Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2039-2046:


2039. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

et hunc qui supra privatum virum est in funere laudandum susceperim, non mea, sed fortunae et temporis erit culpa, si neque larga aut magnifica neque amplitudine defuncti digna fluxerit oratio et eo magis quod in otio et umbra sine usu et stilo studiorum intermissione dicendi desuetudine ac situ quodam consenuerim: scitis enim quantis angustiis, quo sermone quotidiano inter provinciales obruor, ut vix succissivo tantum tempore nec nisi libris legendis vacare possum; quo magis magisque mirandum esset litteras et verba Romana: quae nunc


2040. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

Romana: quae nunc ubique locorum in tanta hominum colluvione degenerant, mihi penitus non exolevisse; praesertim cum mihi non patria nec ingenerata, sed nova et ascita et aliunde sita fuerint: quae tamen si mihi propria et nativa contigissent: neque alius sermo quam latinus mihi peculiaris ac domesticus fuisset, deprecandum tamen hoc munus jure merito videretur in tanta civitatis expectatione, celebritate, consensu, et non unius Aristharchi, sed ad unguem exactissima et semper recta quasi ad amussim multorum censura. Praesertim in hoc emplo sacratissimo tot sacerdotum


2041. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

sic fortium virorum pacis et belli praeclara facinora, ne scribendo devenustentur multum diuque neque ab omnibus sudari oportet, quod utrumque cum mihi desideretur: videlicet idonea temporis et ingenii facultas: temere me arbitrabor facere qui rude quiddam et inexpolitum in talis ac tanti viri laudes non verear effutire: tua tamen pietas Petre vir integerrime paternis laudibus prospectura caeteros omnes obaudit; me unum, quod vehementer exoptat, et expetit, sperat vel ex tempore praestaturum praeterea neminem: quod si vulgus et triviales magistros


2042. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

in praelio versatus est atque inter confertissimos Christiani nominis hostes bis pugnasse bis vicisse dicitur, ductu et auspicio Janci Gubernatoris in cuius castrensi contubernio sumptuose instar principis curribus vectus; ut nemo magis in tot victoriis jure ac merito gloriari possit. Haec foris, domi vero duplicem legationem nec magis Ungaricam quam Turcicham gessit. Priorem aeque splendide magnifice administravit atque constanter. Nam cum Rex Mathias a nostris civibus Ulatci ducis demortui depositum peteret ausus et dicere: quod


2043. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

ampla et splendida mentis propositione: et maxime in hoc commendanda, quod nihil ad privatum commodum respicit: sed tota respublica est quae sola et unica causa est, tanti laboris, molestiae periculi suscipiendi. Quid de justitia talis ac tanti viri dicam sine qua Reges Tyranni Magistratus mera latrocinia sunt, in qua servanda quam rectus fuerit. testis curia, testis Magistratus, testis publice et privatim tota civitas; quod natura, quod usus, quod juris et aequi cognitio, quod recta ratio


2044. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

sed etiam sanguinem cum opus esset effundere, non subterfugeret: CCCC igitur aureos et ultra patriae gratuitos pro sua liberalitate sponte atque ultro remisit. Secunda liberalitas illius rara in Civitate nostra quod suo labore partas divitias cum fratre communicavit: ita ut illum aeque ac se locupletaverit non solum vero mercaturis exercendis de more Civitatis dilatus est: sed tot proventibus et stipendiis pagorum, quos Toplicam Dubocizam et Gospogin potoch Illyrici vocant.


2045. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

extrema valitudine, qua tandem ingravescente decessit, singula vitae commissa quae in toto vitae curriculo perpetravit optimo Sacerdoti confessus non minus lachrymis quam Sacerdotis expiatione penitus abolevit: et sic omni sordium aspergine detrusus puris sensibus ac sine ulla labe sanctissimum panem accepit immo Christum immo potius ab illius immensa magnitudine receptus est; in illo et per illum per omnia saecula sine fine permansurus. Quare non dubium est Junium Sergium Avunculum meum propter vitam integerrime actam et ultimam mortis


2046. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

illos qui fragilitatem incorruptioni, mortalitatem immortalitati mortem vitae commutarunt non illorum, sed nostra lugemus incommoda. quorum jucundissima consuetudine atque dulci praesentia sumus orbati; sin vero qui suum diem tam pie, tam sancte ac devote obiverunt miseros aut nullos putamus, maligni atque ingrati divinae clementiae et illorum foelicitatis interpretes sumus, quare ut recte sentiamus illum nobis coelitus delapsum haec putemus dicere.
Qui modo fretus eram germano corpore, cuius


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.