysen etiam abbatem noctem pene totam orandę peruigilare solitum ferunt ac, dum oraret, recto corpore patentibusque oculis, ne sopori succumberet, perstitisse. Sic superasse demonum tendiculas atque dolos, qui sopitum uoluptuosis phantasmatum imaginibus ad illicita prouocabant. Experimento ergo


1392. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_378 | Paragraph | Section]

contemnebatur, propter partum multis matribus honorabilior appareret edito Samuele, sacerdote simul et propheta. Sarra, Raguelis filia, superiori cubiculo se recludens, dies treis in oratione perseuerauit, cibi ac potus expers, Qua solicitudine a Domino meruit obtinere, ne priorum uirorum interfectrix crederetur. Tobia uiro seruato, cum hoc unico felici admodum matrimonio iuncta, ad decrepitam usque ętatem uixit sine


1393. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

sunt. Si sic orauerimus, sternetur Sathanas, uitia recedent, malarum tentationum nexus dissoluentur. Annam uiduam in Euangelio legimus de templo nusquam discedentem, ieiuniis et obsecrationibus nocte ac die seruientem, et eodem in templo uidisse Iesum, uiso credidisse, creditum prophetando prędicasse. Tot illi simul attulit bona nec sola uiduitatis castitas nec solum corporis ieiunium, sed utrique accedens etiam assidua


1394. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_381 | Paragraph | SubSect | Section]

a rebus familiaribus iam aliena uixit expeditius. Caput II / DE ORATIONIS VIRTVTE Hactenus de studio modoque orandi. Nunc de orationis ui ac potentia dicemus. Abraham orante Abimelech, Gerrarę regis, uxor atque ancillę, cum ante steriles essent, prolem diu optatam susceperunt et matrum nomine lętatę sunt. Et nos, si digne deprecati fuerimus Dominum, gratia


1395. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_381 | Paragraph | SubSect | Section]

cum remitteret, superbantur. Perseuerandum enim est, ut uincas. Nam et ipse deinde non lassatis manibus usque ad occubitum solis orans, suorum gladiis terga prębuit hostium. Ad hęc Dei iram, quoties ille populi flagitiis ac scelere prouocatus excandescebat, deprecando placauit. Mariam sororem lepra perfusam mundauit, pestilentiam in diffidentes grassaturam inhibuit. In seditionem uersos omnes pariter cum Datan et Abiron repentinus terrę hiatus


1396. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_383 | Paragraph | SubSect | Section]

mulieris uiduę inopiam miseratus, modico oleo non modica uasa impleuit, ita ut illa eo uendito et a creditore se redimeret et uictum, qui satis esset, sibi filiisque pararet. In ciuitate Suna mulieri hospitę infoecundę ac sterili, ut uiro suo filium pareret, a Domino impetrauit. Et eundem puerum postea exanimum ad uitam reuocauit. Reuersus in Galgala pulmentum amarissimum in dulce conuertit. Panibus uiginti ordeaceis uiros centum satiauit, et


1397. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_385 | Paragraph | SubSect | Section]

Aliis quidem prophetis Christi uenturi reuelata fuere mysteria, Danieli uero etiam annorum numerus, usque in diem ipsum, quo nasci debuit, indicatus est; fortasse, quia solicitior cęteris ac submissior ad orandum processerat. Posui, inquit, faciem meam ad Dominum, Deum meum, rogare et deprecari in ieiuniis, sacco et cinere. Denique oranti apparens Gabriel angelus


1398. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_386 | Paragraph | SubSect | Section]

miraculum, tum quod deglutitus tandiu intra aluum uixerit, tum quod eiectus nusquam, ut lęderetur, impegerit. Vtrunque tamen hominis precibus ab eo, qui omnia potest, datum. Et, si his, qui sub seruitute Legis erant, tanta ac talia concessa sunt, quid eorum precibus non concessum dicemus, quibus sub Euangelio dies illuxit libertatis, de quibus in psalmo dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem


1399. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_387 | Paragraph | SubSect | Section]

et pro Christo mori non timeret. Ioannes, frater eius (quem Iesus amasse plurimum dicitur) cum a Pathmo Ephesum reuerteretur, Drusianam defunctam ab ipso feretro, quo ad sepeliendum portabatur, sanam surgere ac domum redire fecit. Virgulta in aurum, littorales lapillos in gemmas mutauit. Ac ne diuitiis illi opus fuisse putes, eadem rursum pristinę naturę formęque restituit. Dianę Ephesię templum funditus euertit,


1400. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_387 | Paragraph | SubSect | Section]

amasse plurimum dicitur) cum a Pathmo Ephesum reuerteretur, Drusianam defunctam ab ipso feretro, quo ad sepeliendum portabatur, sanam surgere ac domum redire fecit. Virgulta in aurum, littorales lapillos in gemmas mutauit. Ac ne diuitiis illi opus fuisse putes, eadem rursum pristinę naturę formęque restituit. Dianę Ephesię templum funditus euertit, pręsentaneum uenenum inoffense hausit eodemque haustu enectos ad uitam reuocauit. Thomę


1401. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_387 | Paragraph | SubSect | Section]

manuum hominum. Ad Matthei apostoli inuocationem Egippi, Aethiopis regis, filius, qui fuerat mortuus, exurrexit uiuus mortique pariter et diabolo erreptus, Christo uiuere coepit, contemptis idolis baptismum suscipiens ac Deo credens. Iudas Thaddeus Abagarum, Medorum regem, ab elephantię morbo liberauit, credentem baptizauit, corpus uitio, animum erroribus expians atque emundans. Paulus, uas Spiritu Sanctu plenum, Elymam magum fideles


1402. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

possessionem tuam terminos terrę. Hinc illum in Euangelio non semel orantem legimus, quandoque tamen propria potestate utentem, ut nec solum hominem nec solum Deum credas, sed Deum et hominem unum Christum Iesum, Doctorem ac Saluatorem nostrum. Qui tamen, ut in Discipulis, ita et in illis, qui postea fuere, sanctis mirabilis apparens, eadem benignitate uotis precibusque eorum semper fauit et, quicquid petierant, indulsit.


1403. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

morte dignus est, cui nocetur, miseratione. Rophilus quoque Popiliensis et Mercurialis Liuiensis, ambo episcopi, draconem ęque pecori atque hominibus infestum stolis suis, non repugnantem, sed quasi mansuefactum ligauerunt ac post se trahentes in puteum altitudinis immensę, nunquam inde exiturum, deiecere. Litterę ibidem in lapide incisę factum hoc indicant et adhuc extantes legentibus fidem faciunt. Seuerinus, in Pannonię finibus abbas,


1404. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_389 | Paragraph | SubSect | Section]

Idem; quoniam Cuculli castelli agrum locustarum agmina deuastabant, iussit omnes loci incolas una secum ad ecclesiam pergere. Dumque ibi simul orarent, omnis illa locustarum tempestas inde sublata fugam fecit. Ac ne casu aliquo discessisse uiderentur, pars earum non minima in cuiusdam agro resedit, qui cum aliis ad orandum non uenerat. Tantumque homini illi obfuit non orasse, quantum cęteros orasse iuuit.


1405. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_391 | Paragraph | SubSect | Section]

Turonensis episcopus, cuiusdam nuper defuncti animam a demonibus ad gehennam tradi uidit et procidens diuinam clementiam, ut eius misereretur, implorauit. Tum demum reddito corpori spiritu surrexit, qui fuerat mortuus, ac se precibus Arnulphi seruatum palam est testatus. Malachias, Ceneroth. Hibernię urbis, episcopus, cuius uitam describit Bernardus abbas, quotidie pro sorore sua defuncta missale sacrificium Domino


1406. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_393 | Paragraph | SubSect | Section]

illam adiit, usque adeo sibi deformis apparuit, ut parentibus eius hanc ipsam esse, quam adamauerat, uix crederet. Itaque intactam relinquens ad se rediit, et turpis propositi poenitens, filiam dote, patrem libertate donauit ac deinceps uixit cautius. Postremo monachus factus meruit in catalogum redigi sanctorum. At si tunc non orasset, cecidisset; si cecidisset, fortasse nec monachus nec sanctus fuisset. Anselmus


1407. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_393 | Paragraph | SubSect | Section]

horrore concuti animaduertisset, causam rogauit. Et ille respondens duos ibi lupos adesse dixit rabida toruitate terribiles minaciterque ringentes et inde se timere, ne dilanietur ab eis. Tunc episcopus pro ipso Dominum orauit ac post orationem eodem fratre referente audiuit feras illas bestias discessisse, fugatas flamma ex ore orantis in fulguris morem promicante. Hoc demum remedio frater pauoris molestia liberatus, ac securior factus, ad Dominum


1408. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_393 | Paragraph | SubSect | Section]

pro ipso Dominum orauit ac post orationem eodem fratre referente audiuit feras illas bestias discessisse, fugatas flamma ex ore orantis in fulguris morem promicante. Hoc demum remedio frater pauoris molestia liberatus, ac securior factus, ad Dominum migrauit. Quę res documento est tunc maxime nobis opus esse precibus sanctorum, cum e uita discedimus, nullo tempore acrius in nos insurgente demonum pugna. Nec solum demones, sed quandoque


1409. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_394 | Paragraph | SubSect | Section]

Trecensis episcopi, orationis uirtutem tacebimus. Attila ciuitatem eius obsidione cinxerat, cum ille deum precatus portas aperiri, hostem admitti iussit. Ingressi, omnia extemplo euersuri putabantur. Recta pertransierunt, ac ueluti per solitudinem iter facientes, nihil prorsus hostiliter egere. Nunquam armata manus minus nocuit suis quam tunc isti alienis. Quid multa? Lupus lupis omnibus rapaciorem tyrannum non bellando, sed Deo supplicando a se


1410. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_397 | Paragraph | SubSect | Section]

Et in Barbara quidem uirgine, ut constans Sanctę Trinitatis confessio, ita efficax fuit pro necessitate deprecatio. Dum enim infidelem et iratum fugeret patrem et fugam pręrupti montis crepido inhiberet, orauit Dominum. Ac protinus illo, in quo heserat, saxo in aduersam paris altitudinis partem se inclinante euasit. Neque tamen tanto miraculo inclinatus est impius pater. Ut uel sic elapsam quęrere cessaret. Proh nefas! Pater persequitur, saxa


1411. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_405 | Paragraph | SubSect | Section]

celebrantem audiret, in spiritu rapta uidit de Trinitate disputantem atque audiuit iccirco se illum die hesterno frustra quidem adisse, quod eiusmodi meditatione occupatus ipsam neque uidere neque omnino sentire potuisset. Ac proinde ne redire dubitaret. Rediit et, quod petierat consilium, sine cunctatione accepit. Maiorique deinde reuerentię habere hominem coepit quam ante habuerat, cum talia de illo sibi uidere contigisset. Quid igitur mirum,


1412. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_405 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid igitur mirum, si tam copiose tamque argute de Trinitate scripserit, qui mente sic abstracta Trinitatis sacramentum fuerat contemplatus? Sed ne contemplando tantum apprehendisset, nisi, ut apprehenderet, pie prius ac iuste uiuendo dignus euasisset. Vitę sanctitate meritum sibi comparet, qui uult contemplatione proficere. Scriptum est enim: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lętitiam.


1413. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_406 | Paragraph | SubSect | Section]

solitum, ut interdum candelam accensam tenens, ea demum ad manum usque absumpta, flammę calorem non senserit. Quem prorsus non sensisse, iis etiam, qui id factum non uiderunt, fidem facere poterant non pauca in manu ipsius ac digitis adustionis uestigia. Qualia ergo illa aut quantę delectationis fuisse dixerimus, quibus occupatus animus non aduertebat corporis tormenta uel ad quę sese mens errigens carnis quoque pondus secum


1414. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_409 | Paragraph | SubSect | Section]

Hinc etiam Elizabeth uirgo, egregium Sconaugiensis * corr. ex Comagiensis monasterii decus, cum sese cęlestium contemplationi penitus dedisset, obstupefactis interdum corporis membris ac sensibus diu ueluti exanimis iacebat. Inde illi non pauca, quę futura erant, diuinitus reuelata fuisse perhibent solitamque Beatę Virginis frui colloquiis; librum etiam, qui Viarum Dei dicitur, angelo dictante ab ea


1415. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_410 | Paragraph | SubSect | Section]

contempta terrenarum rerum cura, ad cęlestium meditationem accingamur. Pensemus, quam potens sit, a quo condita sunt omnia, quam sapiens, qui gubernat uniuersa, quam bonus, per quem cuncta, quę ubique sunt, conseruantur ac in sua natura permanent, quam magnificus sit, cui semper adsistit cęlestis militię innumerabilis exercitus: angeli, archangeli, throni, uirtutes, potestates, dominationes, cherubin et seraphin et omnis beatorum spirituum


1416. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_411 | Paragraph | SubSect | Section]

potest. Hunc omnis spiritus laudat, omnis lingua confitetur, huic omnia famulantur elementa, huius nutui cuncta etiam inanimata et omni prorsus sensu carentia absque ulla cunctatione parent. Cum igitur talem ac tantum cogitauerimus, qualis quantusque nec uerbis explicari nec cogitatione possit comprehendi, semper Dauidicum illud occurrat: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore!


1417. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_411 | Paragraph | SubSect | Section]

et ligatur, alapis cęditur, conspuitur, irridetur, flagellis uerberatur, spinis coronatur, arundine percutitur, manibus pedibusque cruci affigitur, felle aceto diluto sitiens potatur, lancea uulneratur. Denique occiditur ac sepelitur, Deus pro hominibus, Dominus pro seruis, iustus pro peccatoribus. Quę quidem omnia tam patienter excepit, ut et accusatus taceret et pendens pro crucifixoribus suis oraret. Nos quoque ista tam grauia tamque acerba


1418. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_413 | Paragraph | SubSect | Section]

ille Magnus, cum primitus mundanę philosophię studiis plurimum delectaretur, ubi deinde scientię spiritalis dulcedinem gustare coepit, illa contempsit et huic soli totum se dedit. Sunt, qui eum dicant panis ac uini usum sibi interdixisse, donec mysteriorum intelligentiam plenius perciperet. Parum erat secularem sapientiam diuinę postposuisse: duo pręcipua uitę humanę sustentamenta, panem et uinum, a se abdicauit, dum cibos


1419. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_413 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse, sed punitionis. Augustinus, dum inter dialecticorum sophismata Christum quęreret, heresi se implicaverat Manicheorum. Tandem Pauli apostoli epistolas euoluens reperit scriptum: Induimini Dominum Iesum Christum! Ac statim discussis erroris tenebris aspicere coepit lucem ueritatis consuluitque Ambrosium episcopum, quid primum de Scripturis legere deberet, quo iam confidentius catholicę fidei posset adherere. Et audiuit Esaiam sibi


1420. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_417 | Paragraph | SubSect | Section]

soror, dedicauerat. Quam quidem eloquentissimam fuisse aiunt et, cum in eremo Thebaidis uitam duceret, fama sanctitatis plurimum claruisse. In solitudine ergo inuenerat, quemadmodum sola non esset, eorum consuetudine ac familiaritate utens, quorum in Deum pietatem lectitando consyderabat, consyderando emulabatur, emulando ęquabat. Cęcilia Romana, patritii quidem generis uirgo, sed fidei claritate superans genus,


1421. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_418 | Paragraph | SubSect | Section]

ad martyrii palmam peruenit tormentorumque acerbitatem forti animo pertulit, dum ad Christum festinat, cuius dulcedine quotidie aliquid de illo legens capta fuerat. De Marcella uero, uidua nobili ac sancta foemina, Hieronymus sic ait: Diuinarum Scripturarum ardor incredibilis ei semper cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Et illud de beato uiro: In lege Domini uoluntas eius, et


1422. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_418 | Paragraph | SubSect | Section]

sic ait: Diuinarum Scripturarum ardor incredibilis ei semper cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Et illud de beato uiro: In lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Meditationem legis non in replicando, quę scripta sunt (ut Iudeorum existimant pharisei) sed in opere intelligens, iuxta illud Apostolicum: Siue comeditis siue bibitis siue aliud * add.


1423. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_424 | Paragraph | SubSect | Section]

cum id contigisset, respondit. Igitur Basilius non uitę suę in terris producendę, sed salutis proximi cupidus, orando a Domino impetrauit exitus dilationem. Maneque hora tertia sanus de lectulo consurgens ad ecclesiam uenit ac Iudeum tanto miraculo stupentem baptizauit. Et quem sępe antehac testimoniis conuictum Scripturarum flectere nequiuerat, fidei tandem uirtute molliuit. Mox deinde ad stratum suum rediens extemplo expirauit, ita ut dubium


1424. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

petiit. Tantęque sanctitatis fama breui illustratus est, ut aliquando iter faciens solem stare (sicut de Iosue et Ezechia legimus) fecisse feratur. Iactent se gentiles Romani orbem subegisse terrarum, uirtute ac robore ante omnes semper stetisse; syderibus imperare non nisi fidelium fuit. Pręter hęc etiam, licet populus Romanus omnes reliquas nationes suo subiecerit imperio lateque dominatus sit, fidem tamen Christianam euertere


1425. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

delere nitebantur, eandem contempta inanium deorum cultura ultro susceperunt. Neque illis rubori fuit fidem Christi palam profiteri, quam palam oppugnantes expugnare nunquam potuerunt. Reliquum est, ut tanto triumpho lęti ac gestientes concinamus: Omnes dii gentium demonia, Dominus autem cęlos fecit. Caput IX / DE FIDE CHRISTI


1426. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_430 | Paragraph | SubSect | Section]

Simonem uere Deum esse acclamabant. Tunc in tanto errantium periculo apostoli minime cunctandum rati spiritibus in nomine Christi pręceperunt, ut illum dimitterent. Itaque demonum auxilio destitutus pręceps ad terram corruit ac repentino ellisu extinctus, qualis ipse Deus esset, ostendit; dignus certe, qui sic interiret, ne illi, quos maleficis incantationibus deluserat, perniciosa credulitate perirent. Paulus apostolus, cum Paphum applicuisset,


1427. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_431 | Paragraph | SubSect | Section]

imperat spiritibus, ut extemplo ambos coram se uinctos sisterent. Sed in foueam, quam fecit, ipse incidit. Profecto enim spiritus ne tangere quidem Dei seruos potuerunt. Supra illos in aera pendentes fremebant ac lamentabantur, quod ab Hermogene missi, ut eos ligarent, ipsi igneis catenis ligati ibidem detinerentur. Expediti tandem, et apostolo quam mago obsequentiores facti, Hermogenem ipsum uinculis complicatum in medium adducunt,


1428. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_433 | Paragraph | SubSect | Section]

in nomine Christi silentium imperauit. Cumque ille ueluti elinguis ne uerbum quidem proloqui potuisset, manum Alexandro dedit uictum se confitens. Reliqui miraculo conuersi sepositis altercationibus uolentes fidem receperunt, ac si et ipsi Dominum audissent dicentem: Si mihi non creditis, operibus credite! Maxentius quoque imperator, cum esset Alexandrię et Christianos ad sacrificandum diis cogeret, Catharinam


1429. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_434 | Paragraph | SubSect | Section]

sensum deprauare, ueritatem polluere, sectas impiissimi erroris perniciosissimęque doctrinę inducere. Alexander, episcopus Constantinopolitanus, Constantini Augusti temporibus, cum Arrium heresiarcham publice argueret ac proinde orta plurimorum utriusque partis contentione sedari tumultus non posset, Dominum orauit, ne Ecclesię suę catholicę fidem impiis ludibrio esse pateretur. Vix ipse preces finierat, cum Arrius dysenterię morbo


1430. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_436 | Paragraph | SubSect | Section]

in cassum orarunt. Basilius uero, postquam precatus est, leui bacillo portas tetigit dicens: Attollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portę ęternales, et introibit rex glorię! Et statim ac si uocem iubentis sensu aurium, quas non habebant, percepissent, sic obsecundanter paruerunt. Iccirco nemine refragante ecclesia adiudicatur Christianis. Et plerique etiam Arrianorum relicta heresi fidelibus sese iunxere,


1431. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_436 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, qui ipsorum duorum ignem ingressus aduri nequiret, ei fidem omnes probatam haberent. Manicheus, timidum animal, Copretem prius rem experiri petiit. Copres autem in Domino confidens sine cunctatione in flammas irrupit. Ac qualis intrauerat, talis exiit; non nidoris, non caloris molestiam sensit. Dubitantem post hęc Manicheum auertentemque sese hi, qui spectaculo aderant, ui corripientes in ignem impegerunt. Ardoris impatiens Copretis opem


1432. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_438 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro Anthemium * corr. ex Antonium episcopum de eadem prauitate publice conuictum, improbe tamen in flagitio persistentem et ab Agapeto depositum, in exilium egit, suffecto in locum suum sancto ac fideli uiro Menna. Sicque sapientissimus princeps, cum fidei nostrę synceritatem paulo plenius didicisset, usque adeo approbauit, ut et ipse correctus crederet et credere denuentem puniret. Magnum ea etiam res


1433. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_438 | Paragraph | SubSect | Section]

poscitur; prębet ceruicem, mori pro ueritate paratus. Sed pręsto illi fuit Hieronymus cunctisque cernentibus tenuit spiculatoris manum iam ad feriendum errectam. Mox ad hereticum conuersus acerrime illum increpuit, doli ac fallacię accusans. Abiit uisio, et maius secutum est miraculum: Sabiniani caput, nemine percutiente, ab humeris auulsum in terram procidit. Denique, qui aderant, orthodoxi pro uictoria, quam paulo ante desperauerant, Deo et


1434. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_439 | Paragraph | SubSect | Section]

Polycarpus autem Martioni aliquando obuiam factus quęrentique, an se agnosceret: Agnosco, inquit, primogenitum Sathanę, agnosco. Atque auersus ab eo pertransiit. Sic etenim et Paulus apostolus ad Titum scribens monet ac dicit: Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens, quia subuersus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Et ipse Ioannes Epistola secunda:


1435. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_444 | Paragraph | SubSect | Section]

credentem puniuit, ut scias, quia non est ponere numerum neque finem misericordiarum eius. Moysen quoque abbatem, Isidori abbatis apud Thebaidem discipulum, natione Aethiopem, singularis sanctitatis ac patientię uirum, latronem antea fuisse memorant, multorum spoliis cędibusque infamem. Igitur compunctus ad mentem rediit, misericordiam Domini orando et poenitendo quęsiuit, sperando assecutus est. Et qui aliquando de


1436. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_446 | Paragraph | SubSect | Section]

et anxia remedium quęrens Basilio episcopo rem detulit. Tunc accersitum Phaniam Basilius hortatur, ut reuerti uellet, unde per pręuaricationem recesserat, et credere et confidere in Domino. Conuersum secum domi retinuit ac pro illo orauit. Et post quadraginta dierum ieiunium multasque interea Sathanę insultationes eduxit; ut purgatum reconciliaret Ecclesię. Ibi frequenti clero plebeque urbis astante uoces terribiles auditę frementium ac


1437. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_446 | Paragraph | SubSect | Section]

ac pro illo orauit. Et post quadraginta dierum ieiunium multasque interea Sathanę insultationes eduxit; ut purgatum reconciliaret Ecclesię. Ibi frequenti clero plebeque urbis astante uoces terribiles auditę frementium ac lamentantium demonum aduersus Basilium, quasi raptorem alieni serui. Sed eo iubente etiam chyrographum inuiti restituunt. Quo discisso apparuit deletum esse Phanię crimen. Ita per mulierem fidelem uir infidelis saluatus est


1438. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_448 | Paragraph | SubSect | Section]

lupi fauces effugit et electo tandem Dominico gregi meruit computari. Nunquam in Deo uana spes poenitentis fuit. Pelagia Antiochena, cum et diuitiis et corporis facie multum emineret, luxurię ac libidini dedita usque adeo frontem fregerat, ut gloriaretur nullam se neque ornatiorem neque lasciuiorem in publicum procedere. At ubi Noni, * corr. ex Nonii Heliopoleos episcopi, prędicationes


1439. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum, Saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius hęredes simus secundum spem uitę ęternę. Has tantas ac tales Domini nostri erga nos miserationes siquis recte secum reputet, nemo grauius delinquit quam qui post delictum a spe impetrandę uenię decidit et plus se peccasse, quam quod a Deo dimitti


1440. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

illis intra fornacem ignouit, raptim exhalans eos, qui foris aderant, regis ministros corripuit atque consumpsit. Motus tanto miraculo rex non iam statuam a se errectam, sed Deum Israhel adorandum edicto iussit. Sic constans ac uera pietas captiuos rege ipso, a quo fuerant capti, fortiores reddidit et in igne positos periculi expertes fecit, parcente illis incendio et in suos sęuiente autores, quos peremit. Eleazarus scriba Antiocho Epiphane


1441. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

uicti contra Dei legem aliquid agere inclinarentur. Sed et illi feliciter consumpti plus Deum quam semet diligendum documento fuere et mater sic amando filios, ut eos quocunque mortis genere affici mallet quam peccare. Ac ne in se quam in liberos indulgentiorem fuisse putes, quos ad necem pręmiserat, continuo sequi uoluit. Et id quidem tanto lubentius, quanto iam de eorum erga Deum fide magis fuit secura. Non supplicia reputabat, sed, an


1442. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_377 | Paragraph | Section]

arserit, qui ipsum Iesum Dei Filium esse certa atque indubitata fide credidere. Simon Petrus in illius amorem semper propensissimus, cum totius noctis piscationem casso labore peregisset, ipso tandem in nauiculam suscepto ac iubente laxauit rete et tantam uim piscium traxit, ut attonitus indignum se talis Domini pręsentia iudicaret et genibus simul prouolutus diceret: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Profecto, qui sic


1443. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_378 | Paragraph | Section]

erat. Semper oculis illum coram intueri cupiebat, quem semel animo complexus fuerat. Tunc quoque separari ab eo pertimuit, cum ille Discipulorum pedes loturus sibi obnixe renitenti minaretur ac diceret: Nisi lauero te, non habebis partem mecum. Hoc ut audiuit, protinus se totum eius exponens uoluntati respondit: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Modo dixerat: Non lauabis mihi


1444. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_380 | Paragraph | Section]

Persequamur et illa intimi amoris signa, quę post resurrectionem Saluatoris in eo apparuisse Euangelica ueritas docet. Cum igitur singulari cultu atque obseruantia Dominum usque ad crucem prosecutus fuisset, mortuum quoque ac sepultum quęrere non cessauit. Cucurrit una cum Ioanne ad monumentum, ut citius cęteris uideret illum, quem cęteris ardentius amabat. Pręcurrit quidem Ioannes, sed ante introiuit in monumentum Petrus, corpore tardior,


1445. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_381 | Paragraph | Section]

tribulationesque passurus Hierosolymis esset. Ipse tamen eodem Spiritu confirmatus illo proficisci nequaquam dubitauit nihil supplicia ueritus, dum prędicat Iesum. Lugentibus Discipulis et magistrum indulgentissimum pariter ac doctissimum a proposito deterrentibus: Quid facitis, inquit, flentes et affligentes cor meum? Ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Iuit, in


1446. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_382 | Paragraph | Section]

inuentus fuerat alienus. Charitatem autem Dei habet, quisquis ea, quę ab illo pręcepta sunt, ante omnia exequi studet. Ioannes apostolus: Hęc est charitas Dei, inquit, ut mandata eius custodiamus. Ac nequid excuses, subiungit: Et mandata eius grauia non sunt. Idem alibi: Et hęc est charitas, ut ambulemus secundum mandata eius. Ipse quoque Dominus in Euangelio: Si diligitis me, inquit,


1447. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_384 | Paragraph | Section]

demitti, Thomas et Mattheus lanceis confodi, Stephanus lapidibus obrui, Matthias securi percuti, Simon et Iudas irruenti sacrilegorum impetu ellidi atque obteri, reliqui omnes Discipuli diuersis tormentorum generibus absumi ac perimi. Quid post illos de tot milibus martyrum dicam? Dulcia illis tormenta erant, per quę ad te ascendere, tecum iungi properabant. Nihil illis formidini, nihil timori esse poterat, quoniam perfecta charitas foras mittit


1448. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_388 | Paragraph | SubSect | Section]

uestigat inter lupos. Eo uiso iuuenis commissi conscientia uerecundatus fugere coepit, Ioannes insequi consecutusque eum blanditiis promissisque allicit et ad spem uenię animat; se pro illo rationem redditurum, modo poenitere ac secum redire ne detrectaret. Itaque reuersum sic instituit, ut lucraretur Christo. Nobis documento est nulli labori parcendum, ut proximum perniciosis uitę erroribus implicatum expediamus ad salutem. Alioquin contempsisse


1449. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_393 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc non ignores, nonne infelicissima es, quae propter breuissimi temporis uoluptatem et te et omnes, quibus tui copiam facis, perditum eas cruciatibusque ęternis deputes?« Scelerum conscia mulier statim in lachrymas prorupit ac deinceps lasciuiam carnis frenans ieiuniis orationumque fatigationibus domans pudice sancteque uixit. Itaque neque ipse Pafnutius timuit in se suspicionis notam, dum in alios timet reatus poenam. Bernardinus, antequam


1450. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_397 | Paragraph | SubSect | Section]

uendiderunt. At ille, cum deinde Pharaonis prępositus esset et fames septennis premere coepisset terram, uenientes in Aegyptum conuiuio excepit, frumento et pecunia iuuit, singulos exosculatus est, iniuriam omnem remisit. Ac ne sequentibus annis, qui quinque, donec septennium perageretur, restabat, fame confecti perirent, ut ad se in Aegyptum cum patre totaque familia transmigrarent, curauit permissuque regis terram, in qua commode habitarent,


1451. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_397 | Paragraph | SubSect | Section]

lacte et melle manantem, id est, bonis omnibus affluentem perducere tanto labore tantoque uitę periculo moliebatur, sępe murmuratione lacessitus est, sępe furore impetitus et ad tabernaculum fugere coactus. Et tamen tali ac tanta ingratitudine nunquam, sic commotus est, ut benefacere cessaret. Prostratus pro illis orauit, Deum placauit, manna de cęlo, aquam de petra, dum deserta peragrant, ad esum potumque eis impetrauit, legem digito Dei


1452. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_398 | Paragraph | SubSect | Section]

solicitus esse non potuisset. Dauid quoque Saulis regis capitale in se odium beneficiis ęquauit. Saul enim uirtuti eius laudibusque inuidens et lancea pręsentem appetierat et fugientem armis persequebatur. Ac ille persecutorem suum bis absque sui periculo interimere potuit, si uoluisset; semel in spelunca, ubi ipse latebat, diuertentem, cum clamidis laciniam non sentienti abscidit, iterum in tentorio, cum noctu iuxta caput


1453. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_399 | Paragraph | SubSect | Section]

impetebatur, genibus prouolutus orauit, ne ipsis hoc ad peccatum imputaretur, quod sibi cedere sciebat ad gloriam. Iacobum quoque apostolum, Alphei filium, tunc, cum de pinna templi lapidum ictibus deturbaretur ac deturbatus insuper fullonis fuste cęderetur, orasse accepimus illis ignosci postulantem, a quibus iniuste necabatur Sęuiendo impii efficere nequiuerunt, ut pius in sęuientibus bene optare desisteret. Venustianus,


1454. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_400 | Paragraph | SubSect | Section]

admonuisset, non solum impunitos, sed etiam ueruece, quem furatum uenerant, donatos dimisit. Felicis quoque monachi in furem benignitas a Gregorio in primo Dialogi sui libro commendatur. Cum enim hortuli curam gereret ac subinde illum expoliari animaduertisset, serpenti pręcepit, ut aditum custodiret neminem lęderet. Proh nefas! Serpentes famulos Christi reuerentur, homines infestant. Fur adueniens in primo statim ingressu uiso serpente


1455. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_401 | Paragraph | SubSect | Section]

in furem et Odo, Cluniacensis coenobii abbas, fuit. Illum enim, qui sibi equum noctu subducere attentauerat eoque conscenso neque discedere, cum uellet, neque omnino descendere quiuerat, mane compertum benigne ac perhumane corripuit et ad poenitentiam criminis adduxit. Data etiam stipe ueluti equi mercenarium custodem, non tanquam deprehensum abactorem dimittendum curauit. Amon * corr. ex Amos


1456. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_402 | Paragraph | SubSect | Section]

et fidem, quam persequebatur, accepit et non recusauit martyrium. Vitalis, ** corr. ex Vitalius Alexandrinus monachus, hominem, a quo alapam acceperat, statim a demone arreptum ac uolutatim humi iactatum, dum pro illo orasset, omni prorsus molestia expediuit. Tam facilis exauditio nonne aperte declarat, quanti apud Deum momenti sit erga inimicos charitas? Isaac quoque abbas eum, a


1457. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_404 | Paragraph | SubSect | Section]

qui sibi antidotum iam pręparauerat perfectę charitatis. Hunc quidem et foemineis in pectoribus charitatis ardorem nequiuerunt extinguere aliena odia. Christina, uirgo et martyr, pro fide ac ueritate horrendos constanter perpessa est cruciatus. Cum autem etiam serpentes in eam missi fuissent, sed mordere omnino nollent, ueneficum, a quo ad mordendum irritabantur, inuadentes rabidis ictibus multaque ueneni ui


1458. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_404 | Paragraph | SubSect | Section]

spirarum uolumine colligatum humi deiicit moribundum. Mox autem ipsius uirginis oratione serpens procul effugatur, et Audax sanus errigitur. Christianorum enim conuenit pietati eos, a quibus offensi sunt, defendere pro uiribus ac tueri nec ab uno lędi permittere. Potamiena uirgo Alexandrię passa Basilidi pręfecto, a quo omnia pene tormentorum genera in suo exceperat corpore pro Christi nomine, postquam ad Dominum cum palma migrasset martyrii,


1459. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

addicta erat, pectus suum detegendo detexit fallacis mulieris impium commentum. Simul, cuius ipsa filia esset, indicauit. Sic omni prorsus periculo probroque sese expediuit, ante tamen uenia impetrata illi, cuius tam mendaci ac tam foeda delatione in tanta inciderat mala. At etiam in monasteriis aliquando locum sibi uendicat inuidia. Euphrasia, Deo dicata uirgo, ob humilitatem frequenter sese uilibus occupabat officis.


1460. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_408 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed profecto inter omnes omnium charitates ea pręcipua est habenda, qua alius alii non tam ista temporalia et caduca bona quam illa ęterna atque perpetua optare et, quantum in illo est, prouidere ac procurare debet. Enitendum igitur erit iis maxime, qui diuinarum rerum scientia pręstant, ignaros instruere, timidos animare, desides urgere, omnes denique ad capessendas uirtutes, quibus uerę felicitatis pręmia


1461. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_409 | Paragraph | SubSect | Section]

dicere cum Ezechiele poterit: Comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce, uel cum Dauid: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Super mel ori meo. Ac nequando uel intempestiua ętas prędicandi minuat autoritatem in eis, qui diuinitus inspirantur, Danielis adhuc infantis spiritum suscitatum legimus et puero iudicante damnatos senes. Spiritus enim, ubi uult,


1462. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_410 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque Baptistę uox clamantis in deserto puchre nobis modum formamque prędicandi uidetur exhibuisse. Vitia primum omnium acriter increpanda maximeque eorum, quos in iis obstinatiores cernimus, docuit, phariseis insultans ac dicens: Genimina uiperarum, quis demostrabit uobis fugere a uentura ira? Remedium deinde, ne desperent, continuo ingerendum ostendit, dum subiungens ait: Facite ergo fructum dignum poenitentię!


1463. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_410 | Paragraph | SubSect | Section]

satius sibi existimans quam illicitum illius coniugium adulatione obtegere et pręceptorum Dei immemorem se prębere. Post Ioannem autem coepit prędicare ipse olim prędicatus semperque prędicandus, mundi Saluator ac Dominus. Lex enim et prophetę usque ad Ioannem, exinde Euangelium Christi, et hactenus quidem terrenorum pręmium bonorum, nunc iam cęlestis regni ęterna promittitur poenitentibus beatitudo.


1464. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus seminant spiritalia, ab iis sibi corporalia metant, non plura tamen quam pręsens necessitas poposcerit, ne prędicationem, quę gratuita esse debet, uenalem faciant. Pręcipit quoque Dominus ac monet, ut huiusce professionis uiri, ciuitatem ingressi apud dignos maneant, ne scilicet integritati autoritatique eorum quicquam deroget turpis hospitii nota et in suspicionem incidant, qua linguam honestiorem quam uitam


1465. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_413 | Paragraph | SubSect | Section]

aperiri salutis. Hinc tu quoque, si unam alteramue ciuitatem ad Deum sanctius atque syncerius colendum conuerteris, nondum te existimes fecisse satis, donec datur facultas etiam ad reliquos instruendos proficisci. Pii sane ac boni medici est plurimis curatis alios insuper, qui curatione indigent, perquirere et opportuna omnibus remedia conferre. Legimus Petro Hierosolymis primum uerba ad populum faciente die uno tria milia hominum baptizata


1466. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_416 | Paragraph | SubSect | Section]

regione umbrę mortis lux orta est eis. Merito igitur illi sedebunt super thronos cum Christo iudicantes, qui nunquam conquierunt Christum annunciantes. Inter apostolicos autem uiros Ambrosius episcopus eruditione, ingenio ac diligentia Dei uerbum prędicando ita pręstitit, ut facile persuasum sit non commentum fuisse, quod de illo quondam iactatum constat, ob os scilicet eius in cunis iacentis uolitasse apum examen, stridulo tinnitu eloquii


1467. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_417 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannis apostoli discipulus, in Gallia cęlestis frumenti granum oppidatim disseminat et plurimis baptizatis fructum huberrimum in horreis Ecclesię recondendum cogit. Cęterum, cum apud quendam uicum in magna uirorum ac mulierum celebritate suggestum concionaturus ascendisset, ranarum e proximo lacu coaxantium strepitu prępediebatur, ne commode audiri posset. Igitur, ut silerent, imperauit. Atque ex illo etiamnum lacum illum ranis quidem


1468. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_419 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctimonia pręstet oportet, qui pręstare cupit prędicandi doctrina operationeque signorum. Iuoni presbytero ad prędicandum eunti fluuius non modico incremento ponti supereffusus uiam incluserat. Mox in sese collectus ac subsidens, uelut ueritus tam salubrem operam remorari, transitum prębuit rursumque operuit aquis. Huic simili miraculo olim Leuitis arcam ferentibus Iordanis ad fontem reuersus aridum cessit iter, sed qui illos secuti sunt,


1469. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_419 | Paragraph | SubSect | Section]

pararet, ne dubitarent, pręcepit et imbri, ne uerbum Domini impediret, iussit. Magna uis aquarum circa eos, qui ad audiendum conuenerant, in terram defluxit, nullum tamen ex tanto hominum numero attigit. Et pauor pariter ac pudor omnes cepit nolle illius pręceptis obedire, cui insensibile elementum paruisset. Itaque non sine melioris uitę proposito, finita prędicatione, abierunt multi, dum commissa deflerent, lachrymis madidi, pluuia nemo.


1470. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_420 | Paragraph | SubSect | Section]

Mater eo foecunda catellum se peperisse somniauit, qui faculam mordicus arreptam pręferens mundum incendere uidebatur. Eodem iam nato cuidam non ignobili matronę uisum est stellam fronti eius insedisse, cuius fulgore perinde ac solaribus radiis totus terrarum orbis lucescebat. Breui ergo effectum est, ut ab eo plurima euangelizantium turba per omnes fere prouincias nationesque diffunderetur passimque discurreret. Sic ille ardentis prędicationis


1471. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_420 | Paragraph | SubSect | Section]

executus uidetur: Ite in mundum uniuersum et prędicate Euangelium omni creaturę! Sic enim hominibus prędicauit, ut mundum repleret monasteriis, sic auibus, ut ad audiendum dociles intentęque silentium tenerent ac se manu ab eo contrectari non formidarent. Illos, ut pie religioseque uiuerent, hortatus est, has tantum, ut Creatorem suum laudarent, cuius beneficio pennas haberent ad uolatum, uocem ad cantum, fructus terrę absque omni


1472. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_421 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia, quę ab ipso dicebantur. Ad tam sublime euangelizandi munus non nisi per humilioris gradum ascendit, hoc est, dum se eo indignum reputat et tamen, quod iubebatur, obediendo experiri non recusat, sed et tunc confitens ac dicens: Doctrina mea non est mea, sed eius, qui misit me. De Bernardo, Clareuallensi abbate, traditum est, quod mater eum editura ante in quiete uidit se catellum in utero latrantem habere.


1473. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

dum docent, dilatantes philacteria sua et magnificantes fimbrias, ita sane, ut, qui audiunt, mirentur magis quam discant. Istos et Stephani anachoretę arguit exemplum. Qui cum aliquando illiteratus ac rudis haberetur, tantum in Mareotidis eremo manens profecerat, ut neminem ad eum discendi aliquid gratia accessisse ferant, quin idem discedens se satis edoctum diceret. Mira illi Scripturarum intelligentia inerat, Deo iis


1474. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

Equitius spud Valeriam urbem abbas, postquam scalpello sibi quandam linguę rubiginem ab angelo leuari uidit, ab eodem iussus est ad prędicandum egredi. Diuersa igitur peragrauit loca, passim Euangelium prędicans ac se sacrisque codicibus iumento impositis iter faciens. Accusatus autem, quod nulla Apostolicę Sedis autoritate prędicationis officium exerceret, Romam citatur. Et dum eo proficisci pararet, interim pontifex per somnium


1475. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_424 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc uitio facile carebit, qui omnibus rebus antetulerit ueritatem et cum Psalmista dicere poterit: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Sic etiam Helias propheta Achab regi irato ac dicenti: Tune es ille, qui conturbas Israhel? — audacter respondit: Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus patris tui, qui reliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim. Idem quoque Ochoziam


1476. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_425 | Paragraph | SubSect | Section]

non dubitauit. Tam ergo hi sanctissimi uiri ab omni simulatione dissimultioneque alieni fuerunt quam reges illi ab ęquo honestoque. Quorum quidam potentiam, dum quicquam accusandi esse uiderentur, haud formidabant, perinde ac si et ipsi cum apostolis audissent: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Quantum porro expediat mortalibus, cum supersunt illis boni doctique


1477. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_426 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriba doctus in regno cęlorum profert de thesauro suo noua et uetera. Quamborem ad apostolos quoque dicitur: Sedete in ciuitate, quoad usque induamini uirtute ex alto; nequis diuinę ac cęlestis prędicationis onus assumere sibi ausit, donec uires roburque conceperit ad sustinendum illud, Spiritus Sancti ope atque dono et sacrarum cognitione Scripturarum. Tum demum pręparato domi conuiuio in publicum


1478. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_426 | Paragraph | SubSect | Section]

habeat in pedibus, ne terram attingat, ut tota eius conuersatio in cęlis sit. Quod aliis pręcipit, prius ipse pręstet, quia, qui fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Qui uero aliter prędicant ac uiuunt et ab eo, quod ore pręcipiunt, factis atque animo dissident, iis dicitur: Vę uobis legisperitis, qui oneratis homines oneribus, quę portare non possunt et ipsi uno digito uestro non tangitis sarcinas.


1479. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_428 | Paragraph | SubSect | Section]

timuit nec distulit pios coram impio rege iugulare, ut illi morem gereret. Doech interpretatur mortuus , ne nescias morte ęterna damnandum esse, quisquis tam excellentis ordinis uiris iniuriam irrogare non perhorret. Ac ne tam immane flagitium uel Sauli uel ipsi Doech impune cessisse existimes, ambo simul, cum in Gelboe Philistinos fugerent, iusto Dei iudicio propriis mucronibus incubuerunt semet interficientes qui sacerdotes


1480. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_428 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotium Legis, quanto maiori esse debet sacerdotium Euangelii, quod non iam pecudum neque uitulorum, sed Christi sanguine consceratum est? Anacleti pontificis epistolam extare ferunt, qua pręcipitur summum ac pręcipuum honorem presbyteris a fidelibus deferendum. Non solum igitur presbyterum offendit, qui digne non honorat, sed etiam pontificis edictum negligit atque contemnit. Et cum gemini criminis reus existat, alteras


1481. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

sequens atque approbans, qui ne imperatores quidem sacerdotum consessione satis dignos iudicauit. Antonius Aegyptius abbas, uirtutibus et miraculis ubique clarus, ipsos presbyteros ac sacerdotes in summa ueneratione dicitur habuisse solitusque eisdem caput submittere, benedictionem sibi captare et pro magno beneficio ducere, si accepisset. Profecto tam sanctus uir haud quaquam tanti sacerdotalem


1482. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi subsidia comparans. Nam et palmes ille in Euangelio, quanuis fructuosus atque foecundus, adhuc purgatur, ut fructus plus afferat et prouentu in dies lętiore copiosius exhuberet. Fratrum quoque Minorum institutor ac pater Franciscus, licet omni sanctitatis genere pręstiterit, non minimum in hoc laudatur, quod maximo semper honore sacerdotes prosecutus sit. Dicere solitum tradunt, si cui sanctorum e cęlo in terram delapso et cum illo


1483. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Corinthum diuertisset, equum ei, a quo commodatum acceperat, restituit. Hoc equo, quod inter manus mansuetior esset, uti solebat uxor eius, qui commodauerat. Post hęc uero, cum illa inscendere uellet, ferocire equus ac ueluti effrenis et indomitus circumagere sese nec omnino pati, ut, cuius dorso pontifex eam sedisset, mulier sederet. Cuius rei non mediocris admiratio tum ipsam tum uirum cepit seque illo equo deinceps


1484. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_431 | Paragraph | SubSect | Section]

non solum Ecclesię antistitis personam esse honorandam, sed etiam locum, in quo constiterit, atque adeo sedem ipsam, in qua se aliquando collocarit. Marcellinus, Anchonę urbis episcopus, cum podagrę morbo fractus ac debilitatus incedere pedes non posset, gestari se iussit et contra incendium, quo urbs ipsa conflagrabat, deponi. Mira res: ad illum usque flamma perueniens retrocedere coepit paulatimque uanescens sęuire desiit et


1485. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_433 | Paragraph | SubSect | Section]

laudat. Ineffabile Verbum, incircumscripta Deitas, incomprehensibilis Maiestas sub uisibili ista palpabilique specie ad te e cęlo dignatur descendere, o sacerdos. Cogita, perpende, examina, quem te exibere debeas, ne talis ac tantus Dominus a te inuitatus, ad te ueniens in te inueniat, quod ipsum offendat. Caput VI / DE PACE COLENDA Diximus de


1486. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

posset, quęrens, in Bersabee sibi posuit sedem. At cum idem Abimelech potentiam eius formidans, quem offenderat, ultro amiciciam petitum uenisset, ipse oblitus iniurię, quod petebatur, facile cessit initoque inter se foedere ac pace iureiurando firmata hospitium conuiuiumque illi et omnibus, qui cum illo erant, indulsit. Vlcisci offensorem suum poterat uiribus iam superior, sed sicut expellenti non repugnauit, ita amiciciam petenti annuit. Et quo


1487. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

turbaret, in Palestinam ad Achim Getheorum regem se transtulit habitauitque in Sicelech urbe, donec Saule hostium armis cęso rediens illi successit in regno, cuius odium placare quam ulcisci maluerat. Sic ergo Dei benignitas ac fauor pacis patientięque exaltauit cultorem. Verum quoniam ipse Dauid in negociis militaribus assidue uersatus hostium cruore manus foedauerat, prohibitus est ędificare templum Domino, Salomon


1488. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_436 | Paragraph | SubSect | Section]

dignos fecit. Concordia enim hęc atque consensio ueritatis, non erroris fuit. Qui eiusmodi pacis tranquillitate delectari solent, non in se tantum, sed in aliis etiam mentem irritatione aliqua alienatam allicere ac mollire modis omnibus conantur. Vbaldus, Eugubinę urbis episcopus, cum ciues suos in seditionem uersos uerbis placare non potuit et iam ad arma esset concursum, inermis inter tela strictosque


1489. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_440 | Paragraph | SubSect | Section]

perquam laute acceperat, pro charissimo habuerat, ab iis, quibus suspectus erat, lędi prohibuerat. Ille tamen contra tot beneficia, sicuti iam animo propositum habebat, incautum cum omnibus fere, qui in Masphat erant, Iudeis ac Babyloniis simul trucidauit urbeque potitus est. Quod bellum quoque hac pace plus habuit crudelitatis, si pax dici debeat, qua nihil aliud nisi nocendi quęsita est occasio? Nondum fama tam nefandi


1490. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_442 | Paragraph | SubSect | Section]

et duobus Ionathę filiis, quę, ut ipsum dimitteret, poposcerat, nequaquam dimisit, sed simul cum filiis interimi iussit. Antiochum deinde, dominum suum, dum confabulando cum illo iunctis lateribus incederet, transfigit ac regnum occupat. Habeatur sane cum talibus pax, si ulli unquam plus obfuit Triphon quam iis, qui sese illi credidere. Ptolomeus, Abobi filius, pręfectus Hierico, Simonem Machabeum filiosque eius Mathatiam et Iudam


1491. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_442 | Paragraph | SubSect | Section]

Ptolomeus, Abobi filius, pręfectus Hierico, Simonem Machabeum filiosque eius Mathatiam et Iudam hospitio suscepit, honore affecit multoque luxu apparatum conuiuium dedit. Cęterum cum pasti potique essent, crapula grauatos ac semisomnes cum armatis subsessoribus repente inuasit, oppressit, occidit, mensas eorum cruore foedans, quos tam benigne conuitauerat. Haud alia pax uillici esse solet cum porcis, quos ideo saginat, ut mactet. Nostra


1492. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_442 | Paragraph | SubSect | Section]

oppressit, occidit, mensas eorum cruore foedans, quos tam benigne conuitauerat. Haud alia pax uillici esse solet cum porcis, quos ideo saginat, ut mactet. Nostra interest talium hominum et cauere dolos et mores execrari ac prorsus neque decipi neque decipere uelle. Aut si alterum necesse fuerit, pati mala quam inferre satius iudicemus. Sustinendo autem, non uindicando iniuriam pax paratur. Vt ergo uera synceraque pace uti fruique possimus,


1493. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_443 | Paragraph | SubSect | Section]

et corporis. Et hoc quoque Salomonis sententia astruemus: Vir sapiens, inquit, si cum stulto contenderit, siue irascatur siue irrideat, non inueniet requiem . Modis omnibus igitur enitamur, ut a uelitationibus ac iurgiis alieni pacem tranquillitatemque possideamus, uel Apostolo hortante, qui ait: Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata . Mala


1494. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_447 | Paragraph | SubSect | Section]

submouerat consortio. Nunc uterque consortio fruitur angelorum. Paulus, primus inter Christianos eremi cultor, annos septem et nonaginta, Honophrius septuaginta hominibus inuisi incognitique fuere. Ac postremo, ne incogniti essent, tunc uisi sunt, cum de solitudine terrena ad celebritatem cęlestem transferendi erant, Domino nobis prospiciente, ut eorum exemplo ad uirtutes capessendas uiamque perfectionis confidenter


1495. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_447 | Paragraph | SubSect | Section]

et potentium consortium iis, qui seculo renunciarunt, fugiendum est, ita omnibus sanctorum quęrenda familiaritas, quos uel uidisse incitamentum uirtutis est. Hilarion uisendi Antonii cupiditate ardens eremum adiit ac statim, ut illum uidit, habitum mutauit, religionis propositum suscepit. Duobus fere mensibus apud eum mansit contemplans ordinem uitę eius morumque grauitatem, quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis


1496. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_448 | Paragraph | SubSect | Section]

audiuit, quantę uanitatis esset ille ornatus, quo caro mox in terram cessura et in putredinem resoluenda comitur decoraturque. Tunc domum rediens impetrata a uiro, cui tradita erat, coniugii solutione religioni sese addixit. Ac tanto deinde Deo seruire coepit humilius, quanto ambitiosius ante seruierat mundo. Magnum profecto fuit uirentis adhuc ętatis et liberalis formę foeminam * corr. ex foeminę tam cito contempsisse uestem


1497. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_448 | Paragraph | SubSect | Section]

illecebras et omnem carnis lasciuiam seposuisse. Cuncta hęc fecit illa, postquam locuta est cum fratre. Vis etenim inesse solet confabulationi sanctorum, quę interdum, quanuis dura, peccatorum corda frangit, macerat, emollit ac prorsus a uanitatibus resipiscere cogit. Confirmemus nunc diuinarum Scripturarum autoritate hoc, quod exemplis monstrauimus. Cauendum est ab iis, qui linguis suis dolose agunt, et uenenum


1498. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_448 | Paragraph | SubSect | Section]

Confirmemus nunc diuinarum Scripturarum autoritate hoc, quod exemplis monstrauimus. Cauendum est ab iis, qui linguis suis dolose agunt, et uenenum aspidum sub labiis eorum. Tales enim auersans Propheta ac repellens clamat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandate Dei mei . Nec cum foeminis conuersandum est, cum scriptum sit: In medio mulierum noli commorari. De uestimentis enim procedit tinea, et a


1499. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_449 | Paragraph | SubSect | Section]

Prouerbiis ait: Remoue a te os prauum, et detrahentis labia sint procul a te! Illi quoque nobis ualde declinandi sunt, quorum ad iram procliue ingenium quique leuissimis de causis excandescere ac ringi solent. Idem quippe Salomon: Noli, inquit, amicus esse homini iracundo neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animę tuę . Neque


1500. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_449 | Paragraph | SubSect | Section]

discas semitas eius et sumas scandalum animę tuę . Neque cum superbis esse communicandum, quia dicitur: Qui communicauerit superbo, induet superbiam . Neque cum rationis impote ac deliro. Ait enim Scriptura: Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris! Neque cum iis, qui semper iocis cachinnisque indulgent scurrilique leuitate iugiter delectantur,


1501. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_450 | Paragraph | SubSect | Section]

potent, discedere nos decet, quorum uox, gestus, incessus, habitus, norma uirtutum est. Cum uiro sancto assiduus esto, quemcunque cognoueris obseruantem timorem Dei. Quia scilicet nihil ęque proficit ad bene beateque uiuendum ac optimi cuiusque accessibus identidem copulari. Caput VIII / DE VESTITV CVLTVQVE CORPORIS Reiectis iam tandem reclamatisque malorum hominum


1502. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

quando quidem uestis ipsa communis esse non posset. Itaque clericis suis dignitate pręstitit, habitu atque uestitu par fuit. Bernardum abbatem ueste quidem satis uili, sed minime squalenti usum memorię proditum est, ac etiam dicere solitum tunicam sordibus obsoletam testem desidię atque socordię esset et eius immunditiem interdum ad hypocrisim spectare, qua inanis gloria, dum uideatur
contemni, quęritur. Cum ergo etiam cilicio sub


1503. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_455 | Paragraph | SubSect | Section]

ferri uisam tradunt. Et quisnam nostrum paululum usu detritos ferre dedignabitur pannos, cum nudi etiam ab angelis honorentur? Hilarionem abbatem accepimus nihil aliud, quo corpus suum operiret, habuisse pręter saccum ac pelliceum ependiten rusticumque sagum, capillum semel in anno Paschę die totondisse, nunquam lauisse, quod superuacaneum esse diceret munditias in cilicio quęrere, neque tunicam alteram sumpsisse, nisi cum prior penitus


1504. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_456 | Paragraph | SubSect | Section]

morem nunc a professoribus institutionis tuę seruari uidemus. Multis tunc habitus iste ludibrio erat, nunc per orbem celabratur. Sed, quam tu sapienter cuidam nuditatem hanc tuam hyemis tempore calumnianti ac petenti, ut guttulam sibi sudoris uenderes, eam te Christo, non hominibus uendere respondisti! O felix ille sic irrisę nuditatis sudor, quem tu soli Christo dedicans mercatus es regna cęlorum. Paucula nunc foeminarum


1505. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_458 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput IX / DE OPERIBVS MANV EXERCENDIS Hactenus de uestitu cultuque corporis nostris. Nunc, ne idem corpus inertię se dedat ocioque corrumpatur, de exercitiis eius ac labore dicendum uidetur. Sequenda est quidem illa Hieronymi sententia maximeque obseruanda: Fac aliquid operis semper, ut te semper diabolus inueniat occupatum. Non fuit satis apostolis tantum spiritalia


1506. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_459 | Paragraph | SubSect | Section]

aurum aut uestem nullius concupiui, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quę mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere . His uerbis monstrauit etiam episcopos huiusmodi labori uacare quandoque debere, ut habeant, unde aliis largiantur, nedum


1507. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_460 | Paragraph | SubSect | Section]

quę Sanctę Marię Maioris dicitur. Eas ab ipso pictas ferunt, similitudinem exprimentes eorum, quorum nomini dedicatę sunt. Constantinopoli etiam extare eiusdem Virginis effigiem pictam constat, quam ab eodem delineatam ac fabrefactam fama celebrat. Hoc exercitii genere siquis uti uoluerit, illud tantummodo pingendum fingendumue sibi meminerit, quod ad uirtutem capessendam prouocet spectatores, non quod ad uitia inani oblectatione possit


1508. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_460 | Paragraph | SubSect | Section]

spectatores, non quod ad uitia inani oblectatione possit illicere. Hoc enim opus diaboli, illud Christiani. Antonius abbas, hominum ad se confluentium frequentia inquietatus, relicto monasterio ulteriorem eremum petit ac, ne fratres uictum ipse deferendo uexarentur (tridui enim itinere ab eis distabat) terram coluit sementemque fecit et holuscula plantauit, ut etiam iis, qui inuisendi gratia eo accessissent, ad conuescendum


1509. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

ad orandum procumbentem. Et dum rem tacitus miratur, ab eodem tandem audiuit: »Sic et tu age, Antoni! Sic enim agendo saluaberis.« Cumque id loquentem statim non comparuisse animaduerteret, angelum Dei fuisse intellexit. Ac deinde operum orationumque uices monitu eius diligenter seruans ad tantam perfectionem conscendit, ut nemo illis temporibus uel abbatum vel monachorum anachoretarumque maiori admirationi fuerit.


1510. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_466 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi rem superfluam cauillans: »Maria — inquit — optimam partem elegit sedens secus pedes Domini et audiens uerbum illius.« Post hęc, cum hora coenę ex industria ipsum non uocassent, ubi coenatum est, miranti ac quęrenti, cur ita se praetermisissent, abbas respondit ratos fuisse ipsi, qui se totum spiritalem profiteretur, cibo potuque minime opus esse. Tunc demum illo errorem confitente subiunxit: »Scias igitur Mariam etiam


1511. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_468 | Paragraph | SubSect | Section]

perfectionis insignia, quibus post obitum mariti abunde eluxit, comparauit. Etenim ad illam uerę beatitatis quietem perueniri non potest, nisi per uitę pręsentis frequenter assiduosque labores. Ac ne plura huiuscemodi exempla enarrando modum excedat oratio, libet in fine capitis huius apponere uerba diui Hieronymi ad Demetriadem uirginem accurate admodum eleganterque scribentis: »Statue — inquit — quot horis sanctam


1512. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_471 | Paragraph | SubSect | Section]

tum ociositatem fugere. Siquis autem ipsius Hieronymi in legendo scribendoque laborem consyderet, dicet: Quomodo sic occupato animo ulla turpis cogitatio potuit irrepere. Tum, si ad Eustochium uirginem scribenti ac confitenti crediderit (Memini me, inquit, clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse uerberibus quam rediret Domino increpante tranquillitas), plane intelliget etiam inter labores cogitationum


1513. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_471 | Paragraph | SubSect | Section]

iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse uerberibus quam rediret Domino increpante tranquillitas), plane intelliget etiam inter labores cogitationum tentationi esse locum, easque cum labor nequit repellere, flagellis ac uerberibus excutiendas et semper auxilium divinę miserationis implorandum. Neque enim ex nobis sufficimus, ut Apostolus inquit, sed omnis sufficientia nostra ex Deo est . Illud


1514. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_472 | Paragraph | SubSect | Section]

et cibum et somnum cepisse. Et diutina tandem immobilique statione tibias imas intumuisse hulceraque fecisse. Quid hac patientia intolerabilius, si quicquam intolerabile est, quo beatitudinis ęternę pręmia compensantur? Ac ne dubites Ioannem nunc in cęlesti gloria esse cum angelis, angeli ministerio pedum eius langor in terra curatus est. Pacomius abbas per dumeta et obducta sentibus loca nudis uestigiis deambulabat, ut uoluptatis aculeos


1515. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_473 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat, arrepto dure admodum sese diuerberauit. Cęterum, ubi uerbera parum profecissent (usque adeo uehemens tentatio erat) extra monasterium prorumpens, in altam niuem, sicut nudus erat, se deiecit diuque uolutauit. Ac deinde ex illa compactas hominum effigies identidem toto corpore astringens ipse se alloquebatur increpandoque dicebat: En tibi, Francisce, uxor, en tibi liberi! Aut uesti illos, ne sic algeant, aut dimitte omnia et uni


1516. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_478 | Paragraph | Section]

mensis diem decimam celebrem habentes ieiunio affligant animas suas usque ad uesperum, pro satisfactione utique peccati, quod uitulum adorando commiserant, unde dies expiationum dicitur, et in memoriam, quia Moysi ieiunio ac precibus exoratus Dominus ueniam illis indulserat, unde etiam dies, dies propiciationis nuncupatur. Ieiunio igitur et Dei uindicta reprimitur et commissa purgantur. Helias propheta post subcineritii panis esum et aquę


1517. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_478 | Paragraph | Section]

dies quadraginta ieiunus ambulasset, peruenit usque ad montem Dei Oreb atque idem igneo curru sublatus transuectus est in paradisum. Si illic satiari cupimus, hic ieiunemus. Samuelis deprecationes ac simul populi ieiunium respiciens Deus, Philistinorum in Masphat exercitum in ipsos iam irruentem repenti fragore tonitruque perterruit et in fugam conuertit. Si sic stat pro ieiunantibus et orantibus Dominus, quia a


1518. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_480 | Paragraph | Section]

orandi rationem tradidisset, continuo ieiunandi documenta ingessit, nisi quia illa demum fortis et efficax est deprecatio, quam cibi comitatur abstinentia? Hoc enim duplici telo ualidiora inimici machinamenta demoliri ac dirui posse monstrauit, cum de nequissimo spiritu effugando diceret: Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium . Ne autem abstinentię bono abutamur ad iactantiam


1519. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_481 | Paragraph | Section]

possunt filii nuptiarum, quandiu sponsus cum illis est, ieiunare? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illis diebus. Peracta igitur spiritalis connubii celebritate passionis ac resurrectionis tempos aduenit, et sublatus est ab iis Sponsus. Exinde illius desyderio uehementer solicitati ieiunare et esuritione se afficere coepere. Nec unquam ab his abstinentię angustiis recesserunt, donec in cęlesti


1520. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

semel sugere lac uoluisse. Mira profecto res: nondum ad buas papasque peruenerat, hoc est, potus cibique usum, et iam ieiunia obseruabat. Sed si adulti sanctitudinem consyderauerimus, non erit mirum, quod tales ac tanti hominis etiam infantia mirabilis fuerit. Idem miraculum uel portentum potius de Sisinio, Thaunensi episcopo, refertur, scilicet ipsum quoque, cum editus lacte genitricis suę aleretur, quarta et


1521. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

archiepiscopo, quotidiana ieiunia pro deliciis erant atque ut inediam per biduum quatriduumque prolataret, Dominicis tantum diebus quintisque feriis cibum capiens. Cum tamen docendo gentiles per Mysiam iter faceret, uię ac frigoris asperitate fatigatus ita temperauit ieiunium, ut quotidie dimidio panis et aquę poculo uires reficeret. Et quoniam neque equo uehi uoluit, sed pedes ire detractis etiam calciamentis, ut alibi diximus, magis


1522. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

ita temperauit ieiunium, ut quotidie dimidio panis et aquę poculo uires reficeret. Et quoniam neque equo uehi uoluit, sed pedes ire detractis etiam calciamentis, ut alibi diximus, magis mirandum existimo tanto labori talem ac tam modicam coenulam sufficere potuisse quam quod sine illo tot dierum, quod dictum est, inediam tolerarit. Tali uitę tenore cucurrit ad martyrium. Et alii quidem martyres unam martyrii coronam receperunt,


1523. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_483 | Paragraph | Section]

corpus recreare. Seuerus abbas, natione Syrus, Domenico quoque die mane sacram communionem, uesperi panem unicum sumebat, altero cibo animam alens, altero corpus sustentans. Reliquis autem diebus cibo pariter ac potu uacuus perdurabat. Hoc idem et a Mederico apud Heduam, Gallię urbem, obseruatum legimus. Elpidius etiam abbas, genere Cappadox, cum desertum quoddam incoleret et squalentis antri angusto carcere se occlusisset,


1524. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_486 | Paragraph | Section]

comminuto sustentatum fuisse, donec reddito spiritu conuiuii cęlestis perpetua et ineffabili dulcedine, quam semper appetierat, satiari coepit. De se quoque ipse Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens loquitur ac dicit: Repugnantem spiritui carnem hebdomadarum inedia subiugabam. Non tacuit, quod olim in eremo secretus egerat, ut illam, quam docebat, suopte exemplo magis moueret, et tamen confitetur cogitationum in corde


1525. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_487 | Paragraph | Section]

haustam afferente idem secutum est miraculum. Vbi tandem agnouit Dei uoluntatem, timuit recusare, quod ab ipso offerebatur, et asperiorem cibum molliore poculo temperauit. Gregorius pontifex, ingenio ac sanctitate ęque clarus, dum adhuc monasticam uitam ageret, aduersa implicatus ualitudine ieiunium Quadragesimale seruare non poterat. Adueniente uero Sabbati sancti die flens Eleutherium abbatem rogauit, ut precibus a


1526. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_488 | Paragraph | Section]

et sale et aqua frigida concitabat magis esuriem quam restinguebat. Idem Paulę, uita iam defunctę, uirtutes enarrans: Tantę, inquit, continentię fuit, ut prope mensuram excederet et debilitatem corporis nimiis ieiuniis ac labore contraheret. Exceptis diebus festiuis uix unquam alias oleum in cibo cepit, ut ex hoc uno ęstimetur, quid de uino et liquamine et piscibus et melle et ouis et reliquis, quę gustu suauia sunt, iudicarit. In quibus


1527. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_492 | Paragraph | SubSect | Section]

polluta, non ficta, non suę laudis cupida, alienę inuida et liuoris magis quam abstinentię pallore infecta. Caput II / DE CIBI POTVSQVE VILITATE AC PARSIMONIA Quanta autem ii, qui Deo, non mundo seruiebant, cibi ac potus uilitate parsimoniaque usi sint, et iam ieiunia eorum explicando diximus et nunc privatim plenius dicemus, ut uictum illorum contemplantes


1528. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_492 | Paragraph | SubSect | Section]

quam abstinentię pallore infecta. Caput II / DE CIBI POTVSQVE VILITATE AC PARSIMONIA Quanta autem ii, qui Deo, non mundo seruiebant, cibi ac potus uilitate parsimoniaque usi sint, et iam ieiunia eorum explicando diximus et nunc privatim plenius dicemus, ut uictum illorum contemplantes dapsiles helluonum coenas et immoderatas uini potationes, corpori ęque atque


1529. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_494 | Paragraph | SubSect | Section]

quod sciscitatus est ab eis rex, inuenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos, qui erant in uniuerso regno eius. Certe neque legumina, amara sunt neque aqua acerba, et si essent, nonne tanta mercede pręoptanda ac pręsumenda fuissent? Alibi Daniel ipse: Panem — inquit — desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum. Sed hic interim uisiones uidet, cum angelo


1530. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_498 | Paragraph | SubSect | Section]

oleoque et sale condiuit. Sed posita mensa Palęmon suspensus parumper stetit, ingemuit, lachrymas effudit et: Dominus meus — inquit — crucifixus felle et aceto potatus est, et ego oleum addam? Auertentem se ac lugentem Pacomius hortabatur, ut sumeret et illam olei lautitiam non tam sibi quam festi solennitati concederet. Tantum profecit, ut nec ipse aliud gustarit quam quod consueuerant, panem scilicet cum sale aquamque frigidam.


1531. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_498 | Paragraph | SubSect | Section]

contentus uino abstinuit, in solennibus tamen festis ita aqua diluto utens, ut uinum non saperet. Antehac ordeaceo pane et leguminibus uixerat, et his non sale, sed cinere conditis, quotidianum seruans ieiunium. Cum hac cibi ac potus uilitate luxuriam commutauerat epularum, ex Burgundię pręfecto monachus factus, deinde episcopus Antisiodori. Euagrius presbyter quadraginta annos pane, oleo et aqua usus est, deinde annos


1532. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_498 | Paragraph | SubSect | Section]

monachus factus, deinde episcopus Antisiodori. Euagrius presbyter quadraginta annos pane, oleo et aqua usus est, deinde annos sedecim pomis coctoque abstinuit. Postea uero etiam panem sibi interdixit ac per biennium holere tantum et lentibus uixit. Hic duorum Machariorum discipulus fuit, quorum mores imitando adeptus est meritum. Sanctus quoque presbyter Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens, quanto labore in eremo


1533. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_499 | Paragraph | SubSect | Section]

coercere facilius posset. Hilarionem abbatem diuus Hieronymus tradit a quinto decimo usque ad uigesimum ętatis annum quindecim caricas post solis occasum comedisse. Triennio deinde dimidium lentis aqua maceratę sextarium ac deinde totidem annis panem cum sale et aqua et totidem aliis uirgultorum radices herbasque syluestres crudas. Deinde annis nouem ordeacei panis uncias sex et coctum modice holus absque oleo. Postea debilitate


1534. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_500 | Paragraph | SubSect | Section]

aqua frigida sustentatum ferunt. Qui sponte corpus suum sic afflixerat, illud et martyrio exponere sine hęsitatione potuit, dissolui cupiens et esse cum Christo. Columbanus, in Gallia abbas, annis sexaginta herbis tantum ac radicibus sustentatus est. Fontem de petra Deum precatus eduxit, qui hodie quoque effluit hubertim et terram irrigat. Alcibiadi martyri apud Lugdunum panis, sal aqua uictus erat. Sed tandem in


1535. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_501 | Paragraph | SubSect | Section]

iis, qui secum erant, reliqua immunda fortasse credituris, cum adhuc infirmi essent, nihil recusauit eorum, quibus ipsi utebantur, malens abstinentię aliquid remittere quam fidei scrupulum proximis generare, monente Apostolo ac dicente: Noli esca illum perdere, pro quo Christus mortuus est! Blasium, Sebastę episcopum, cum Diocletiano Ecclesiam uastante ad deserta sine uiatico declinasset, aues aluerunt, donec


1536. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_502 | Paragraph | SubSect | Section]

Beatus etiam Franciscus, dum rustici cuiusdam sitim in solitudine miseratur, procumbens Dominum deprecatus est moxque humus fonticulum emisit, cuius haustu rusticus, qui iam moribundus sicco ore anhelabat, recreatus uixit. Ac ne plura eiusmodi enumerem, nudos ad prędicandum apostolos miserat Dominus, et interrogati, an missis sine sacculo et pera et calciamentis aliquid defuisset, responderunt: Nihil! Quid enim deesse potest iis, quibus


1537. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_507 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Dei uoluntate imperantem ferire noluit, a leone laceratus inobedientię poenas dedit. Alter uero obediendo percutiens, seruatus est. Hinc apparet, quam grande nefas sit, ut alicui mortalium parcas, Deo, omnium Conditori ac Domino, obsequi nolle. Iehu uero, rex Israhel, cum omnes, qui de domo Achab regis erant, iussu Domini interfecisset, continuo audire meruit: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt


1538. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_511 | Paragraph | SubSect | Section]

obediuit imperator. Albinum, Andegauensem episcopum, dum adhuc adolescens in monasterio degeret et ad perficiendum abbatis mandatum pergens effusum repente hymbrem sub tecto declinasset, eo procellę ui diuulso ac perpluente, cęteris, qui illuc conuenerant, haud parum madefactis, ipsum solum aqua non aspersit. Mirabantur omnes et, cum audissent eum ab abbate missum iter facere, miraculum obedientię merito imputarunt. O pręgrandis


1539. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_512 | Paragraph | SubSect | Section]

apud omnes obedientię suę commendationem miraculo auxit. Dum uinum de cado in urnam traheret, ab abbate uocatus relicta urna festinus cucurrit. Vinum uero, sicuti fluebat, repleta urna non est effusum, sed sic stetit, ac si gelu concretum esset, donec ille reuersus cadi foramen tereti in mucronem ligneolo obturauit. Tunc, qui aderant, haud dubitarunt, quin hoc illi alacris admodum atque impigrę obedientię merito contigisset, ut, qui se


1540. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_513 | Paragraph | SubSect | Section]

constantia curaque peregisse, postposita generis nobilitate sanctę obedientię humilitati, ne stiuam manu tenens et aspiciens retro ineptum se faceret regno Dei. Idem autor Mutii abbatis miram obedientiam ac, nisi Veteris Instrumenti par exemplum ei astipularetur, pene incredibilem enarrat, dicens eum unico filio non pepercisse, ut abbati obediret. Vna enim cum illo paruulo adhuc monasterium ingressus, ut cęllulis


1541. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

abbati reuelatur Mutium Abrahę patriarchę obedientię merito comparandum dignumque, cui post se monasterii cura committeretur. Cum hoc ita sit, quis dubitat, quin prępositorum iussa perinde seruanda sint ac Dei parique sedulitate adimplenda. Hinc et Lambertus, Traiectensis episcopus, cum inuidorum malignitate episcopatu motus ad monasterium Scabolanense confugisset, monachalem seruans uitę modum, et nocte quadam ad orandum


1542. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_515 | Paragraph | SubSect | Section]

copiam. Vtroque impetrato iam certiore promerendi spe Christo solitarius seruiuit. Igitur ex beati Romualdi sententia et Venerii exemplo faciet, quisquis ad districtioris uitę institutum non nisi eo, qui pręest, consulto ac permittente transierit. Alterius nunc sexus exempla perpauca subiungam, ne modum excedat oratio. Elizabeth, regis filia, cuius sępe fecimus et sępe facturi sumus mentionem (adeo una omnibus fere affluit uirtutibus)


1543. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_515 | Paragraph | SubSect | Section]

fecimus et sępe facturi sumus mentionem (adeo una omnibus fere affluit uirtutibus) nolens ne in ipsa quidem mariti domo suo uiuere arbitrio, Conradum, mendicum et religiosum senem, sibi magistrum asciuerat, cuius imperio ac nutu in uiam Domini dirigeretur. Igitur die quadam illo iubente, ut ad audiendum Dei uerbum ecclesiam peteret, marchionissę Mesenensis improuiso superuentu prępedita ire omisit, ne, si tantam foeminam modo


1544. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_517 | Paragraph | SubSect | Section]

Datan et Abiron terrę hiatu absorpti sunt, Saul a Deo reprobatus et hostili gladio traditus, Ahiel, Hierico urbis reędificator, una cum liberis interiit, Amasias rex, cum obediuit, uicit, cum obedire noluit, uictus est. Ac si forte quicquam aliquando iussum fuerit, de quo non ambigitur, quin diuinę repugnet sanctioni, Deo potius quam homini mos geratur. Omnibus omnium mandatis Dei mandata pręferenda sunt. Neque ulla alia


1545. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_519 | Paragraph | SubSect | Section]

Micheas quoque propheta, cum de belli euentu, quod Achab et Iosaphat reges contra Syrię regem parabant consuleretur, nihil ad gratiam est locutus. Prędixit Israhelitici exercitus fugam et Achab regis necem, ipso audiente ac pseudoprophetis e diuerso prospera omnia pollicentibus. Sed quoniam malis inimica est ueritas, a Sedechia in maxillam percutitur, ab Achab in carcerem truditur. Cum autem euenissent, quę prędixerat mendacium interiit,


1546. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

in eremo Scythi nunquam mentitus dicitur, cum tamen tribus milibus monachorum pręfuisset. Mirum est inter tantam multitudinem non fuisse lingua lapsum. Hoc idem et Beonem abbatem in uita pręstitisse tradunt. Ac semper quidem illo mendacii genere abstinendum est, quod in detrimentum uerti posse animarum, corporum, rerum. Cętera leuiora sunt, nullum tamen- ut arbitror — culpa uacuum. Omnem quippe simulationem, quantum a ueritate,


1547. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_524 | Paragraph | SubSect | Section]

Iosue acceperant, interfecisset. Sed si pręceperat iampridem Dominus omnes gentes illas internitione deleri, cur solis deinde mendacibus parci uoluit? Quod scilicet nulli obesse, sed tantum sibi prodesse mendacio quęsierant. Ac ne omnino impune mentitos crederes, mancipiorum more seruierunt. Dauid secundum cor Dei electus, capitalem Saulis odium declinans, cum Noben peruenisset, finxit se a rege missum et decepto Achimelech sacerdote panes


1548. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_524 | Paragraph | SubSect | Section]

abiit. Vtrunque dolum summa excusat necessitas: sacerdote illusit, ne inedia periret, regi, ne gladio. Iterum ad Achim fugiens cum suis benigne admodum est receptus. Et cum e Philistinorum pagis predas ageret, uiros ac mulieres internitione tollens, ne res ad regem referri posset, ita illi uerba dabat, ut crederet ipsum mala Israhelitis inferre. Et hoc profecto dignum uenia mendacium, quo se quoque tueri et idolatras potius quam fideles


1549. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_525 | Paragraph | SubSect | Section]

infantem uiuum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam alteri! Tunc inter altercantes prodit pietas matrem, impietas alienam. Et non fuit diuisus puer, ut rex callide simulateque iusserat, sed integer ac uiuus datus matri, ut in animo proposuerat. Et hoc sapientia, non mendacium fuit. Sic enim dicitur: Et audiuit omnis Israhel iudicium, quod iudicasset rex, et timuerunt regem, uidentes sapientiam Dei esse in eo ad


1550. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_526 | Paragraph | SubSect | Section]

qui multas iam gentes urbesque uno impetu subiugauerant, unius mulieris fraude capti succubuerunt. Et cum id Dei uoluntate auxilioque factum nemo neget, certe sic imponere impio non illicitum fuit. Ac ne hoc simulandi fingendique genus ueteribus tantum (ut multa) non ratione, sed indulgentia permissum fuisse putetur, uideamus, an etiam nouis et Euangelica perfectione excultis hominibus licuerit aliquando simulasse. De


1551. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_526 | Paragraph | SubSect | Section]

Iacobi apostoli et seniorum consilio atque persuasu, ne uideretur discessionem docere a Lege Iudeisque fidelibus prohibere circumcisionem, quibusdam nazareis secum assumptis una purificatus templumque ingressus sit ac tandiu cum illis fuerit, donec tonsis de more crinibus uota perficerent sacrificiumque offerrent. Hoc quidem multi pię simulationi adscribunt, sed ego magis Augustino assentior, qui ait: Diebus illis


1552. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

uero neque propter Iudeos neque propter gentiles in fide quicquam simulandum fuit, cum tandem non simulatio, sed error dici debuit, quicquid iam peruulgatę officeret ueritati. Cęteris autem in rebus etiam apostolicis ac sanctis uiris ac mulieribus simulare, fingere, mentiri summę interdum pietatis ingentisque prudentię fuit. Diuus Hieronymus ad Rusticum monachum scribens testatur uidisse se in Aegypto


1553. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudeos neque propter gentiles in fide quicquam simulandum fuit, cum tandem non simulatio, sed error dici debuit, quicquid iam peruulgatę officeret ueritati. Cęteris autem in rebus etiam apostolicis ac sanctis uiris ac mulieribus simulare, fingere, mentiri summę interdum pietatis ingentisque prudentię fuit. Diuus Hieronymus ad Rusticum monachum scribens testatur uidisse se in Aegypto adolescentem, cum stimulis


1554. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_529 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse solitariam uitam ducens, siquis eo accessisset eiusdem propositi cupiditate accensus, ei suum ipse domicilium cum utensilibus cedebat, ne qua cęllulę construendę quęrendęue supellectilis difficultate uictus abiret. Ac ne forte illum, quod offerebatur, accipere pudor impedisset, certum sibi ac deliberatum esse ad alia transmigrare loca mentiebatur. Et tantisper inde secedens, donec impensas compararet, reuersus alteram sibi cęllam non


1555. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_529 | Paragraph | SubSect | Section]

accensus, ei suum ipse domicilium cum utensilibus cedebat, ne qua cęllulę construendę quęrendęue supellectilis difficultate uictus abiret. Ac ne forte illum, quod offerebatur, accipere pudor impedisset, certum sibi ac deliberatum esse ad alia transmigrare loca mentiebatur. Et tantisper inde secedens, donec impensas compararet, reuersus alteram sibi cęllam non paruo cum labore ponebat. Hac ille simulatione usus officio fungebatur uerę


1556. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_530 | Paragraph | SubSect | Section]

criminisque conscia patrui conspectum ferre non ualens, clam ad urbem effugerat et iam desperatione quadam corpus uulgando pecuniam demerebat. At senex, obi tandem illam conuenit, notam incognitus aliquandiu considerauit ac deinde in colloquium euocatam, cum se prodidisset, flens exhortatus est, ut secum rediret. Rediit et multa uitę districtione commissa diluens cum ipso pariter sanctorum collegio meruit annumerari. At nisi Abraham alieno se


1557. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_530 | Paragraph | SubSect | Section]

fictio, qualis et illa quondam erga Abraham tentatio. Ille tentatus est, an obediret Deo, isti, an hospitalitatem seruarent; non quis Deus futura nesciat, sed ut nos habeamus virtutum exempla. Huiusce rei causa fingere ac simulare patribus prępositisque proprium atque usitatum, dum iuniorum animos probare student dumque probatos cęteris ad imitandum exibent. Non sunt igitur hę fictiones mendacii, sed ueritatis. Neque enim


1558. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_531 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentiam conuersum decreuisse tantundem temporis seruire Christo, quantum diabolo seruierat. Atque mox uita functus est et in sanctorum numero habitus. Tali ergo simulatę insanię humiliatione, mundi sapientibus pręferri ac supra cęlum inter angelos meruit collocari. In Thebaidis monasterio, quod Sancti Hieremię nuncupabatur, fuisse uirginem quondam memorię proditum est, quam omnes reliquę mentis impotem


1559. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_532 | Paragraph | SubSect | Section]

erant, ut essent, quod esse debuerunt, nihil omittentes quod ad perfectę consummatęque religionis cultum pertineret. Hęc sunt quidem iustę atque interdum etiam, ut diximus, necessarię fingendi ac mentiendi causę. Cętera uero mendaciorum genera perniciosa mortiferaque habentur. Sicuti fuit mendacium Gezi, pseudoprophetarum, Ananię et Saphirę, pontificum in Euangelio et phariseorum et his similium; simulatio quoque ac


1560. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_532 | Paragraph | SubSect | Section]

ac mentiendi causę. Cętera uero mendaciorum genera perniciosa mortiferaque habentur. Sicuti fuit mendacium Gezi, pseudoprophetarum, Ananię et Saphirę, pontificum in Euangelio et phariseorum et his similium; simulatio quoque ac dolus Ioab in Abner et Amasam, Triphonis in Ionatham et in Antiochum, Ismahelis in Godoliam, Andronici in Oniam, Iudę in Dominum. De talibus dicitur: Simulatores et callidi prouocant iram Dei. His et


1561. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

gladiis occubuit. Qui uero persecutori suo manum inferre noluit, regnauit. Proinde iure suo, dum oraret, dixit: Memento, Domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius! Saluatoris nostri ac Domini mansuetudo maior est quam ut uerbis explicari queat. Neminem ad se in ueritate uenientem repellit aut sine beneficio dimittit, turbas docet, paruulos suscipit, pauperes eligit, ęgrotos uisitat ac sanat, proditoris


1562. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

Saluatoris nostri ac Domini mansuetudo maior est quam ut uerbis explicari queat. Neminem ad se in ueritate uenientem repellit aut sine beneficio dimittit, turbas docet, paruulos suscipit, pauperes eligit, ęgrotos uisitat ac sanat, proditoris osculum non refutat, uincientibus se et cędentibus non repugnat, pro crucifixoribus suis orat. Mansuetissimus Agnus ad uictimam currit: maledicitur, et tacet, irridetur, et sustinet. Quamobrem se nobis in


1563. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_538 | Paragraph | SubSect | Section]

Egidius quoque abbas, ad ostia Rhodani solitarius manens et hominibus incognitus, cerua lac prębente (ut alibi diximus) uixit. Sed dum illa a uenaticis canibus agitaretur, prępeti fuga cęllam ipsius petiit et trepida ac solito moestius immugiens ante senis pedes prouoluta iacuit, ut, cuius humanitatem diu experta fuerat, eius etiam auxilio ab imminenti periculo tegeretur. Igitur illo orante canes propius accedere nequiuere. Vnus autem de


1564. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_539 | Paragraph | SubSect | Section]

soli Christo seruiret, columbas piscesque escam manu porrectam acceptasse ferunt. Iuonem presbyterum ad mensam recumbentem auis quędam albo uiridique colore spectabilis de improuiso adiisse dicitur et tangi se ac contrectari ab eo passa, post acceptam benedictionem euolasse. Testata mihi uidetur naturam eius non gestu solum, quo se illi libere atque ultro obtulit, sed etiam pennis uarietateque colorum. In candore signabatur mentis


1565. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_540 | Paragraph | SubSect | Section]

abbatem ferunt cuidam fratrum suorum humilitatis mansuetudinisque uirtutem suis precibus a Domino impetrasse, ita ut ille, cuius rigidę mentis asperitatem nulla mitigare castigatio poterat, postea multis patientię ac lenitudinis exemplum fieret. Siquando igitur ullum animi morbum industria nostra leuare non poterimus, ad precationum remedia recurramus. Quia, quę impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.


1566. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_542 | Paragraph | SubSect | Section]

loqui expediet, pensitare. Quando quidem Salomonis sententia est: In multiloquio non deerit peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Iob a Domino arguitur, quod contendere ac disputare secum concupierit, dum calamitatum suarum causam anxie perquireret. Et respondens ait: Qui leuiter locutus sum, respondere quid possum? Confitetur se non habere, quo excuset inconsultam locutionem. Et ut


1567. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

uocant) celebraturi conueniunt, tantum a cunctis silentium prębetur, ut, cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conueniat, pręter illum, qui consurgens Psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur, ac pręcipue cum consummatur oratio, in qua non sputum emittitur, non excreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam astantes


1568. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_546 | Paragraph | SubSect | Section]

uel consiliis prauis, sed ne ociosis quidem colloquiis ullam copiam uel tempus impartiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato. Summa nanque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac pręcipue iuniores, uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. Hinc discant, qui soli Deo placere student, uel tacere uel ea tantum, quę Dei sunt,


1569. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_548 | Paragraph | SubSect | Section]

et Lex dicit. Siquid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesiis. Diuus etiam Hieronymus ad Celantiam scribens: Sit intentus — ait — ac uigilans et audersus peccata semper armatus animus tuus, sermo in omnibus moderatos ac parcus et qui necessitatem magis loquendi indicet quam uoluntatem. Idem eas, quę in monasterio sacris


1570. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_548 | Paragraph | SubSect | Section]

mulieri loqui in ecclesiis. Diuus etiam Hieronymus ad Celantiam scribens: Sit intentus — ait — ac uigilans et audersus peccata semper armatus animus tuus, sermo in omnibus moderatos ac parcus et qui necessitatem magis loquendi indicet quam uoluntatem. Idem eas, quę in monasterio sacris initiatę sunt, instruens, etiam silentii tempora obseruare monet sic dicens: Volo, charissimę, ut in conuentu


1571. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_548 | Paragraph | SubSect | Section]

usque ad nonam sacra obseruentur silentia, quatenus et linguę Deum laudandi concedatur opportunitas et inutilia uerba penitus abscindantur. In choro uero ecclesię ad diuinas laudes parato, dormitorio, coenaculo, claustro ac capitulo omni tempore loqui non deceat, nisi ea, quę ordinata sunt in laudibus Dei, ut iam et tempus et locus religionis uestrę prędicent sanctitatem et loquacibus compunctionem ingerant et intrandi ad


1572. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_552 | Paragraph | SubSect | Section]

et ingredi non potuit. Sed neque Heliam neque Heliseum uxores habuisse aut liberos habuisse legimus, et a nemine ante Euangelium pręterquam ab iis mortuos ad uitam excitatos, ut miraculi raritas ac magnitudo seruatę castimonię testetur meritum. Hieremias quoque diuinum accipit mandatum, ne uxorem habere uelit neue prolem suscipere. Itaque, quod in matris utero sanctificatus fuisset, uirginitate probauit. Qua etiam


1573. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_552 | Paragraph | SubSect | Section]

apud hostes liber esset. Et qui Sancta sanctorum uiolare non timuerant, ipsum muneribus honoreque affecerunt, ut hinc agnoscas hominem, qui castitatis professione Deo sese dedicat, omni templo sanctiorem esse. Ac ne etiam coniugatis pudicicię seruandę ratio desit, non minus continentiam quam patientis Iob exemplum in medium adducam. Hic unica uxore contentus, ac monogamus: Pepigi — inquit — foedus cum oculis meis, ut ne


1574. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_552 | Paragraph | SubSect | Section]

castitatis professione Deo sese dedicat, omni templo sanctiorem esse. Ac ne etiam coniugatis pudicicię seruandę ratio desit, non minus continentiam quam patientis Iob exemplum in medium adducam. Hic unica uxore contentus, ac monogamus: Pepigi — inquit — foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem, quidem, de uirgine. Quam, enim partem, haberet in me Deus desuper et hqreditatem Omnipotens de excelsis? Et paulo post ait: Si


1575. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_554 | Paragraph | SubSect | Section]

permittebant. Plerique deinde ob illius necem Hierosolymam euersam putauerunt. Hunc Paulus et Cepham et Ioannem, ueluti reliquorum pręsides, columnas uocat et ab iisdem sibi dexteras datas societatis gloriatur. Ac nequis calumnietur Petrum non sine uxore fuisse, nec nos imus inficias, cum et socrum habuisse dicatur ac filiam. Sed pro certo affirmamus tum ipsum tum siqui alii inter apostolos uxores habuerunt eas repudiasse propter


1576. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_554 | Paragraph | SubSect | Section]

ueluti reliquorum pręsides, columnas uocat et ab iisdem sibi dexteras datas societatis gloriatur. Ac nequis calumnietur Petrum non sine uxore fuisse, nec nos imus inficias, cum et socrum habuisse dicatur ac filiam. Sed pro certo affirmamus tum ipsum tum siqui alii inter apostolos uxores habuerunt eas repudiasse propter Christum, cum pręsertim repudii ius nondum sublatum esset. Alioquin mendacii arguerentur, cum ipse Petrus pro


1577. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_554 | Paragraph | SubSect | Section]

esse nesciunt, quia corporis affectiones non sequuntur, sed supra cęlum animo elati diuina concipiunt mysteria, quę quidem terrenis uoluptatibus dediti scire non possunt. Quantum igitur in has uirtute seruanda sancti uiri ac mulieres soliciti constantesque fuerint, innumeris pene exemplis patet. Nos non multa subiiciemus, quę tamen cum ad probandum, quod dicimus, tum ad imitandum sat erunt. Amon, Aegyptius abbas, a


1578. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_555 | Paragraph | SubSect | Section]

erunt. Amon, Aegyptius abbas, a parentibus accipere uxorem coactus, uirgini, ut uirginitatem seruaret, persuasit. Diuisis ergo lectulis usi, sed tamen eodem contubernio, cum iam decem et octo annos corpore ac mente integri una peregissent, utilius tutiusque sibi uisum est, si digrederentur. Itaque illa mansit domi, ipse uero ad solitudinem Nitryę abiens, ab hominum consuetudine semotus uixit. Quid magis mirer, nescio, tres


1579. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_555 | Paragraph | SubSect | Section]

mentem castam habere quam illęsum corpus. Hoc idem in Iuliano, Antiocheno martyre, et Basilissa uirgine mirari licet, qui nuptiis inter se celebratis, cum Iulianus continentię uotum suscepisset, brumę tempore rosarum ac liliorum fragrantiam in cubili collocati senserunt. Stupescentique puellę sponsus dixit odorem hunt munditię uirginalis esse. Cuius quidem suauitate illa capta, una cum ipso in uirginitate perseuerare decreuit. Propositum


1580. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

uxore monachum se fecit. Sed nemo Legem putet unicum exemplum, ut repudiet inuitam. Nescis enim, an sic uoceris, ut hic uocatus est, singulari quadam uocatione, non communi. Quippe qui breui tanta profecit sanctitudine ac scientia, ut sub Ioanne abbate monasterium ingressus, in successoris eius Helię locum omnium suffragiis suffici meruerit, cunctis pręlatus, qui uxori prętulerat Christum. Ad Ioannem abbatem quendam seculari habitu


1581. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_558 | Paragraph | SubSect | Section]

Timotheus anachoreta in uastissima Aegypti eremo nulli hominum cognitus iam annos triginta peregerat, quando a Pafnutio abbate fuit inuentus, toto eo tempore nudus, et squalidus, et palmę tantum fructibus uitam sustentans, ac lugens peccatum suum, quod nimia sui fiducia, cum primum secessisset, mulierem religiosam secum habitare passus fuisset. Qua tandem cognita, annos sedecim se abusum fatebatur. Et dum fateretur, lachrymas tenere non poterat.


1582. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

ut expeditius diuinę contemplationi uacaret, cum quędam non obscuri generis matrona illum uidere cupiens, de improuiso ante hospitiolum suum ipsi occurrisset, repente auertit sese et muliebrem audaciam gestu pariter ac uerbis incusauit. Rogo — inquit illa — ne indigne feras aduentum meum, quę syncera mente et pio affectu huc ueni. Aut si eo quicquam offensus es, ueniam da ac pro me Deum, cui soli seruis, deprecare. Precabor Deum —


1583. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

repente auertit sese et muliebrem audaciam gestu pariter ac uerbis incusauit. Rogo — inquit illa — ne indigne feras aduentum meum, quę syncera mente et pio affectu huc ueni. Aut si eo quicquam offensus es, ueniam da ac pro me Deum, cui soli seruis, deprecare. Precabor Deum — respondit — et quidem multum, ne unquam meminerim tui. Documento nobis est, ut, quas etiam aliquando uidisse contigerit, mente ne retineamus.


1584. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

libidini seruit, aut quo hęc uocetur, si illa uocabatur ad cęlum? Heu, heu, momentanea uoluptas, quantum decipis, cum finis tuus ęternum malum sit! Propterea quidem Martino, Massici, Campanię montis, solitario, decretum ac deliberatum fuit, ne foeminam aspiceret. Et dum quędam, non sancti uidendi cupiditate, sed magis propositi eius turbandi causa, illi captata occasione repente astitisset, pronus humi corruit uultuque inter palmas collecto


1585. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

causa, illi captata occasione repente astitisset, pronus humi corruit uultuque inter palmas collecto tandiu Deum, uti se in tali pudicicię discrimine tueretur, orauit, donec illa longioris morę uicta tedio inde discessit. Ac nequis Christi seruis negocium facere leue crimen putet, fama est mulierem hanc, simul atque de monte descendisset, uita decessisse, Deo temeritatem eius ulciscente. Eiusdem audacię, sed diuersi euentus foemina


1586. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_562 | Paragraph | SubSect | Section]

in Gallia, loci, qui Cassagalla dicitur, solitarium adiit, uirili amictu sexum dissimulans, cum et ipse mulieres congressus semper refugisset. Et dum singula nemine impediente perlustrasset, oculis capitur. Ac protinus facti poenitens, nec iam se cęlans, nec merito eiusmodi infortunium se passam negans, et coram illo prouoluta suppliciter ueniam petens, ipso orante uisum recepit uitamque correxit, satis experta sub tutela Dei


1587. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_562 | Paragraph | SubSect | Section]

est) in magno castitatis periculo in seipsos sęuisse constat, satius existimantes mutilato corpore intrare in regnum cęlorum quam integro mitti in gehennam. Anianus, Alexandrinus episoopus, Marci Euangelistę successor ac discipulus, mulierem quandam intuitus, mortem sensit intrare per fenestram. Et scandalizantem oculum erruit proiecitque a se. Post hęc solitus in gelidis mersare corpus aquis inediaque et uigiliis fatigare, ut ęstuantem


1588. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_562 | Paragraph | SubSect | Section]

minus fortes allicere et non ita cautos posset peruertere. At uero Nicetas, **corr. ex Niceta ubi se ab illa modis omnibus ad impudiciciam concitari uidit manibusque foemineis uerenda etiam in parte improbe ac petulanter attrectari, ne lasciuia uinceret, quem non uicerant tormenta, pręcisam mordicus linguam in osculantis se faciem expuit et ui doloris uim repulit uoluptatis. Exhorruit uiri cruore perfusa mulier


1589. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_563 | Paragraph | SubSect | Section]

ne lasciuia uinceret, quem non uicerant tormenta, pręcisam mordicus linguam in osculantis se faciem expuit et ui doloris uim repulit uoluptatis. Exhorruit uiri cruore perfusa mulier abiitque admirans ac stupens et iam maius quiddam homine illi inesse reputans, quem, ut libidini suę cederet, ne uinctum quidem cogere potuit. Par huic exemplum in uita Pauli, priori eremitę, refert Hieronymus, sub Decio et Valeriano


1590. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_565 | Paragraph | SubSect | Section]

eiuscemodi molestia liber fuit. Nos quoque, si discipuli eius fuerimus, qui in digito Dei eiiciebat demonia, nunquam casti propositi locum deseremus. Medericus quoque, Heduensis abbas, et ipse malarum tentationum uictor ac uirgo, monachum quendam assiduis incestę cogitationis oppugnationibus tantum non superatum, tunica sua induens periculo liberauit, ita ut ille deinde omnis huiusce molestię se expertem palam affirmare solitus sit.


1591. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

ab ineunte ętate solicite custodierat, Deo protegente nullius insidiis amittere potuit. Mulier quędam forma illius capta, cum ad ipsum impudenter irrumpere uellet, cubiculum aditu aperto intrare non potuit. Et culpę conscia ac terrore simul perculsa, ante ianuam excito episcopo crimen confitendo ueniam impetrauit atque abiit moerens, dum secum reputat, quantum malum est libido, ob quam pudicicię cultorem ne adire quidem digna fuerit. Et illum


1592. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_568 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum uidere et de illo uaticinari meruit. Didicisti incorruptę uiduitatis pręmium; disce et, quo sale, ne corrumpi posset, condita fuerit: non discedebat de templo, et ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. Venimus, ecce, cum uiduis in templum. Sed iam cum uirginibus etiam ipsa Sancta sanctorum ingred licebit, quando quidem illum, quem nec cęli cęlorum capere possunt, Virginis uterus tulit. Virgo electa


1593. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_569 | Paragraph | SubSect | Section]

se sanatam sensit. Cum super acutas testas ardentesque prunas nuda uolutaretur, minus poenam doluit quam nuditatis ignominiam. Quod scelus nec terra ferens intremuit, urbs concussa est, muri ruina prętoris asseclas oppressit ac, ne ipsi quoque in uirginem impietas impune cederet, equorum suorum calcibus dentibusque petitus periit. Ipsa autem uirgo, cum omnes uicisset cruciatus, ultro optauit mori et esse cum Christo. Quo annuente lęta decessit.


1594. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo uouerat castitatem. In Catharina uirgine uicti philosophi scientiam, patienter tolerata tormenta constantiam, rotarum fractio impiorumque percussio meritum testantur. Sed ne uirginalis quoque candoris ac puritatis deessent testimonia, de abscissę ceruicis uulnere lac, non sanguis effluxit. Exanime corpus angeli sepelierunt, monumentum oleo manat. Et, si tantus honos mortuę in terra, quanta beatitudo uiuentis in cęlo!


1595. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

quę perpetuę sese dedicat castitati. Maria Decegnies, puellula duodecim annos nata parentum (non sua) uoluntate cuidam Ioanni nuptui tradita, uitę districtione ac sanctitate commouit uirum, ut intactam dimitteret. In uirginitate ergo perseuerans, multa uirtute multisque miraculis celebris euasit. E uita decedenti Christus, angeli, apostoli in uisu apparuerunt. Quorum consolationibus


1596. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem in monasterio, sed nunquam domi castiorem uitam duxit. Haud dubium, quin castitatis merito tanta gratia illam donauerat Deus, ut etiam iis, quibus nubebatur, statim continentiam persuaderet. Rarissimum sane exemplum ac nescio, an a condito ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo. Semper quidem uirgo, sed tamen unius uiri coniux Kunegundis, Henrici imperatoris, fuisse dicitur. Denique uiro muliebri


1597. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo. Semper quidem uirgo, sed tamen unius uiri coniux Kunegundis, Henrici imperatoris, fuisse dicitur. Denique uiro muliebri constantię diffidenti ac zelotypo suspecta super candentes uomeres nudo, sed inoffenso uestigio ambulando castam se probasse. Eo amisso liberius Deo seruire potuit, non castius uiuere. In eadem ergo castitatis puritate perseuerans, nulli postea


1598. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_577 | Paragraph | SubSect | Section]

Quasdam autem etiam apud infideles reuerenter habitas legimus. Luceiam, Romanam uirginem, rex quidam barbarus nomine Ancias, cum captam stuprare uellet, Dei cęli sponsam esse audiuit, et ui abstinuit ac simul liberam fecit. Quin etiam ad Christum conuersus, cum ipsam Romę martyrio consumptam audisset, captiuę suę sorte incensus relicto regno Romam perrexit et pro uerę religionis assertione supplicia pertulit, magis iam


1599. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_577 | Paragraph | SubSect | Section]

sub uirili habitu latens proximi coenobii monachos adiret seque in eorum numerum solenni professione redigeret, dicta Smaragdus. Cur, inquies, unum fugiens tam multis se credidit? Quia eos, quibus se credebat, ęque ac se castos esse nouerat. Quem autem fugiebat, longe disparis uoti diuersique propositi erat. Neque tamen negare possum difficillimum esse foeminę cum uiris uersanti mentem integram gerere et inter scopulos nauigantem nulla


1600. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_579 | Paragraph | SubSect | Section]

* corr. ex. Apram catus est, ut ipsam e medio sublatam iam in tuto collocaret. Itaque tam lętus et alacer mortuam extulit, quam, ne uirginitatem in coniugium uerteret, anxius ac solicitus fuit. His exemplis et timere discat ancilla Christi, ut securior sit, et, si casus inciderit, uitam amittere optet prius quam castitatem. Satis hęc de uirginibus. Viduarum nunc nostrarum castitatem exponamus,


1601. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

unica prole suscepta cum uiro suo Antigono caste continenterque uixit. Cęterum illo defuncto, quoiniam ętas, forma, diuitię suppetebant, ad secundas nuptias urgeri coepit Theodosii imperatoris Augustęque suasionibus ac promissis. Quod quanquam amore erga ipsam summo agebatur, illa tamen indignans et castitate metuens, rebus occulte nauigio impositis, cum filia in Aegyptum nauigauit. Et in Thebaidem perueniens, filiam


1602. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

illis punitis Dei in filios Israhel ira placatur. Prima Sansonis uxor, quia ipso repudiato alium acceperat, simul cum patre igne combusta poenas dedit. Ipse Sanson secundę uxoris (ut scias, qualis bigamię euentus sit) dolis ac proditione periit. Tribus Beniamin pene internitione deletur ob uim illatam coniugi alienę. Dauid regem adulterii perpetratio ad innocentis et quidem de se bene meriti indignam compulit necem, ut intelligas illicitos


1603. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_587 | Paragraph | SubSect | Section]

offerente fleuerunt ieiunaruntque palam confitentes, quod Baalim et Astaroth idola coluissent, Dei sui cultu derelicto. Hac poenitentium afflictione placatus Dominus Philistinorum multitudinem in illos irruere paratam tonitru ac fragore exterruit, ut repente auersi terga darent. Filii uero Israhel eos fugientes persecuti ad internitionem conciderunt, urbes, quas amiserant, recuperarunt nec postea ab inimicis infestati sunt, quandiu uixit Samuel.


1604. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_588 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerit ab impietate sua. Iosaphat, rex Iuda, irruentibus aduersum se Moabitis et Ammonitis et Idumeis indixit ieiunium atque orauit. Omnesque de Iuda steterunt coram Domino cum paruulis et uxoribus ac liberis et in terram proni ado‑ *corr. ex Iudę rauerunt. Cantores pręcedentes exercitum Deo laudes personabant, cum illi, quos pertimuerant, in seipsos conuersi mutuis


1605. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_590 | Paragraph | SubSect | Section]

precatusque esset Deum, quem peccando irritauerat, exauditus est reductusque Hierosolymam et in regnum postliminio restitutus. Tunc simulachra, quę posuerat, euertit arasque destruxit et restaurato altari Domini uictimas ac pacifica immolauit suisque pręcepit, ut colant Dominum, Deum Israhel. In bonum denique ex pessimo mutatus est, in liberum ex servo, in regem ex captiuo, quia poenitens ac dolens ad Dominum clamitauit, eodem Domino per


1606. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_590 | Paragraph | SubSect | Section]

arasque destruxit et restaurato altari Domini uictimas ac pacifica immolauit suisque pręcepit, ut colant Dominum, Deum Israhel. In bonum denique ex pessimo mutatus est, in liberum ex servo, in regem ex captiuo, quia poenitens ac dolens ad Dominum clamitauit, eodem Domino per Esaiam dicente: In indignatione mea percussi te, et in reconciliatione tua misertus sum tui. Iosię regi Iuda, quoniam, cum Legis librum


1607. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_591 | Paragraph | SubSect | Section]

deflet ut suum. Et iam pręter modo dictos uideo etiam Danielem prophetam oppido quam solicitum atque anxium, non pro suis, sed pro populi peccatis, dum ea ueluti sibi communia confitetur et perinde misericordiam Dei implorat, ac si et ipse deliquisset. Video in ieiuniis, in sacco, in cinere illum sponte affligi, per tres hebdomadas lugere, panem desyderabilem non comedere et neque carnem neque uinum gustare neque unguento perfundi. Video, inquam,


1608. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_592 | Paragraph | SubSect | Section]

Niniuitę quoque, cum urbem suam post dies quadraginta euertendam audissent, prędicauerunt ieiunium, uestiti sunt saccis, rex ipse surrexit de solio, abiecit regia ornamenta et saccum induit seditque in cinere ac iussit, ne homines, iumenta, boues, pecora gustent quicquam usque mane utque unusquisque conuertatur a uia sua mala. Id uidens Deus auertit omnem perniciem illam, quam eis comminatus fuerat se illaturum. Quis ergo dubitet,


1609. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_592 | Paragraph | SubSect | Section]

quin a diebus Ioannis regnum cęlorum, uim patiatur et uiolenti rapiant illud, si etiam ante Ioannem hominum poenitentia mutare potuit Dei sententiam? Mardocheus ad Susa abductus, cum Aman Persę odio in ipsum ac simultate factum esset, ut rex Persarum Assuerus edicto iuberet interfici Iudeos omnes, qui Susis atque alibi in regno eius erant, uestimenta scidit, saccum induit, aspersit cinere caput, cum clamore et


1610. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_593 | Paragraph | SubSect | Section]

et eiulatu incessit. Illi etiam, qui per prouincias erant Iudei, ieiunauerunt cilioque et cinere pro stratu usi sunt. Et Deo propicio, cędes, quę in ipsos grassatura erat, uersa est in autorem Aman. Quodque ipse Mardocheo ac cęteris Israhelitis facere intenderat, hoc cum asseclis atque assentatoribus suis passus est. Tam cito misericors et iustus Dominus et eos liberat, qui in conspectu suo se humiliant, et illos punit, qui impie superbiunt.


1611. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_594 | Paragraph | SubSect | Section]

annos septem cum feris per deserta uagatus sit, foenum quasi bos comederit, ęstus, pluuias, uentos patiens absque tecto. Postquam tamen ille ad se reuersus agnouit mundanam potentiam non suum, sed Dei esse arbitrium, ac proinde confiteretur neminem esse, qui uirtuti eius possit resistere aut dicere ei: Quare sic fecisti? — ueniam meruit et sanitati regnoque restitutus ampliorem honorem adeptus est poenitendo quam fuit, quem amiserat


1612. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_596 | Paragraph | SubSect | Section]

iustificatus. Nunquid tantę istorum glorię, quantam assecuti sunt, te participem fore diffidis, si ipsorum imitatus fueris poenitentiam? Addamus tamen his complures alios, ut ex ipsa poenitentium frequentia multo stultior ac detestabilior appareat obstinatorum duritia. Marcellinus, pontifex maximus, Diocletiano et Maximiano persecutoribus, tormentorum immanitate perterrefactus, diis thura posuerat. Postea in Campaniam discedens, coram


1613. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_596 | Paragraph | SubSect | Section]

maximus, Diocletiano et Maximiano persecutoribus, tormentorum immanitate perterrefactus, diis thura posuerat. Postea in Campaniam discedens, coram octoginta episcopis astitit cilicio et cinere opertus, confitens peccatum suum ac petens pro eo ab ipsis sibi poenam indici atque decerni. Quibus arbitrium in pręsidem recipere nolentibus ipse in se sententiam tulit. Pontificatum deposuit, corpori sepulturam denegauit execrans eos, qui ipsum non


1614. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_596 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi poenam indici atque decerni. Quibus arbitrium in pręsidem recipere nolentibus ipse in se sententiam tulit. Pontificatum deposuit, corpori sepulturam denegauit execrans eos, qui ipsum non siuissent super terram putrescere ac dissolui. Et confestim Romam ad martyrium est reuersus, ultro exponens se suppliciis, quę modo expauerat. Decollati cadauer, insepultum iacuit timentibus Christianis uiolare pontificis interdictum. Sed


1615. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

Monachum, qui ęger de Scythiotico coenobio ad ciuitatem curationis gratis profectus in multo grauiorem animę suę morbum inciderat castitatem uertens in libidinem, cum puero, quem meretricio coitu sustulerat, reuersum ac in omnium uestrum conspectu scelus publice confitentem miserabiliterque lugentem Moyses abbas et ipse flens excepit atque dies aliquot cęllę carcere castigatum in statum pristinum ordinemque redegit. Et is, qui mortuus


1616. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_598 | Paragraph | SubSect | Section]

rapinis terram infestauerat, regnum rapuit cęlorum. Bauonem* quoque in Gallia ex prędone monachum factum accepimus, et qui in syluis uiatores despoliare solitus fuerat, postea in monasterio cęlla inclusum uixisse, manus ac pedes uinculis ferreis onerasse, ordeaceum panem cinere mixtum esitasse, carne uinoque abstinuisse, cilicium pro stratu, lapidem pro puluillo * corr. ex Banonem habuisse;


1617. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_603 | Paragraph | SubSect | Section]

dignam dixit. Ille id pro peccato apponi ratus, domum abiens pedem sibi amputauit. Postea reuersus, cur claudicaret, cum ab eodem rogaretur: Impleui — inquit — quod dignum iudicasti. Obstupuit hominis patientiam Antonius ac simplicitatem, qui seruandum sibi duxisset, quod increpationis causa dictum fuerat. Et pro illo Deum precatus, membrum, quod mutilatum erat, integrum fecit atque utroque pede ambulans abiit, qui uno uenerat. Profecto, qui


1618. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

presbyter, dum missę sacra conficeret, angelum Domini uidit, qui monachorum nomina in codice partim scriberet, partim scripta deleret. Visa ergo monachis explicans, eos peccato obnoxios comperit, quorum nomina subduci uidit. Ac tandiu cum illis lugens ueniam orauit, donec iterum apparens angelus etiam illorum nomina conscriberet, quorum ante deleuerat. Illi itaque, quantum moeroris prius conceperant, tantum deinde lętati sunt, cum post


1619. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

orauit, donec iterum apparens angelus etiam illorum nomina conscriberet, quorum ante deleuerat. Illi itaque, quantum moeroris prius conceperant, tantum deinde lętati sunt, cum post poenitentiam se quoque conscriptos in cęlis ac in libro uitę repositos agnouissent. Et hoc sane, quod modo, dicemus, exemplum magnę erga poenitentem misericordię indicium est. Theophilus, presbyter in Cilicia ab officio archidiaconatus per


1620. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

coepit et ad Beatam Dei Genitricem, Mariam Virginem, conuersus, auxilium cum lachrymis implorare. Igitur dies quadraginta in luctu iugique supplicatione peractis apparens Virgo moestum consolata est, salutem sperare iussit. Ac post triduum iterum apparens, peccatum ipsi dimissum nunciauit. Atque ille, ne tanta Dei erga peccatorem poenitentem pietas lateret, publice in ecclesia peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit,


1621. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

est, salutem sperare iussit. Ac post triduum iterum apparens, peccatum ipsi dimissum nunciauit. Atque ille, ne tanta Dei erga peccatorem poenitentem pietas lateret, publice in ecclesia peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit, ut miraculis nobilitatus sit. Beati sunt igitur, qui lugent, non mundi aduersa, non persecutiones, non corporis ęgritudinem, non suorum mortes, sed sua aliorumque peccata. Nihil


1622. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_606 | Paragraph | SubSect | Section]

audeat tanto proposito supplicio? Sed iam etiam foeminarum, quę Christum secutę sunt, poenitentiam parumper contemplemur, ut saltem pudeat nos, qui uiri sumus, isto uirtutis genere a foeminis uinci ac superari. Mulier illa de Euangelio peccatrix in aliena domo quęsiuit Saluatorem, quoniam in sua non habebat. Non enim habitat Deus in corpore subdito peccatis. Conscientię ergo stimulis acta, illuc, ubi Iesus


1623. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_609 | Paragraph | SubSect | Section]

proferre non ausa, orabat dicens: Qui plasmasti me, miserere mei! In tali labore triennio exacto Paulus, Antonii discipulus, in quiete uidit supra cęlum positum cubile auro gemmisque refulgens, arte ineffabili ac decore constructum. Et cum rogasset, an illud Antonio esset paratum, accepit non Antonio, sed Thaidi meretrici. Educta ergo de cęllę carcere, quintodecimo die migrauit ad Dominum et cęlestem thalamum feliciter possedit,


1624. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_612 | Paragraph | SubSect | Section]

Et: Facite fructum dignum poenitentię! Et: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur . Et: Intrate per angustam portam, quia angusta porta et arcta uia est, quę ducit ad uitam. Ac ne angustiis istis terreamur: Iugum meum suaue est — inquit Christus — et onus meum leue . Neque enim peccatorem ita delectant quies et ocium et delicię ut uere poenitentem labor, solicitudo uitęque


1625. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_612 | Paragraph | SubSect | Section]

uitęque asperitas. Hinc nanque regnum cęlorum uim patitur et uiolenti rapiunt illud. Ergo, si manus, pes, oculus scandalizat te, abscinde et proiice, id est, omnes corporis affectus ad uitia pronos per poenitentiam submoue ac repelle. Melius est sine his intrare in regnum Dei quam cum his mitti in gehennam ignis. Nisi enim conuersi fueritis, et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum cęlorum. Non est uoluntas — inquit —


1626. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_612 | Paragraph | SubSect | Section]

non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Quę enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Seculi autem tristitia mortem operatur . Idem monet ac dicit: Deponite uos secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desyderia erroris. Renouamini autem spiritu mentis uestrę et induite


1627. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_617 | Paragraph | SubSect | Section]

ministrabit nobis incorruptionem, immortalitatem, lętitiam sempiternam. * corr. ex cęlo Illud interea nobis erit pręcauendum, ne, postquam misericorditer suscepti clementem ac pium Dominum oblatis poenitentię muneribus adorauerimus, redire uelimus ad Herodem neue relicta Aegypto angelorum iam cibum comedentes, rursum ollas Aegyptias concupiscamus et iure de nobis prouerbium illud uentiletur:


1628. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_617 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentię nitrum recurramus, quando quidem etiam septuagies septies delinquenti uenia indulgetur. Sed et si cum hemorrhoissa peccatorum fluxu diutius contabuimus, cum illa quoque retro accedentes tangamus poenitentię ac fidei manu Domini fimbriam, et remedii uirtutem sentiemus. Quod si uel undecima hora patrifamilias operam locabimus, forsan ab eo non minus lucri, quam qui primo mane laborare coeperunt, referemus. Nunquam sera poenitudo


1629. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_618 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentiam et confessionem fuerit expiates, non admittitur in consortium sanctorum. Itaque illi, qui ob lepram separatus est, lex datur, ut habeat uestimenta dissuta, caput opertum, os ueste contectum utque contaminatum se ac sordidum clamet et solus habitet extra castra. Quę omnia non nisi magnę humiliationis signa sunt dolorem animi luctumque pręferentia. Per hanc enim purgantur peccata, lachrymisque et confessione humiliantis


1630. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_621 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ad sacerdotes nos mittit dicens: Infirmatur quis in uobis? Inducat presbyteros Ecclesię et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuabit eum Dominus. Ac ne tantum de infirmitate corporis curanda dictum putemus, adiungit: Et si in peccatis sit, remittentur ei . Statimque infert: Confitemini ergo alterutrum peccata uestra et orate pro inuicem, ut


1631. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_623 | Paragraph | SubSect | Section]

gloriaberis in miserationibus illius. Caueat pręterea sacerdos, ne qua nimis acerba increpatione conturbet confitentem, et uulnus, quod leni fotu curandum est, durius contrectans exasperet ac suppurare cogat, ne forte et ipsi contingat, quod contigisse seni cuidam in Aegypto refert Ioannes Cassianus. Qui monachum adolescentem cum in confessione audisset libidinis incentiuis identidem urgeri, immoderata


1632. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_623 | Paragraph | SubSect | Section]

cogitationibus patere potuerit. Sed mox ipse iusto Dei iudicio eadem tentatione tam uehementer inquietari coepit, ut et hic senex, sicut et ille iuuenis, iam ad seculum redire secum in animo uersaret, Cęterum sapientia ac sanctitate pręditus Apollo abbas, iuuenem uultu demissum cernens, cum tristitię causam didicisset, blanditer consolatus est, docens non esse malum foeda cogitatione impugnari, sed uinci; nam se quoque idem sępe passum,


1633. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

comperit fleuitque hubertim. Mox chartam illam super iacentis pectus deponens cum tandem sustulisset, id quoque in ea, quod residuum erat, abolitum deprehendit. Hinc nosse licet, quantum prosit confitenti bonum ac sanctum habere auditorem, cuius merita sibi ad ueniam facilius pleniusque assequendam suffragare possint. Quod uero, ut dictum est, per sacram confessionem abolitio fiat peccatorum, etiam quotidianis experimentis


1634. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_626 | Paragraph | SubSect | Section]

uerum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Altera quippe crimen suum, quantum potest, cęlat nec tamen ab eo discedit; altera uero detegit, cui oportet, ac reuelat et confitendo poenitendoque diluit atque iterum eo delabi, ubi confundi necesse est, cauet. Qui ergo (ut Salomon sapientia plenus ait) abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et


1635. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_626 | Paragraph | SubSect | Section]

publicabuntur mundo: amicis, inimicis, uiris, mulieribus, omnibus angelis, omnibus sanctis uidenda coram exponentur. Nihil tunc absconditum erit, quod non reueletur, nihil occultum, quod non sciatur, nisi quod ante confessione ac poenitudine fuerit abolitum. Pandentur ex cordibus multorum secretę cogitationes, dicta factaque in aperto erunt, dicente Domino per prophetam: Reuelabo pudenda tua in facie tua. Sed omni etiam reuelatę turpitudinis


1636. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_629 | Paragraph | SubSect | Section]

cibo isto leuissimo. Ipse itaque, qui manducari potarique uoluit, sapere etiam sumentibus se ita uoluit, ut omnem prorsus excusationis occasionem de medio auferret, qua dicere quis posset sibi horrendum fuisse ori ac dentibus admouere corpus Christi uiuum ideoque iungi communicarique noluisse. Sic igitur se nobis offerens, infirmitati nostrę prudenter cessit et simul saluti clementer consuluit, ne cibum sumere timeremus, cuius pastu


1637. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

intra pupillam oculi oppidum aliquod uidetur uel mons. Repręsentatio tamen ibi est sicut in speculo, non ueritas. In sacramento autem tota substantię Christi magnitudo est, quam non loci spacio metimur, sed ui naturę. Ac ne forte ideo spacium illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes, sua specie plenum est: species in loco, substantia in natura est. E cęlo quoque ad altare, id est, ad terram usque delabendo moram non


1638. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

suis manibus formauerat, ipsa coxerat. Tunc pontifex ęgre ferens infidelitatem mulieris orauit Dominum, et panis species uersa est in speciem carnis. Rursum orauit, atque ubi pristina sacramento facies rediit, credenti iam ac poenitenti illi obtulit. Experimento credidit mulier. Quod si absque eo credidisset, multo maius fidei sibi meritum accessisset. Beati enim, qui non uiderunt, et crediderunt. Stephanus, presbyter


1639. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

crediderunt. Stephanus, presbyter Constantinopolitanus, caput foeminę hostia sacra contingens, ab ea demonem, a quo uexabatur, expulit. Quę liberata dixit sibi tunc uisum fuisse, quod ille puerum nudum ac uiuum uertici supponeret suo. Dubitari posset, ne commentum confixerint, si secuta sanitas non faceret fidem. Panem quippe malignus ille spiritus minime timuisset, sed ipsum ferre nequiuit, qui panis figuram nobis pręfert.


1640. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_639 | Paragraph | SubSect | Section]

hęc ipsa sacramenta a Domino sapientię luce illustrando nonne scriptum est: Cibauit illum pane uitę et intellectus, et aqua sapientię salutaris potauit illum. Ac ne plura enumerando nimius sim, hęc uerissima sanctorum communio est, hoc felicissimum glutinum, quo Domino nostro copulamur et, ut ita dicam, inserimur atque incorporamur, ueluti capiti membra. Ait enim:


1641. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_372 | Paragraph | Section]

ferat. Non miseraberis ei — inquit — sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges! Ac ne facile delatoribus credamus aut rumoribus incertis ad iudicandum compellamur, diuina sancitum est lege: Non stabit testis unus contra aliquem, quicquid illud peccati et facinoris fuerit, sed in ore duorum aut


1642. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_375 | Paragraph | Section]

ergo in Aegyptum, ubi se putabant tutiores, ibi citius a Caldeis oppressi sunt, et qui mendacem prophetam iudicauerant, sibi magis quam illi credentes, in interitus sui foueam corruerunt. Quod nos defugientes, fidelium ac prouidorum consultorum monitis discamus acquiescere, non ea temera diiudicare. Salomonis quoque sententia est: Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in nouissimis tuis!


1643. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_380 | Paragraph | Section]

quem irreprehensibilem totius reliquę uitę institutio testabatur. Ab hac impudicicię nota Daniel, Aegyptius abbas, miraculo se expediuit. Cum enim rogatus rustici cuiusdam domum adiisset, uxori eius diu infoecundę ac sterili sobolem oratione a Domino impetrauit. Vicini uero tumescente uentre mulierem cernentes, quam olim de marito nunquam grauidam factam nouerant, de abbate concepisse putauerunt. Postquam ergo peperit, Daniel omnibus ad


1644. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

Tudertinę urbis episcopum, infamię probro lacessiuit. Per ipsum nanque ab homine expulsus peregrini formam assumpsit et cum clamore incedens passim queri coepit, quod Fortunatus episcopus (qui ab omnibus hospitalis ac pius existimabatur) se ab hospitio suo cum iniuria exturbasset. Hunc quidam malignis rumoribus nimis credulus, ac simul ut munificentiorem episcopo se ostenderet, domi suę accepit. Sed dum una cum illo ad ignem sedens


1645. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

assumpsit et cum clamore incedens passim queri coepit, quod Fortunatus episcopus (qui ab omnibus hospitalis ac pius existimabatur) se ab hospitio suo cum iniuria exturbasset. Hunc quidam malignis rumoribus nimis credulus, ac simul ut munificentiorem episcopo se ostenderet, domi suę accepit. Sed dum una cum illo ad ignem sedens (frigus enim erat) Fortunato licentius detraxisset, animaduertit consessorem suum nusquam comparere et


1646. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_383 | Paragraph | Section]

etiam esse Domini sententiam dicentis: In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini. Nam si nosmetipsos (ut Apostolus inquit) iudicaremus, non utiquc iudicaremur. Ac ne foeminas prętermittendo ab hac iudicandi culpa uindicare uideamur, Raguelis ancilla Sarram, eius filiam, septies uiduam et adhuc uirginem, uirorum suorum interfectricem ausa est appellare. Quos tamen Deo uolente a


1647. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

- inquit- homo non percipit ea, quę sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur. Spiritalis ergo, qui iudicat omnia, iudicet sane, sed aperta ac manifesta et de quibus dubitare non est, quo animo fiant cuiue fini dirigantur. Quę uero bonę malęque intentioni communia sunt quęque uel adhuc occulta latent uel futura nesciuntur, ea diuinare nisi ex reuelatione non


1648. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

libro tuo, quem scripsisti. Et tamen sibi insultantes in deserto sępe expauerat, ita ut diceret: Adhuc modicum, et lapidabunt me. Dissidii ergo et simultatum oblitus, nisi impune dimittantur, simul optat mori. Ac ne forte ideo illis gratiam ab eo quęsitam putemus, ut supersint, quibus ipse pręsit, iam Dominum audierat pollicentem sibi: Faciam te in gentem magnam. Sed maius existimauit pro malo reddere bonum quam


1649. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

fugeret, filii Absalonis factionem timens, et Baurim usque uenisset, inde egressus Semei, Gerę filius, de cognatione Saul, per montis crepidinem ex latere incedens ausus est maledictis et lapidibus incessere, uirum sanguinum ac uirum Belial compellans aliaque multa in illum congerens tam petulanter quam temere. Qui cum rege erant, ad ulciscendam iniuriam concitantur, sed ab ipso, cui irrogabatur, inhibiti sunt. Et: Dimittite eum


1650. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a seruis, et ab iis quidem, quos saluare uenerat ac de maledictione, cui addicti ab initio erant, in benedictionem gratiamque uindicare. Poterat in uno oculi ictu simul perdere omnes, nequid mali ab eis pateretur, sed ultro obtulit sese, ut nos per sui corporis sacrificium


1651. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_391 | Paragraph | SubSect | Section]

illud in Apocalypsi absoluemus, ubi sancti martyres ad Deum clamant: Vsque quo, Domine, sanctus et uerus non iudicas, et non uindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? Hoc quidem perinde est, ac si dicerent: Da iam, ne ultra sanguinem nostrum sitiant persecutores nostri, sed ad te conuertantur et salui fiant. Itaque uindicta ista, quam implorant, non impatientię est, sed amoris, non inimicicię, sed pietatis. Quod


1652. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_395 | Paragraph | SubSect | Section]

industria, non ex culpę castigatione egisse, ut scilicet ipsa patientię uirtus cęteris, quibus adhuc incognita erat, exemplo foret. O inuicti animi iuuenem! Percussus in maxilla ita stetit, ut prębere uideretur et alteram ac dicere: Posui faciem meam ut petram durissimam, et scio, quoniam non confundar. Idem Cassianus Pafnutii quoque presbyteri, impubis adhuc, patientiam commemorat dicens: Quod cum inter


1653. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

referunt. Diu attonitus hoc audito stetit Pafnutius neque ausus est negare, quod tam aperto affirmabatur indicio, et ut sibi poenam, qua satisfaceret, imponerent, rogauit. Inde uero egressus per duas hebdomadas ieiuniis ac fletu sese afflixit nec interim ad communionem accedere pręsumpsit, sed tandem in limine ecclesię coram prostratus ueniam petiit, cum innocens esset. Tunc demum Dei iudicio factum est, ut eius ignominię autor demone


1654. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

nec interim ad communionem accedere pręsumpsit, sed tandem in limine ecclesię coram prostratus ueniam petiit, cum innocens esset. Tunc demum Dei iudicio factum est, ut eius ignominię autor demone arreptus nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui cum diu multumque uexatus a sanctissimis uiris curari nequiuisset, postremo ipsius Pafnutii oratione curatus est. Sicque mitis ac modestus adolescens iam labefactatam honestatis et sanctimonię


1655. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ut eius ignominię autor demone arreptus nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui cum diu multumque uexatus a sanctissimis uiris curari nequiuisset, postremo ipsius Pafnutii oratione curatus est. Sicque mitis ac modestus adolescens iam labefactatam honestatis et sanctimonię famam patientia sua reparauit, pietate auxit, dum et inculpatus tolerat et offensus miseretur. Sed nequis ab ingratis saltem per impatientiam subtrahenda


1656. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

uitium emendaret, ne grauiorem animi quam corporis lepram incurreret. Itaque, cum admoniti tranquillius manere simul coepissent, Eulogius dies quadraginta superuixit, leprosus die tertio post eum obiit. Pius ergo ac patiens Eulogius consilio saniore usus geminę tandem uirtutis diademate meruit coronari. Quod nequaquam meruisset, si illum, quem languentem misericorditer acceperat, ingratum impatienter repulisset. Iunxit


1657. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

se in eos Deo ulciscente commissum luituros. Inde ergo ursinę cędis rei repentino leprę morbo confecti, paucos post dies uersis in saniem corporibus contabuere. Tunc, qui ursi necem doluerat, horum inopinatam mortem moerore ac lachrymis inconsolabiliter prosequi coepit, seipsum reprehendens, quod pius in beluam, impius in proximum fuerit, quod illi ursum, illos ipse peremerit, quos ita ac seipsum diligere debuerat. Postremo intantum eum poenituit


1658. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ursi necem doluerat, horum inopinatam mortem moerore ac lachrymis inconsolabiliter prosequi coepit, seipsum reprehendens, quod pius in beluam, impius in proximum fuerit, quod illi ursum, illos ipse peremerit, quos ita ac seipsum diligere debuerat. Postremo intantum eum poenituit uerba uindictę protulisse, ut, si fieri posset, sua morte illorum, qui consumpti fuerant, uitam redempturus uideretur. Itaque semper flebat, fletu ipso ostendens ne


1659. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_398 | Paragraph | SubSect | Section]

Idem autor Mutii abbatis patientiam scriptis commendans ait: Cum suscepto religionis uoto filium quoque paruulum secum ad coenobium adduxisset, de industria puer male a fratribus accipiebatur, coram patre subinde cęsus ac sępe per capillos tractus, ob hoc solum, ut patris in eo constantię periculum facerent. Ille ergo neque fratrum uerberatione neque unici filii iugibus pene lachrymis moueri poterat, ut uultu saltem


1660. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

nobilis, sed nobilior uitę humilitate, cum ne ipsa quidem, quę omnia contempserat propter Christum, morsu hominum carere posset, nihil quicquam moleste ferebat. Cumque audisset se quorundam iudicio stultam ac mentis emotę reputari: Theatrum - inquit - facti sumus mundo et angelis et hominibus; nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus. Elizabeth, Pannonum


1661. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

Athanasio, quod eam tandem sibi delegisset contubernalem, cui pro malo bonum, pro iniuria beneficium reddere assuesceret. Nam se ab illa priore, quoniam mitis et mansueti ingenii erat, officiis fuisse superatam. Sancta ergo ac prudens foemina eam sibi consciuerat sociam, quam non tantum liberaliter alendo pietatis meritum consequi posset, sed etiam constanter perferendo patientię adipisci mercedem. Quota quęque est, quę talem non abdicasset


1662. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_401 | Paragraph | SubSect | Section]

timeret, qualem ista, ut huberiorem beatitudinem promereri posset, elegit? Pręter hęc iam dicta exempla operęprecium est pręceptorum quoque idem iubentium meminisse, ut, quod recte ac sapienter factum credimus, auidius imitemur. Scriptum in Leuitico est: Non quęras ultionem nec memor eris iniurię ciuium tuorum. Et in Prouerbiis: Qui dissimulat iniuriam, callidus est. Vir iracundus


1663. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_401 | Paragraph | SubSect | Section]

sum. Quod unde assecutus fuerit, alibi confitetur et ait: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in ęternum mihi est. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Ac se demum talem ostendens: Cum iis — inquit — qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. In Euangelio quoque clamat Dominus: Beati mites, quoniam ipsi


1664. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_401 | Paragraph | SubSect | Section]

Beati estis, cum maledixerint uobis homines et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Profecto, talia ac tanta patientię pręmia quisquis digne perpenderit, facile contemnet omnia, gaudebit in persecutionibus et contumelias ducet pro deliciis. Et, si idem mala etiam, quę iracundis et impatientibus proposita sunt,


1665. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_402 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad hanc eandem uirtutem capessendam Thessalonicenses inuitat dicens: Patientes estote ad omnes et uidete, nequis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini inuicem et in omnes. Ac nequis aduersantium molestiis carere se glorietur, ad Timotheum inquit: Omnes, qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Ex quo potius timendum est illis, ne non satis religiose uiuant, quos


1666. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_405 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Vulturnum peruenissent, nulla ui equos, ut fluminis uada intrarent, cogere potuerunt. Et memores iniurię, quam Dei seruo intulerant, regressi sunt, ut equum suum sibi restituerent. Sed cum ipse omnino abnueret recipere ac diceret eo sibi opus non esse, inuitum superimposuere et protinus remeantes locum, ubi prius substiterant, recto cursu pertransierunt. Quia ergo Libertinus non modo non repetere ablata, sed nec recipere restituta uolebat,


1667. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_406 | Paragraph | SubSect | Section]

uenerabili apud Reatinam ciuitatem patre, patientię uirtus enituit. Qui cum ex agello (quem unicum habebat) messem ad aream congessisset et quidam bonorum persecutor igne supposito ipsam incendisset, accurrenti discipulo ac succlamanti: Vę, uę, pater Stephane, quid tibi accidit? Immo uę illi- inquit- fili, per quem accidit. Nam mihi nihil accidit mali. Etenim nihil omnino malum esse arbitrabatur pręter peccatum. Itaque illi, qui damnum


1668. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

affecerant. Idem animus in condonando Mamertini, apud Antisiodorum monasterii sancti Germani abbatis, fuit. Qui ursum ad rapiendas oues uentitantem, cum in laqueos, quos monachi tetenderant, incidisset, miseratus exoluit ac dimisit, tantum iubens, ne ultra sibi suisque damno esset. Si ergo sanctissimi uiri bestiis quoque, a quibus rerum suarum deductionem factam nouerant, ignoscendum duxerunt, quomodo nos non ignoscemus hominibus?


1669. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

erripuerant atque a pueritia ad adultam usque ętatem educauerant. Demum ipsam, quam apud Traianum habuerat, militię dignitatem rursum recepit. Sed maius his omnibus postremo sub Hadriano assecutus est: cum coniuge simul ac liberis martyrii coronam, ut, quos pręter spem uiuos in terris reperisse lętabatur, cum eisdem etiam uiueret in cęlo. Bernardus, Clareuallensis abbas, cum ducenta argenti pondo sibi ad impensas


1670. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

si meminerimus, quanto ad peccandum propensiores existant, qui corpore sano sunt, minus molesta erit infirmitas. Orandum autem esse pro infirmo et Dominus docuit, suspiciens in cęlum, cum surdum ac mutum hominem curare uellet. Nec solum suspexit, sed etiam ingemuit, ut precaturi mentem simul cum oculis ad Deum dirigere discant. Paralytico, priusquam sanitatem concederet, peccata dimisit, ut, quia propter peccata in


1671. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

proh nefas!- cęcitatem horremus, cum tantam beatitudinem cęci cernere possint et, qui inoffensos oculos habent, difficilius assequi soleant. Maiolus, Cluniacensis monasterii monachus, cęcus erat. Et tamen sapientię ac sanctitatis merito factus est abbas Matiscensis. *corr. ex Maticensis Nec sua ipsi obstitit cęcitas, quin alios cęcos curaret. Surdos insuper mutosque et claudos sanauit, procul dubio


1672. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

Matiscensis. *corr. ex Maticensis Nec sua ipsi obstitit cęcitas, quin alios cęcos curaret. Surdos insuper mutosque et claudos sanauit, procul dubio sanaturus et seipsum, nisi multo plus emolumenti ac fructus percipere se sciret ex eiusmodi imbecillitatis toleratione atque patientia. Itaque cęcus quidem uixit, sed miraculorum fama uidentibus illustrior fuit. Ad Vbaldum, Eugubinę urbis episcopum, quoniam et ipse


1673. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

uerendas corporis partes exhulceratas taboque diffluentes haberet, curationem quidem non recusauit, sed dum curatur, maioris patientię prębuit exemplum, desectiones a chyrurgo passus nullo emisso eiulatu, nullo edito gemitu, ac si omnino doloris uim non sentiret. Ad hęc eiusmodi ęgritudine affectus, non intermisit manuum laborem, de palmarum foliis funiculos contorquens, non spiritalis exhortationis curam, semper eorum, qui in eo ad se


1674. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

qui in eo ad se conuenissent, saluti consulens. Ita magnam langoris molestiam maiore uirtutum meditatione uincebat, animo etiam fortior quam corpore debilior. Beniamin eremita aquę intercutis morbo uehementer laborabat. Ac ne hoc illi ob delicta datum crederes, alios infirmos oratione sola curauit. Eis uero, qui infirmitatem eius miserabantur, e diuerso supplicare solebat, ne corporis sui, sed animę curam haberent ueniamque a Domino sibi


1675. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_418 | Paragraph | SubSect | Section]

angelorum cantus audiuit, merito mortuus odore suauissimo fragrauit. Quibus indiciis consyderatum est, quantam illi beatitudinem ęquanimiter tolerata infirmitas attulisset, quantum iam felix esset, qui, dum uiueret, tam miser ac tam miserabilis putabatur. Dunstanus ante morbum ab Elphego, Ventano episcopo, necessario suo, nullis hortatibus, ut monachum profiteretur, compelli poterat. At uero febre correptus, mox, ut conualuit, ultro ad


1676. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

rediret, secum quęrere coepisse, sanitasne corporis an imbecillitas ad animę salutem magis cessura esset; et rursum sancti aram repetisse orasseque, ut, quod sibi ad beatitudinem adipiscendam accomodatius esset, id eueniret; ac statim eodem implicitum fuisse morbo. Virtus ergo — ut Apostolus inquit — non in sanitate, sed in infirmitate perficitur. Nunc debilioris quidem sexus nec tamen debiliora


1677. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

referebat. Nihil itaque illi obfuit fracti corporis ęgritudo, cum tantum animo ualeret. Aplaidem quoque uirginem toto corpore saniosam apud Tudotum, Gallię urbem, fuisse constat, tantę tamen apud Deum gratię ac meriti, ut per annos multos infirma nullo alio cibo uixerit pręterquam sacrosanctę eucharistię pane, in spiritu rapta damnatorum poenas beatorumque gloriam uiderit, quęque diuersis per orbem locis agerentur, scierit


1678. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo alio cibo uixerit pręterquam sacrosanctę eucharistię pane, in spiritu rapta damnatorum poenas beatorumque gloriam uiderit, quęque diuersis per orbem locis agerentur, scierit atque interdum futura prędixerit. Si tot ac tanta cum langore possunt uenire bona, quis illi pręferre audet sanitatem? Quę si pręferenda esset, haud dubium, quin diutissime illa perfrui sanctos suos Deus concederet nec ita frequens apud eos esset ęgrotationi


1679. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

atque infirmitas, Petrus apostolus documento est. Qui Tito discipulo interroganti, cur Petronillam, filiam suam, diutius ęgrotare pateretur, cum aliis male affectis repente sanitatem induceret, ita illi expedire respondit. Ac ne dissimulare impossibilitatem uideretur, iussit eam surgere et ipsis discumbentibus ministrare. Exurrexit sana et, ut perfuncta est officio, rursum patris iussu ad lectulum pariter ac morbum rediit. Aegrotando igitur


1680. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

induceret, ita illi expedire respondit. Ac ne dissimulare impossibilitatem uideretur, iussit eam surgere et ipsis discumbentibus ministrare. Exurrexit sana et, ut perfuncta est officio, rursum patris iussu ad lectulum pariter ac morbum rediit. Aegrotando igitur didicit uirginitatis amare puritatem, ita ut postea sanata mori pręoptaret quam Flacco prętori nubere. Quare non modo patienter ferenda ęgritudo est, uerum etiam appetenda,


1681. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_422 | Paragraph | SubSect | Section]

tam uastam horrendamque calamitatem, que non ęquo animo perferetur, si ęterna cogitabimus. Caput V / DE PATIENTIA MARTYRVM SEXVS VIRILIS Aeterna ac cęlestia secum meditando fortissimi Christi milites — ut postremo de martyrii patientia disseramus — omnia tormentorum genera facile contempsere. Non sunt enim condignę passiones huius temporis (ut Apostolus inquit) ad


1682. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_424 | Paragraph | SubSect | Section]

religionis ab infidelibus ridendę ludibrium, Spiritus Sancti instinctu tibiipsi mortem consciuisti, ferro te feriens et de arduo loco in pręceps mittens et erumpentia uiscera manibus propriis direpta in turbam proiiciens ac Deum tuum inuocans, ut illa tibi iterum redderet, futurę resurrectionis spe certissima ipse stabilitus. O incredibilem animi tui fortitudinem! Terruisti tyrannum nihil tuę uitę parcens, dum Dei consulis honori. Sensit


1683. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_425 | Paragraph | SubSect | Section]

Hęc de ueteribus; ad noua ueniamus! Ioannes, pręcursor Domini et plus quam propheta et quo non surrexit maior inter natos mulierum, Herodis Antipę iussu in gratiam adulterę carceri mancipatur obtruncaturque ac medius inter Legem et Euangelium, huius initium, illius finem sanguine suo consecrat. Post illum primitię mortuorum, Dominus noster Iesus Christus ludibria, maledicta, conuitia, multa horrendaque supplicia et


1684. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_425 | Paragraph | SubSect | Section]

sanguine suo consecrat. Post illum primitię mortuorum, Dominus noster Iesus Christus ludibria, maledicta, conuitia, multa horrendaque supplicia et ignominiosissimam crucis mortem sustinuit, ut, pro quibus ipse uolens ac libens talia patiebatur, eosdem ad patiendas martyrii poenas suo excitaret exemplo; iam tum dux inclytissimus milites suos non armis muniens, sed toleratione confirmans, cum diceret: Nolite timere eos, qui occidunt


1685. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_426 | Paragraph | SubSect | Section]

pendens quoque Christum plebi astanti prędicaret, donec ingenti luce circumfusus emisit spiritum illos in tenebris relinquens, qui increduli in ipsum sęuierunt. Philippum apostolum Hieropoli, Phrygię urbe, crucifixum ac lapidibus interemptum constat, Bartholomeum apud Armeniam in oppido Albano uiuum excoriatum decollatumque; Ioannem apostolum Romę in feruenti oleo decoctum nec tamen lęsum Christo protegente, qui sic eum uoluit manere,


1686. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

securi percussum; Barnabam, gentium apostolum Salamine a Iudeis comprehensum atque igni consumptum. Profecto nisi summa et pręclara esset martyrii gloria, nunquam Christus apostolos suos (quos pręter omnes dilexerat) tanta ac talia pati permisisset. Sed beati — inquit — qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum uos oderint homines et cum separauerint uos et


1687. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_428 | Paragraph | SubSect | Section]

ne pueri quidem timuerunt. Conon cum paruulo filio apud Isauriam sub Aureliano imperatore passi sunt. Hi iubente Domitiano pręfecto primum in craticula extenti oleoque peruncti, deinde ad sartaginem translati torrentur ac friguntur. Postremo cum magis torqueretur tyrannus, quod tam diris mortiferisque suppliciis neque cederent neque consumi possent, constructa copiosiore pyra superiniecti expirant. Cur autem sicut alia, ita et


1688. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_429 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam strenue contra dolorem decertassent, ad percipiendas iam martyrii coronas euocauit. Mori non poterant, donec multiplici cruciatu probaretur tolerationis uirtus; probatam autem remunerari restabat. O sapientem pariter ac pium patrem, qui ipsum, quem genuerat, secum pro Christo cruciari sustinuit, ut secum cęlo inferret. Vitus puer septem tantum annos natus, ab impio patre, ne Christum sequeretur, nullis minis uerberibusque coerceri


1689. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_430 | Paragraph | SubSect | Section]

audacter tamque perseueranter in terra positus inuocauerat, feliciter iungi meruit in cęlo. Eadem Diocletiana persecutione Eustratius apud Auraricenos a Lysia pręside equuleo a terra suspensus fumo suppositi ignis ac uapore torquetur, depositus cęditur et toto corpore plagis confecto, quo magis doleret, sale aceto diluto confricatur. Deinde pedibus perforatis, ne effugere posset, e Satalia ciuitate, ubi hęc primum passus est, ad Auarim


1690. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_431 | Paragraph | SubSect | Section]

idolatras suis oppressit ruinis. Pręsides territi fugam fecere. Cessante autem timore, sed perseuerante perfidia, martyrem idolis thura adolere nolentem uirgis ferreis cędi iubent et facibus ad latera admotis ustulari ac demum capite truncari. Sic extinctum corpus, ne a Christianis honore sepulturę afficeretur, in theatro feris laniandum datur, sed a nulla lęditur. Flaccus uero, qui pertinacius in Gregorium sęuierat, eadem hora


1691. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_435 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi remunerand? uirtutis tempus id requireret. Tunc mori miles Christi permissus est, cum per patientię merita iam ad immortalitatem transferri debuit. Quid de te dicam, Prime Stephane, pontifex maxime ac martyr insignis? Tu ad Martis templum perductus, ut aut sacrificares aut poenam capitalem subires, tanti istud periculum fecisti, ut bellatoris Dei, immo diaboli templum funditus euerteres ac solo ęquares. Te enim Iesum


1692. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_435 | Paragraph | SubSect | Section]

Prime Stephane, pontifex maxime ac martyr insignis? Tu ad Martis templum perductus, ut aut sacrificares aut poenam capitalem subires, tanti istud periculum fecisti, ut bellatoris Dei, immo diaboli templum funditus euerteres ac solo ęquares. Te enim Iesum inuocante idoli ędes corruit et cultores suos, qui te ad impietatem urgebant, conterritos in fugam uertit. Valerianus quoque cęsar tua expauefactus uirtute, ad te unum occidendum, ad te,


1693. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_437 | Paragraph | SubSect | Section]

peregit martyrium. Et dum feriretur, terra tremuit plurimique conuersi idola reliquere, tam immania tormenta nihil formidantes, dum Christum sequuntur. Sed ut his tam fortibus ac tam fidis exemplis aliquod imbecillum atque infidele et fidelibus cunctis maxime cauendum interseratur, legimus Decio imperatore quendam Nicomachum nomine in urbe Troade fuisse, qui, dum a proconsule Opimio torqueretur,


1694. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

Non est, quod iustorum nece glorieris; eos occidisti, qui occidi optarunt, ut Christo fruerentur. Nihil illis felicius contingere potuit quam te inimico uti. Irascere igitur et, quantum uis, debachari ac sęuire perge, dum magis nocere ignoscendo queas quam puniendo. Hinc quidem Tiburtius et Valerianus, cum ab Almachio, urbano prętore, in uincula coniecti rogarentur, cur principum sententiis damnatos honore


1695. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

inexcusabilior esset peruicacia. Victorem martyrem Maximianus apud Massiliam iniecto pedibus fune raptatim trahi mandauit atque ita uexatum tantumque non exanimem in carcerem trudi, ubi ille diuino splendore refocillatus ac refectus carceris custodes ad Christum conuertit eosque in fide stabiles imperator capite cędi pręcepit; porro Victorem in equuleo tolli fustibusque et nervis duriter cędi ac rursum in uincula coniici. At ipse, cum


1696. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

trudi, ubi ille diuino splendore refocillatus ac refectus carceris custodes ad Christum conuertit eosque in fide stabiles imperator capite cędi pręcepit; porro Victorem in equuleo tolli fustibusque et nervis duriter cędi ac rursum in uincula coniici. At ipse, cum simulachrum Iouis ante se constitutum adorare iuberetur, id abominatus pede statuam euertit. Iacuitque resupinatus Iuppiter suis etiam ridendus cultoribus. Cęterum Maximianus


1697. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_440 | Paragraph | SubSect | Section]

nequiuit. Victorem igitur, cum pedem illi prius abscidisset, molendini rota subiectum conteri et adhuc spirantem gladio feriri iussit. Et hic quidem martyr efficitur, sed euersi Iouis ignominia non aboletur. Ac ne imperator quidem tantum uirium fuit, ut torquendo hominem fidem extorqueret. Et quem uincere non potuit, interemit. Hadrianus martyr Nicomedię passus, cum esset militum pręfectus, cernens nostrorum in suppliciis


1698. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_440 | Paragraph | SubSect | Section]

Mulier coniugium uiduitate mutare pręoptavit, ut maritum martyrem uideret, cum illo simul cupiens torqueri, cum illo mori. Dorotheus et Gorgonius etiam ipsi Nicomedię passi sunt. Quos, quia inter Romanos milites uirtute ac nobilitate pręcellebant, Diocletianus primum largitione et blanditiis auertere nixus est. Obi id param processit, quęstione torquere coepit; equuleum, flagra, ungulas in eos experitur additque uulneribus dolorem, ea sale


1699. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_441 | Paragraph | SubSect | Section]

candenti lamina mutilatis cruribus insistere cogitur, in foueam multę altitudinis iactatur, sed et inde membris omnibus ab angelo redintegratis uiuus incolumisque educitur. Post hęc uenenum sibi propinatum sine noxa hausit ac mortuos quosdam precationibus ad uitam reuocauit. Quo quidem miraculo plurimi ad Christum conuersi mota seditione in regem impetum faciunt et frustra fugere conantem occidunt. Nicetas* *corr. ex


1700. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_445 | Paragraph | SubSect | Section]

ut abiret, hortantur. Cęterum ipsa, ne stans in limine uictorię pedem referendo pręmium amitteret, nusquam discessit. Postero igitur die Quintiani iussu super prunas testis permixtas aliquandiu uolutata torretur, simul ac laceratur. Fluenteque hubertim cruore ignis extingui coeperat, cum tam immane facinus terra non ferens intremuit, pars muri quassata Quintiani asseclas opressit ruina. Virgo rursum carceri reddita, cum


1701. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_448 | Paragraph | SubSect | Section]

uitam hanc cum ęterna commutauit, parata quidem pro ueritatis assertione omnia perpeti supplicia, nisi ab iis illam Dominus protexisset, multorum consulens saluti, dum uni parcit, ipsam tamen sic pręmiis afficiens martyrii, ac si poenis martyrii esset consumpta. O felicem uirginem, quę non sentit tormentorum cruciatus et recipere meruit pręmium. Dorothea uirgo, Cęsareę, Cappadocię oppido, pro Christi nomine a Fabricio pręfecto diu torta,


1702. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_454 | Paragraph | SubSect | Section]

eos, sicut probatur aurum. Hi sunt, ut in Apocalypsi legimus, qui uenerunt de tribulatione magna et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius; et qui sedet in throno, habitabit super illos. Non esurient neque sitient amplius, neque cadet superillos sol neque ullus ęstus, quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et


1703. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_455 | Paragraph | SubSect | Section]

quisquis hac etiam in parte sanctorum exempla diligentius inspexerit accuratiusque obseruauerit. Iam a principio coluber tortuosus diabolus humano generi infensus, in primos homines inuidię suę uirus uomere coepit, ac ligni a Deo uetiti usum suadens: Nequaquam moriemini- inquit — sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Mendaci professione pellexit eos ad peccandum, et illi diuinum transgressi mandatum,


1704. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

Et patientię uirtute tanto est factus clarior, quanto calamitosius oppresus. Constat igitur aduersos interdum casus diaboli calliditate prouenire, ut hominem ad impatientiam trahat, quem prosperis in rebus modestum, pium ac Deum timentem uidet. Quod si etiam in aduersis patientem esse cognouerit, iam illum ultra infestare erubescit, quem tot uirtutum armis munitum cernit. Duplicia autem Iob post probationem recepisse dicitur, ut et tu te multo


1705. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

Quoties honorum opulentięque cupidine solicitamur, protinus ad mentem reuocetur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies. Postremo, quoties perniciosarum cogitationum stimulis agitabimur, semper resistendo ac repugnando clamemus: Vade retro, Sathana, iam satis certi eo angelos accessuros, unde diabolus uictus recesserit. At uicto etiam Sathana impense cauendum est, nequa ex hoc surrepat


1706. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_458 | Paragraph | SubSect | Section]

paupertatem in uita coluere, ut potius post obitum diuites fierent. Reuocauerat eos diabolus ad pristinę conuersationis uomitum, sed apostoli precibus et Dei dispensatione factum est, ut deprehensis inimici fraudibus ac dolis, quod impudenter repetierant, constantius refutarent. Sic in tempore resipiscentes gloriam illam, quam sibi in cęlo repositam fuisse audierant, iam amissam recuperarunt. De Hugone quoque, Bonnęuallis abbate,


1707. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

permanendo consecuturos, discedendo male finituros. Alter eorum recedens, ab inimicis in pręlio peremptus occubuit, alter manens, cum aduersa ualitudine oppressus animam ageret, Beatam Virginem uidit et ab ea consolatus ac certior factus, quod beatitudinem olim ab abbate promissam mox accepturus esset, lętus diem suum obiuit. Vtriusque euentus aperte docet, et quantum mali consequantur, qui religionem professi ad seculum redeunt, et quantum


1708. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

et spe pręmii cęlestis moestitiam deponeret, hortabantur. Frustra hoc ipsum abbas admonendo exaggerabat. At uero, ubi idem abbas pro eo orationem fecit, ita immutatus est, ut e contrario exultaret ac se iam deinceps perpetuo contentum uicturum affirmaret. Quippe diabolus orantis abbatis uirtutem sustinere non ualens, ab impugnatione fratris illico desiit et ipse spiritalis gratię luce perfusus, causam agnouit, ob quam


1709. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_461 | Paragraph | SubSect | Section]

in fugam conuertit. Nathanael anachoreta, cum ipsum solitudinis perteduisset, ea relicta cęllam sibi proxime pagum constituerat. Ibi demon forma supramodum foeda terribilique apparens ac flagellum manu concutiens circumstrepere ferociter coepit, ut pauefactum inde abigeret, insuper iactabundus, quod etiam prius habitaculum eum deserere compulisset. Quod ut audiuit Nathanael, ne qua in re de se gloriari


1710. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_461 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuria a proposito deterrendus. Hac animi constantia armatum cum iam contingere nequissimi spiritus non auderent, monstrosa diuersarum imaginum facie metum illi incutere conabantur, ferarum more in eum rugientes ululantesque ac simul serpentum sibillationibus perstridentes, rictibus ringentes, dentibus infrendentes, toruo oculorum aspectu scintillantes et flammas ore, naribus auribusque perflantes, nulla pauoris omissa specie, qua


1711. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

si potes, inquit. Ego hic pernoctabo. Demones igitur tantam hominis audaciam perstupentes obmutuere, ne, si plura in eum conari pergerent, uicti magis erubescerent. Alias etiam terribilis demon falcem ferream manu uibrans ac percussuro similis eidem occurrit. Cumque nec sic eum terrere potuisset, superatum se fateri coepit, superatum tamen non uigiliis, non ieiuniiis, cum et ipse neque dormiret neque comederet, sed sola animi semper se


1712. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_464_ | Paragraph | SubSect | Section]

non decedo. Cessarunt ibi pręstigiatoris insidię, ubi Christi amori datus est locus. Et in cęllula sua tranquillus permansit, qui iam de abitu cogitarat. Neque hoc de eodem sancto ac mirabili uiro hic prętermittendum, quod carnalis lasciuię titillationem corporis fatigatione suo exemplo docuerit arcendam. Cum enim saccum harena plenum humeris baiulans incederet, cur id ageret, interrogatus, uexare se


1713. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

ne dubitaret filium, quem secum habebat, in holocaustum offerre. Credidit miser. Sed dum pręter consuetudinem cultrum in cote subigeret et uincula prępararet, continuo pueri mens mali pręsaga suspicari id, quod erat, ac subinde, quid ille acturus esset, paulo semotior, quam ut ab eo comprehendi posset, spectare coepit. Cumque iam aduersum se insurgentem uidisset, nihil moratus e cęlla se proripuit et fuga salutem


1714. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

firmissime credidit ipsum esse cęli, non tenebrarum spiritum. Vbi hoc persuasum est, illo tandem monstrante uidere sibi uidebatur apostolos martyresque et omnem prorsus Christianum coetum tristes abiectosque in locis miserię ac perditionis esse, at e contrario Iudaicum populum cum patriarchis ac prophetis ingenti lumine fulgere et alte sydereis in sedibus lętos ac gestientes uersari. His itaque diabolicę malignitatis pręstigiis illectus corruit


1715. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

persuasum est, illo tandem monstrante uidere sibi uidebatur apostolos martyresque et omnem prorsus Christianum coetum tristes abiectosque in locis miserię ac perditionis esse, at e contrario Iudaicum populum cum patriarchis ac prophetis ingenti lumine fulgere et alte sydereis in sedibus lętos ac gestientes uersari. His itaque diabolicę malignitatis pręstigiis illectus corruit in errorem, nihil ab eo falsum ostendi posse ratus, a quo toties,


1716. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

martyresque et omnem prorsus Christianum coetum tristes abiectosque in locis miserię ac perditionis esse, at e contrario Iudaicum populum cum patriarchis ac prophetis ingenti lumine fulgere et alte sydereis in sedibus lętos ac gestientes uersari. His itaque diabolicę malignitatis pręstigiis illectus corruit in errorem, nihil ab eo falsum ostendi posse ratus, a quo toties, quę uera erant, didicisset, ignarus hanc esse pescatorum maliciam, ut


1717. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_467_ | Paragraph | SubSect | Section]

habitu uenisse constat. Qui se diuersarum heresum esse simulantes, suum quisque dogma probare nitebantur, ut illum aliquo eorum peruerterent. Cęterum Euagrius, cum fidem catholicam aduersum quemlibet eorum acerrime tueretur ac defenderet, Deo adiuuante omnes facile superauit, ita ut confusi repente euanescerent, nihil aliud moliri in eum ausi, quem in fide tam firmum cognouerant. Martinum quoque, Turonensem episcopum, sanctitati eius


1718. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

laniarent. Pietate motus Paternianus puellam admisit et, cum attentius eam spectasset, formam admiratus concupiscere coepit. Veruntamen ad se reuersus illicitum in pręcordiis sensum non sine inimici opera prouenire intellexit ac protinus e foculo, qui iuxta erat, arrepto torre faciem puellę percussit. Et omnis mala tentatio cum tentatore simul dissipata effugit. Incipiente igitur peccati morbo medicorum imitanda prudentia est, statim ad remedium


1719. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

potius declinans, quantum poterat, etiam conspectum earum. Huius exemplo, et qui stat, caueat, ne cadat, et qui ceciderit, poenitendo resurgat, ita ut ne rursum corruat. Nam crebrius corruendo languescere resurgendi potestatem ac debilitari necesse est. Pari ac pene eadem Iudei cuiusdam uisione, ob quam et ipse, ut Gregorius in Dialogo ait, ad baptismum uenit, seruatus est Andreas, Fundanę urbis episcopus. Qui cum sanctimonialem quandam foeminam


1720. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

Huius exemplo, et qui stat, caueat, ne cadat, et qui ceciderit, poenitendo resurgat, ita ut ne rursum corruat. Nam crebrius corruendo languescere resurgendi potestatem ac debilitari necesse est. Pari ac pene eadem Iudei cuiusdam uisione, ob quam et ipse, ut Gregorius in Dialogo ait, ad baptismum uenit, seruatus est Andreas, Fundanę urbis episcopus. Qui cum sanctimonialem quandam foeminam secum cohabitare, suę illiusque


1721. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

episcopus. Qui cum sanctimonialem quandam foeminam secum cohabitare, suę illiusque continentię nimium confidens, permisisset, tandem demonis instigatione stimulatus, conspicere, quod semper abominatus fuerat, coepit. Ac die quadam ludens palma tantummodo tergum foeminę leuiter distrinxit. Cęterum, ubi audiuit, hac ipsa de re diabolum fuisse iactatum, non solum monialem ipsam, sed omnes prorsus foeminas, quę sibi in episcopio


1722. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

Christus. Ne tamen uel hoc liceret tenebrarum amatori diabolo aduersus lucis amatorem Launomarum, rursum diuinitus accensa reluxit. Sulpitius quoque, Bituricensis episcopus, dum in ecclesia cum suis clericis noctu oraret ac psalleret, horrendos circa se demonum strepitus fremitusque audiuit, sed interim opus suum minime intermittendo fortasseque ob hoc ipsum intentius orando cessare tumultum fecit, magis terrens aduersarios


1723. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_470_ | Paragraph | SubSect | Section]

esse demoniis. Illam quoque efficacissimam contra tentationes precationem esse credimus, qua usus Nicolaus quidam in sancti Patricii specum apud Scotiam ad purgatorii (ut aiunt) loca descendens tanta ac tam uaria demonum tentamenta, tot fraudes, tot blanditias, tot iras, tot terrores unus superauit. Nam quoties ad Dominum conuersus dixit: Domine, Iesu Christe, Fili Dei uiui, miserere mei peccatoris, — toties ab insidiis


1724. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_471 | Paragraph | SubSect | Section]

commissi adulterii conscia, se iam indignam maritali thoro iudicarat, et uiro relicto, in monachorum coetu nulli, quod foemina esset, cognita, sub nomine Theodori latens commanebat, in multa uitę austeritate Deo seruiens ac peccatum suum lugens. Cęterum diabolus, ut illam maiori tristitia oppressam ad desperationem impelleret, ei apparens, adulterii crimen exprobrauit frustraque illam fatigari dixit, eo quod tam grande delictum ueniam


1725. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_471 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo humiliter supplicando talem quoque uisionem repulit, reiecit, in nihilum redegit. Attamen inquieta et indefessa malignitate ueterator diabolus, nequod adhuc fraudis genus inexpertum dimitteret, multo stipatus comitatu ac maiestatem quandam pręferens ad illam uenit. Et cum ab omnibus, qui circa eum erant, plurimum honoraretur, ipsam quoque, ut se adoraret, iussit. Nolentem uero et, quod unus Deus adorandus esset, dicentem flagellis


1726. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_473 | Paragraph | SubSect | Section]

legitur. Iterum eidem in specie humana apparens imponere tentauit. At illa per capillos apprehensum humi allisit. Et cum quęreret, cur tam infensus infestusque Christi cultoribus esset, accepit cacodemonum proprium ac peculiare esse inuidię odiique facibus accendi erga eos, qui saluandi sunt, cum pati non possint, ut ad cęlum, unde et ipsi deiecti sunt, homines retrahantur. Semper ergo eos aliquid tentare, moliri, struere necesse est,


1727. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_473 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptum enim esse: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Indeque in Veteri Testamento sanctissimas mulieres Deoque gratas uiros habuisse et filios genuisse. Coeperat Iustinę animus iam natare ac de uirginitatis proposito pene ambigere. Mox seipsam reprehendens Christi nomine inuocato cruce se signauit, et demon crucis uirtutem non sustinens effugit. Iterum idem Agladii formam assimilatus, noctu ad


1728. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_474 | Paragraph | SubSect | Section]

labores accessit. Denique nullis infestationibus, nulla inimici iniuria ab humilitatis officio auocari potuit. Ita uictis tandem superatisque tentationibus etiam miraculorum operatione insignis fuit. Ac ne plura de hac re prosequi longum sit, hę sunt Sathanę artes, hi doli, hęc tendicula, hę ad decipiendum fraudes atque fabricę, hęc pręterea illius terrificatio, furor, sęuitudo, immanitas, ita ut nemo tam prudens ac tam


1729. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_474 | Paragraph | SubSect | Section]

Ac ne plura de hac re prosequi longum sit, hę sunt Sathanę artes, hi doli, hęc tendicula, hę ad decipiendum fraudes atque fabricę, hęc pręterea illius terrificatio, furor, sęuitudo, immanitas, ita ut nemo tam prudens ac tam fortis sit, quin uel malicia eius caperetur uel ui superaretur, nisi utrunque compesceret Dominus alligans fortem et uasa eius diripiens, tentari quidem nos uolens, non cogi, et probari, non uinci. Ille duntaxat


1730. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_479 | Paragraph | SubSect | Section]

dimittere eos nolo, ne deficiant in uia. Sic ergo Dominus perseuerantes gratia sua pascit, ut deficere non sinat, immo, ut abundare faciat. Nam et comederunt — inquit — et omnes saturati sunt. Ac nequis ad uitę perfectionem sibi nihil deesse existimet, fragmenta multa superfuerunt, non a turba, sed ab apostolis colligenda. Duo cęci secus uiam sedentes, cum post Iesum clamitarent misericordiam implorando,


1731. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_480 | Paragraph | SubSect | Section]

tredecim annos natum adisse Timothei abbatis monasterium ferunt et monachum se profiteri uelle dixisse. Cumque non esset admissus, quod ea ętas leuitati propior uideretur, ante ostium procidisse et ita dies quinque sine cibo ac potu perseuerasse, ibi mori paratum, nisi quinta demum die receptus uotum suum implesset, stupente abbate tantam in puero firmitatem, quanta raro in senibus esset. Hoc ille stabilitatis pręludio sic reliquam ętatem egit,


1732. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_482 | Paragraph | SubSect | Section]

reuocarent, biennio fere tenuerunt. Sed cum ille neque minis terreretur neque blanditiis allici posset neque meretriculę, quam ad illum intromiserant, lasciuia deliniri, dimissus ad monasterium rediit. Ac ueluti sol, qui diu nube tectus latuerat, mox serenato cęlo irradiare terram incipit, sic ille relictis fratribus et domo illuminare Ecclesiam coepit et morum et ingenii et doctrinę nitore. Nequaquam ad tantam gratię


1733. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_482 | Paragraph | SubSect | Section]

prodesse. In altero uirtus, in altero uitium est. Sed cur, inquiet, in Scripturis Deus irasci dicatur, si ira uitium est? Irasci quidem Deus dicitur, non quod irascatur, sed quia, dum iuste punit, iratus uideatur. Iudici autem ac pręsidi punire conuenit, ut iuuet, non irasci, ne noceat. Quod autem et ille iuuetur, qui punitur, hinc patet, quia impunitus plus deliquisset. Et ubi plus delicti est, ibi poenę grauioris exactio est. Hoc quidem modo


1734. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_483 | Paragraph | SubSect | Section]

foemina. Anna, Phanuelis filia (ut Lucas tradit) annos septem uixerat cum uiro. Quo defuncto ad quartum usque et octogesimum ętatis suę annum uidua permansit, semper castitatem seruans, nunquam de templo discedens, nocte ac die ieiuniis obsecrationibusque intenta. Hac perpetua pii propositi obseruatione digna euasit, quę Spiritu Sancto afflaretur et multa prophetaret, immo, quę illum, quem prophetę uenturum prędixerant, pręsentem cerneret


1735. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_485 | Paragraph | SubSect | Section]

spoliati, in seruitutem redacti sunt, dicente Domino per prophetam: Vos reliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac. Rex quoque Ioas, Ochozię filius, quandiu uixit Ioiada sacerdos, a quo unctus fuerat, recte ac laudabiliter se gessit. Eo autem defuncto ad idola declinauit et a seruis suis interemptus periit. Sed et hęc leuis inconstantię poena, nisi post eam ęternis etiam addicti fuissent suppliciis.


1736. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_485 | Paragraph | SubSect | Section]

firmus in uia Domini. Hęc est ergo columna Iachin et columna Booz, id est, firmitatis et fortitudinis, quę epistylia liliorum malogranatorumque sustentant. Quia firmi ac fortis est summam conseruare uirtutum quam semel amplexus fuerit. Hęc est talaris tunica siue poderis Aaron, a capite usque ad pedes demissa. Hęc est hostię cauda, quam Deo offerri Lex iubet.


1737. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_486 | Paragraph | SubSect | Section]

attingere, hoc est, ad cęlestis beatitudinis altitudinem peruenire. Optima autem perseuerandi ratio est non solum non retro cedere, sed etiam in dies ulterius progredi et, quantum possumus, ad sublimiora semper tendere ac niti. Ibunt de uirtute in uirtutem — inquit Propheta — uidebitur Deus deorum in Syon. Vnde et Apostolus: Quę retro sunt obliuiscens et ad ea, quę priora sunt, se extendens, ad destinatum


1738. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

ante te. Veruntamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens. Veruntamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat, cui congregabit ea. Sub hęc omnem spem suam in Deo collocans ac firmans, continuo ait: Et nunc quę est expectatio mea? Nonne Dominus? Et substantia mea apud te est. Itaque ista mente reuoluens, ne inimicorum quidem iniuriis ad iniustitiam potuit concitari. Dum eadem


1739. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad hęc peccatorem solicite exhortans: Quodcunque facere potest — inquit — manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Ac ne aliquid esse putemus diu uiuere: Si annis multis — inquit — uixerit homo, et in omnibus lętatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum. Qui cum uenerint, uanitatis arguuntur


1740. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_494 | Paragraph | SubSect | Section]

illustrasset. Itaque, et quid singulis eo potissimum tempore contigerit et qualiter ipsi sese habuerint, hinc iam dicere incipiemus, ut non solum uiuere, sed etiam mori eorum exemplo discamus. Ac primum, ne nimia condendi cadaueris distrahamur cura, Abraham emisse agrum Ephron Hethei scribitur, in quo antrum erat. Eo antro pro sua suorumque sepultura usus est. Ibi primum ipse, deinde Isaac, postremo Iacob depositi


1741. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_495 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi quicquam eis prodesse possit, ut, qui fuerint, posteri cognoscant, cum ipsi semet, dum uiuerent, non cognorint, magis inani glorię quam uirtuti studentes. Moysi sepulchrum ignoratur, sed uitę illius integritas ac sanctitudo nullis unquam seculis oblitterabitur. Quisquis illi similis esse curauerit, profecto non quęret, quo loco sepultus iaceat, sed ubi sempiternus uiuat. Hoc etiam eiusmodi uiris curandum erit, ut, sicut in uita,


1742. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_500 | Paragraph | SubSect | Section]

qua hora migraturus erat, repente caput errigens, oculis pauitantibus circumspicere et quasi in furorem uersus clamitare: Non faciam, non faciam; mentiris, mentiris. Deinde ad terram procliuus faciem abscondere, intremiscere ac, quantum poterat, uociferari: Adiuuate me, fratres, adiuuate me, ne peream. Illi uero partim expauidi, partim moerore concussi rogitabant: Quid habes, pater? Quę hęc te exagitat solicitudo? Quid times? An — inquit —


1743. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_502 | Paragraph | SubSect | Section]

enim adeo mortis pauidus est, ut inuitus hinc cessisset, dum sic euocaretur? Merulo, eiusdem monasterii monacho, egregia morum sanctitudine prędito, in quiete uisum est coronam candidissimis floribus contextam e cęlo labi ac super caput suum sisti. Post hęc aduersa ualitudine agitatus cum magna animi alacritate diem obiit extremum. Anno deinde decimoquarto Petri abbatis iussu aperto eius sepulchro incredibilis odoris inde suauitas exhalauit.


1744. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_505 | Paragraph | SubSect | Section]

exhalaret. Deprecatio enim misericordiam impetrat gratiamque conciliat, ut uitę huius finis uitę initium sit, quę fine caret. Iuonem quoque presbyterum tradunt diem, qua mortem obiturus erat, predixisse ac, ne cum ęgrotaret quidem, consuetę abstinentię modum remisisse. Postremo corpori et sanguini Domini communicatum die nocteque intentis in imaginem Crucifixi oculis orando perseuerasse et altero illuscente die spiritum


1745. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_507 | Paragraph | SubSect | Section]

ne in fine uitę sine salutari uiatico decederet, Zosimas abbas occurrit. Qui dato ei Trinitatis pane, cum postea defunctam reperisset, reperit simul in puluere scriptum: Sepeli, Zosima, Marię corpus et terram terra tege ac pro me ora. Tunc leo ad cauandam sepulturam operam pręstitit, Zosimas ad cadauer condendum. Sic ergo et deserti bestię deserti habitatoribus inseruiunt, et in solitudine Christum quęrentibus neque sacra


1746. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_508 | Paragraph | SubSect | Section]

limen monasterii transgressa nunquam fuerat, tunc primum, ut martyri morem gereret, exiit et coenulam, quam secum tulerat, in ecclesia eius peregit. Inde reuersa, sororibus propediem ex hac uita se migraturam prędixit. Ac post biduum nulla corporis infirmitate lacessita, ubi se ueluti sepeliendam composuisset, expirauit. O omni melle dulcior coena mannaque suauior, cui cęlestis conuiuii nunquam defuturę dapes tam feliciter successere!


1747. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

chori auditi, et illa corporis uinculis expedita cum eisdem cęlum petiit. Quis dicere queat, quam illi iocunda mors erat, quę moriendo supernę felicitatis tantam pręgustabat dulcedinem? Trasillę, beati doctoris ac pontificis Gregorii amitę, in uisu sanctus Felix pontifex apparuit. Qui sedem illi ostendens multa luce renitentem: Veni — inquit — te enim hęc sedes manet. Postero die Trasilla febri implicita ęgrotauit. Iamque in


1748. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

illi, qui paulo ante subuersi fuerant, statim resipiscentes catholicam amplexi sunt fidem, cum pręsertim eos, qui a morte surrexerant, poenarum recordatione indesinenter atque inconsolabiliter flere lamentarique uiderent, ac tandem, qua prędixerant die, Eusebio moriente et ipsos iterum mori, ut etiam eiusce rei euentu magis constaret, quam uera essent ea, quę per illos dicta fuerant. Ad hęc Helias quidam, in deserto Aegypti solitarius,


1749. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_517 | Paragraph | SubSect | Section]

ferre adhuc in corpore uiuenti consueuerat. Hoc nuncio sibi allato abbas et ipse suppliciter pro eo rogauit et omnibus, qui cum ipso erant, monachis, ut itidem facerent, iniunxit. Haud ita multo post Benedictus totus lucidus ac refulgens apparuit Eldeberto monacho seque a purgatorio ad beatitudinem translatum dixit, Odilone et monachis pro se deprecantibus. Deinde et ipsi Odiloni sub eadem forma se ostendens gratias egit, eo quod tam grande


1750. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

exemplo satis constat. Quoniam (ut aiunt) cum sibi in poenam pię cuiusdam temeritatis, uel potius temerarię pietatis, quod pro Traiano orauerat, optio per angelum a Deo offerretur, maluit hic omnibus diebus uitę suę uario ac multiplici langorum genere affici quam per biduum in purgatorio cruciari. Huius cruciatus grauitatem non mediocrem, sed prope maximam esse etiam ratione argumentisque probari posse uidetur. Quippe exuto corpore, quod


1751. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_519 | Paragraph | SubSect | Section]

cum certa tanti boni consequendi expectatione quam hic deliciis affluere cum periculo amittendi. Quod quidem bonum qui peccando amittit, suppliciis mancipatur ęternis, ut non solum non sit beatus, sed etiam infelicissimus ac supra quam quisquam dicere potest miser. Is ergo, qui in purgatorio affligitur, afflicitiones suas gaudio quandoque futuro compensat. Flammis quidem torretur desyderioque afficitur, sed uidet hac omnes inquietudines


1752. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_519 | Paragraph | SubSect | Section]

afficitur, sed uidet hac omnes inquietudines omnemque laborem ad illum finem indeclinabiliter tendere, in quo sempiternę quietis initium est. Et inter acerrimos dolores, quos tolerat, contentatur ipsa dolorum conditione. Ac ueluti lucri auidus negociator, qui naui merces uehit, uentorum turbinem sustinet procellarumque et aeris intemperiem tolerat, fluctibus iactatur, sentinę foetore torquetur, nausea contabescit et commotis intestinis


1753. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

gentem et regnum in regnum. Neque id satis. Erunt pestilentię et fames et terręmotus per loca et terrores de cęlo. Hęc autem omnia initia sunt dolorum. Quomodo, Domine, initia dolorum et non dolores, ubi tot ac tanta mala, ubi hominum odia, opum rapinę, urbium excidia, liberorum seruitus, sanguinis sitis, cędes mutuę; ubi statim perimens morbus, repente multas domus perimens lues et super terram putrescentia humana cadauera,


1754. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_527 | Paragraph | SubSect | Section]

illum, qui tantum corpus potest occidere, sed eum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quanto terribilior erit hostis, tanto patientia uestra fortior et gloria insignior et remuneratio maior. De illo simul ac de uobis per Hieremiam prophetatum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summatibus terrę. Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrę usque and summum eius. Non


1755. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_527 | Paragraph | SubSect | Section]

super faciem terrę iacebunt. Diuina enim permissione fiet, ut diabolus contra Ecclesiam sęuiendi potestatem accipiat. Oportet ergo illum, quem Christus nunc uinctum tenet, nouissimo tempore dies aliquot solui ac dimitti. Quod Ioannes in Apocalypsi cernens ac dolens clamat: Vę terrę ac mari, quia descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habet. Et idem rursum ait: Soluetur Sathanas


1756. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_527 | Paragraph | SubSect | Section]

enim permissione fiet, ut diabolus contra Ecclesiam sęuiendi potestatem accipiat. Oportet ergo illum, quem Christus nunc uinctum tenet, nouissimo tempore dies aliquot solui ac dimitti. Quod Ioannes in Apocalypsi cernens ac dolens clamat: Vę terrę ac mari, quia descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habet. Et idem rursum ait: Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet


1757. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_527 | Paragraph | SubSect | Section]

diabolus contra Ecclesiam sęuiendi potestatem accipiat. Oportet ergo illum, quem Christus nunc uinctum tenet, nouissimo tempore dies aliquot solui ac dimitti. Quod Ioannes in Apocalypsi cernens ac dolens clamat: Vę terrę ac mari, quia descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habet. Et idem rursum ait: Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quę sunt super quatuor


1758. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius instigatione agitatus ad tantam prorumpet temeritatem, ut sui oblitus Deum se reputabit et contra Christum consurget et Ecclesiam uastabit. Et superbię spiritu inflatus diuina omnia prophanabit, polluet, contemnet ac tantum Sathanam illum, cuius consiliis opeque nitetur, colet. Nam alibi etiam in Daniele scriptum est: Et faciet iuxta uoluntatem suam rex. Et eleuabitur et magnificabitur aduersus omnem deum, et aduersus Deum deorum


1759. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_531 | Paragraph | SubSect | Section]

diaboli et Antichristi et pseudoprophetarum in dies deperiens contabescet. Etenim post sanctorum cędem super omnes repentinus irruet pauor et ante illos flagitiorum suorum torquebit conscientia, quam ultio consumet diuina. Ac sicut Hieremias ait: Erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum. Et obstupescent sacerdotes et prophetę consternabuntur. Post hęc


1760. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_532 | Paragraph | SubSect | Section]

propheta: Eum, qui ab aquilone est, procul faciam a uobis, et expellam eum in terram inuiam et desertam. Qui ergo adhuc reliqui cum Antichristo erunt, limphatico quodam furore acti ueluti dementes discurrent ac prę horrore circumspectantes latebram quęrent, et non inuenient, iam liquido cernentes ad scelerum suorum uindictam elementa conspirasse et creaturas pariter omnes contra Creatoris aduersarios iusta indignatione esse


1761. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

et ex hominibus abiecti cum Nabuchodonosor foenum ut bos comedunt. Vtinam et cum Nabuchodonosor tandem aliquando resipiscerent atque ad se redirent oculosque a terra sublatos in cęlum errigerent et non cum pharaone obdurati ac semper in omne nefas procliui pręcipitesque mergerentur in profundum. Nos illis relictis, quoniam et ipsi se reliquerunt, ad diem istum subeundum gnauiter accingamur. Quem quidem uenturum non dubitamus, sed,


1762. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_542 | Paragraph | SubSect | Section]

inimicorum. Induet pro thorace iustitam et accipiet pro galea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile ęquitatem. Acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Tot ac talibus armis munito quis resistet? Quis a lancea irę illius satis tutum se putabit? Aut, quid respondebit is, quem coram Creatore omnis accusabit creatura? Ait enim: Pugnabit cum illo orbis terrarum


1763. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_544 | Paragraph | SubSect | Section]

cantu permulceret aures, earum plumis mollius quiesceret, earum carnibus dulcius pranderet. Et ipse talium immemor tibi seruire contempsit.« Arguet quoque illum sublimior aere IGNIS ac dicet: »Me etiam, ut huic commodarem, esse iussisti, Domine. Mea itaque opera, cum algeret, calefactus est; cum in tenebris cęcutiret, illustratus uidit. Per me metalla in opus comflauit ac procudit, per me uasa testacea


1764. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_544 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque illum sublimior aere IGNIS ac dicet: »Me etiam, ut huic commodarem, esse iussisti, Domine. Mea itaque opera, cum algeret, calefactus est; cum in tenebris cęcutiret, illustratus uidit. Per me metalla in opus comflauit ac procudit, per me uasa testacea indurauit, uitrea formauit, ceram glaciemque et quędam duriora in usum suum liquefecit, petram ad ferruminandam murorum structuram in calcem conuertit, ad linienda nauigia de flagranti teda


1765. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_555 | Paragraph | SubSect | Section]

negociandum tradita, cum etiam de omni uerbo ocioso ratio reddi iubebitur, cum denique Dominus mittet angelos suos, et secernent malos de medio iustorum, illos, qui a sinistris erunt, incredibilis, ut dictum est, timor ac moeror exagitabit. Sed et eos, qui ad dexteram deducentur, spes metusque inuicem solicitabunt, non tam poenam timentes quam, ne tanta gloria, quam in Christo uident, indigni sint. Itaque et ipsi de se dubitabunt, donec illam


1766. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_556 | Paragraph | SubSect | Section]

omni uoto maior, omni spe plenior! Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum! Vere benedicti et beati, quibus contigerit, ut sic euocentur. Quibus autem operibus tam benigne euocari tamque feliciter benedici ac tanto potiri regno meruerint, declarat dicens: Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et uisitastis me; in


1767. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_556 | Paragraph | SubSect | Section]

sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et uisitastis me; in carcere eram, et uenistis ad me. Tum iustis admirantibus tantę remunerationis magnitudinem ac simul quęrentibus, quando ea, quę commemorata sunt, ei pręstiterint, respondebit: Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Christo igitur pręstatur, quicquid pauperi


1768. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_557 | Paragraph | SubSect | Section]

et iis, qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius! Tam plena est indignationis et irę et erumnarum uox ista quam illa superior benignitatis ac munificentię. Vtrunque infinitum, utrunque immensum, et quod illa obtulit et quod hęc inflixit. De utraque in Ecclesiastico prędictum est: Benedictio illius quasi fluuius inundabit, et quomodo cataclysmus aridum


1769. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_558 | Paragraph | SubSect | Section]

uiscera pietatis non habuerunt, condemnauerit, continuo reliquorum criminum cognitionem suis committet assessoribus, ut illud, quod per Esaiam prędictum est, impleatur: Brachia mea populos iudicabunt. Itaque apostoli ac prophetę aduersum cęteros peccatores sententiam dicent. Caput IX / DE SENTENTIA APOSTOLORVM ADVERSVS PECCATORES Primus igitur omnium ipse apostolorum princeps Petrus in


1770. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_559 | Paragraph | SubSect | Section]

opus prauum. Et contra proximorum diffamatores dicet: Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum, Legi detrahit et iudicat Legem. Postremo iis, qui felicitatem suam in cumulandis opibus ponunt, insultabit ac dicet: Agite nunc, diuites, plorate ululantes in miseriis uestris, quę aduenient uobis. Diuitię uestrę putrefactę sunt, et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum uestrum ęruginauit, et


1771. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_560 | Paragraph | SubSect | Section]

atque affirmabit, quod sapientia huius mundi stultitia sit apud Deum. Et in eos quoque, qui sermonis magis quam morum elegantię student: Non in sermone est regnum Dei — inquiet — sed in uirtute. Ac ne ignorantes excusari posse sperent, qui necessaria ad salutem discere contempserunt, dicet: Siquis ignorat, ignorabitur. Pręterea aduersus impudicos impurosque et cupidos hunc in modum sententiam promulgabit:


1772. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_570 | Paragraph | SubSect | Section]

dogmate se imbuerunt. Et uisitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini, Dei sui, iniquitate et dolo... Et uisitabo super uiros defixos in fecibus suis. Ac, nequis opibus redimi se posse speret, inquiet: Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irę Domini. Postremo loco Malachias propheta in persona Christi peccatoribus minabitur ac dicet: Et


1773. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_570 | Paragraph | SubSect | Section]

suis. Ac, nequis opibus redimi se posse speret, inquiet: Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irę Domini. Postremo loco Malachias propheta in persona Christi peccatoribus minabitur ac dicet: Et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis, et adulteris, et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me,


1774. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_570 | Paragraph | SubSect | Section]

calumniantur mercedem mercenarii et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor. Ac fortasse ridebit aliquis hanc nostram de sanctorum iudicio assertionem. Et: »Qui scis — dicet — quod sancti ita die illo iudicaturi sunt?« Cui respondebimus: Cum eos iampridem ita iudicasse constet, haud aliter postea


1775. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_572 | Paragraph | SubSect | Section]

non uehementissime pudebit, ut uel ob hoc solum peccasse nollet, ne toti mundo proditus erubescat? Itaque ante eos erubescentię quam inferni flamma torquebit. Ad hęc etiam iustorum gloriam uidentes turbabuntur, stupebunt ac dicent: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati, uitam illorum existimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios


1776. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_573 | Paragraph | SubSect | Section]

eos persequendo perimendoque defecimus. Et, quia mendacium secuti sumus, merito nunc ad inferna relegamur, una cum ipsis fatuitatis nostrę diis cruciandi.« Tunc et qui uarias hereses asserere conati sunt, lugentes ac semet inuicem mutuis compellationibus mordentes dicent: »Ecce Arri, quem Patre minorem affirmabas, in maiestate et potestate Patris uenit, ut se Patre ęqualem probaret et te condemnaret erroris. Ecce, Cherinte, et


1777. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_574 | Paragraph | SubSect | Section]

apparuisse, alter e celo corpus attulisse dixistis. Nunc eandem ipsam Virginem supra omnes lutidam ac sublimem iuxta se ostentat et ueram matrem prę cęteris honorando confitetur, ut uos tantę prauitatis arguat et in tenebras exteriores mittat. Vos quoque, Manichee, Martion, Basilides, qui prophetas et Legem non


1778. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_575 | Paragraph | SubSect | Section]

ASCENSIONE Post heç sol et luna, quia amisso fulgore lugere damnatorum calamitatem uidebantur, rursum ob lętitiam gaudiumque beatorum reparato lumine multo clariores, quam unquam antea uisi sunt, apparebunt. Ac iuxta illud Esaię uaticinium erit lux lunę sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum. Eruntque noui cęli et noua terra dicente apostolo: Cęli ardentes soluentur, et elementa


1779. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

percipere meruerint mercedem. Sed audient: »Non ex operibus iustitię, quę fecistis uos, sed secundum suam misericordiam piissimus Dominus saluos uos fecit. Neque enim condignę erant passiones seculi tanta ac tali gloria, sed omnium bonorum largitor Deus, diues in omnibus, nouit dare magna pro modicis, pro breuibus sempiterna. Modica sane imperata sunt, sed magna promissa sunt. Hęc accepistis, quia illa obsequenter soliciteque


1780. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_578 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo adiuuante dicemus, si prius illorum erumnam, quos proprium damnauit scelus, poenasque indagare pro uirili parte conabimur. Quanto enim plenius ęternę perditionis consyderabimus periculum, tanto ad uitandum cautiores ac solicitiores efficiemur. Poenalem igitur locum damnatorum subterraneum esse credi par est, et eum quidem, a quo maxime distat cęlum. Quantum enim peccando iniqui a iustitia pietateque recesserunt,


1781. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_579 | Paragraph | SubSect | Section]

in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere. Carcer ergo nunquam aperiendus homines demonesque pariter continebit inclusos, obstructo omni exitu portis ęreis uectibusque ferreis ac seris sempiternis. Hinc igitur idem propheta ait: Et possidebunt eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in ea. Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio inter immunda


1782. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_583 | Paragraph | SubSect | Section]

cornua decem, et super cornua decem diademata, et super capita eius nomina blasphemię. Et bestia, quam uidi — inquit — similis erat pardo, et pedes eius sicut pedes ursi, et os eius sicut os leonis. Ac ne plura huiuscemodi prosequi longum sit, flamma illa ad hoc tantum lucebit, ut hęc uel his similia monstra obiiciat obtutibus impiorum. Etsi enim ista, quę a Ioanne uel prophetis relata sunt, ad allegoricos sensus referri


1783. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_585 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi etiam grauioribus atterendi suppliciis essent, secedere sibi permitteretur, tantum ne illos, quos genuissent, uri aspicerent, gemere audirent, affligi angique sentirent. Denique in imo infernalis baratri flendo demergi ac defigi pręoptassent et, ut hunc unum effugerent, omnes alios dolores non ita graues credidissent. Ad augendam ergo reorum anxietudinem atque erumnam ignis iste, sicuti diximus, non modo torrebit, sed etiam splendoris


1784. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_585 | Paragraph | SubSect | Section]

esse deffinire, ut pares etiam poenę uitiorum sint. Quę quidem sententia toto catholicę ueritatis theatro exploditur et exibilatur. In Lege quippe ueteri sacerdos eos, qui leprę morbum contraxerint, consyderare iubetur ac diiudicare, alba an nigra an ruffa sit. Diuersa autem leprę genera diuersitatem significant peccatorum. Lex etiam illum, qui infamauerit uxorem, uerberibus afficiendum decernit. Qui uero alienam stuprauerit, lapidibus


1785. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_590 | Paragraph | SubSect | Section]

repetitas acceptasque (hę autem erant uirgę in aurum uersę et lapilli in gemmas) ut his redimerent possessiones, quas pro amore Christi distraxisse dolebant, ad pedes apostoli effudere, multis cum lachrymis rogantes ueniam ac dicentes omnia se perpeti paratos, tantum ut pristinam gratiam apud Deum sibi recuperare liceret. Nequaquam tam cito tantas opes iterum contempsissent et ad apostolicam reuersi fuissent egestatem, nisi certo cognouissent et


1786. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_591 | Paragraph | SubSect | Section]

per Christum Iesum obsecrare et interrogare, cuius fuisset, dum uiueret, quoue nunc in loco animus quondam inhabitator suus degeret. Grande miraculum! Aridum os carneque et neruis nudum prorupit in uocem ac se gentilem fuisse proximique uici indigenam respondit; nunc uero in foueam baratri infernalis tam alte retrusum angustiari, quam procul a terra distet cęlum. Sed etiam se inferius corruere Iudeos incredulos et ipsis


1787. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_592 | Paragraph | SubSect | Section]

eiusdem apud Deum gratia, antequam iudicarentur, ad uitam redire iussos. Enarratis igitur omnibus, quę uidissent, sola infernalium poenarum recordatione a lachrymis se temperare nullo modo poterant, quod dicerent tales ac tantas esse poenas illas, ut nullę penitus excogitari possent cum ipsis comparandę. Itaque sine intermissione flebant, donec peracta uiginti dierum poenitentia rursum, ut prędixerant, suis exuti corporibus decessere, non,


1788. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

quin ea uerissima sint, quę tanto teste proferentur. Quidam in finibus Valerię prouincię ęgrotans, priusquam Seuerus presbyter ad ipsum a peccatis absoluendum adueniret, diem suum obiit. Mox eiusdem Seueri lachrymis ac precibus annuente Domino reuixit. Interrogatus, quid sibi, cum e corpore migrasset, contigerat, respondit se a quibusdam hominibus nigrioribus quam Aethiopes sunt, et qui ore naribusque ignem efflabant, repente correptum


1789. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, et qui ore naribusque ignem efflabant, repente correptum fuisse et per opaca loca atque aspera raptim deductum. Sed, dum adhuc deduceretur, a candidissimis iuuenibus multaque luce coruscantibus obuiam factis dimitti ac uitę pristinę restitui iussum, quod dicerent Seuero presbytero hoc poscenti Deum concedere. Igitur, cum peccata sua eidem confessus poenitentiam peregisset, die septimo iterum, sed felicius, obdormiuit. Terribiles illi


1790. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_594 | Paragraph | SubSect | Section]

talia de illo solitarius uiderat. Opinor locum illum, in quem est deiectus, sicuti et alia, quę in illis circa Siciliam insulis atque in ipsa Sicilia perpetuo ardere constat, infernę fornacis infumibulum esse et flammas ac fumum ipsum inde a gehennę igne sursum uersus euaporari. Si enim is ignis eiusdem cum nostro naturę esset, unde illi materia sufficeret per tot iam secula assidue flagranti? Nonne iam pridem insulas illas omnes ad nihilum


1791. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_595 | Paragraph | SubSect | Section]

abiit. Tiburtius etiam infelicem animam tunc exalasse compertus est. De quo hominum quoque pręiudicium factum fuerat nemine non uitam illius detestante. Cum enim presbyter esset, nihil presbyteri habebat pręter figuram ac nomen. Reparato autem alios admonendi, non sui a perditione liberandi copia data erat, Deo per illum cęteris consulente, ut cauerent eorum uitia imitari, quos ad gehennam damnatos satis certo indicio cognouissent.


1792. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_595 | Paragraph | SubSect | Section]

cum sanus ambularet, repente concidit mortuus. Cumque sepelissent eum, flamma de tumulo erumpens ardere non desiit, donec cadauer simul cum conditorio consumpsit. Hinc coniectare libet, quanto uehementius anima eius uiuens ac sentiens torqueatur in inferno, cuius exanime et insensibile corpus comburi dignum fuit in sepulchro. Monachus quidam natione Hiberus, cui Petro nomen fuit, cum non satis


1793. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc, quod sequitur, exemplo perspicuum erit. Miles quidam in eadem urbe Roma pestilentię morbo extinctus, cum reuixisset, dixit apparuisse sibi pontem angustum fluuiumque subterlabentem, tetrum admodum et caliginosum ac foetore incredibili grauem. At uero ad ulteriorem ripam loca amoena et quę oculos florum uarietate, nares odorum fragrantia multum pręcipueque oblectarent; tum habitacula passim disposita diuini cuiusdam nitoris ac formę,


1794. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

ac foetore incredibili grauem. At uero ad ulteriorem ripam loca amoena et quę oculos florum uarietate, nares odorum fragrantia multum pręcipueque oblectarent; tum habitacula passim disposita diuini cuiusdam nitoris ac formę, sed inter ipsa unum cęteris maius elegantiusque, quod totum aureis laterculis adhuc construebatur. Cui autem construeretur, se scire nequiuisse. Consyderasse tamen, quod iusti pontem secure


1795. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

magis abundarit, incertum sit. Cum autem graui ualitudine quateretur et iam expirans anxiaretur, apparuere illi teterrimi demones ipsum certatim prehensantes trahereque ad inferna nitentes. Qui conterritus ac tremens, Maximi, filii sui, opem flebiliter implorare seque super lectum, in quo iacebat, huc atque illuc uertere miseris coepit modis. Nemo spiritus uidebat, et tamen nemo ibi conuenisse dubitabat, cum illius gestus


1796. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_601 | Paragraph | SubSect | Section]

cruciatio excitabit iram, aliena multiplicabit terrorem. Quid multa? Nihil ibi scietur, nihil uidebitur, nihil audietur, nihil sentietur, nihil cogitari poterit, nisi quod poenis cumulum addat quodque afflictos magis premat ac uexet. Heu, heu teterrima damnatorum sors! Quanto melius cum illis actum esset, si omnia mala, quę hic haberi possunt, pertulissent, et, quę illic habentur, euasissent; si sicut Adonibezech manibus pedibusque abscisis


1797. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_601 | Paragraph | SubSect | Section]

uel Helisei derisores ab ursis uel Achab regis uxor a canibus membratim discerpti dilaniatique essent; si denique sicut septem Machabei fratres tyranno sęuiente, linguis mutilatis, capite pelle sua deglabrato pedibusque ac manibus desectis in sartagine fricti atque exusti fuissent. Nullum crudelitatis genus est, cuius toleratu inferorum tormenta redimi non debuerint. Introibunt enim in inferiora terrę peccatores, tradentur in manus gladii,


1798. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_602 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Amos propheta ait: Leuabunt eos in contis, et reliquias eorum in ollis feruentibus. Atque etiam in Apocalypsi scriptum est: Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum, nec habebunt requiem die ac nocte. Quid ergo agimus, o anima? Quid desidia torpemus et fallacium uoluptatum blanditiis deliniti uitę religiosę laborem subire cunctamur. Sit graue in paupertate ętatem agere, nisi multo grauius est siccis faucibus


1799. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_602 | Paragraph | SubSect | Section]

est siccis faucibus anhellantem una aquę stilla perpetuo indigere. Sit ignominiosum humilitate subiici et se nihili reputare, nisi multo ignominiosius est omnia immundorum spirituum ludibria sine fine sustinere. Sit durum ac difficile contempta carnis lasciuia castitati studere, nisi multo durius difficiliusque est gehennę flammas, abyssi tenebras, demonum iniurias, totius inferni multiplices uariosque horrores atque supplicia semper perpeti


1800. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_603 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput XV / DE BEATORVM GLORIA Illi igitur, qui post mirabilem corporum suorum resumptionem ad possidendum ęternitatis regnum a Domino euocati fuerint, iam primum multo splendore renitent ac ueluti lucentia sydera Solem iustitię comitantes angelorum mixti agminibus cęlum uersus ferentur. Inerit sacris artubus infusę beatitudinis fulgor, dum eos maiestatis diuinę aspectus illuminat, sicut sol iste, quem


1801. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_603 | Paragraph | SubSect | Section]

lucentia sydera Solem iustitię comitantes angelorum mixti agminibus cęlum uersus ferentur. Inerit sacris artubus infusę beatitudinis fulgor, dum eos maiestatis diuinę aspectus illuminat, sicut sol iste, quem uidemus, lunam ac stellas. Quod si Moysi facies ex colloquio diuino sic radiabat, ut multorum oculi pręstringerentur nec in eum intueri possent, cum tamen ille corpore corruptioni obnoxio ac mortali adhuc in terra degeret, quanto lucidiores


1802. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_603 | Paragraph | SubSect | Section]

illuminat, sicut sol iste, quem uidemus, lunam ac stellas. Quod si Moysi facies ex colloquio diuino sic radiabat, ut multorum oculi pręstringerentur nec in eum intueri possent, cum tamen ille corpore corruptioni obnoxio ac mortali adhuc in terra degeret, quanto lucidiores facies eorum erunt, quorum corpus immortalitatem induet et incorruptionem, qui nunquam a Deo separabuntur, qui non terram hanc, sed terram uiuentium, id est, cęlestem


1803. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_605 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi qui oculis aut cogitatione, cum libitum est, multa terrarum spacia momento temporis percurrat atque adeo ipsas mundi regiones, orientem, occidentem, meridionalem septentrionalemque cęli plagam quam celerrime peruagetur ac lustret. Scriptum est enim: Sicut sagittę in manu potentis, ita filii excussorum. Cuius quidem doni spe atque expectatione exhilaratus Abacuch propheta ait: Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo,


1804. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_605 | Paragraph | SubSect | Section]

totum defecatum, totum purum et ab omni prorsus labe alienum, mortalitatis corruptibilitatisque naturam in immortalitatem et in incorruptionem conuertet, ut diuinum potius quam humanum sit. Quamobrem non solum refulgens ac leue agileque erit, sed etiam impassibile, suaue olens, penetrabile, subtile, at tamen palpabile. Impassibile erit, quia in Apocalypsi scriptum est: Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol,


1805. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_606 | Paragraph | SubSect | Section]

sedebat in throno: Ecce noua facio omnia. Et, uti sciamus gratię munera ista esse, non naturę, ait: Ego sitienti dabo de fonte aquę uitę **corr. ex uiuę gratis. Idem in Esaia legimus ac pene iisdem uerbis scriptum: Non esurient neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum potabit eos. Suaue etiam olens erit,


1806. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_608 | Paragraph | SubSect | Section]

qua pręterita recordamur; uoluntas, qua a male agendo declinamus et ad bene beateque uiuendum disponimur. Animaduerte igitur huius minoris mundi, id est, hominis, quanto superiora inferioribus ornatiora generosioraque ac meliora sint. Ita maiorem quoque mundum se habere crede, ut, quantum cęlum distat a terra, tantum quoque et cęlorum regnum a regnis terrę rerum omnium copia atque magnificentia distare nunquam dubites. Quin potius cum


1807. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_609 | Paragraph | SubSect | Section]

distinguimus, inde discernimus menses, inde terra concipit, inde animantibus alimenta suppeditat. Multo ergo nobilior locus, unde talia donantur, quam hic, qui recipit donata. Hic certe sine illius munificentia ac liberalitate stare non posset. Ille uero nulla huius ope indiget neque quicquam pro quotidiana beneficia repetit, sed etiam multa bona largiendo ad plura possidenda sursum nos inuitat seque nobis ultro offert. Et, si per


1808. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_610 | Paragraph | SubSect | Section]

fideles, qui fidem synceram, spem firmam, charitatem ueram in fine non deseruere. Hi omnes, tam ueteres quam noui, quoniam utrique unum in Christo sunt, concordi inter se consortio lętabuntur paresque animis ac uoluntate, delectabuntur — ut Propheta ait — in multitudine pacis. O, si modo, sicut speramus, eo conscenderimus, quale nobis gaudium erit uiuos pręsentesque cernere in cęlo, quorum nunc ossa in


1809. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_612 | Paragraph | SubSect | Section]

salus et pax, concordia et charitas, iustitia et uirtus, uer perpetuum, amoenitas perennis et indicibili suauitate cuncta permulcens Sancti Spiritus aura. Omnes in te exultant, omnes iubilant, omnes omnibus bonis plenos esse ac semper fore se agnoscunt. Hoc illis pręstat clara uisio inuisibilis Dei et lucis illius inaccessibilis gratuitus conspectus. Quanquam diuinus Euangelista Ioannes dicat: Deum nemo uidit


1810. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_615 | Paragraph | SubSect | Section]

Immensam quidem et inenarrabilem esse gloriam illam sanctorum quoque nobis exempla certis manifestisque argumentis ostendunt. Iacob in quiete scalam uidit de terra ad cęlum usque extensam angelosque per eam ascendentes ac descendentes. Vidit Dominum scalę innixum sibique benedicentem et euigilans ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam! Simulque obstupefactus: Quam terribilis est — inquit — locus iste!


1811. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_623 | Paragraph | SubSect | Section]

est duorum uisione, Guali, prępositi conuentus Brixiensis, et Rhaonis fratris. Alteri somnianti apparuit cęlum apertum et angeli Dominicum eo de terra transferentes et Iesus Christus multa cum iocunditate eundem suscipiens ac susceptum Marię matris offerens amplexibus. Alter, cum missam celebraret, sensibus corporis consopitis tantum, spiritu uigilans, illum cum reuerendo quodam uirorum comitatu ab urbe Bononia processisse uidit aurea corona


1812. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_623 | Paragraph | SubSect | Section]

uirginem commendasti, ut pariter ostenderes, quantum ipse meruisset et prędicandi officio et proposito castitatis. Francisci etiam patris (a quo Minorum ordo coepit) ut uita, ita uitę finis nobilis ac magnificus fuit. Quo expirante quidam fratrum animam eius in stellę specie de ore eius emicuisse cęlumque petiisse uidit. Eadem illa hora minister Terrę laboris grauiter ęgrotans, cum iam deficiente spiritu et


1813. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_625 | Paragraph | SubSect | Section]

Sciebat autem moriturum se, ut primum secretum illud uulgasset. Ipso igitur Petro, sicut prędixerat, moriente expauefacti aduersarii illum, quem paulo ante petulanter mordere non dubitarant, uenerari coeperunt sanctumque ac beatum dicere. Itaque Gregorii beatitudinem, et qui sciebat, moriendo probauit, et qui liuebant, admirari compulsi sunt. Ricario solitario sepulto discipulus eius Sigobardus in spiritu raptus uidit


1814. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_625 | Paragraph | SubSect | Section]

qui liuebant, admirari compulsi sunt. Ricario solitario sepulto discipulus eius Sigobardus in spiritu raptus uidit ipsum in aula quadam decoris et odoris incredibilis considentem splendoreque coruscum. Ac per hęc uisibilia beatitudinem inuisibilem ei obuenisse facile intellexit magisque mores magistri sui emulari et effingere conatus est, quem tantam felicitatem consecutum fuisse minime dubitauit. In ciuitate Acitana ad


1815. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

effingere conatus est, quem tantam felicitatem consecutum fuisse minime dubitauit. In ciuitate Acitana ad tumulum Torquati episcopi de eius natalitio, hoc est, Idibus Maiis olea florem mittit, fructum facit ac maturat. Inde expressum oleum cuiusque generis ęgritudini efficax habetur. Pari miraculo Rhemensi Galliarum urbe secundum sepulchrum Baudelii martyris laurus fuit, cuius foliis contacti infirmi curabantur et ab immundo


1816. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_629 | Paragraph | SubSect | Section]

suspensi necatique, uespere diei illius psallere auditi sunt, ita ut carnifices ipsi, qui eos interemerant, attoniti terrerentur. Quid hoc est, nisi ut credamus eos, qui Deo seruiunt, tunc demum feliciter ac beate uiuere incipere, cum contingit mori. Neque hoc omnino prętermittendum, quod beato Gregorio testante uerum fuisse non ambigitur. Quidam religiosę uitę uir moriens Ionam et Ezechielem et Danielem prophetas uidit,


1817. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_629 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa deinde, quid hoc esset, curiose sciscitatus didicit triginta iam annos eam non alio cibo sustentatam pręterquam cęlestium gaudiorum contemplatione — beatis, quemadmodum ipse conspexerat, spiritibus eo se perducentibus ac reducentibus — et iam finem uitę huius facturam, ut uitam illam inchoet, quę nullo concluditur fine, nulla carpitur molestia, nullo indiget bono. O, quanta hęc diuinę dilectionis gratia id mortali corpori concedere,


1818. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_631 | Paragraph | SubSect | Section]

obsequio in morte meruit honorari? At cur apostolorum consortio non dignam dixerimus, ad quam sanandam Petrus de cęlo ad terras descendere iussus sit? Agnes uirgo post martyrium parentibus ad sepulturam suam excubantibus ac lugentibus gloriosa apparuit cum splendido elegantique uirginum comitatu, aureis armillis candiduloque amictu multum fulgens et agnum niue albiorem dextera baiulans. Tum represso parumper gradu parentes ipsos dulciter


1819. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_633 | Paragraph | SubSect | Section]

fruituri. Thebaidis monasterii abbatissa Euphrasiam uiduam propediem uita decessuram intellexit, cum Antigonum, eius uirum, in cęlesti beatitudine constitutum per somnium uidisset ac supplicantem, ut ipsa iam de terris euocata sibi in cęlo copularetur. Somnii fidem probauit euentus, et Euphrasia (sicut prędictum fuerat) breui defuncta ad eandem beatitudinem ascendit, ad quam pręcesserat maritus.


1820. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_636 | Paragraph | SubSect | Section]

est, si propositę nobis mercedis immensitas ęternitasque pensetur. Nunc, quoniam tandem ad instituti operis finem peruentum est et sexto iam peracto uolumine sabbatum instat quiescendi, tibi, cęli terręque conditor ac moderator Deus, gratias ago, manipulos offerens de plenioribus ecclesiastici agri spicis uarie consertos, ut, quos tuis auspiciis tuoque auxilio collegerim, tuo etiam nomini consecrentur. Tu da, ut horum semina in terra


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.