Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2051-2070:


2051. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ulla est
Cęlicolum regi, sacris quę imponitur aris,
Hostia quam semper studio curaque fideli
Imperio parere suo. Quod spernere quum sis
1.55   Ausus, et ipse tuum de regno tollere nomen
Ac Beniaminam sobolem postponere Iudę
Decreuit, Iudę regem de stirpe creare."
Hęc ait indignans regemque relinquere uerso
Inde parat tergo. Vetat hoc et abire uolentem
1.60   Apprendit Saul apprensaque lacinia


2052. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ultro,
Insignis forma iuuenis facieque decorus,
Iocundo aspectu, suffusus et ora rubore
Atque manu promptus, uiridis tamen apta labori
1.145   Ętas et dubio uirtus matura periclo
Armorum ac belli, grauibus thoracibus artus
Subdendi gladioque latus clypeoque sinistra
Conueniens animique uigor super omnia celsus.
Agnouit uates hunc unum ex agmine tanto
1.150   Esse quidem, cui fata dari sublime tribunal


2053. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conamine uirtus."
Nil iuuenem terrent hęc talia dicta magisque
Gliscit amor pugnę, remoratus suscitat ardor
1.420   Tentandi penitus maiora incendia belli. Comparatio
Ac uelut audacem uenator forte Molossum
Quum tenet, ille alacer uiso se porrigit urso
Vlteriusque ruens retinacula rumpere tentat,
Necdum dimissus latrat, furit, ingemit, urget,
1.425   Carpit humum, nunc huc agilis,


2054. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Verba magis magno strepitu superata quierant.
Conticuere tubę, calamos inflare choraules
Et digito pulsare leui caua cymbala psaltes
2.255   Coepit et argutis fidibus resonare lyristes
Ac Phrygios cantare modos. Nunc tinnit acuta,
Nunc tonat ille graui, media modo temperat istos
Voce sonos, agili pulchre quos gutture uibrat
Concordans cytharę linguę prolata canori.
2.260   Arrectę cunctorum aures


2055. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Cędis in indignos nec quicquam triste merentes.
Hoc ubi uulgatum, cuneus quoque tertius armis
3.50   Mittitur instructus ualidorum Marte uirorum.
Ventum erat in Naioth, tunc ęque contigit istis
Ac primis: Posita laudes feritate canebant.
Nam sacer e cęlo ueniens afflauerat omnes
Spiritus. Hic animos illorum, hic temperat artus. Saul
3.55   Indigne ista ferens, subitam simul


2056. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in omnes
Qui mox uisus erat, placatur protinus, ipsum
Pręsentem mitis Dauidem spectat et ipsum
Iam reuerenter adit uatem, iam carmina condit
3.70   Laudis et ipse deo reiecto nudus amictu
Ac uelut insanus. Vulgi uox ire per ora
Illa frequens coepit: "Cisides nunquid et ipse
Intra Sanctorum coetum numerandus habetur?"
Quisque adeo fera corda viri mollita stupebat.
3.75   At uero Dauid, quanta


2057. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uulnere cunctos
Sternit humi. Riui currunt per prata cruoris.
Corpora fusa iacent, cęsos mors occupat artus,
3.490   Candida sanguineo squalent tegumenta fluore. Comparatio
Ac ueluti, quem multa fames stimulauit, hiantes
Extendit rictus lupus et nemus omne pererrat
Pascentesque uidens pecudes furit, irruit, urget
Ballantumque gregem mactat manditque cruentus.
3.495   Donec ieiunam


2058. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

armis
4.160   Cognatę gentis quam externo Marte perire."
Vix hęc ędiderat, quum Saulica substitit ala
Colleque dimisso retro cęssere phalanges Comparatio
Haud secus ac puppes, quę uentis uela secundis
Plena dabant, uersis repetunt mox ęquora proris
4.165   Iam sulcata suis aduersa flante procella. Saul
Cisides etenim montanum scandere culmen


2059. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Hanc scelerare tuo et tantum committere crimen
Nec uolo nec uolui. satis est potuisse uideri.
Aspice, sitne tuę decisa hęc fimbria uestis.
4.250   Quam mea nunc elata manus tibi monstrat et offert.
Ac perpende simul, siquid molitur iniquum,
Siquid agit prauum tuus hic post talia seruus.
Quem tu quam iustis disperdere niteris armis.
Is qui cuncta uidet. Superum rex, ipse uidebit.
4.255   Ipse boreę mentis tutor


2060. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fata deo statuente secunda
Iesseo generi, Dauid successibus usus
7.190   Proficit inque dies magis amplum reddere regnum
Festinat lateque suum diffundere nomen. Comparatio
Ac ueluti Megaris in campis promere fructus
Vere nouo foecunda suos cum cernitur arbor,
Paulatim fluido descendunt corpore flores,
7.195   Donec humi cuncti labendo linquere culmen
Cogantur canoque tegant uelamine


2061. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dauid ad parricidas Isbosethi
Ęquo digna foro: "Nescitis, Saulica cędes
7.400   Quanto illi exitio fuerit, qui primus ab altis
Gelboę siluis properans uenit Sicelechum
Ac simul ipsius miserandum rettulit ultro
Ille mihi casum, se lęta et prospera credens
Enarrare nouo tristi de morte relatu?
7.405   Hic igitur sperans ex his se pręmia uerbis
Laturum, meritę subiit supplicia


2062. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iudam tandem uoluere uolentque'."
Hęc infusa suis ad regis transtulit aures
Nathanus uates, tenebris iam Sole fugatis Mane
Et iubare Eoi surgente a finibus orbis
Ac terris spargente diem. Tunc Dauid amorem
8.345   Erga se superi regis metitus adorat
Ante arcam supplex submissoque ore profatur: Dauid ad deum
"Qui sim quęue domus mea sit, clarissime


2063. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ipse meę fies laribusque morabere nostris." Respondet Miphiboseth
Ille uerecundo contra sic rettulit ore:
"Ęternum salue atque uale, fortissime regum!
9.30   Haud ego me fateor tam multa ac magna mereri,
Sed te magna decet largiri munera magnum,
Sceptris apta tuis. Tantę pietatis imago
Fixa meę menti per sęcula cuncta manebit,
Gratia tam grandis toto memorabitur ęuo."
9.35  


2064. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Aggreditur dictis: "Cur non tua tecta petisti?
Tedia longa uię stratu meliore leuasses,
9.235   Vxorem totamque domum solamine pręsens
Donasses multo, dulces miscere loquellas
Dum licet ac gratas audire et reddere uoces."
Sic Dauid, sic ipse sequens respondit Vrias: Vrias respondit Dauidi
"Scortea sacratam diuini muneris arcam
9.240   Velamenta tegunt, tentoria parua cohortem


2065. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

agrestes.
Discubuere uiri. Lusu conuiuia lęto
10.175   Certatim exercent et iam magis ebrius Ammon
Coeperat implicito uoces truncare palato,
Vix aperire graues temulentę frontis ocellos
Ac ueluti somno pręssus deflectere colla
Nutantis capitis pronoque accumbere uultu.
10.180   Absalon ista notat. Mox signum protulit illis,
Quos ante instruxit, decernens cęde piare
Atque cruore rei uiolatę stupra


2066. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Siba in dominum suum
11.25   Tempore captato multa cum fraude ferebat:
"Absit, ut hic dominus mihi sit, qui mente fideli
Non tibi deseruit! Quem quęris, mansit in urbe
Spe uana exultans ac dicens: 'Tempore in isto
Sceptra mihi regni tandem reddentur auiti.
11.30  Pro me bella gerit nunc Absalon'. Ista loquentem
Deserui fugique procul tua signa secutus.
Malo mori tecum quam uiuens corda fouere


2067. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

innixus stabat eburno,
Quando per has totę sese effudere phalanges: Dauidis exercitus
Ibant turmatim clypeos et tela ferentes,
Passibus ęquatis seruatoque ordine cuncti
Ac promptis animis. Dauid mandata tribunis
11.260  Certa dabat, forti committant pręlia dextra
Auxilioque dei freti certamina faxint, Dauid de Absalone solicitus
Absalona tamen ne


2068. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

recepit
11.340  Chusus et exurgens cursu transmittere campos
Incepit Dauida petens. Permissus Achimas
Currere post illum, compendia nota uiarum
Corripit et plenis pręcurrit passibus ultra
Ac prior adueniens ad limina prima sedenti
11.345  Iesseidę regi superatos nunciat hostes.
At rex solicitus de nati nosse periclo.
Narranti occurrens "Hem, quid meus Absalon," inquit


2069. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Absalone magis bellorum turbine regna.
Quare age, perge, tribum solers tibi collige Iudam.
12.190  Tertia punicea quum luce aurora rubere
Coeperit, hic adsint omnes, qui nomine Iudę
Censentur, muniti armis ac tela gerentes."
Tertia punicea de cęlo lampade terras
Aurora in roseis lustrabat lutea bigis,
12.195  Quando Iuda cohors Amasa duce uenit ad ipsum
Dauidis limen, Liciis instructa sagittis,


2070. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Quorum simplicitas muti gregis instar habetur,
Cesset ab his gladius, cesset!" Nec plura locutus
Ore petit terram prono pauidusque tremiscit, Comparatio
Non secus ac ualidis qui tempestatibus actus
13.360   Dimittit regimen puppis tacitusque moratur
Horrisonos inter fremitus extrema minantes,
Expectans, donec tumido ratis obruta fluctu
Subsidat penitus, pereat simul ipse sub


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.