Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 193 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 18221-18240:


18221. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Caelestis gazae plenos pro dote canales.
Securumque dabit pretii, Iosippe, iugalis
Certa fides tabulaeque quibus subscribit Olympus
Non dubium reddunt: Paphia signante volucre
Cum Sponsae tibi pactus hymen, ac stipite flores
Emittente, tuae constarent foedera taedae.
Praeclari vero promisso postea quamvis
Connubii dono pravam accessisse putares,
Maeste marite, fidem, tibi quod suadebat apertus


18222. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fortunam metire probro, dispersa per orbem
Exulis in morem; iam se tibi subtrahit uni
Ipse aër; nescis ideo te vivere tantum,
Ut sis ludibrium populorum et flebile sortis
Naufragium primae? Manifestum ac lugubre nostri
Opprobrium generis, sine regis honore tuorum
Desperata patrum soboles speculumque ruentis
Perfidiae: quam totus honor, quam tota potestas
Deseruit superestque nihil quam ut deserat orbis.


18223. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

35.
At Iudae populus multo iam tempore magnum
Exul ad Euphratem, patriae sacrique gemebat
Damna reversuri numquam ad sua gaudia templi:
Totque malis presso, durum ac servile resolvi
Suspirante iugum, quod iam scivere futurum
Helciadis monito vatis. Redit aurea tandem
Libertas: tempusque fuit cum vindice Cyro
Evomuit saturata suas Chaldaea rapinas.


18224. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

multa.
Divinumque aperit, memoratque parentibus ille
Virginis istius partum, quem caelite viso
Edidicit; paribus visis, sincera parentum
Quae meruit pietas, non ignorare docetur
Plenius, ac tantae sobolis componit honores.
Aeternumque suos subiturum numen ocellos 1064 ocellos: ocellas
Aligero monitore refert, licet hosce senectus
Grandaeva et languens


18225. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quantum
Nectaris aeterni pelagus socordia mentis
Expetat humanae labra, invitetque calentem
Terrigenûm replere gulam, quorum improba vexat
Ora sitis, putentis aquae devincta paludi.
Ac veluti qui solem audax Iovis armiger ales
Respicit, ardenti non claudens lumina Phoebo,
Immotâ tanti sidus spectare decoris
Laetatur pupillae acie, poscitque pusillas
Illi etiam volucres frontem committere


18226. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Famaque filo aderat, siquidem, seu vellere puro
Serica misceret, seu lino immitteret aurum,
Materiam superabat acus digitusque puellae.
Propria Arachnaeos cum posceret hora labores,
Talis erat Mariae labor ac, aetate parata,
Arte laboratae superassent Pallada telae. 26.
Cena levis post fila vocat, sed coepta calenti
Et completa prece: aethereae de


18227. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sed coraces nigri et simili fuligine tincti
Fetentes faciunt Erebi ludibria capri.
Aridus enato quod flore repullulet, uno
Temporis in puncto stipes, premit omne sagacis
Ingenium Stygis. Ac veluti consurgere tantum
Daedala naturae virtus nequit, exeat usta
Actutum de fronde viror, minus ipsa reorum
Spirituum labes: natura his omnia posse
Concessit quod sola potest, rude caetera robur.


18228. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illa novum, prius idque suis numquam auribus haustum
Librat Ave mirumque iubar mediaque coruscum
Nocte diem pulsasque procul tota aede tenebras.
Hanc superae lucis fuso splendore paventem
Haerentemque animo ac versantem in pectore multa
Talibus aethereus confirmat vocibus Ales:
“Ne timeas, neu corda pavor turbata fatiget:
Pone metum Virgo, laetus tibi nuntius adsum.
Hinc iterum dico: felix et plena beatae


18229. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Membra parat, quae sanguis ipso ex flore puellae,
Subsidium vetita praestare libidine, Nato
Utile divino transfert in viscera semen.
Nec semen tamen illud erat: pro semine purus
Ros venit cordisque rubens ac floridus imber.
Una eademque mora perfecto corpore Verbum
Fit caro, si dicenda mora est non sectile punctum.
Uno oculi nictu sanguis transfusus in alvum
Virgineus, vegetos animae formatus in artus,


18230. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

2.
Frondosi colles, montana cacumina, valles
Frugiferae, liquidi fontes, Hebronia Tempe,
Dicite, quae toties pedibus dignata beatis
Caelestes spirantem auras ac Numinis ignes
Spectastis Mariam, visa quis Virgine vester
Plausus erat? Numquid laetum resonantibus auris
Emissisque piis caeli per inane susurris,
Laetitiae pleno vos an Davidica Virgo


18231. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

honorem
Reginae montes, Hebronia desine tellus
Mirari, divum regio, tua tristibus armis
Terreat immodicus caedis si culmina miles.
Est tua iam tellus si barbara, si crudelis,
Caeli ac terrae odium lacerat tua rura tyrannus,
Haec tua desidiae culpa est sprevisse Mariam.
Si tantam reducem sors esset habere parentem,
Per tua festinam gradientem culmina, quantum
Gauderes regalis Hebron,


18232. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Extremaque iubet Martem sic lege feriri.
Fas ultra humani sitiens 637 sitiens: fitiens quod sanguinis, asper
Gradivus: vita cives spoliavit et urbes
Civibus ac opulentorum populator iniquus
Regnorum, nimius caedis nimiusque cruoris
Latro, nurus castas thalamosque impune iugales
Foedarit, nulli terrae nec frugibus aequus.
Excidiis populorum audax, incendia


18233. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aspidas atque via tractos fumante chelidros,
Dipsadas et siccae cui est color aequus arenae,
Ammodyten, iaculosque leves, quibus ardua pinus
Scanditur, unde neci faciles, ceu praepes arundo
Desiliant, ac tela oris fatalia figant.
Serpentumque alias, ardens quibus Africa pollet,
In rabiem funesta egit Discordia formas.
Maius erat scythalis virus maiusque cerastis,
Maior arenosis basilisci sibilus oris


18234. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

40.
Hic si ficta iuvat veris componere: pauper
Baucis erat quoque grata deis gratusque Philemon
Pauperie, thalami nexu, probitate, pudore
Ac aetate pares paupertatemque ferendo
Effecere levem. Postquam admisisse supremos
Postibus angustis, stipula cannaque palustri
Protectis, humiles mortalis imagine vultus
Concessit sors laeta Deos. Ubi mersa


18235. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iam prope Chaldaeae scriptas super aggere ripae
Hebdomadas numero compleri et cedere novit,
Ut veniens quaecumque sibi lux credita talis
Iam fuerit, nati quae proderet ora Tonantis.
Ac veluti Massylus eques, ubi strenua, vinclis
Libera, circumquaque latrans et odora canum vis
Dente minax tutas inter nemora avia cogit
Ad iaculum prodire feras; ubi tacta moveri
In saltu virgulta videt


18236. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

deorum
Te latium dicam, neque enim meliore profectum
Tale gerit causa tellus Saturnia nomen.
Te profugi novere dii et mentita ferarum
Forma tuas coluit ripas, quibus oris imago
Tam fallax ac numen erat; novus exul arenas
Iam versat quoque, Nile, tuas, humana sed oris
Si facies neget esse Deum, meminisse, Canope,
Te cupio: si tecta feris peregrina colebas
Numina, quid prohibet, Numen sub carne


18237. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

soboles divina infit: “Quae causa laboris
Est vestri? Quis quaerendi vos possidet ardor?
Forsitan ignaros pietas vos esse volebat
Me placito numquam obniti, nec deesse paterno?”
Tunc faber agnovit, vere ac sublime locutum
Cum Solymae haesisset, iuvenem, dum “Colligat unum
Vespere nos tectum” admonuit; se patria dixit
Iussa secuturum semper: divina parentis,
Non sua, tunc fuerat quod vota implere


18238. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aevi spatium, te Numinis almam,
Quae laus prima tibi est, matrem miserisque faventem
Patronam, fati Dominam, genetricis habentem
Viscera, terrigenas servare calentia, dicam.”
Aspectu gavisa parens, ac voce beati
Significante crucem caelo mutasse latronis,
Haec ita grata animi Dismae pro laude reponit,
Suspirans primum, in caelum pia lumina vibrans:
“Nate, meae vires, mea tota potentia solus!”


18239. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Necdum morte tenus. Maior tamen omnibus una
Postremùm restabat adhuc, sine funere numquam
Pectora divinae subitura parentis, arundo.
Haec ea cuspis erat, quae sola immane profundum
Ac medium tetigit divini pectoris ardens
Centrum, ubi supremo saturata ardore, stupendo
Incaluit flammarum aestu, quo solvitur omnis,
Cera velut, commixtae animae cum corpore nexus.


18240. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Mox Patris amplexu felix lucisque recepta
Immensae solio superos vidit altior omnes,
Donorum Charitumque potens regina, levandis
Terrigenûm, matris sensu studiosa ruinis,
Naturae imperium, caeli ac telluris amores,
Augustae nomen, fasces et culmen adepta. 46.
Haec tibi Pieridum modulatâ celsior omni
Laude Parens, quae nostra rudi fuit


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192 193 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.