Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: ac Your search found 22809 occurrences
First 170 171 172 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 17950-17955:17950. Palmotić, Džore. Epistula Francisco cardinali... [page n3 | Paragraph | Section] Neven Jovanović
Sacri Collegii Decano, Reipublicae
Ragusinae Protectori.
GEORGIVS PALMOTTA
FELICITATEM.
clarorum virorum, ad vitae doctrinam idoneas, vincta rudibus utcumque numeris oratione comprehendere, caeteraque musarum suauitate condire ad memoriae praesidium instituerunt ne fructus eorum, quae dicta sapienter, aut strenue facta, aut inuenta salubriter in vitam prodibant, unius regionis, ac temporis angustiis terminarentur; ita enim fiebat, vt cum ad aures iucundius acciderent, et libentius ediscerentur, et memoriae tenacius haererent, facile deinde, succedentibus quasi per manus, qui eadem acciperent, traderentque, in omnem late posteritatem extenderentur, et quod usquam fieret
et litterarum monumentis erat.
Cujus quidem moris etiamnum retinentes habemus finitimas nostrae civitati Slavorum gentes, quarum in ore, auribusque nihil hoc genere carminis frequentius est. Quo quidem haud temere ullum paulo illustrius editorum a veteribus Hungaris, Serblisque, ac Bulgaris facinorum intactum, indictumque reperias; non bella suscepta cum barbaris, non iuncta inter se foedera, non commissa praelia, non ortas a praeliis victorias, aut clades, quas deinde proxima rerum orientalium conuersio est consecuta. Nec solum in hoc genere laudis veterum Poetarum
animos ad praeclara nitentium ingratus labor offenderer, sed existens e musarum suauitate studium, et oblectatio pro melle quodammodo esset ad pocula, quibus sapientia hauritur, imbuenda; vtque ea ratione cupidi bonarum artium, non modo cum seriis intenti sunt, sed etiam in otio, ac remissione ad virtutem proficerent. Nam quid ego Vates commemorem sacrarum litterarum praeconio nobiles, qui tanti nominis dignitatem non minus carminum gloria, quam futuri praesagiis meruerunt? egregium Psalmorum scriptorem, caeterosque Diuinae mentis canoros interpretes, quorum numeros
foetus utuntur,
in amplificandis Philosophiae fontibus, in eruenda e tenebris antiquitate, aliisque litterariis negotiis explicandis, summa cum tuae liberalitatis, et magnificentiae laude, doctrinaeque, et sapientiae: cujus ope saeculi nostri elegantiae, ac dignitati adversus ingruentem undequaque squallorem,
atque barbariem egregie provisum est, effectumque, ut nunc vere, si
unquam alias Ecclesiae Romanae splendor externis gentibus luceat, nec
vero, quae de priscis illis istius Civitatis Proceribus ampla, et
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.