Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: ac Your search found 22809 occurrences
First 165 166 167 168 169 170 171 172 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 17474-17484:17474. Stepanić... . Electi episcopi Sirmiensis... [Paragraph | Section] Početna verzija.
episcopi Sirmiensis epistola qua expugnationem Sciscii per Turcas factam describit.
praemissa.
Salvus quidem atque incolumis gratia Dei huc domum appuli; verum tamen omnia ingenti metu et hostili terrore percussa inveni. Postquam enim nostri ab obsidione fatalis castri Petriniae re infecta nemine persequente turpissime fugerunt ac ad propria dilapsi sunt, illico hostis animadversa nostrorum fuga infelix Sciscium gravissima obsidione cingit, aggeres in ulteriori Colapis ripa e regione Castri Sissek summa cum celeritate excitat, bellica admovet tormenta, nova arcis moenia, ante meum reditum a fratribus egregie restaurata
regione Castri Sissek summa cum celeritate excitat, bellica admovet tormenta, nova arcis moenia, ante meum reditum a fratribus egregie restaurata diruit, propugnacula concutit, pontem in Colapi e regione ecclesiae quae fuit in oppido citissime parat, exercitum in insulam trajicit, irruit, impetit, ac acerrime oppugnat. Castri moenia nonnisi 50. Germani et totidem Capituli homines, quibus praeerant duo canonici, Andreas Fabritius et Caspar Granya, fortissime defendebant. Nam illi haramiae qui a DD. Styriacis in antemurali pro
donec a Beghlerbegho et Passa fidei faciendae causa literae adferrentur, tum errare nostros dicit si tantae imperatoris Turcarum potentiae posse resistere putarent, aut si quidquam ab his praesidii sperarent, qui suis rebus diffidant, sese tamen scire hoc, quod copiae nostrae perfugissent, ac ad propria dilapsae sint. Licere illis incolumibus castro excedere et in quascunque partes velint sine metu proficisci. Allatis a Beghlerbegho fidei literis hostes accurrunt, deditionem sollicitant. Tunc nostri in confertissimum hostem simul universa bellica tormenta, quae partim
illis incolumibus castro excedere et in quascunque partes velint sine metu proficisci. Allatis a Beghlerbegho fidei literis hostes accurrunt, deditionem sollicitant. Tunc nostri in confertissimum hostem simul universa bellica tormenta, quae partim globis, partim cathenis ferreis ac plumbeis frustis impleverant, explodunt adeo ut pedem referre sit coactus. Hostis visa suorum ingenti strage nimium exacerbatus vires recolligit, oppugnationem denuo instituit, castrum circumdat, scalas admovet, aditum rimatur, clypeosque ad tela sinistra protectus objicit, prensat fastigia
aditum rimatur, clypeosque ad tela sinistra protectus objicit, prensat fastigia dextris. Nostri e contra sese strenue defendere, pro moeniis pugnare, pulveres, ignem et saxa demittere, alii sclopetis, alii strictis ensibus et omni genere telorum hostem impetere certabant. Multitudine tandem ac potentia hostium fracti, vulneribus confossi, inquiete enervati ruunt amentes haud dubiam in mortem. Andreas Fabricius canonicus et circiter 20. alii vivi capiuntur, Caspar vero Granya ejus collega cum aliis fati sociis fortiter pro fide Christiana et amore dulcissimae patriae digladiando capite
ruunt amentes haud dubiam in mortem. Andreas Fabricius canonicus et circiter 20. alii vivi capiuntur, Caspar vero Granya ejus collega cum aliis fati sociis fortiter pro fide Christiana et amore dulcissimae patriae digladiando capite truncatus ibi interiit. Nunc Beghlerbeghus castrum reficit, ac ex lignis et luto communit. Et jam e regione ejus ultra Colapim, ubi est illa turris lapidea, propugnaculum triangulare erexit; illinc, veluti e specula quadam arcis moenia tutaturus. Novigrad in portu Savi castrum D. Bani combussit. Nobis autem obsidionem, aut regni devastationem, et ultimum
turris lapidea, propugnaculum triangulare erexit; illinc, veluti e specula quadam arcis moenia tutaturus. Novigrad in portu Savi castrum D. Bani combussit. Nobis autem obsidionem, aut regni devastationem, et ultimum excidium, nisi sese dediderimus, minatur. Pauci pedites Germani aedes, hortos, ac vineas nostras custodiunt, adeo metu perculsi ut potius fugam quam defensam moliantur. Alia nulla habemus praesidia. D. Echenperger est hic: generalis Carlostadiensis et Sclavoniae in suis stationibus qui summis simultatibus de dignitate contendunt. Interea ex eorum discordia
circumducere cogitur non sine summo ejulatu et lacrymis, sed quo se recipiat nescit. Quis talia fando temperet a lachrymis!
Certe nisi quam citissime plura huc submittantur auxilia et unum praeficiatur caput quod cetera membra
pariter et Petriniam expugnandi. Sed proh dolor! sumus testudine tardiores. Hec sunt quae de statu dulcissimae patriae iamiam periturae V. D. significanda esse duxi.
Bibliographia locorum inventorumStepanić Selnički, Nikola (1553-1602) [1593], Electi episcopi Sirmiensis epistola qua expugnationem Sciscii per Turcas factam describit., versio electronica (, Zagreb), Verborum 697, Ed. Martin Juraj Kovačić [genre: prosa oratio – historia; prosa oratio - relatio; prosa oratio - epistola] [word count] [stepnexpugn].
First 165 166 167 168 169 170 171 172 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.