Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 186 187 188 189 190 191 192 193 194 195 196 197 198 199 200 201 202 203 204 205 206 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 19569-19631:


19569. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

faciam enim ut libentius ea paulo postea contemnatis, quam antea suspexistis. Ante itaque quam quidquam aliud actum sit, ista, si sustinetis, reffellam." Cum ego: "A me quidem", inquam, "illa haud ita dicta sunt quasi tanto obsistere possint adversario; perge tamen ac impellere; cum te ipse non potuerim, tu me in tuam, si potes, sententiam pertrahe." Coepit ille tactaque, ut in principio orationis consueverat, fronte: "Istic", inquit, "haud longum immorabimur, alia nobis hodie praestanda sunt; istud quam brevissime expediam. Vis


19570. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

non ut in universum ostendam quid quisque pro se agere debeat, sed ut demonstrem qui omnis nostrum uniuscuiusque actio congruiter ad patriam prudenter institui debeat. Itaque, ut strictius loquar, non personalem, ut Mazarinius, sed patriam politicam pertractabo. Ac quoniam de iis, qui in hoc versantur saeculo, sermo mihi futurus est, cumque eorum diversa rursus sint genera, de quo potissimum genere sim tractaturus, antea cognoscendum est. De mercenariis et vili opificum grege neque de aliis artificibus, quorum infinita sunt genera


19571. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

non malam valeamus. Populares illi, qui caeco impetu et fortuito casu ad rempublicam feruntur, suis vitiis et vulgi insania defenduntur; nos, qui diverso itinere et proposito laudatissimo accedimus, ratio maturaque consilia defendere non valebunt? Haec igitur expedienda sunt; ac quoniam ad patriam pertinet oratio visque omnis in eo est constituta qui congrue ad illam prudenter actiones nostras moderari valeamus, de ea antea ut videamus moresque gentis eius dispiciamus, plane necessum est. Habet hoc ante omnia singulare pro aliis gens Croatarum


19572. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

suis aliquem efferri patiantur. Si immeritus scandat, id ipsum opprobrio datur; si iter illi virtute stratum sit, haec sugillatur: mille eius defectus primum privatos inter audias, mox apud principem quoque similibus non abstinetur. Hinc inprompti erga virtutem gentilium animi ac, ut ut adsit, tegere satius videtur. Inde acerba aliorum in gentem dominatio, ipsis honor nullus, patria ipsa in exterorum manus iam iam concessit: suavia tamen haec et, ut invidiam expleas, praetereuntur; misero gentis fato quae prona iam in exitium, quid sit, quod illam eo


19573. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

natura gravis, cum insuper philosophiae adiunxisset praesidia, sine ullis artificiorum ambagibus reipublicae recto tramite consultum ivit; Cicero suas temporibus rationes accommodans cum illo consilia mutare, nunc hac nunc illa via reipublicae prodesse in more habuit. Ac tunc quidem quis uberius reipublicae profuerit, eventus docuit; nam Cato (ut Plutarchus testatur) manente adhuc concordia importuni, scissa infelicis consiliarii nomen habuit, dum "per abrupta" (ut ait Tacitus), "sed nullo reipublicae usu ambitiosa morte inclaresceret."


19574. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

putavi non esse unam tam certam stabilemque agendi regulam sive in domesticis his, de quibus agimus, negotiis, sive in publica cuiusque vitae ratione, quae singulis apta sit adhiberi; nam quibus aut communi via vulgi incedere aut spreto populari favore ea tantum, quae recta ac patriae utilia sint, praefracte consectari est constitutum, hos a nostris procul abesse documentis oportet. In iis ipsis, qui media ingressi via neque duram illam prorsus, quia nimium invidiosam, nec laxam rursus alteram, quia ut plurimum erroneam, tenere in animis


19575. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut enim quisque natura severior aut liberalis magis, sic diversam vivendi normam assumunt. Hos ego omnes afferre nec constitui et, si constituerim, praestare nequaquam possim. Satis itaque fuerit si id efficiam quo vel unam recte in Croatia vivendi ostendam viam. Ac quoniam ad posita superius capita recurrendum est, id primum exsequar quis in domestica re nostros inter modus tenendus sit; quod trifariam me optime facturum existimo, si quid in se primum, mox quid in familia, postremo quid in posessionibus inanimis faciendum ei sit,


19576. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

momenti locum; gens enim ob saevitiam aeque atque lenitatem dominis suis infesta et ad eos fraudandos supra condicionem suam ingeniosa, ut nescias duriusne eos an lenius habere expediat. Atque id quidem experientia iam ostendit nihil eos aeque ac nimiam domini lenitatem extollere insolentesque et ad omne facinoris genus reddere prorsus pronos. Sed mihi natura minime acerbo omniumque, quoad fieri potest, mortalium benevolentiam cupienti durius quidquam hoc in genere constituere non libet, praesertim quod ipse


19577. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potissimum consistunt, ne admittatur. Id compositis primum ad id sermonibus suadendum est quod, si res fieri non patiatur, quod eo iam magnitudinis vitium istud excrevit ut matronas fere omnes pervaserit, tum proximum est ita illam formare ut se in his modestissimam aeque ac sapientissimam praebeat. Sit suus illi labor nec sua condicione indignus. Litteris se ut occuparet, optandum id quidem foret; at vereor ne amplius quidquam. Ubi enim eiusmodi feminam reperias quae id non respuat aut prava contra litteras opinione aut, quod


19578. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

annis potestas executiva magnam Crisiensis, Zagrabiensis, et Syrmiensis Comitatus partem per commissionem sic dictam aulicam statui militari ita incorporavit, ut provinciales ad actum hunc deputati non ad consulendum, sed tantum ad informationes praestandas adhibiti fuerint, ac ea quidem, quae de Syrmiensi et Zagrabiensi decerpta sunt, re ipsa confiniis adiecta fuere, ea tamen, quae de Comitatu Crisiensi resecabantur, non confiniis regni, sed constituto in meditullio iurisdictionis politicae, sic dicto Varasdinensi Generalatui addicta, atque ita


19579. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

pleno senatu relatum non sit, aut vero si ad privatam talium pertractationem se immiserit, quae ad agenda totius senatus referuntur; ut supremi comitis munus ad mentem Fundamentalis Andreae II Decreti articuli 16. et 30. conferatur, ac alii etiam magistratus non sanguini, sed capacitati et meritis tribuantur; ne iurisdictio militaris et politica; aut haec et iudicialis; immo ne politica quidem et cameralis in unum idemque individuum congerantur, et ne uni soli individuo ulla potestas privative conferatur;


19580. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quam si gradualis inter ipsos docentes et Suam Maiestatem Sacratissimam nexus procuretur, placuit Eidem hanc directionis studiorum catenam ita nectcre, ut me quidem universae in his Regnis rei litterariae generatim, reverendissimum vero ac clarissimum virum Josephum Taisperger huic Academiae peculiariter Regio Suo nomine praeficeret sicque vos clarissimos Professores huic, illum mihi, me vero medio Regii in Regnis his Consilii sibi subordinaret. Vobis proinde praeprimis, clarissimi Professores,


19581. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eo adhuc liberalitas Augustae conquievit, verum insuper iis, qui industriam omnem in explendo munere Suo ad publicam impenderint satisfactionem, praeter stipendia distinctas etiam laboribus suis commensuratas remunerationes peculiaremque Suam Caesareo-Regiam gratiam spopondit ac, ut vos in omnem fortunae casum tutos praestet, iis, quos vires in docendo destituerint, congruam ad dies vitae sustentationem clementer addixit. Agnoscitis jam procul dubio, clarissimi viri, quot nominibus Augusta Sibi vos obstrinxerit, videtis,


19582. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quam si explorato probe genio animoque discipulorum tam incitamenta, quam modum eadem proponendi cujusque indoli accommodaveritis. Unum adhuc est, de quo vos in particulari commonendos existimavi, clarissimi altiorum Facultatum Professores; Vastae omnino ac propemodum immensae sunt, quas tradituri estis, scientiae, spatium vero, quod singulae absolvendae Augusta designavit, sat angustum. Delectu proinde opus est, clarissimi viri, ut, resecatis quibusvis inutilibus speculationibus, ea


19583. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

cum principe saeculi nostri oratore Facciolato visa est ratio, ut, contracta, quoad fieri potest, praeceptorum faragine, alumnos vestros regia versionis imitationisque via potissimum manuducatis. Te jam compello, Reverendissime ac clarissime vir, qui virtute doctrinaque tua perfecisti, ut caput studiorum Regni hujus, illustrem hanc Academiam, Augusta tuae potissimum concrederet directioni, tibi praesertim incumbet providere, ut praescribenda per suam Majestatem docendi methodus per omnes quam


19584. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

iussa sum collocatus. Nolite quaeso vos in me alium quam vestrum litterarumque amicum reputare. Ita enim tuto velim existimetis, quidquid mihi virium, quidquid facultatum Deus et natura concessit, id me totum in commune totius Academiae ac in singuli cujusque vestrum commoda laetum alacremque impensurum. Quod reliquum est, impendite vos doctrinam vestram, ego conatus meos intendam, ut res litteraria majora in dies in Academia hac incrementa accipiat hacque, quae sola nobis superest, ratione collocatam in


19585. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quaestioni locus: an non cum alias semper, tum nunc potissimum quando maior iuventutis scholasticae pars ob difficilem temporum negotiorumque complicationem libris caret, scriptis comprehendenda adnotationum declarationumque suppelex pro maiori litterarum incremento introduci ac discipulis suppeditari posset? Cui quaestioni eo cum discrimine factum fuit satis ut iuventus quidem omni meliori modo ad describendas difficilioris perceptionis materiis additas adnotationes declarationesque per DD. professores disponi possit; hoc tamen ipsum ita


19586. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ad suppeditanda, neque discipuli ad describenda huiusmodi scripta cogi possint, si tamen zelus professorum cum fervore discipulorum et vice versa consentiret, casum in hunc seu in loco Academiae publico, sive domi etiam privata singulorum professorum descriptio haec suscipi ac continuari per discipulos valeat, salva semper manente destinatae praelectioni horae integritate. 9. Ex eodem motivo cum pro infima grammatices classe nulla amplius exstarent hactenus praelegi solitorum libellorum exemplaria parte ab una, parte vero ab altera


19587. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

per DD. professores assumi solita tentaminum argumenta fine eo ut, cum superioribus annis observatum fuisset minus accuratas et cum sana critica sinceraque historia haud concordantes ad quadam quaesita datas fuisse responsiones, Dominus Academiae Director accurationi consulere ac pro arbitrio quas utiliores putaverit quaestiones prioribus substituere valeat. 11. Et quoniam severiora, utpote finalia, examina copiosioresque disputationes multum temporis absumpturae praevidebantur, studiorum autem finis antiquo ex more usque ad novi plani


19588. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ad novi plani submissionem determinari debebat, in eo coalitum est ut humaniora ultima, altiora autem studia 20-ma Augusti finiantur, atque eam ob causam 1-ma statim eiusdem mensis Augusti die inchoandas esse disputationes intermixtis, pro eo ac fieri poterit, examinibus, ut hoc pacto determinatus scholarum terminus subsistere possit. 12. Post haec relecta sunt in pleno omnium professorum consessu omnia eousque celebratorum Academicorum Consessuum protocolla fine eo ut an, quae in iisdem salutariter constituta


19589. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

excitandi in discipulis: 1-mo diligentiam in frequentando, 2-do attentionem sub explicatione, 3-tio habendi moralem aliquam certitudinem de pietatis erga Deum exercitiis. Tricipiti huic impedimento totidem efficacia, ut speratur, opposita sunt remedia sequentia. Ac ad primum quidem querellae punctum quod attinet 14. Dispositum est ut DD. professores per respectivos sic dictos patresfamilias et absentes discipulos et absentiarum numerum notari faciant; quia vero patres quoque familias abesse solerent, ipsi DD. Professores antequam


19590. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

discipuli, secus graviora illos manere mala. Quodsi ne hac quidem ratione desiderata obtineri posset emendatio, hoc ipsum Directori Academiae referant qui ipse talem adibit scholam et pro auctoritate sua praesens coram saepius abesse solitos acerbioribus castigabit verbis. Ac tandem si ne hoc quidem profectum quidpiam fuerit modo, sciturum Academiae Directorem quid communicato prius cum Superiore Regio Studiorum Directore consilio e re sit studiorum studiosorumque. Ad 2-dum vero 15. Ea uterentur DD. professores severitate ut illi, qui


19591. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

aliquo loco socios ad individui cuiuspiam perversitatem plurimum conferre, ex locali solummodo academia aut gymnasio excluderetur perversus eiusmodi studiosus qui proinde a mala remotus societate alibi locorum ad prosequenda studia admitti possit. Ac tandem ad 3-rtium 16. Ut tam exhortator Academiae, quam cathecheta Gymnasii de prandio antea haberi solitos pietatis coetus exhortationesque deinceps mane hora 8-va habeant, hora vero 9-na academicum sit sacrum, ea cumprimis de causa ut studiosi utpote tunc


19592. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

semper libuerit, academici omnes communione corporis Dominici refici debeant, manente ipsis ubicunque confitendi libertate, quod ipsum ergo illis publicandum et an accuratissime satisfaciant DD. exhortatorem Academiae et cathechetam Gymnasii attendere vi officii sui obligari ac referre suis locis debere. Nicolaus Skerlecz m.p Vincentius Kalafatich actuarius m.p Praesentatum 22 Iunii 1777.


19593. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

modum inire noluerint quoad Zingaros potiori adhuc jure quam quoad Judaeos amplectendum esse demisse existimavit. § 8. Zingari perinde atque Judaei ad tyrocinium per omnes Caehas ac praesertim fabriles, ad quam illi professionem sponte sua inclinare videntur, admitti debeant. Solius autem musicae exercitium pro fixo alimentationis statu Zingaris non reputetur. Motivum. Primo membro vetus praejudicium


19594. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dirigi posse. Si tyrones potissimum ex inquilinis lecti fuerint, conservabitur populatio familiarum sessionatarum; si ad opificia et artes applicentur, removebitur unum e praecipuis, quod hactenus fabricarum et manufacturarum progressum morabatur, impedimentis. Ac primum quidem potest lex positive ordinare. Alterum, ne libertas populi in deligendo subsistentiae suae statu nimium constringatur, nonnisi prudentiae et zelo Magistratuum civitatensium, quorum ut opificia et fabricae efflorescant plurimum interest, committi potest.


19595. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

apum factum fuit, Comitatus et Civitates idonea ad condiscendam ejusmodi artem Individua sumptibus Cassae domesticae submittere; haec, ubi artem sufficienter condidicerint, moderato stipendio providere; iis alia iterum Individua, quae hi edoceant adjungere; ac secus etiam omnem necessariam assistentiam iis praebere, sicque utilem ejusmodi culturam in gremio sui propagare tenentur. Motiva. Haec quoque lex prima fronte superflua videri posset, nisi experientia praeteriti temporis


19596. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

onerum publicorum species, veluti portiones, et laboratores publici, quibus exteri non insueverunt, et quae eos a sui illocatione facile deterrere possent. Domesticus omnia haec onera jam alioquin sustinebat, et si ab obventura a tali objecto contributione relevetur, ac insuper pecuniariam recipiat remunerationem, satis favoris obtenturus esse videtur. Caeterum pecuniariam remunerationem Deputatio sub spe constituendi fundi publici, unde ea praestari possit, proponit, proponetque alias etiam, ubi identitas rationis idem exposcet.


19597. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potest, ut proprietarius fundo suo cum detrimento publici abuti possit, abuteretur autem, si repertum in fundo suo utile aliquod productum nec ipse colere, nec ejus culturam alteri admittere vellet; iniquas enim conditiones illud colere volenti praescribere idem est ac non admittere; interest itaque ut legislatio modum statuat, quo in ejusmodi casibus jus proprietarii cum utilitate publica combinari possit. Deputatio haec id projectata a se modalitate opportune obtineri posse demisse


19598. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

adversatur; imo spectatis genuinis Christianismi principiis eidem admodum homogeneum videtur. § 21. Ad detegenda, quae hactenus aut ignota sunt, aut quorum usus necdum constat, naturae producta, ac praesertim herbas tinctorias, evocentur sumtibus fundi literarii aliquot historiae naturalis apprime gnari viri, qui eadem per totum Regnum investigent; hi ubi talia detexerint, quae immediato usui deservire possunt, relationem Consilio statim praestent. Istud vero


19599. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

seu generalis, seu peculiaris extradetur instructio, quin Consilium prius audiatur. Motiva. Primae ferme, quae de objecto commercii in comitiis 1715. et 1723. perlatae sunt leges; ac in specie 1723. Articuli 115. 116. 117. 118. 119. et 122. totam hanc curam non in Cameram, sed in Consilium reclinarunt. Ipsam vectigalis elaborationem, ut in Elaborato Status Actualis §-pho 11. ostensum est, non Camerae, sed primum Tabulae


19600. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

consiliariorum item Consilii et Camerae proximius elaboretur. Motiva. Necessitatem novi vectigalis satis evincunt ea, quae in Elaborato status actualis de hoc objecto universim, ac praesertim §-pho 65. dicta sunt. Quod autem principia vectigalis per legislationem, id est in Diaeta, defigi debeant, constans et veteris et novae legislationis usus satis ostendit; semper enim in diaetis determinabatur, et qui, et a quibus


19601. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

vectigalis iisdem conservatur. Proinde cum ad perferendam in Hungaria legem principis assensu opus sit, sustinetur ab adverso, quod hujus non intersit, ut talibus legibus, quae favorabilia pro vectigali Hungarico principia continerent, assentiatur. Ac id quidem quod in casu illo, ubi Monarchia e duobus distinctis, et ab invicem independentibus membris constat, vectigal ad justum inter haec duo membra commercii aequilibrium conservandum dirigi debeat, nemo inficiari potest. Verum id vicissim ipsa


19602. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hungarica idem constituat quoad Germanicas merces quod hae Provinciae respectu Hungaricarum induxerunt, nisi hae etiam malint imposita hactenus Hungaricis naturae productis onera remittere quam reciprocum in suis productis experiri. Ac provinciales quidem hae impositiones potissimum ad vinum et frumentum referuntur, proque his sustinendis iterum onera publica Germanicarum Provinciarum allegantur, horumque praecipuum fundum in facili horum tamquam


19603. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fuerit. Omnia quidem haec in Germanico etiam eorundem annorum vectigali constituta fuerunt, adeoque hac quoque in re eadem est Germani cum Hungaro quaestore conditio. Interea plerique Hungarici quaestores in submissis Deputationi huic reflexionibus restrictiones has ac praesertim rubrarum illarum bolletarum usum sufferri enixe exorarunt. Quod stationum Capitalium et Depositorialium sublationem attinet, hae cum praecedenti § ita nexae sunt ut concessa deponendi, ubi


19604. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad cedenda sponte telonia per comitatus disponantur. Ad propositionem hanc faciendam ea etiam consideratio illam permovit, quod sibi polliceri non possit tantum fundum publicum unquam constabiliendum esse, ut ex illo et viae non teloniales conservari, et necessarii, ac mox proponendi labores hydraulici perfici possint; omnes vero moderni temporis circumstantiae imperiose exigere videantur ut plebs, quae nunc sola et vias reparat, et una censum telonialem dependit, hac adminus onerum publicorum parte proximius relevetur.


19605. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

expensis transigere non possent, has localis jurisdictio limitabit. Motiva. Potest evenire ut seu incurius, seu in praestanda sibi per vectorem, aut judicem pagensem indemnitate confidens proprietarius de mercibus suis tardius, ac potuisset, disponat. In hoc certe casu damnum omne, quod ab eo inde tempore, quo de illis disponere potuisset, emerget, illum manere debet. In casu quo vector sufficientem non deductarum ad stipulatum terminum mercium causam non assignet, quod has


19606. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commercio ultro renunciare; utprimum enim illa id constituerit, ab omnibus indubie maritimis potentiis statim reciprocum accipiet, sicque nec illa cum alterius populi mercibus ullum oeconomiae commercium exercere poterit. Ac Hungaria quidem de nullo adhuc maritimo oeconomiae commercio cogitare potest; cum tamen nationalis ejus navigatio adhuc in herba versetur, medium hoc eidem necdum convenire potest. Articulus


19607. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in his concentrari, reliqua ad potestatem executivam pertinere, sicque imposito nobis officio nos defunctos esse demisse existimamus, superest tantum ut motiva propositae per nos organisationis demisse depromamus. Necdum tantus est scientiarum mechanicarum ac praesertim hydraulices in Regno progressus, ut comitatus tam peritis geometris et hydraulis provideri potuissent, ut in eorum judicio quoad difficiliores tantisper labores plene conquiesci queat. Debuerunt pro expendendis in facie loci eorum opinionibus, pro danda


19608. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

navibus patent, in considerationem venire possunt; id autem haud magnum spatium efferre in provocato Elaborato jam ostendimus. E vastioribus stagnis saepe canales communicationis opportune formari possunt: quare et horum systematica mappatio necessaria est. Ac illa quidem majori molestia, quam fluvii libellabuntur, et cum copiosiora sint, utpote: Förtöensia, Balatoniensia, Temessiensia, Tibiscana, et ea, quae Samusius, tres Crisii, et


19609. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

ejusmodi locis vias commerciales instaurare intersit? Si omnia haec ordinate elaborentur, tum primum generale et systematicum navigationis planum exsurget. Hoc vero elaborato debet deinde ipse suscipiendorum sua serie laborum ordo determinari. Ac id quidem ipsa rei natura universim indicare videtur, quod primum capitalia flumina, tum collaterales fluvii, postea ducendi per vasta stagna canales, ac postremo commerciales ex emporialibus locis ad


19610. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

debet deinde ipse suscipiendorum sua serie laborum ordo determinari. Ac id quidem ipsa rei natura universim indicare videtur, quod primum capitalia flumina, tum collaterales fluvii, postea ducendi per vasta stagna canales, ac postremo commerciales ex emporialibus locis ad propinquiores navigationis stationes viae perfici debeant. Verum cum singulum iterum objectorum horum complures labores, qui forte e defectu fundi simul suscipi non poterunt, requirat, interest ut


19611. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

impedimenta constituunt omnia illa, quae libertatem ejus quoquo modo contingunt. Superest itaque, ut per horum etiam sublationem ultimum, quod adhuc commercio obstat, impedimentum removeatur. Inter haec monopolia primum locum obtinent. Ac Deputatio quidem ipsa pro novis et utilibus in tractando aliquo opificio aut manufactura inventis privilegia exclusiva in certis casibus §-pho projecti hujus 45. proposuit. Verum distincta est hac in re commercii ratio. In


19612. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et singulo certae tantum mercium species, cum quibus quaestum exercere ausit, praescribantur. Institutum hoc Pestiensium et Temessiensium mercatorum coetui adeo utile videbatur, ut hi illud lege publica stabiliendum postulaverint. Verum institutum hoc perinde ac restrictio numeri mercatorum libertati commercii adversatur; aliquam monopolii speciem perinde redolet; necessariam pro obtinendis justis mercium pretiis mercatorum concurrentiam impedit; ipsum denique promovendi Regno longe utilissimi


19613. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ingrosso, domatim vero nulla ratione distrahere liceat; quoad fabricantes autem Germanicarum Provinciarum reciprocum observetur. Motiva. Hujus rei intuitu inter quaestores et fabricantes differentiae saepius occurrunt. Ac theoretica quidem fabricae idea illa est, ut haec fabricata sua mercatoribus all ingrosso, hi vero consumentibus alla minuta eadem divendant. Verum raro fabricae alicui ea felicitas obtingit, ut principio statim omnes suas merces all


19614. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Temperamentum hoc ea etiam ratio commendat, quod generalis omnium primae necessitatis victualium et artefactorum limitatio, ut justa evadat, non secus institui possit, quam si internus rei valor ad justam cum massa circulantis pecuniae proportionem reducatur, ac praeterea victualium pretia artefactis, et vicissim, commensurentur; massa vero circulantis pecuniae nunquam exacte determinari, adeoque tota haec operatio in nullo fixo principio fundari possit. E converso si partialis tantum alicujus articuli limitatio


19615. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

interesse putabat Deputatio his eum insuper favorem largiri, ut illi quidem absque indigenatu, qui sumtuosior et altiori conditioni magis analogus est, hi vero ante naturalisationis terminum nobilitatem per armales consequi possint. Ac terminus quidem naturalisationis nulla adhuc lege defixus est, sed nunc primum erga Deputationis politicae relationem determinabitur. Cum tamen beneficium hoc illis statim, qui se primi illocant, concedendum haud esse, tuto existimare


19616. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

constare potest. Superest ut Deputatio rationem reddat, cur omnes hoc favores tantum ad exportationis commercium restringendum esse existimaverit; propositio enim haec complures re ipsa recipit considerationes. Ac Regnum quidem multorum extraneorum Articulorum importatione perinde ac propriarum mercium exportatione opus habet, neque unum hoc commercii genus absque alio subsistere potest. Verum si importatio superet exportationem, Regnum in


19617. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

reddat, cur omnes hoc favores tantum ad exportationis commercium restringendum esse existimaverit; propositio enim haec complures re ipsa recipit considerationes. Ac Regnum quidem multorum extraneorum Articulorum importatione perinde ac propriarum mercium exportatione opus habet, neque unum hoc commercii genus absque alio subsistere potest. Verum si importatio superet exportationem, Regnum in passivo versatur; id autem si perduret, internae Regni vires quotannis


19618. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tolerantialis taxa fixa et adeo gravis sit, ut, si haec persistat, potentiores vero, qui soli fabricas erigere et notabilem exportationis quaestum exercere possunt, ab ea eximantur, summam illam a reliquis vix exigendam esse tuto praevidere liceat. Ac quaestio quidem illa: an Judaeos ultro penes taxam tolerantialem relinquere, vel vero instar aliorum a facultatibus et beneficiis conscribere intersit, ad agenda Deputationis Comissariatico-Contributionalis spectat. Deputatio e contra


19619. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Hujus una tantum tertia inventori, reliquum Fundo Publico cedat; occultatores si deprehendantur, praeter restitutionem totius thesauri, insuper in pecuniaria fundo publico applicanda poena pro prudenti arbitrio convincantur. Ac recte quidem observat Comitatus, quod de hoc objecto nulla hactenus legis dispositio exstet. Usus tamen ille invaluit, ut una tertia inventori, alia fundi proprietario, tertia principi cedat; aut si idem sit et


19620. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

1741, ut in provocato Elaborato, et loco ostendimus, agnoverunt, et ab hac propositione ultro recesserunt. Verum nihil obstare censet Deputatio, quominus e converso inductio quorumpiam luxus articulorum, veluti pretiosorum mobilium, curruum, ac praesertim vini extranei, cujus surrogato Regnum alioquin redundat, distinctis impositis gravetur, et conflanda inde summa in augmentum fundi publici convertatur. De Jazygibus jam post annum 1741. res transacta est; nimirum redemti sunt


19621. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

depensionem inferat, insensibile onus constitueret, notabilem etiam summam facile proferret. Verum praescindendo etiam ab odiositate instituti, quod omnes regnicolarum classes in hac depensionis linea exaequaret, illud in pagis, ac praesertim dispersis locis vix practicabile videtur. Quis enim in his locis protocollum emacillatorum animalium duceret? In pagis id quodammodo per tesseras; in locis tamen, quae ne contractos quidem pagos habent, nulla ratione id suppleri posset. Jam vero consumtio


19622. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

directurum omnes hos labores Departamentum Hydraulicum stabilivit. Et cum haec nonnisi notabilibus sumtibus perfici potuerint, ne hi destinato jam in alios fines Aerario Regio oneri cedant, pretium salis in uno grosso adauxit, fundumque hunc commercialibus, ac praesertim hydraulicis usibus perpetuo addixit; nec multo post enascituras etiam apud quaestores Turcicos contrabandas eidem fundo adjecit. Atque ita primum distinctus ab eventuali cassa Fundus Commercialis enatus est. Verum cum commercium sola navigatione non


19623. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

et protegere compertum fuerit, illud actore fisco comitatensi in 200 aureis pariter ad Cassam Commercialem applicandis coram Vice-Comite convincatur. § 3. Articulis puri Luxus, uti sunt exotica clenodia et mobilia, variae vestimentorum species, ac praesertim vina exotica, in elaborando proximius vectigali praeter ordinarium tricesimale pensum distincta insuper taxa imponatur, et conflandus exinde proventus ad Cassam Commercialem quotannis transponatur. § 4. Usus minoris seu sic dictae


19624. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et characterialem, circa mensem emortualem, et his similia, cum in his saepius variatum sit. Verum id non ad hujus, sed Politicae Deputationis sphaeram pertinere videbatur. Ad §-phum 7. Cum onus erectionis et conservationis viarum ac pontium commercialium cassam hanc mansurum sit, naturale est, ut regulandorum etiam in sensu §-phi 104. Projecti hujus teloniorum proventus eo inferantur. Ad §-phum 8. Hic jam fundus ille, qui e spontaneo Statuum Regni oblato


19625. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

systematice juxta elaborandum navigationis planum suscipi debeant; ostendimus denique in motivis ad §-phum 128. tuto praevideri posse, quod in hoc primum regulatio capitalium fluviorum, tum efformandi per exsiccationem majorum stagnorum canales, ac tum primum effodiendi per siccum collaterales communicationis canales stabiliendi sint; horum enim nec necessitas adest, donec navigatio per principales canales efflorescat. In systemate autem projecti hujus nullus adesset pro praeferentialibus ejusmodi laboribus


19626. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

sine, vel cum, et quali interusurio emitti debeant. Projectum hoc in substantia recidit ad gratuitum oblatum; cum enim capitalia a 5 pro 100 facile elocentur, si alicui nonnisi 1 1/2 pro 100 solvatur, idem est, ac si ille 30 tantum florenos a 5 pro 100 elocasset, residuos vero 70 florenos donasset. Hoc autem stante, cur deberet administratio cassae publicae talium etiam capitalium, quae sibi nullum lucrum proferunt, manipulatione gravari, et vel hoc nomine sumtuosior effici?


19627. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

nulli commerciali manipulationi implicari potest, secus Legislatio ipsa se mercatorem efficeret. Quodsi autem ad siccas perceptionis et erogationis rubricas reducatur, e mutuo id tantum in eam realis emolumenti redundare potest, quanto minus ac usuale sit, interusurium dependit; sicut e converso, qui cassae publicae erga minus, quam sit usuale, interusurium pecunias credit, in re ipsa totam illam summae partem, pro qua nihil ex usuali interusurio obtingit, cassae


19628. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

oblatum assumamus, adhuc non expediret projectatum conflandi hujus oblati modum adoptare. Pro hac enim proventuum quotta determinanda vel deberet Legislatio clavim aliquam praescribere, et tunc operatio haec infinitis difficultatibus, longae morae, ac gravibus, nullo adhuc fundo provisis, sumtibus subjaceret. Vel vero id proprio singuli arbitrio relinqueretur, et ex hoc summa enasceretur improportio, et exigua indubie summa prodiret. In utroque casu projectata proventus, qui mille florenos non excedit, ab oblato hoc


19629. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

repartitionem jam sublata, sicque gratuitum oblatum practicabile effectum est. 3. Fundus hic non est vagus, eventualis et variis casibus obnoxius, sed certus et determinatus. 4. Fundus hic nec implicitam, nec magis, ac oportet, sumtuosam reddit cassae commercialis administrationem; quia illam nullis interusuriis dependendis, nulla mercantili manipulatione onerat, sed ad planam perceptionis et erogationis operationem reducit. 5. Haec conflandi fundi publici modalitas non laedit


19630. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

millionum attingant. Utriusque hujus propositionis fundamenta Deputatio in sequentibus compendio concentrat: Relate ad 1-mum. Verum quidem est, quod, si ipsum oblati capitale statim expendatur, cum tam notabili summa et fluviorum, stagnorum, ac viarum commercialium mappa confici, et generale navigationis planum elaborari, et capitalium adminus fluviorum regulatio, ac forte unius etiam, alteriusve stagni exsiccatio intra breve tempus absolvi posset; verum absumpta semel hac summa non remaneret nisi annuus 200


19631. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

ad 1-mum. Verum quidem est, quod, si ipsum oblati capitale statim expendatur, cum tam notabili summa et fluviorum, stagnorum, ac viarum commercialium mappa confici, et generale navigationis planum elaborari, et capitalium adminus fluviorum regulatio, ac forte unius etiam, alteriusve stagni exsiccatio intra breve tempus absolvi posset; verum absumpta semel hac summa non remaneret nisi annuus 200 000 et aliquid supra fundus, e quo restantes adhuc ad effectuationem totius plani labores, utpote collateralium fluviorum


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 186 187 188 189 190 191 192 193 194 195 196 197 198 199 200 201 202 203 204 205 206 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.