Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2139-2501:


2139. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

archetypum meum Tibi habe, Tibi utere. Quando quidem mea quęque non parum Te delectant. Delectare autem ista quę mittimus debent non tam quia mea sint, quam quod salutaria doceant | ac de rebus ad religionem spectantibus ratiocinentur. Sancta quippe lectio sanctum decet sacerdotem, qualem Te esse non dubito | Vale.


2140. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ita supra omnes scientias eminet illa, quam ethicen uocant, quia de morum uitę-que cultu pertractat. Cum enim nihil in homine laudabilius uirtute sit, nihil uitio detestabilius, quid ea doctrina magis egregium magis-que amplectendum uideri debet, quę hominem ipsum instruit ac erudit, qua ratione et a malicia declinet | et studeat probitati? Sed licet in isto tam pręclaro docendi genere multa quidem sapienter et acute a philosophis inuenta tractata-que ferantur, quis tamen tanta desipit temeritate,


2141. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pro uiribus contendit. De fidei constantia et virtute. Caput II Cęterum nisi rectę religionis fides semel suscepta constanter teneatur, uirtutes quoque effluere ac dissipari necesse est. Conuulso quippe fundamento | quicquid superędificatum fuerit, corruet. Firma sane fides fuit cęcorum illorum, qui increpati ut tacerent, magis clamabant: Luc. 18. Domine miserere nostri fili Dauid.


2142. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

habent, quia sincere credunt, sed pię rectę-que actionis oleum, quo fides ipsa illustratur, non habent. Frustra itaque clamant: Matth Domine Domine aperi nobis. ipso Domino aditum pręcludente ac respondente: Matth Amen dico uobis nescio uos . Quid quęso infelicius, quid calamitosius | quam ab illo ignorari, qui solus nouit omnia?


2143. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth22 Hoc quoque tibi indicat ille in Euangelio, qui non habens uestem nuptialem, idest fidei lauacro carens non solum propellitur e conuiuio, sed etiam ligatis manibus ac pedibus in tenebras mittitur exteriores | Luc17 veh etiam illi dicitur, quo fidei aduersante fideli alicui scandalum oritur, et melius cum ipso actum iri, si molari


2144. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non dubitant. In illos qui de miraculis quę scripta sunt dubitant. Caput V Sunt qui signa illa quidem facta fuisse legunt, sed an uere facta fuerint, animo suspensi sunt | ac simile aliquid suis ipsi oculis | intueri spectare-que affectant. quibus respondens Dominus ait: Matth. 12 Generatio praua et adultera signum quęrit. et quoniam qui dubitant, indigni


2145. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nostrum. Si fideles simus ipsi sanctę Dei Ecclesię | cujus caput est Christus, membra corporis Christi sumus. Qui autem non credit Ecclesię | nec potestati eius subjicitur, ille abscisus et abiectus est | atque cum mortuis computatus, nisi forte poenituerit eum erroris | ac rursum per fidem iunxerit se Ecclesię mandata-que ejus perfecerit. Solo enim fidei glutino corporis huius membra ferruminantur, spe firmantur, charitate perficiuntur. Igitur quicquid catholicę apostolicę-que Ecclesię recepit autoritas, et te illud citra omnem


2146. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

misit enim prophetas, qui mandatorum Dei obedientiam exigerent. sed agricolę id est, Iudei proterui | et nullius bonę discipline patientes, nec Dei sui nunciis pepercerunt, alium afficiendo uerberibus ut Micheam, alium uulnerando ac perimendo ut Esaiam , Hieremiam, Zachariam et alios non paucos prophetas, neminem prorsus uitiorum suorum reprehensorem ęquo animo tolerantes. Post prophetas misit filium suum charissimum et unigenitum dicens: Reuerebuntur Filium


2147. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est in primo Christi aduentu, partim in secundo implendum expectamus. nequis frustra aliquid scriptum aut significatum putet. Quicquid autem in Lege ad uitę morum-que institutionem spectat, sicut ueteribus ita et nouis hominibus est obseruandum | et cum Euangelio communicandum. ac de utriusque Scripturę moralibus pręceptis cum psalmista dicendum: ps. 11 Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum. Nihil est


2148. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

his peccatorum nostrorum uulnera curentur. Luc12 Sunt etiam duo gladiii, quos in medium proferentibus apostolis | satis esse dixit Dominus, cum utriusque Testamenti doctrina satis super-que sit aduersus quasque repellendas diaboli insidias | ac prauas ab animo abscindendas cupidines. Vetus tamen Testamentum fuit Agar ancilla in seruitute generans, et Nouum Sarra liberę prolis mater, qua libertate donauit nos Christus. Ad Gala. 4


2149. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mar10 cum Barthimeo perge inuocare Iesum et petere ut uideas. tunc ipso imperante discedent ab oculis tenebrę illę, in quibus spectandarum mulierum concupiscentia habitabat | uel delectatio aliquam uanitatem uidendi uersabatur, cęlum-que ac sydera contueri incipies | et per ea quę uidentur ipsa Dei inuisibilia contemplari. Quod si te auditus et loquendi intemperies in malum pręcipitant, surdus et mutus es. quia, dum te audire uel loqui ea quę mundi sunt nimium delectat, ab his quę Dei sunt, et aures auertis ne


2150. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de Deo, de sanctis, de uitę honestate incidit sermo, corrugant nares, contrahunt frontem, os distorquent, uultum auertunt, et taciti etiam dicere uidentur: Io6 Durus est hic sermo | quis potest eum audire? Tales erant pharisei illi ac Legis periti, quorum scelera cum argueret Dominus, coeperunt (ut Lucas ait) Luc11 grauiter insistere et os eius opprimere. De quibus in Ioanne conquęritur Saluator et ait: Io8 Non potestis


2151. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

foras de domo uel ciuitate | excutite puluerem de pedibus uestris. Amen dico uobis | tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi ciuitati. Sodoma enim et Gomorra ante Euangelium subuersę sunt, at isti ultro oblatum respuunt ac repellunt, dum pręceptis eius contraria operantur. O miram mentis peruersę cecitatem! non uident quam labile bonum sit mundanę luxurię uoluptas cui adhęrent, quam firmum et stabile cęleste regnum quod contemnunt, quam graue perpetuum-que malum


2152. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perniciosissimum est, ita in beneuiuendi cura minus esse constantem | turpe indecorum-que habetur. De animi constantia. Caput XII Firmum ac stabilem esse oportet Dei seruum | nec iniuria lacessitum irasci | nec laudatum insolenter efferri. Matth. 15 Vtrunque pręstitit mulier illa Chananea. Cum enim canibus compararetur,


2153. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| nisi uitia ipsa, quę salutaribus uitę monitis reluctantur atque obsistunt | et quicquid probe laudabiliter-que ędificatum fuerit, destruere festinant. Ab his quidem quicunque se illęsum incontaminatum-que custodierit, hic uere Christi discipulus erit. cui idem Dominus iure ac merito dicere poterit: Matth16 Tu es Petrus et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Ille enim uere petra est supra petram, qui dum Christi uestigiis innititur, in his in finem usque fixus perseuerat | et


2154. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth11 Inconstantis quippe hominis uolubilitas comparatur arundini uento agitatę, dum Ioannes Baptista talis non esse asseritur. Adde quod arundo ipsa et fragile lignum sit | et infructuosum uacuum-que intus ac nodis quidem plurimis intersectum. Ita uir sibi minus constans | tentationibus succumbit, bonarum actionum sterilis est, uanitatibus affluit | et multorum uinculis innodatur peccatorum.


2155. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Eccl33 Pręcordia fatui inquit, quasi rota carri, et quasi axis uersatilis cogitatus illius. Et quoniam rota ista non solum instabilis est, sed etiam dum tracto curru uertitur, magnos edit stridores, et crebra reuolutione atteritur ac deperit, sic hominis inconstantis leuitas quicquid benefecerit , ipse suas laudationes iactabundus garrit | et facinus illud, quo meritum aliquod aput Deum consequi sibi potuisset, euacuat inanis glorię cupiditate.


2156. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sua mereantur. Hoc est ilud quod precipit Dominus et ait: Matth. 17 Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me! Ac ne quis crucis nomine, quod dura aspera-que significat turbetur, discipulos suos consolatus est dicens: Jo. 16 In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego uici mundum.


2157. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uoluerit inter uos maior fieri sit uester minister. et qui uoluerit inter uos primus esse, erit uester seruus. sicut Filius hominis non uenit ministrari sed ministrare | et dare animam suam redemptionem pro multis. Pręstantis autem ac strenui animi est | dominandi cupidinem, quę sępe robustissimos uicit, superare. ipsam-que regum pompam et principum luxuriam pro nihilo ducere | atque in omnibus cum Christo humiliari. Quid enim esse potest maius Christo? qui ejuscemodi humilitatem sic in se commendauit, ut Dei


2158. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quis quis illis seruierit, non iam inter homines computandus sed inter pecudes erit numerandus. Ratio enim propria hominis est. bestiarum autem natura id tantum sequi, quod suggerit appetitus | nullum-que boni ac mali discrimen habere in his quę appetuntur. Imbecillus es igitur, si iugo premeris auaritię, cui seruiendo | non poteris seruire Deo. Matth5


2159. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nunc hoc nunc aliud placet, proposito semper labanti et instabili . Quod si ille qui bene institutus perseuerat usque in finem saluus erit, nonne is qui in uia uitę multiplex ac uarius est, procul erit a salute? Profecto nihil prodest corrigi, ubi contingit repente deprauari. Sed cętera percurramus, cum de isto inconstantię uitio abunde dictum est supra. Igitur neque ille fortis erit, qui timore perterritus delinquit | et dum uel rerum suarum


2160. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mar4 Quid inquit timidi estis | necdum habetis fidem? de talibus alibi ait: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Ac ne plura enumerando longius protrahatur oratio, Cuicunque uitia dominantur, imbecillus et infirmus est. fortis autem inuictus, cui adest uirtus, quem non deserit ratio, qua ipse suam uoluntatem a sęculi uoluptatibus auersam ad ea quę cęlo digna sunt dirigit | et ad ęterna


2161. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius a demonis uexatione liberauit. ut dum Verbi prędicatio subtrahitur, mirabilium operatio credere uolentes inuitaret. Neque enim repudiari debent, qui non uocati ad Christum ueniunt, si etiam uocati cum uenerint saluentur. Cęterum quia glorię contemptorem etiam inuitum ac nolentem sequitur gloria, Mar7 apud eundem euangelistam habemus, quod Saluator noster | his qui surdum et mutum hominem ad se adduxerant | et sicut rogarunt sanum receperant, pręceperit ne cui dicerent | sed quanto magis pręcipiebat ut


2162. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Glorię quippe mundanę cupiditate duci omnino nefas esse etiam tunc monstrauit Dominus cum diceret: Io8 Ego non quęro gloriam meam. Qui illum uere imitari desyderat, non quęrat gloriam suam, sed gloriam Dei, monente Apostolo ac dicente: Cor1.10 Siue manducatis siue bibitis | uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Illi omnia in gloriam Dei faciunt, qui nihil ex iis quę bene laudabiliter-que agunt, sibi arrogant, sed


2163. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Abrahę collocatur, si ille in inferno sepelitur | et in igne ardet | et gutta aquę indiget | et nullum supplicii finem sperat? Vtriusque exitum consydera et iam magis optabis inglorius et ignotus Deo seruire | quam quęrendę laudis gratia | urbibus ac prouinciis imperare. Nunc reliqua, quę ad mortem hominis pertineant, Euangelii loca percurrendo, more holitoris inter salubres herbas | eam tantum, quę ad pręsentem usum facit decerpentis, inquiramus.


2164. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

salubres herbas | eam tantum, quę ad pręsentem usum facit decerpentis, inquiramus. Naturale est omnibus animantibus mortem timere | In his tamen quę ratione utuntur idest in hominibus, timorem istum a natura insitum | uitę immortalis cupiditas superat ac uincit. Vtrunque de Saluatore nostro euangelistę nobis prodidere. Sic enim in Mattheo legimus: Matth26 Coepit Iesus contristari et moestus esse. tunc ait illis: Tristis est anima mea usque


2165. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui ut hoc nobis insinuaret, iam morti propinquus, iam spiritum traditurus: Pater inquit in manus tuas commendo spiritum meum. et hęc dicens expirauit. Et nos ergo commendando animam Deo | misericordiam-que eius implorando | ac precibus insistendo uitam istam finiamus. et tunc sequentur, quod paulo ante diximus: Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius, et: Beati mortui qui in Domino moriuntur.


2166. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et malus efficiatur, ut discant, quę sibi expetenda quę-que fugienda sint, ut bonorum potius gloriam consequantur | quam in sortem concedant malorum. De bono sacerdote. Caput XXII Tanta ac talis dignitas sacerdotalis est, ut nulla maior homini conferri possit. et quoniam angelicę sublimitati exęquatur, sacerdos ipse aliquando in Scripturis angelus est appellatus. ut illud Malachię:


2167. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth24 Quis est, inquit, fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Familię Dei sacerdotes prępositi sunt, ut uerbi exempli-que cibo eam pascant. Qui si fideles ac prudentes fuerint, beatitudinis quoque magnitudine cęteris pręferentur. Sequitur enim: Matth24 Quem sic agentem inuenerit Dominus, super omnia bona sua constituet eum; ut qui multos fideliter docuit prudenter-que rexit, multis


2168. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pro earum salute, si ita casus inciderit, nec supplicia recuset | nec mortem metuat. Io10 Bonus enim pastor ponit animam suam pro ouibus suis. Idem pręterea justitiam omnem, quam alios docet, prior impleat, ne quod uerbis ędificat, si aliter ac pręcipit uixerit, exemplo destruat atque dissipet. Matth5 Nisi abundauerit iustitia uestra, inquit Dominus, plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum cęlorum. Prudentia quoque opus est sacerdoti | ad noxia


2169. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

21. Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis eam speluncam latronum . Merito igitur talium cathedras euertit | et cum principibus populi sui in cęlestibus considere prohibet, utpote quibus non cęlestis boni adipiscendi sed terreni abutendi cura semper ac studium fuit. Nihil pensi habuerunt prodesse commissę sibi plebi, delinquentes corripere, bonos fouere, afflictos consolari, dubiis consulere. sed ignauię atque ocio dediti magis uentrem suum quam gregem Dominicum pascere soliciti fuere. Malus item est sacerdos, qui


2170. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quippe mysterium est sancta Trinitas, humanę sapientię altitudinem excedit | fide percipitur. sine qua ad beatorum ęternitatem nemo transfertur. Audiamus autem in Euangelio Dominum Iesum Patri suo loquentem ac dicentem: Io17 Hęc est uita ęterna, ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti, Iesum Christum. Vt igitur fide ac uirtutibus proficere possimus, abeamus cum Iesu per


2171. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Audiamus autem in Euangelio Dominum Iesum Patri suo loquentem ac dicentem: Io17 Hęc est uita ęterna, ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti, Iesum Christum. Vt igitur fide ac uirtutibus proficere possimus, abeamus cum Iesu per Scripturarum sata uellicantes Veteris Nouę-que Legis spicas, et ut triticum sub paleis latens comedere ualeamus, confricemus eas manibus intelligentię spiritalis. promentes in lucem, quicquid sub figurarum ambage condi credimus.


2172. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dulcia sane in cortice eloquia Domini, sed multo dulciora in medulla. Sacros codices pie indubitanter-que legenti adsistit Christus, applaudunt angeli, congratulantur sancti | et cęlestium uerborum sono maligni exterrentur spiritus ac fugiunt. denique nihil ita aut uirtutes animi conseruat | aut uitia repellit | ut frequens diuinas litteras legendi uel audiendi cura. Quo autem rarius his uacabis, eo citius cades exurges-que difficilius.


2173. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

unguentum in pixide, quo postea opportune utaris ad tuam aliorum-que salutem. Quod si terra bona fueris , non petrosa, non spinis obsita, susceptum Verbi semen uberem tibi fructum faciet, et sicut didiceris, ita et operari incipies | ac secundum legis euangelicę pręcepta reliquum uitę cursum dirigere studebis. Alioquin neque legere neque audire proderit, si ab iis quę pręcipiuntur, morum conditio discors erit. Et si nosse desyderas quantum ignauus auditor


2174. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut sanctius officiosius-que operemur. Nihil quippe ita mouet atque allicit animum ad colendum omnium autorem Deum ut opera eius cogitatione percurrendo | beneficia-que perpendendo, quę omnem taxationem supereminent et excedunt, immensa atque infinita | eo-que magis optanda ac desyderanda, quo minus humano ingenio explicari comprehendi-que possint. Ad illa ergo consurgat animus terrenis negotiis expeditus, et non solum ea quę oculis cernimus, sed etiam quę intellectu percipiuntur


2175. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

animantia hominem. Tuum opus sunt cęlestia. Sol, luna, stellę, quarum cursus, naturas, formam | decorem-que oculis intuemur, et tamen qua materia constent, dicere nequimus. Tu cęlum, quo omnia illa circumdantur extendisti, quod statutis initio reuolutionibus perpetuo moueri ac circumferri uidemus, quemadmodum cętera omnia. et nos soli (proh nefas!) legem tuam toties pręterimus? Miramur pręterea nubes pendere, uentos concitari, micare ignes, fulmina ruere, pluuias, grandines | niues-que defluere | et tellurem ab iis


2176. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

psalmista | et mente cęli culmina penetremus. Inde ueniet nobis auxilium a Domino, qui fecit cęlum et terram et omnia. Non possumus recte de illo aliquid speculari, nisi ab ipso adiuti, qui-que nobis relicti retro labimur, Dei ac Domini nostri ope subleuati usque ad thronum maiestatis eius perueniemus. Ad contemplandam itaque diuinitatis altitudinem dic cum Propheta: ps24 Ad te Domine leuaui animam meam | Deus meus in te confido. et tunc fiet quod in alio


2177. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

S.Hie. Diuus quoque Hieronymus noster hanc se gratiam a Domino quandoque accepisse gloriatur, ut secessu quodam mentis et angelorum choris interesset | et nescio quibus oculis in uno Deo uidisset Trinitatem | ac per hebdomadam uel plurium dierum spacium de corporeis nihil curaret. sibi-que tandem redditus | eorum quę uiderat desyderio recordatione-que afficeretur et fleret. Nouit ergo Dominus eis quos elegit,


2178. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nouit ergo Dominus eis quos elegit, etiam ante mortem suę dulcedinis mella delibanda porrigere. quę tunc plenis poculis propinaturus est, cum illos omni prorsus terrenę labis fece detersa ad se sursum iusserit uenire | et sanctorum ciues ac suos domesticos fieri beatos in ęternum futuros. De loco et tempore contemplationis. Caput XXVII Cęterum et locum aptum | et tempus huic rei congruum obseruare debemus.


2179. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

puluere tandem surrecturos monstraret | et cum corpore iam neque mortalitati neque corruptioni subiecto, sicut nec ille subiectus est, cęlum petituros , si modo ipsum sequi fide opere-que uoluerint. Igitur tanti ac talis beneficii magnitudinem animo metiendo, quis adeo ingratus erit, ut potius eligat illa quę caro appetit, quę mundus blanditur, quę suadet diabolus | quam quę omnium creator Deus, omnium Redemptor ac Saluator Christus iubet? cum pręsertim per ista mundati ad cęleste


2180. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uoluerint. Igitur tanti ac talis beneficii magnitudinem animo metiendo, quis adeo ingratus erit, ut potius eligat illa quę caro appetit, quę mundus blanditur, quę suadet diabolus | quam quę omnium creator Deus, omnium Redemptor ac Saluator Christus iubet? cum pręsertim per ista mundati ad cęleste regnum perducamur, per illa autem ęterni ignis cruciatibus mancipandi simus. O stupendam obstinatorum cęcitatem! In tanta temporis breuitate nolunt carere uoluptatibus, per quas certissimum est ad inferos


2181. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Igitur tametsi aduersarius hic noster id est perniciosus cogitatus non potest sic penitus repelli et in fugam conuerti, quin rursum aliquando collectis uiribus in pręlium redeat | mentis-que nostrę arcem oppugnet, portis instet. donec tamen intus non irruerit | ac dominari coeperit, tuti sumus. nec uerendum est ne forte per uim irrumpat. neminem uincit nisi uolentem. De illis duntaxat, qui se in potestatem eius non inuite dedunt, triumphare consueuit | et eos ad interitum usque perducere.


2182. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Manifesta autem stultitia est | ei sponte cedere, a quo nil nisi necem speres. Hoc tibi testatur Salomon dicens: pver24 Qui cogitat mala facere stultus uocabitur. Ac ne forte de furioso, cuius error excusatur, dictum putares, continuo intulit: pver24 Cogitatio stulti peccatum est. Stultus ergo nec tamen excusabilis peccator erit, qui quicquid appetitio suggesserit, illud protinus curabit


2183. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

meditatio salubris, quę nos ad cęleste regnum transmittat et sanctorum angelorum faciat esse consortes. Veruntamen si ad purę contemplationis donum cupimus peruenire, non solum scelestę cogitationes uitandę erunt, sed etiam futiles ac uanę. Vana cogitatio est circa ea quę fluxa atque fragilia sunt | nec quicquam in se solidę utilitatis habent. Imprudentis est igitur de bonis corporis aut externis cogitare, quę permanere nullo modo queunt, et


2184. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uanę. Vana cogitatio est circa ea quę fluxa atque fragilia sunt | nec quicquam in se solidę utilitatis habent. Imprudentis est igitur de bonis corporis aut externis cogitare, quę permanere nullo modo queunt, et ęterni ac stabilis boni, ad quod fruendum creati ac nati sumus, non satis recordari. cum pręsertim hoc haberi non possit, nisi illa contemnantur | neque libere et expedite de hoc aliquid consyderari, nisi illa ferme obliuiscantur.


2185. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

circa ea quę fluxa atque fragilia sunt | nec quicquam in se solidę utilitatis habent. Imprudentis est igitur de bonis corporis aut externis cogitare, quę permanere nullo modo queunt, et ęterni ac stabilis boni, ad quod fruendum creati ac nati sumus, non satis recordari. cum pręsertim hoc haberi non possit, nisi illa contemnantur | neque libere et expedite de hoc aliquid consyderari, nisi illa ferme obliuiscantur. Quandoquidem omnia relinquere et se solum sequi


2186. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

operam impendis, desine usuris rem quęrere | atque hactenus quęsisse dole, sicut fecit Mattheus. quicquid dolo fraudibus-ue interuersum est, restitue | et tantum uitę necessariis contentus esto, Luc. 19. sicut fecit Zacheus | ac tum demum poteris esse discipulus Christi, cum desieris esse mammonę seruus. Porro, si Venereę uoluptatis obscoenitatibus es pollutus | et tua te accusat conscientia, ingemisce compunctus, ora ut munderis. mundata autem conscientia per confessionis poenitentię-que


2187. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

somniis et sortilegiis et maleficiorum diuinationibus fidem pręstant, deos alienos colunt. Cum enim solius diuinę sapientię sit | futura nosse, hoc, quod Dei est, aliis tribuere pręsumunt. Non facies sculptile. Eo uidelicet animo, ut adores illud ac pro Deo habeas. Non est sceleris huius expers, qui pecuniam seculi-que diuitias magis quam ęquum bonum-que diligit. Apostoli autoritate hoc probamus, qui Colossensibus scribens | auaritiam simulacrorum seruitutem appellat. Neque tamen per hoc mandatum


2188. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

incumbat, missalibus sacrificiis intersit, prędicationes audiat | et totum tempus illud in Dei laudem cultum-que expendat. Cum ergo Dominicis feriatis-que ab Ecclesia institutis diebus maxime a scelere abstinendum sit, cur uos infrenis ac petulans iuuentus tunc pręcipue in ganeis crapulamini? in choreis lasciuitis? in iocis et ludis diffluitis? alearum tesserarum-que lusionibus tempus diuino honori dedicatum impie consumitis? In quo quidem lusu nec amissę pecunię damnum sine infamia | nec lucrum sine restitutionis


2189. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poenitet | edito illo quinquaginta parabolarum libello, dum prodesse plurimis cupio, non commento sed ueritate. De pernicioso autem mendacii genere scriptum est: Sap. 5 Os quod mentitur, occidit animam. De hoc uero quod excusamus ac defendimus, abunde in parte eius libri, quem de religiose uiuendi institutione inscripsimus, est tractatum. ubi sanctorum exemplis probatur | non solum fingere quandoque licere, sed etiam esse necessarium, quoties consultum uolumus uel nostrę


2190. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum illo quod de domo non concupiscenda dicitur | iungenda censeo, ne ex decalogo hendecalogum faciamus. Cum ergo in fine his duobus pręceptis prauę cupidines uitandę iubeantur, quęrimus quomodo eas uitabimus, cum interdum etiam inuitis ac repugnantibus nobis sese ingerant | animum-que non parum solicitent ac lacessant? sed quamdiu refragamur, nihil nocent. Nocent autem, cum eas dominari permittimus et cum scelus quod nondum peractum uolumus | toto-que tandem uoluntatis affectu eo


2191. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ex decalogo hendecalogum faciamus. Cum ergo in fine his duobus pręceptis prauę cupidines uitandę iubeantur, quęrimus quomodo eas uitabimus, cum interdum etiam inuitis ac repugnantibus nobis sese ingerant | animum-que non parum solicitent ac lacessant? sed quamdiu refragamur, nihil nocent. Nocent autem, cum eas dominari permittimus et cum scelus quod nondum peractum uolumus | toto-que tandem uoluntatis affectu eo ferimur, quo illę blandiendo inducunt. Concupiscentia itaque mali


2192. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omnia quę Legis sunt didiceris, ista potissime teneas, quę modo magis exquisito magis-que mirabili tradita sunt populo fideli. Numeri 15 Cur enim ea Deus in marmore sculpenda curauit, nisi quia ęterna esse uoluit? ac ne quando de memoria exeant, palliorum fimbriis assui iussit uittas hyacinthinas, quas quoties aspicerent, toties eorum quę ad comparandas animi uirtutes pręcepta sunt, recordarentur. Nobis uero, quibus non iam littera, sed spiritu uiuere conuenit,


2193. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Israhel, mandata uitę! Auribus percipe, ut scias prudentiam. Et Iesus, Sirach filius, cuius dicta sacris uoluminibus inseri meruerunt: Fili, ait, concupiscens sapientiam, conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Ac ne de aliqua alia, quam quę in mandatis continetur, justitia dictum putares, alibi explanat dicens: In mandatis Dei assiduus esto, et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientię dabitur tibi. Hinc est, quod in his


2194. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deferre, ut possimus audire et facere quod pręceptum est? Sed iuxta te est sermo ualde, in ore tuo et corde tuo, ut facias illum. Quid ergo, quod supra nos non est, amplecti recusamus? Et quare, quod cordi insitum est, id euellere ac proiicere conamur? Nonne, cum hoc agimus, intus quibusdam conscientię stimulis pungimur? Quasi qui contra naturę uim nitamur, dum ab his, quę iubentur, declinamus. Perspicuum est igitur, quia prauis affectibus superati neque Deo neque conditionis nostrę rationi


2195. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Tota die meditatio mea est. Igitur quotidie tecum reuolue, quotidie mente rumina, quęcunque Deo placent ut scias, quęcunque displicent ut deuites. Ac si quando pigebit cuncta repetere, ad summam illam in Euangelio a Domino factam protinus recurre: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum


2196. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

26. Eadem enumerantur in Leuitico, et pręcipue fames, pestilentia, gladius. multis-que in locis Scripturę idipsum non siletur. ut quod toties repeti audis, euenturum peccatis exigentibus minime dubites. Nam in Esaia quoque loquens ipse terrę cęli-que Conditor ac Dominus ait: Si uolueritis et audieritis me, bona terrę comedetis. Quod si nolueritis et me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit uos . Multa huiuscemodi in Hieremia,


2197. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

constrictus coram rege una cum liberis adducitur. Hi spectante patre trucidantur, ille deinde etiam oculis orbatur, quas mallet ante errutos, ne filiorum cędem uideret. Vinctus postremo et cęcus in Babylonem est ductus, templum ipsum atque domus urbis igni consumptę, turres ac moenia solo ęquata, populus captiuus, pręter eos qui ceciderant, Babylonem translatus. Hier. 35 Quę fere omnia per Hieremiam prophetam comminatus fuerat Dominus tam regi ipsi quam populo, eo


2198. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

momento hostium predam fieri. Neque enim hoc humanę uires efficiunt, sed iniuriarum suarum ultor Deus, qui solo nutu et cęlum diruere et terram potens est dissipare. Secure feliciter-que regnabit, qui ipsum regem regum et dominum dominantium nouerit colere ac reuereri. Nobis tamen nulla omnino seculi huius aduersa ęque timere conuenit atque illa quę post pręsentis uitę finem peccatoribus infliguntur. Pręsentia enim mala quanuis teterrima uenerint, longiora esse nequeunt uitę nostrę


2199. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aduersa ęque timere conuenit atque illa quę post pręsentis uitę finem peccatoribus infliguntur. Pręsentia enim mala quanuis teterrima uenerint, longiora esse nequeunt uitę nostrę breuitate. nullum-que infortunium tam immane esse potest, quod non leniat ac mitiget aduentantis et iam iam-que affuturę mortis expectatio. At uero illa supplicia, quorum nullus speratur finis, nulla intermissio, nullum leuamen, quis non exhorrescat? nisi qui ne


2200. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fidem adhibet. Quę sane incredulitas nequaquam a suppliciis hominem liberat, sed eidem duplicat eorum grauitatem. Leuiora sunt enim, quę fragilitate naturę peccamus quam quę animi malicia credere nolendo committimus. Igitur siue quis credit | siue non credit, si aliter ac omnibus pręceptum est uixerit, saluus esse non poterit. quia longe est a peccatoribus salus. Mandati transgressio primos homines Adam et Euam eiecit de paradiso. Angelos de cęlo pręcipitauit | Et tu eiusdem


2201. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 4 Poenitentiam agite, et appropinquabit uobis regnum cęlorum. Quod si ad uiam iustitię, a qua procul aberras, reuerti neglexeris, iam tandem tuę imbecillitati derelictus peccata super peccata cumulabis | ac ueluti absque gubernaculo in mari fluctuans nauis, quocunque concupiscentię tuę te impellet flatus, eo fereris. Id tibi futurum ille qui nouit omnia antequam fiant prędicit | in psalmo ita loquens: Ps. 80


2202. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De vigilia. Caput VI Vitę mortalium tempus quam breuissimum est. ipsi senes parum se uixisse conquęruntur. Sed cum uita uigilia est, nonne etiam tanto minus uiuit aliquis, quanto plus quieti ac somno indulget? Nolo tamen ut extendendę in longius spacium uitę gratia | uigiliarum obseruatio te delectet, sed ea duntaxat de causa ut a uitiis facilius abstineas | et uirtutibus proficias magis.


2203. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suis potestatem cuiusque operis | et ianitori pręcepit ut uigilet. Vigilate ergo | nescitis enim quando Dominus domus ueniat, sero | an media nocte, an gallicantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Ac ne solis discipulis id pręceptum quis diceret: Quod uobis dico, inquit, omnibus dico: Vigilate! Dominus domus huius, id est, corporis humani est Christus. Serui sunt quinque sensus, ianitor anima. hęc si bene uigilauerit,


2204. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 2 Tunc etiam, cum in templum puer Iesus est illatus, Anna Phanuelis filia Redemptorem Israhel agnouit sanctarum uigiliarum merito, quia non discedebat de templo, (ut euangelista ait) ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. Act. Paulus apostolus cum Syla discipulo in carcere positi, media nocte Deo laudes decantant, et carceris fundamenta quassantur, ostia reserantur, uincula soluuntur et ipsi


2205. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non facilius excites | quam syluestres ursos | aut uitulos marinos. Putas experrecti ad orationes procumbant | uel ad decantandos psalmos instent? ientacula conquirunt, prandia deinde parari iubent, et cum hesternas perpotationes diu dormiendo uix edormierint, iam sese nouis ac recentibus ingurgitant | ne tunc quidem uigilare putandi cum uigilant. Nam eo quoque tempore inerti ueternoso-que stupore premi uidentur, oscitant, hiatant , languentibus nictant ocellis | se-que elatis lacertis ac prolato pectore


2206. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iam sese nouis ac recentibus ingurgitant | ne tunc quidem uigilare putandi cum uigilant. Nam eo quoque tempore inerti ueternoso-que stupore premi uidentur, oscitant, hiatant , languentibus nictant ocellis | se-que elatis lacertis ac prolato pectore distentant | et nisi totam noctem dormierint, somnum a se fugisse lamentantur. Tunc remedia quibus reuocetur disquirunt: iam papauer, iam lactucę parantur, iam titillatio circa digitos uolas-que pedum discurrit, seruis ibi pruritum excitantibus, ut dominus


2207. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prouidi sunt ad cauendum facile-que ad omnes uoluptatum illecebras inclinantur. Qui certe si capti et irretiti fuerint, tunc demum intelligent, quam male dormierint, cum uillicationis suę reddere rationem compellentur. Datum quippe sibi tempus ad poenitendum ac bene agendum | inutiliter, immo et nequiter consumpsere. Nihil de futura uita cogitantes, dum pręsentem in deliciis corporis dormiendo lasciuiendo-que transigunt. De somniis.


2208. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et a Domino audiuit | terrę in qua dormiret, se possessorem fore | semen-que suum per orbem esse propagandum. Gen. 37 Hoc in Genesi legimus | et ibidem de Iosepho eius filio, cuius somnio cognitum est | ipsum patri matri-que ac fratribus honorabilem futurum, manipulorum et stellarum quę uidit, solis quoque et lunę argumento. Ab his enim per quietem se adoratum dixerat. Idem Ioseph magistri pincernarum pharaonis et pistorum prępositi, cum quibus tunc in carcere erat, somnia interpretatus est,


2209. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lunę argumento. Ab his enim per quietem se adoratum dixerat. Idem Ioseph magistri pincernarum pharaonis et pistorum prępositi, cum quibus tunc in carcere erat, somnia interpretatus est, diuersę quidem sortis, sed certissimi euentus | ac nihil prorsus ab interpretationis sententia discrepantis. Pręterea in Iudicum libro Gedeonis uictoria aduersum Madianitas ante per nocturnam imaginem fuit uulgata quam euenisset, quodam somniante, quod ordeaceus panis castra Madianitarum suo ictu subuertisset. Regum quoque historia


2210. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nocturnam imaginem fuit uulgata quam euenisset, quodam somniante, quod ordeaceus panis castra Madianitarum suo ictu subuertisset. Regum quoque historia testatur | Salomoni dormienti apparuisse Dominum | fuisse-que locutum, et sicut petierat, rerum scientiam ac sapientiam contulisse. Somnio fidem fecit euentus. Nam eum sapientissimum inter reges fuisse satis constat. Danielis etiam somnia de uentis pugnantibus ac bestiis de mari ascendentibus | et aliis quę leguntur, nisi futurę ueritatis


2211. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| fuisse-que locutum, et sicut petierat, rerum scientiam ac sapientiam contulisse. Somnio fidem fecit euentus. Nam eum sapientissimum inter reges fuisse satis constat. Danielis etiam somnia de uentis pugnantibus ac bestiis de mari ascendentibus | et aliis quę leguntur, nisi futurę ueritatis signa extitissent, ne scripta quidem in uoluminibus diuinis fuissent. Veniamus ad Euangelium. Magi ne ad Herodem reuerterentur somnio admoniti capitis periculum euaserunt. Iosephus in somniis


2212. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Bonorum sunt illa quę pręmisimus. malorum autem ista quę dicemus. Pharao rex cum dormiret, boues uidit septem crassas | et totidem alias macilentas. eodem-que numero triticeas spicas, alias turgentibus aristis plenas, alias effoetas exiles ac prorsus uanas | Et quemadmodum ista disserens Ioseph sanctitate notus prędixerat, septennem annonę copiam septennis fames est subsecuta. Nabuchodonosori quoque regis dirum ac triste somnium, siue statuam quam uidit consideres | uario metallo compactam | siue


2213. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

numero triticeas spicas, alias turgentibus aristis plenas, alias effoetas exiles ac prorsus uanas | Et quemadmodum ista disserens Ioseph sanctitate notus prędixerat, septennem annonę copiam septennis fames est subsecuta. Nabuchodonosori quoque regis dirum ac triste somnium, siue statuam quam uidit consideres | uario metallo compactam | siue arborem supra modum proceram atque amplam. Vtroque enim somnio Daniele interpretante didicit | futuram regni cladem | et suimet qui felicissimus putabatur, extremam miseriam. Pilati


2214. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non ergo ęstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. Ex his igitur, quę diximus, perspicuum est eos, qui uel de religione quicquam dubitant uel in peccato aliquo perdurant, pro ęterna salute, quam credentibus ac poenitentibus promissam esse constat, orantes non exaudiri. Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. quod quidem et Ecclesia Deo in psalmis loquens confitetur, cum ait: Odientes me disperdidisti. Clamauerunt, nec


2215. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Post mentis illuminationem poenitentia animi robur uires-que suppeditat | ad insultus demonum reprimendos carnis-que uitanda blandimenta. Anima enim sicut peccatorum uinculis irretitur, ita poenitentię ope opera-que soluitur ac liberatur. expedita intrat in domum fortis ipsa iam fortior, et quę ante a diabolo ligata fuerat, nunc diabolum ligat uas-que eius diripit, nihil in se relinquens quod ille suum esse


2216. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uitio pertinaces diu frustra puniens, iuste postremo disperdit. et quos temporali animaduersione ad emendationem uitę compellere nequit, eos ęternis poenis afficiendos condemnat. Sicut enim deprauatę mentis obstinatio sua grauitate hominem in abyssum deprimit ac pessundat, ita poenitentia sua uirtute sursum in sublime usque in cęleste regnum euehit | et quo nihil est sublimius, Deo coniungit. Hinc est quod Saluator in Euangelio ait: Poenitentiam agite:


2217. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 7 Intrate inquit Dominus per angustam portam, quia angusta porta et arcta uia est, quę ducit ad uitam. Quod si per uiam istam sanctos ac pios homines cęlum ascendisse credimus, quomodo qui peccarunt id assequi posse sperant, nisi et ipsi per eam incesserint? Iob iustus nullius mortiferi delicti conscius | et qui summi Dei uerbis laudatus fuerat, pręter illa quę


2218. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Expectaris a Domino, ut sceleris perpetrati te poeniteat | et mores uitio corruptos uirtutis operibus cures ne pereas. tu uero tuimet oblitus perire mauis quam corrigi, et tam benignum dominum, tam pium patrem non cessas offendere. Iam tandem excute insaniam istam et resipisce | ac saniore usus consilio rumpe moras omnes, pone finem flagitiis | et supplex ueniam ora, ut Deo miserante, dum miserendi superest tempus, mereri cęlestia incipias, cum terrena spreueris. Quod si cunctantem mors pręuenerit (uide, in quanto uerseris discrimine) ęternam quę


2219. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

possis. tolle concupiscendi occasiones | et membra scandalizantia abscide. auerte oculos ne uideant quod ad peccandum prouocat, aures ne audiant, nares ne odorentur, os ne loquatur, manus ne contrectent. A pristinis quoque sodalitiis ac societatibus paulatim te submoue | et iam honestiorum Deum-que timentium hominum lateri adhęrere stude. consortio consiliis-que eorum utere, quibus persuasus | is qui nunc es, esse desines.


2220. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uenerantur, omnes inferi contremiscunt. qui est super omnia potens, in omnibus sapiens, omnium optimus, primus omnium omnium-que postremus. neque initium habens neque finem. benignissimus poenitentium remunerator, seuerissimus obstinatorum ultor ac punitor. Et cum tantus talis-que sit, tu illum tibi iratum esse audes negligere? tu illum peccata peccatis cumulando ad uindictam non uereris prouocare? cum tamen a peccatis desistendo placare posses.


2221. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

reddit Deo | et de filiis tenebrarum filios efficit lucis. Luc. 15 Ille qui luxuriose uiuendo bona consumpserit , ita ut porcos pasceret, ad patrem supplex confugiens | ac se peccasse confitens | amplexum osculum-que patris accipere meruit | et stolam | et anulum | et calciamenta | et conuiuium. nihil quod male egerat exprobratur ei, sed humilis confessionis merito in hęreditatem cum omni lętitię ambitu fuit admissus, ingenti calamitate in summam


2222. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tu tua suauitate, isto melle | in cęlo reficis angelos | animas-que sanctas | et mortales pascis in terra. Vnde dicitur: Panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo. Postremo quod cibus iste ac potus, quem abs te nobis datum pro maximo munere accipimus, gaudere nos et exultare faciat, psalmista testatus est dicens: Educis panem de terra, et uinum lętificat cor hominis.


2223. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gaudere nos et exultare faciat, psalmista testatus est dicens: Educis panem de terra, et uinum lętificat cor hominis. Cum ergo mysticum alimentum istud tantum ac tale sit, merito quidem eucharistiam, id est, bonam gratiam uocant. Se enim pie sumentibus magnam multiplicem-que confert gratiam | et ad summam usque prouehit beatitudinem. Te quippe in ipso sumimus, qui totius


2224. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| quam ne polluto ore tua dona contaminemus. At hoc etiam nisi te imbecillitatem nostram adiuuante pręstare nequimus. Tu ipse igitur qui tam liberaliter ad epulas tuas nos inuitas, da ut semper ad illas digni ueniamus | ut-que tua carne ac tuo sanguine cum quanta conuenit mentis et corporis puritate reficiamur, quod-que ad memoriam tuę passionis et nostrę redemptionis constituisti dicens: Hoc facite in mei commemorationem , pręsta ut quotidie ista meditantes, nullo die, nulla hora, nullo


2225. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

die, nulla hora, nullo temporis momento obliuiscamur tui. In eos, qvi sacramentvm male svmvnt Caput XVIII Cum igitur tanti emolumenti sit | tantę-que felicitatis uero pane ac uero potu isto uti, nonne miseri sunt et infelices, qui uel indigni ad sumendum accedunt | uel omnino sumere contemnunt? Indigne autem accedunt, qui poenitentiam peccatorum, ut debent, non egerunt | nec satis diligentes in confitendis reatibus fuere


2226. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

atque debilior diuina ope penitus destitutus. Proditum est in annalibus regum Iuda, quod Palestini arcam Testamenti captam Azothum detulerint | et in templo idoli Dagon collocarint. protinus corruisse simulacrum dicitur | et capite ac manibus fuisse truncatum. Azothios quoque graui admodum ualetudine laborasse, donec Israhelitis arca fuit reddita. Arca ista typus Christi erat | cuius corpus qui indigne contrectat, Palestinus est; qui in gulam male affectam mittere non


2227. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Arca ista typus Christi erat | cuius corpus qui indigne contrectat, Palestinus est; qui in gulam male affectam mittere non metuit, in templo Dagon illud collocat. Corruet igitur ipse et confringetur, truncum fiet inutile capite ac manibus carens, quoniam neque cogitare neque facere poterit quod ei prodesse queat ad salutem. Et cum ad bene agendum nihil sibi supererit uirium, cum Azothiis ęgrotabit, donec agat


2228. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illi per quem Filius hominis tradetur ? Tradidit illum Iudas impiis Iudeis, tu eundem tradis tibi impuro. Hanc ob rem nisi te correxeris | poenitentiam-que egeris | ac pro tanta tua temeritate fleueris, acerbissimas quidem et nullo fine concludendas in inferno poenas dabis. Sic enim in Leuitico scribitur: Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis.


2229. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In eos qvi sacramentvm svmere excvsant. Caput XIX Cęterum non fortasse minus peccant illi, quibus tametsi uereantur polluti accedere, magis libet abstinere | quam operam dare ac moliri | ut digni accedant. Timent scilicet Domino communicare, et eiusdem minas imperterrita aure excipiunt. Ait enim: Ioan. 6 Nisi manducaueritis carnem Filii


2230. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

propter temeritatem | et accedere nolens damnatur | propter sese corrigendi negligentiam. Quid enim prodest Christum honorare, dum te indignum iudicans corpore eius et sanguine abstines, si peccato non abstineas, quo ipsum ad iracundiam prouocas | et prudens ac uolens te illius conuiuio indignum pręstas? Omnes certe indigni sumus, cum nemo sit qui non peccet , nemo cui cum centurione in Christum credente dicere non conueniat:


2231. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

interfecit. Et Iudas Machabeus ingentes gentilium exercitus post triduanum ieiunium parua manu aggressus profligauit. Pręterea Christus Dominus per dies quadraginta nihil gustando diaboli tentamenta uicit. Et cum demoniacum surdum ac mutum curasset: Hoc demonium inquit non eiicitur, nisi in ieiunio et oratione. Prodigus filius, qui bona scortando luxuriando-que abligurierat, tunc ad patrem flagitii sui poenitens rediit, cum esurire coepisset. Deus Iudeis


2232. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| quid-ue potarint. quibus (ut Hieronymus ait) coctum aliquid accepisse luxuria uidebatur. qui etiam languentes aquam frigidam, sicut de fonte hausta erat, bibebant | ac tam procul a uino quam ab urbibus aberant. nunc tanto magis Deo fruuntur, quanto continentius uixerunt. Rursum pensitare proderit, quantum deliquerant illi | qualiter-que a Deo mulctati sint, qui ob gulę incontinentiam in Moysen murmurauerunt.


2233. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non est enim ęqua uel similis puniendi ratio iustos et iniustos, poenitentes et obdurantes . alteris temporaria debetur animaduersio, alteris ęterna. Quidam ita gulę ac uentri dediti sunt, ut ne tempus quidem comedendi obseruent, prandia pręuenire soliti ientaculis, coenas merendis. quorum immodestiam Salomon arguit dicens: Vę tibi terra cuius rex puer est, cuius principes mane


2234. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exigenti modica tribuere. Ita enim et quę grauant ęquo animo perferes | et ab iis, quę perniciosa suauitate demulcent , prudenter cauebis, hortante pręsertim Domino ac dicente: Attendite autem uobis ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę , et superueniat in uos repentina dies illa. Horum profecto quę tibi proponimus modo, si


2235. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum Adamo et Eua ieiunii tempore uetitos cibos attinges, ne de paradiso eiectus miseriis obruaris. Immodicę autem comessationis potissima mala sunt, quod futurorum bonorum, quę in Deo sunt, cogat obliuisci, dum pręsentibus delinit ac blanditur. dicente Domino: Cum comederint et saturati crassi-que fuerint, conuertentur ad deos alienos et seruient eis. quod etiam castitati aduersetur et in libidinem pronos reddat. de quo in Hieremia conquęritur Deus et ait:


2236. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Naufragium patiatur necesse est, qui quanuis recto cursu suis-que uentis diu nauigarit, ante cum ipsa naui in Syrtibus uel in latentibus hęsit saxis | quam ad portum est perductus. postremo neque fabri neque arhitecti | neque cuiusquam artificis opus, nisi cum perfectum fuerit, iure ac merito laudari potest. tunc demum de illo probe prudenter-que iudicatur, cum iam omni ex parte cernitur absolutum. Ita neque nobis proderunt sanctioris uitę initia, si coeptis non responderit finis. si (ut quidam ait) mulier formosa


2237. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

facientes inquit non deficiamus! Audi quid pręterea tibi Salomon sapientissimus de muliere forti id est anima constanti et in proposito boni honesti-que firma, in qua cor uiri sui Christi Domini confidit, nobis exponat ac prędicet: Reddet inquit ei bonum et non malum. Qui enim Deum timet | qui-que beneficiorum eius est memor, ne ingratitudinis arguatur, pro bono reddit bonum. Et quoniam non est satis uel diu reddidisse, nisi semper reddas, continuo subiunxit:


2238. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suę. Vis nosse talis animę quę sit merces? Non extinguetur inquit in nocte lucerna eius| non timebit a frigoribus niuis. fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo; hoc est, cum potentissimi quondam reges nudi ac debiles ante tribunal Iudicis ingenti timore trepidabunt, illa tunc in Christo exultabit et ridebit, iam certa de pręmio ipso, de quo dicitur: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius! Opera utique in quibus


2239. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iam nulla te mundi terrebant aduersa | cur te rursum subiicis pręsentis uitę miseriis? ut quoties te conscientia tua reprehenderit, toties contremiscas | et ad omnem febriculę uel alterius cuiuscunque morbi accessum formides, ad omnes imminentis periculi minas magis animum demittas ac pauites, non tam mortis metu quam tormentorum. Plantauerat te Dominus uineam electam, semen uerum | quomodo conuersus es in prauum? uinea-que factus aliena, non Domino fructificans sed demoniis? Ciuitas eras plena populo spiritalium bonorum


2240. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bonorum | quomodo mutatus es in solitudinem? Anima tua gentium erat domina, sensibus imperans | et omnes eorum affectus subdens rationi | quomodo facta est quasi uidua non habens uirum, cuius consilio sapientia-que regatur? Princeps fuerat prouinciarum, quia inter probatos quoque ac pręstantes eminebat, nunc autem facta est sub tributo soluit-que uectigal principi tenebrarum, non iam quomodo oportet sed quomodo ille suaserit uiuens. Lucerna eras lucens omnibus qui in domo sunt | extincto lumine multorum de te


2241. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terrena, ęternis caduca pręferendo. Spiritu enim coeperas, et carne consummaris. Supra firmam petram ędificabas, ut peracto uirtutum ędificio ad cęleste regnum conscenderes | beatitudinis-que sempiternę bona possideres | et nunc repente mutato proposito ędificata destruis ac dissipas | et de solida petra ad fluidam mollem-que harenam transgrederis, in qua non potes consistere | nedum ędificare, in qua quicquid extruere niteris corruit. Et cum nihil omnino inter mundanas uoluptates firmitatis, nihil stabilitatis existat,


2242. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

(XXIV). quem aiunt auibus solidis deuoratis ossa euomere, carnes uero, quarum cibo uitam sustentat, retinere. Simplex eris si inter legendum | nihil quod orthodoxę fidei repugnet senties | et quę tibi repugnare uidebuntur, quam intelligentiam habeant, doctum aliquem ac fidelem uirum interrogabis | et eius expositioni acquiesces. Ita semen cadens in terram bonam fructum afferet, ut cum didiceris, alios doceas. Prudens eris, si ab iis qui tibi nocumento esse potuissent cauebis ac fugies.


2243. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

habeant, doctum aliquem ac fidelem uirum interrogabis | et eius expositioni acquiesces. Ita semen cadens in terram bonam fructum afferet, ut cum didiceris, alios doceas. Prudens eris, si ab iis qui tibi nocumento esse potuissent cauebis ac fugies. Prouer. iiii. Omni custodia custodi cor tuum, inquit Salomon. Si ubique periculum timueris, ubique periculo liber eris | prudentię-que laude dignus, cum timenda sapienter uitare noueris.


2244. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

x. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. qui uero deprauat uias suas, manifestus erit. Prudentiam seruabis, cum prius rei quam aggressurus es, exitum consideraueris | et cuncta consilio ac ratione fueris metitus . Luc. 14. Turrim in Euangelio ędificaturus prius computat sumptus, ne posito fundamento et deficiente pecunia opus imperfectum cogatur relinquere | probro-que pateat dicentium: Hic homo


2245. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

preuzeo M. od Plinija Starijeg, Naturalis historia (= Prirodoslovlje) VIII 109. Dilargitis igitur opibus | et mendicorum indigentię distributis pauper pauperem Christum sequeris, cupiens in Deo tantum diues fieri | et pro caducis ac fragilibus bonis possidere stabilia et ęterna. Simplicitatis etiam partes ages, si paruo modico-que contentus uiues | et quę ultra necessitatem sunt, ea paruipendes neque concupisces unquam. et tibi satis felix uideberis, cum


2246. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hęc igitur quę proprie sapientia dicitur late se effundit, utranque scientiam continet. neque scire tantum contenta est, nisi etiam secundum scientię suę pręcepta mores uitam-que composuerit. Nam siquis philosophiam omnem didicerit | et non perinde ac illa pręcipit uiuat, doctum equidem confitebor, sapientem negabo. Non cadit uitium in sapiente, cuius propria est uirtus. In hoc fere omnes conueniunt, ut dici sapiens non debeat, nisi qui cunctis pręcellat animi bonis


2247. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bonum malum-que discernere plenius didicit. Sit igitur in te sanctarum scientia Scripturarum, sed ita ut non desint, quas illa commendat uirtutes | et absint uitia quę detestatur. Hoc si pręstiteris, uere te sapientem esse scias | ac beatum fore cum hinc decesseris credas | atque tunc demum et scientia et sapientia et bonis omnibus multo huberius quam in uita fieri possit, complendum. Etenim neque scientiam perfectam habere possumus, quamdiu mortalitatis onere premimur


2248. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exquiret. Ingenita est enim ei ratio, qua et bonum expetat | et a malo declinet. Dabit itaque operam, ut disciplinis instruatur, quę naturam suam perficiant, ne ignarus rerum erret | nec pro bono accipiat malum et bonum pro malo, ac dum sapienter se facere putat, insipientię arguatur. Nam licet affectionem boni habeamus a natura, non tamen et scientiam quę efficit sapientem. Inter doctum autem et indoctum multa distantia existat necesse est, quanta utique inter scire et nescire. Quorum alterum Salomon


2249. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod cupieris assequi merearis. Dei autem sapientia et Dei uirtus Christus est. Hunc scrutare in Veteribus cęlatum Scripturis, in Nouis manifestum, in utrisque admirabilem atque adorandum | summi boni doctorem ac largitorem. boni, inquam, quod tota gentilitatis Academia semper perquisiuit, et nunquam potuit inuenire. Neque enim fas erat, ut tantę rei, qua nihil homini maius potest contingere, alius esset cognoscendę monstrator | quam qui esset


2250. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

seruitus, in hoc libertas; in illa promissio, in hoc promissionis impletio atque gratia. in utroque autem bene beate-que uiuendi pręcepta. plenius tamen exactius-que in Euangelio quam in Lege, quia Legis mediator Moyses, Euangelii Christus, per quem redempti ac saluati sumus. Hunc si sequi uolumus | et sanctissimis eius institutionibus inhęrere, uere sapientes uere-que beati erimus | et iam non terreni sed cęlestes. Audiamus quid super hac re Apostolus dicat:


2251. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nam illud quoque quod docueris, quod ad uirtutem hortatus fueris, quod uerbo, quod re atque opere iuueris, tibi cedet ad gloriam, tibi magis quam ulli alii proderit ad adipiscendam ueram felicitatem quam affectas. Ac ueluti illi qui terram purgant, stercorant, arant, occant, obfringunt, modis omnibus excolunt | sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem.


2252. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

arant, occant, obfringunt, modis omnibus excolunt | sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem. Hic idem in omnibus prouidum ac prudentem se pręstabit. nihil eum imparatum offendet. omnibus quę accidere possunt pręsidio opportuno munitus occurret. In aduersis explicabit patientiam, in prosperis humilitatem, in utrisque constantiam. Apparebit-que in illo quod


2253. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

decepit Euam. hanc sequuntur illi, de quibus in Euangelio dicitur: Prudentiores sunt filii seculi filiis lucis in generatione sua. Ab hac certe uir iustus abhorrebit, ut potius secundum Deum quam secundum seculum sapiens sit. ac ne quando et ipse seculi sapientium capiatur sycophantiis, Deum cum Propheta orabit: Ab homine iniquo et doloso errue me! Qvod sapiens docere alios debet. Caput VIII


2254. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illos duntaxat, qui tenebrę sunt. In illos uero qui lux sunt, ius nullum habent, nisi tentandi incitandi-que ad peccandum, ut et ipsi relicto bene agendi lumine malignę actionis tenebras diligere incipiant, et cum id fecerint, tunc etiam ipsis dominentur ac pręsint. Aequum est enim ut qui ab innocentia recedendo sub potestate Dei esse noluerit, diaboli subdatur potestati. Potestas autem illius tanta est, quantam Deus permiserit, qui eorum opera utitur | tam in prauos puniendos | quam


2255. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

succumbes. Quare creatus diabolus. Caput X Quare inquiet aliquis creatus est demon, si tam malus erat futurus | atque homini ad similitudinem Dei facto tam inimicus ac tam infestus ? Factus fuit quidem angelus Dei, ut cum reliquis beatis eiusdem generis in cęlo spiritibus beatitudine frueretur ęterna. Et licet futuri prescius Deus nosset illum per arrogantię


2256. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne uidelicet deesset illis aduersarius, cuius molestia ad pręlium exerceantur | et tandem uictoria potiti gloriosius coronentur. Hac de causa profecto etiam malos homines in mundo nasci ac uiuere credimus, non ad suam ipsorum qui damnandi sunt, sed ad illorum qui saluandi utilitatem. ut cum nullo malorum odio, nulla persecutione, nullis iniuriis | a iustitię pietatis-que


2257. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Aduersum sanctos enim | nullum ius ultra diabolo erit, ne tentandi quidem. Quoniam hi cum Christo ibunt in uitam ęternam, diabolus autem et angeli eius et omnes impii in ignem ęternum. Ac ne plura id genus perquirere ociosi sit, hic ille est, cui nomina mille, mille nocendi artes. Cuius uiribus quis resistet? cuius insidias


2258. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terrere | uel per blandimenta turpis uoluptatis irretire | et quanuis uicti semper discesserint, semper rursum ad pugnam armantur | semper-que occasionem nocendi quęrentes nusquam absunt, repulsi astant, fugati redeunt. dicta facta-que nostra, gestus insuper ac motus speculantur. quę si ad malum inclinari uiderint lętantur | et modis omnibus ad perpetrandum scelus urgent. in summa facere nequimus, quin illi omni loco, omni tempore circa nos sint, nobiscum-que commorentur.


2259. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

patimur, quoniam nondum tantum uirium concepimus, ut cum principibus et potestatibus manum conserere ualeamus. Procerum Ecclesię istud certamen est, ut cum potentibus pugnando plus glorię referant ex uictoria. At uero postquam carnis desyderia pietatis ac iustitię studio mortificauerimus, tunc et ipsi poterimus dicere: Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem. Interim si in hac leuiore ac proletaria pugna non uicerimus, quomodo in magis graui bello principum


2260. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

glorię referant ex uictoria. At uero postquam carnis desyderia pietatis ac iustitię studio mortificauerimus, tunc et ipsi poterimus dicere: Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem. Interim si in hac leuiore ac proletaria pugna non uicerimus, quomodo in magis graui bello principum atque rectorum uincemus? Porro si strenui militis operam in turba pręstiterimus, iam certe altius promoueri merebimur, ut uidelicet inter decuriones | uel centuriones | uel tribunos


2261. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

proletaria pugna non uicerimus, quomodo in magis graui bello principum atque rectorum uincemus? Porro si strenui militis operam in turba pręstiterimus, iam certe altius promoueri merebimur, ut uidelicet inter decuriones | uel centuriones | uel tribunos etiam ac duces censeamur. Quo si peruenire cupimus, ipsa militię nostrę rudimenta atque principia fortiter constanter-que nobis exequenda sunt | nec committendum, ut a lixis et calonibus uincamur, qui principes quoque eorum optamus Christo


2262. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Diabolus li. 31 notandum Hic est ille teterrimus pharao, qui nos uetat exire de Aegypto | seculi-que uanitatibus renunciare | et Moysen sequi in desertum | ac tandem Iesu duce Promissionis Terram intrare. Hic est leo rugiens, qui circuit quęrens quem deuoret. Hic est fur et latro, qui non uenit nisi ut furetur et mactet. hic est denique lupus rapax, Dominico ouili semper insidians rapiens et dispergens, et nullo unquam sanguinis


2263. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

postea omnes admirati sunt? Hęc est igitur causa quare nobis Dominus dederit aduersarium, quare ab eo nos tentari uoluerit. ut uidelicet cum uicerimus, milites suos imperator benignissimus tanto magis remuneret quanto magis prompte ac strenue certauerimus. ad pugnam quippe non ad quietem in hoc terrę theatro missi sumus, ut neque fortes nisi pręcedentibus meritis mercedem accipiant | neque ignaui mulctam, nisi cum ab hoste uicti apparuerint. Non est ociosa Dei militia. placuit ei fideles suos laboribus,


2264. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illorum qui conuersi erant cordibus (ut supra est dictum) inserere hereses coepit. ut in quibus idolatria iam defecerat, non deesset mendax de uera religione sententia. atque ita non paucos, quibus in credendo mens leuior erat, subuertit. Quos autem firmos ac stabiles in fide uidit, eos perniciosę uoluptatis illecebris ad peccandum prouocare coepit. ut quos fidei defendit synceritas, mandatorum saltem transgressio condemnet. Nos ergo qui in Christum credimus, qui Dei Filium


2265. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tanto ardentius auxilium inuoca. Iosaphat ab inimicis circumdatus clamauit ad Dominum, et illis protinus auersis liberatus est. Ita et tu si toto cordis affectu precatus fueris, inimici aduersum te machinamenta statim dissoluentur | te-que omni molestia liberum ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces. Cum-que hoc tibi contigerit, Deo gratias age, qui tam cito Sathanam pedibus tuis subiecit. Nisi enim ille opem tibi laboranti miseratus attulisset, nunquam uicisses. Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas, ut etiam


2266. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uicisses. Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas, ut etiam pro eo quod ipso adiuuante uincimus, remuneret uictores | et suum beneficium in nostrum transire patiatur meritum. modo post uictoriam ne insolescamus, sed humiles ac submissi de omnibus ei laudem demus. Ita enim etiam pro his quę Domino tribuerimus, ipsi pręmium merebimur atque mercedem. De tentationibvs carnis. Caput XX


2267. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hac tanta ergo proposita mercede constanter pugnemus | et omnes perniciosę cupidinis ictus perseueranti conseruandę innocentię studio irritemus. Quod si et a bestiis et ab hominibus et ab omni prorsus periculo nos defendimus ac tuemur, ne uitam istam breuissimam ac miseriarum plenam amittamus, quanto acrius improbis pręsentium uoluptatum appetitionibus renitendum est | pro uita illa felicissima et immortali, quam talium appetitionum uictoribus in mercedem tribui certissimum est.


2268. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hac tanta ergo proposita mercede constanter pugnemus | et omnes perniciosę cupidinis ictus perseueranti conseruandę innocentię studio irritemus. Quod si et a bestiis et ab hominibus et ab omni prorsus periculo nos defendimus ac tuemur, ne uitam istam breuissimam ac miseriarum plenam amittamus, quanto acrius improbis pręsentium uoluptatum appetitionibus renitendum est | pro uita illa felicissima et immortali, quam talium appetitionum uictoribus in mercedem tribui certissimum est.


2269. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perniciem generant. Veruntamen sępe fit, ut ipsi cogitatus etiam inuitis nobis ingerant sese | et suapte ui ab iis quę iusta atque honesta sunt, auertere animum nostrum tentent. Mar. ii. ac quemadmodum paralyticus ille in Euangelio, qui portabatur, non poterat prę turba offerri Saluatori ut curaretur, ita nobis cogitationum quandoque officere solet congeries, ut non quod uolumus, sed quod nolumus, animo uoluamus. tunc inter orandum quid


2270. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conseruet. et mens iam sanata gaudeat se iam obstantis turbę impedimenta non sentire. Quanto minus mortalia curabimus, tanto etiam minus cogitationum secularium stimulis inquietabimur. Quisquis autem ab his crebro ac frequenter solicitatur, reor quod nondum ut debet, seculo renunciauerit, sed aratrum tenens adhuc post tergum respiciat. si non respiceret, non iam pręterita neque pręsentia, sed futura cogitaret. Abscindamus


2271. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quę enim propter se licita sunt, si una cum illis meliora periclitantur, illicita erunt. Quod si ea etiam quę dextra sunt, quoties impediunt, abscindi iubeantur, quanto magis illa quę sinistra sunt, id est quę mala sunt, declinare ac fugere debemus | et eisdem neque oculum intendere | neque manum porrigere, ut neque cogitemus aliquid prauum ac detestabile | neque faciamus. Restat igitur ut et malis pręferantur bona | et bonis meliora si ad summum


2272. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si ea etiam quę dextra sunt, quoties impediunt, abscindi iubeantur, quanto magis illa quę sinistra sunt, id est quę mala sunt, declinare ac fugere debemus | et eisdem neque oculum intendere | neque manum porrigere, ut neque cogitemus aliquid prauum ac detestabile | neque faciamus. Restat igitur ut et malis pręferantur bona | et bonis meliora si ad summum bonum uolumus peruenire. Cum pręterea


2273. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hominum habitaculo, sed in pecudum stabulo, non in cunis colore diuerso picturatis auro-que linitis, sed in pręsepio ad prębenda iumentis pabula lentis uiminibus contexto. Cum-que esset Dominus omnium a seruo uoluit baptizari | ac de se ipso dixit: Filius hominis uenit, non ut ministraretur ei, sed ut ministraret. Apostolos non de stirpe nobilium, sed de piscatorum genere sibi adsciuit | et eisdem pedes lauit. Hierosolymam intraturus ueterinum animal asinam ascendit, et cum pro salute mundi mori


2274. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de stirpis claritate gloriemur | nec uulgaribus coęquari erubescamus. cum omnium unus creator sit | atque unus pater Deus, omnium una generis conditio, una humanitatis natura, una regenerationis gratia. cum denique nullum sit hominum apud Deum discrimen | pręterquam uitę ac morum. Quanto autem se quisque magis humiliauerit, tanto magis merebitur exaltari. Obedientia Ab eodem obedientię quoque petamus exempla. a parentibus


2275. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sine Deo | uel Deum sine homine confiteri | hereticorum impietas est. Cum igitur dixit se gloriam suam non quęrere, nobis insinuauit, ne hominum plausus laudationes-que uenemur, sed in omnibus ut Deus laudetur curemus. Qui enim ab hominibus gloriam quęrunt, gloriam ueram ac stabilem, quę a Deo est, accipere non merentur. Paupertas Ad hęc obseruandę paupertatis Domini exempla nobis abunde suggeruntur.


2276. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui ergo propter Christum in terra pauper est, cum Christo diues erit in cęlo. Gloria enim et diuitię in domo eius. Parsimonia Victu quoque modico ac tenui, et qui corpus tantum sustentet contentus erit, qui Christum imitabitur. Per dies quadraginta ille neque comedit neque bibit, postea (ut euangelista ait) esuriit. et tunc quidem diaboli maligna tentamenta uicisse describitur, ut noscamus ieiunio et


2277. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corpore simul et animo saluos redderet. Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis accepistis inquit, gratis date. Accipere tamen ab offerentibus quantum uictui necessario satis sit, si indigueris, ne nefas putares ait:


2278. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cui supplicas intendas | et non alio uerba, alio cogitationes ire sinas. Parum efficax est lubricę uagę-que mentis oratio | et non illuc intentę ubi uult exaudiri. Omnium uirtutum exemplum unus Christus Ac ne singula perquirere nimis prolixum sit, omnium uirtutum | omnis-que sanctitatis cum pręceptum | tum exemplum | a Saluatore nostro ac Domino | et tutius petitur | et iocundius consideratur. Christus enim quia ueritas est non errat, quia bonitas est non fallit, quia sapientia est


2279. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illuc intentę ubi uult exaudiri. Omnium uirtutum exemplum unus Christus Ac ne singula perquirere nimis prolixum sit, omnium uirtutum | omnis-que sanctitatis cum pręceptum | tum exemplum | a Saluatore nostro ac Domino | et tutius petitur | et iocundius consideratur. Christus enim quia ueritas est non errat, quia bonitas est non fallit, quia sapientia est nouit omnia, quia uirtus Dei est potest omnia, quia denique saluatio populi sui est, quicquid egit, quicquid dixit, ad omnium


2280. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De consortio fvgiendo. Caput XXV Conferet plurimum ad uitę sanctioris cultum nosse, quorum consuetudine uti debeas, quorum non debeas. cum quibus conuiuere, colloqui, conuersari, quos declinare ac fugere oportet. Relinquendi sunt, quorum tibi nota fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri.


2281. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

seruirent. Recte itaque dicitur: Filii abominationum sunt filii peccatorum, et qui conuersantur secus domos impiorum. Contagione quippe trahitur uitium si conuersaris cum uitioso. ac ueluti pestilentię morbus afflatu tactu-que ęgrotantis inficere solet sanos, ita infidelium familiaritas plerunque fideli uiro perniciem parit. Iccirco per os Hieremię clamat nobis Dominus: Fugite de medio Babylonis, ut


2282. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

semitas eius | et sumas scandalum animę tuę. non hoc pręcipitur, ne bene illi optes | et si poteris, facias, sed ne illo familiariter utaris. Iracundus enim is est, qui facile ac leuissima de causa irascitur. Est autem difficile semper irascenti atque insultanti non aliquando irasci | et contra furentem non indignari | et ex indignatione non peccare. Ita superbo etiam si comes fueris, arrogans elatus-que euades. testatur hoc


2283. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

discipulos dicentem: Matth. X In quamcunque ciuitatem | aut castellum intraueritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis. Denigratur enim boni uiri fama hospitio infami. honesto autem ac pudico commendabilis redditur. et quali quisque consortio gaudet, talis esse et ipse iudicatur. Optimorum similitudo morum Ionatham iunxerat Dauidi, Eliseum Elię, Paulum Petro, reliquos etiam apostolos innocentia


2284. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inter se animi-que simplicitas copulauerat. Solus cum illis nequiuit permanere sacrilegus Iudas, quia eum, quem illi amabant, ipse uendidit. et hic quidem de grege Domini egressus faucibus incidit lupi ac periit. Ipsos uero concors inter se erga Dominum affectus saluauit. Quibus ille in Euangelio ait: Matth. 18 Si duo ex uobis consenserint super terram | de omni re quamcunque


2285. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non addisces aliquid | uel dictum sapienter | uel factum prudenter | uel obseruatum sancte. Adde quod neque pręcepta | neque exempla, quę litteris mandata legimus, ita mouent | ut sanctorum hominum uiua uox | et pręsens oris aspectus | et uitę totius tenor oculis expositus ac manifestus. Miranda siquidem plurimorum gesta audimus, nonnulla tamen quia difficilia factu ardua-que uidentur, suspenso animo accipimus, uix fidem adhibentes relationi alienę. de his autem quę oculis intuemur, quę pręsentes inspicimus, dubitare non est neque ambigere. aut


2286. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de aliis legimus, cum firmius quę a scriptoribus tradita sunt credemus, tum ardentius quę a nobis uisa cognita-que fuere, imitabimur. considerantes, quam munificus, quam benignus Dominus noster sit, qui mira quęque operandi confert gratiam credentibus in se ac sperantibus. Nisi enim ille bona cuncta suppeditaret, ad tantam sanctitatis perfectionem hominis imbecillitas nunquam peruenisset. De pavpertate colenda. Caput


2287. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

loquitur Dominus: III Derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini. Indecens enim ac ualde incongruum foret, ut diuitias possiderent serui, et dominus e diuerso paupertatis angustiis gauderet. Qui propterea quidem in terra paupertatem coluit, ut suo exemplo doceret | terrena contemnenda esse | et cęlestium tantummodo curam habendam, nec fragilibus delectari


2288. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Igitur non in pecunia, non in uiribus potentię humanę, sed in Domino confidite! Quod si ei seruiendo perituras opes, ut debetis, contempseritis, omnibus inimicis uestris fortiores eritis | illo qui omnia potest, protegente ac tuente . Si uobis curę erit | continentius uiuere, mandata Dei perficere, Ecclesię opes non in uestrum usum conuertere, sed indigentibus distribuere, aut defendet uos Dominus ab infidelium uiolentia |


2289. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vos itaque cum Moyse et Aarone orate in monte | et uictu necessario contenti | cetera cedite inopi, uiduę, pupillo, miserorum sepulturę, captiuorum redemptioni, oppressorum tutelę, pietatis operibus, propugnatoribus quoque ac ducibus militię Christianę. ut comparatis plurium uiribus hostili impietati fortius resistant. et illi quidem non in se sed in Deo confidendo uestris-que precibus adiuti uincent. Quamdiu his contraria agitis, Ecclesiam quoque pati contraria necesse est.


2290. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Numeri XVIII In terra eorum nihil possidebitis | nec habebitis partem inter eos | ego pars et hęreditas uestra in medio filiorum Israhel. Possessionem itaque non sunt sortiti sacerdotes, et tantum decimas ac primitias quibus sustentarentur, et loca in quibus habitarent habebant. Nouis uero, id est, Christi discipulis dicitur: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris! Et: Qui non renunciauerit


2291. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

luxuria turpis libidinis est mater, turpem autem libidinem dementia comitatur. Diues pręterea ad inferendam iniuriam promptus est, ad tolerandam impatiens, inanis glorię cupidus, ęqualibus inuidens, humiles despiciens | ac proinde aliorum famę non facile parcens, opulentię ostentator, paupertatis irrisor, ad uitia audax, ad bonum animi tardus. Diuiti quoque multi inuident, plurimi insidiantur | et spoliis eius ditari cupiunt. Sed quanuis nemo insidietur, ille tamen metuit domi fures, foris


2292. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et inopi, et animas pauperum saluas faciet. et iterum alio loco: ps. 73 Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Ne cui tamen fraudi sit, de paupere humili, iusto Deum-que timente ac spontaneo ista prędicantur, non de illo qui inuitus indiget et indignatur, et intemperanter concupiscit, et ne inopia quidem oppressus humiliatur. Nec de illo qui pauper sub humilitatis palio hypocrisim nutrit, ut quasi sanctus


2293. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel fratres | aut sorores | aut patrem | aut matrem | aut uxorem | aut filios | aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet | et uitam ęternam possidebit . O, omnibus diuitiis pręferenda paupertas, omni auro, omnibus gemmis preciosior, cui tanta ac talia promittuntur. Nequis timeat necessaria sibi defutura. Caput XXX Act. V Veruntamen nequis Ananię et Saphirę uano


2294. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

manet securus. Matth. 14 Dominus noster Iesus Christus, sine quo factum est nihil, quinque panibus et duobus pisciculis in deserto quinque milia uirorum exceptis mulieribus ac paruulis reddidit saturata, et reliquię collectę duodecim cophinos impleuerunt. Iterum pari miraculo quatuor milia hominum pręter paruulos et mulieres panibus tantum septem memoratur satiasse | fecisse-que ut satiatis septem fragmentorum sportę superessent.


2295. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod autem sequitur: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. et qui non habet, uendat tunicam suam et emat gladium, non reor esse simpliciter pręceptum, sed imminentis persecutionis causa denunciatum. per sacculum quippe ac peram | famis et sitis futurę malum innui, per gladium patientia martyrii designari mihi uidetur. sacculus enim et pera uictui seruit, gladio autem fidei ab impietate persequentium defendimur. notandum


2296. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

arctam quę ducit ad salutem ingredieris, non illam latam, quę ad pręcipitium tendit perditionis. Quod si sic aliis quoque agere | sic-que incedere optas | et quantum in te est compellis, uerę dilectionis pręceptum obseruasti, ęque ac teipsum proximos tuos amando. Qui uero luxurię deditus perniciosas mortiferas-que sequitur uoluptates | atque ad eas usurpandas cęteros hortatur, certum est ab illo neque se quidem ipsum diligi | neque proximum suum. Hic nempe seipsum non modo non diligit, sed etiam odit maxime,


2297. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid enim magis noxium esse potest homini quam peccatum? per quod et bonum summum amittitur | et ad summum malum peruenitur. Vera est igitur illa charitas, qua tum nosipsos | tum proximos nostros ita amamus, ut et peccata caueantur et colatur uirtus | ac simul iuuetur proximus | et honoretur Deus. Oportet itaque finem esse bonum, quo dirigatur charitas. qui si malus fuerit, quicquid uel sibi uel amico blanditus egeris, non charitas est, sed sub charitatis persona latens exitiale odium.


2298. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prędicari regnum Dei, sed quia indignos eo uos fecistis, ecce conuertimur ad gentes. Itaque in distribuendis ex charitate rebus | in eos qui pariter indigent, ratio aliqua ducenda erit | cognationis, conditionis, religionis | ac bonitatis. et hoc quoties opus erit uel docere ignaros | uel corripere delinquentes | uel exhortari pigros | uel consolari afflictos | uel tolerare iniuriosos | uel etiam pro persecutoribus orare. Item cum oportebit pascere esurientes, potare sitientes, inuisere infirmos,


2299. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

si denique furentem tacitus pręterieris atque recesseris. ea duntaxat de causa, ut ille minus culpabilis sit , cum sęuierit minus. Quod si forte ideo inflatur superbia, quia diuitiis abundat, quia uiribus prestat, quia rerum prosperitatibus fruitur | ac propterea melioribus inuidet, multos contemnit | nec paucos afficit iniuria, haud equidem illicitum reor | optare ei aliquam opum iacturam, corporis debilitatem, fortunę minus ex sententia fluentis iniuriam | ut elati animi


2300. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suis exhibuit charitatis magister, quales nos, si perfecti fieri uolumus, esse debere pręcepit. Non meretur dici eius discipulus, quisquis aliter aduersus inimicum suum animatus fuerit. Ac nequid excuses, nequid causeris, non iuberis in homine amare odii crimen, sed Dei opus, hominem ipsum. Quomodo autem Deum diligis, si opus eius perire concupiscis? quam ergo graue peccatum sit hominem odisse | hinc iam speculari incipiamus, ut cum


2301. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corripientem iracundum esse criminatur, et quod uirtuti ascribere deberet, hoc ad proxima ei uitia trahere nititur. Tales erant illi qui de Ioanne neque edente neque bibente | demonium ei inesse dixerunt. et de Domino edente cum aliis ac bibente: Ecce uorator et potator uini et publicanorum amicus. Qui ergo sic odit proximum suum, non christianus fidelis, sed infidelis phariseus est.


2302. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

occurrit. Pax quędam publica est, quędam priuata. Publicam pacem dicimus, cum ab armis foedere intercedente quies est | et nec offensam metuit ciuitas | nec offendere exteros parat, sed multa status sui tranquillitate gaudet | ac rebus quas possidet fruitur perquam iocunde. Cęterum huic tantę ciuium quieti subrepere ocium solet atque ignauia. Exinde luxurię uitia scaturiunt, quibus corrupti multorum animi, dum externam pacem fouent, domesticam perturbant | et inter se dissidere incipiunt, postquam


2303. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et prędiorum tuorum prouentus nullo diripiente integer intactus-que seruabitur | et ex commercio liberę negociationis plurimum lucri accedet, Deo gratias age | et ea quę benigne suppeditantur, non ad luxum tibi dari existima, sed ad exercendę uirtutis occasionem. Quantum personę ac dignitati conuenit rebus tuis utere. quicquid autem supereffluere uideris, totum ad munificentiam liberalitatem-que conuerte | et hoc quod luxuria exigit, quod ambitio exposcit, quod turpis consumere appetit uoluptas, incipe pauperibus dilargiri. peregrinos hospitio suscipe,


2304. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exposcit, quod turpis consumere appetit uoluptas, incipe pauperibus dilargiri. peregrinos hospitio suscipe, esurientem pasce, nudum operi, ęre alieno oppressos redime, subsidia ęgrotantibus mitte, mortuis iusta exolue. Ita tibi pax ista publica bene ac prospere succedet, dum copiam pręstat inopię subueniendi alienę | Deum-que demerendi. Pax priuata Pax autem priuata illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes, ueluti fuit Dauid et


2305. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iesu Christo. et similiter in fine. A pace ergo exordia sumebant, pace postrema concludebant. Nec aliter Ioannes Apocalypsim orditur | nec Petrus epistolas. usque adeo iam trita ac peruulgata erat inter Christi discipulos pacis offerendę salutatio. Quod nostris quoque temporibus obseruari cernimus | ab iis qui Christum apostolos-que eius imitantur. Pręterea in Lege ueteri nomen pacis celeberrimum fuisse apparet, et res ipsa ante omnia


2306. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erat inter Christi discipulos pacis offerendę salutatio. Quod nostris quoque temporibus obseruari cernimus | ab iis qui Christum apostolos-que eius imitantur. Pręterea in Lege ueteri nomen pacis celeberrimum fuisse apparet, et res ipsa ante omnia optabilis ac iocunda. Leui. 7 Fuit olim hostia, quę dicebatur pacificorum. Iud. 6 Fuit Gedeonis altare uocatum Domini pax.


2307. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a Domino solicitandum esse admonemur. dicitur enim: ps. CXXI Rogate quę ad pacem sunt Hierusalem. Fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus tuis. In pace quippe affluere solet rerum copia, quam bello sęuiente minui ac deficere necesse est. Quamobrem ad populum quoque de Hierusalem in Caldeam translatum ait Dominus: Hie. 29 Quęrite pacem ciuitati, ad quam transmigrare uos feci, et orate pro ea, quia in pace illius erit pax uobis. Alibi etiam


2308. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pro ea, quia in pace illius erit pax uobis. Alibi etiam est dictum: Baruch I Orate pro uita Nabuchodonosor, regis Babylonis, et pro uita Balthasar, filii eius, ut uidelicet diu uiuant illi, sub quibus et ipsi quiete se uicturos ac secure sperabant. Hoc idem Apostolus pręcipit dicens: Ad Timo. prima II Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes,


2309. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

His ergo bellum potius optetur, ut male uiuendi licentia coerceatur solicitudine periculorum. Modestis uero et temperantibus uiris, ut animo excolendo officiosius operam impendant, belli impedimenta submoueri desyderemus. Ita enim exteriore aduersario pacato ac cessante, facilior cum isto quem assidue intra nos patimur, erit pugna. Quem certe nisi domuerimus, nisi animi in quo ratio est, ditioni subiecerimus, nihil proderit ab illis inimicis qui foris sunt, donata pax, dum ab hoc qui intus


2310. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum carnalibus blanditiis non acquiescimus. facimus bonum, cum iussis pręceptis-que paremus diuinis. Pacem inquirimus, cum carnis petulantiam ieiuniis, uigiliis, laboribus domando compescimus. Et quoties in hac contentione obnixe ac perseueranter stamus, pacem illam quę cum Deo est sequimur | et eam quę cum concupiscentiis est refutamus. Pellantur igitur ab animo uitia, ut locus uirtutibus detur; dominetur spiritus, ut spiritui subiecta obediat caro, ut pacem quę


2311. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sępe superior euaseris, nisi quotidie uictam uinculis constringas, rumpet pacem, non stabit conuentis, et cum frenum momorderit, trahet te quo uolet, ueluti sessorem effrenis et indomitus equus. Tandiu igitur pacem cum illa habere poteris, donec uinctam compeditam-que tenebis | ac tanquam fugitiuum seruum, nunc uerberibus, nunc laboribus premes, nunc tenuabis inedia atque uigiliis. Desinit calcitrare iumentum pabulo subducto, in saturitate lasciuit. Ex his quę diximus satis constat | animę atque corporis


2312. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset | nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. Ioab Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo Dauidici exercitus duces. amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit. Ismahel Hiere. XLI Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum decem uirorum comitatu uenit | et cum iisdem conuiuio gratanter fuit


2313. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lingua eorum dolum locuta est. in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. nunquid super his non uisitabo dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea? Sunt pręterea qui amice admodum ac beneuole loquuntur cum altero, et statim eidem absenti detrahunt. Vbi audit commendant et extollunt. ubi autem non audit carpunt et sugillant, et quem modo laudauerant, rursum dictis petulantibus incessere non uerentur. Istos quoque Dei sapientia reprobat


2314. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Hi uero contra uetita ire audent, mentiendo, decipiendo, calumniando, opprimendo, odiendo | et odium sub pacis nomine tegendo ac dissimulando | uestem-que malignę duplicitatis induendo. cum Lex et hoc prohibeat dicens: Veste quę ex duobus texta est non indueris. Quanto autem magis Deo inobedientes fuisse conuincentur, tanto


2315. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus | sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Quod si cuiquam consummato scelere lętari contigerit, momentanea profecto ac breuissima est cuiusque flagitii delectatio | sed nisi poenitudo intercesserit, dolor subsequetur perennis | et nullo prorsus fine claudenda poenarum inquietudo. Quoniam pro peccato quo Deus infinitus offenditur, infinita debet esse


2316. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliis, nequid simulemus, quod uel illis uel nobis noxium fore nouimus aut iniquum | aut turpe et inhonestum. Simpliciter sine fraude, sine inductione, sine malicia, sine fuco omnes diligamus tam uerbo quam opere. ut pacem synceram puram ac ueram et cum aliis et nobiscum habeamus | ipsi-que Deo pacis placere possimus, qui de cęlo ueniens pacem attulit terrę, pacem iis qui longe | et pacem iis qui prope, neminem credentem respuens, omnes autem ad pacem inuitans mutuę inter nos


2317. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nobiscum pugnantes rationi subiugando domabimus, in Christo requiescemus, in Christo exultabimus. Ipse est pax nostra. consortium cum charitate perpetua atque perfecta, ut impleatur quod dictum est: ps. 84 Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi | iustitia et pax


2318. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et quoniam ex his quę diximus colligitur | pacem prodesse omnino non posse | nisi bonis, nisi honestis, nisi iustis et uirtuti sanctitati-que deditis, opportunum uidetur de bonitate ipsa nunc disserere. Bonum igitur id esse dicimus, quod iustum ac honestum censetur | quod-que ut fiat lege diuina iussum est. sic e contrario id esse malum quod turpe, quod iniustum | et a ratione alienum | quod-que fieri cęlesti interdicto prohibitum apparet. Cętera uero quę


2319. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

spiritus ait | est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Habes hic quidem, et quę tibi uitanda sunt ne malus ac miser sis, et quę expetenda ut bonus beatus-que euadas. Vt autem uirtutibus affluas, bene agendi cupiditas efficiet amor-que uirtutum. Illas amplecti nihil te impediat. illas deserere nihil te cogat. Mortem minatur tyrannus, sed


2320. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cogitare, per quę ad summum bonorum peruenitur. Quod nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis descendit. Et cum tam immensa tam-que inęstimabilis merces iustis ac uirtute pręditis uiris proposita sit, plurimi semper haberi debet uirtus. Eccl. XIIII Beatus est igitur uir (sicut scriptum est) qui in sapientia morabitur | et in iustitia meditabitur


2321. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut uidelicet ex conuersatione nostra Deum laudent, se corrigant | et una nobiscum saluentur. Caue etiam nequando inuideas melioribus. qui enim bonis inuidet, diuinę benignitati calumniam facit, cum omnis hominum bonitas ex Deo sit. Gaudeamus igitur bono alieno ęque ac nostro | et in aliis, sicut etiam in nobis Dei beneficia laudemus. Illum uero qui uirtutibus nos antecellit, et diligamus corde | et opere imitemur | neque in quo ipse profecit, sed in quo nos defecimus doleamus. Si autem contigerit | nosipsos ab aliis pati inuidiam, huiusce


2322. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

studebunt. Pręclare nobiscum actum erit, si talia pręstabimus. Veruntamen si cuncta quę memorata sunt, Deo donante pręstiterimus | omnes-que bonitatis ac sanctimonię numeros impleuerimus, fragilitatis humanę memores semper simus. dicente Apostolo: Qui stat uideat ne cadat. Non enim propriis uiribus confidendum, sed omnis bene agendi bene-que perseuerandi fiducia in Deo sita sit, sine quo ne cogitare quidem quod bonum est,


2323. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Leprosum Naman sanum fecit. Reg. q. 5. VI. ibidem. Reg. q. XIII Ferream securim in fluuium delapsam enatare in ligni modum compulit. Ab inimicorum obsidione non uirium sed precum uirtute se expediuit. ac ne in morte quidem miraculis caruit. mortuus mortuum hominem tactu solo suscitauit, et qui iam in corpore non uiuebat, alterum uiuificare meruit. Quid multa? Diuini homines adhuc in terra degentes cęlo imperant.


2324. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

seruiunt, quanto magis terrena? Non immerito igitur tibi seruiendo regnant, tibi famulando dominantur. Apostoli Apostoli tui, Domine, desperatas hominum ęgritudines curauerunt, mortuis uitam reddiderunt, demonia de obsessis corporibus eiecerunt. Ac ne solis illis hoc datum crederemus, eadem post illos miracula per sanctos tuos factitata uere fideliter-que referuntur. Ex quo satis patet, quantum diligentes te diligas, cum per eos tuam potentiam tuam-que bonitatem mundo manifestes.


2325. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. LI Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei. Flos est cui conuenit quod in Osee propheta est dictum: Ose. 14 Israhel germinabit quasi lilium. Mons est qui iustitię meritis errigitur ac sublimatur, ut sustentaculum Ecclesię esse uideri possit, de qua dictum est : ps. 86 Fundamenta eius in montibus sanctis. ps. 124


2326. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Etenim peccator quoque uas est, sed in contumeliam factum non in honorem, uas impurum, uas non Dei sed diaboli. Quisquis igitur et Spiritus Sancti habitaculum | et uas Dei sanctificatum atque utile esse desyderas, uiam derelinque uitiorum | ac per uirtutum semitam gressus tuos dirige, ab ocio atque uoluptatibus discede | et ad cęlum ascendendi labori ac solicitudini te quamprimum accinge. ut pro iustitię fidei-que operibus mercedem capere mereare sempiternam | et tandem in illo pro cuius amore te


2327. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uas impurum, uas non Dei sed diaboli. Quisquis igitur et Spiritus Sancti habitaculum | et uas Dei sanctificatum atque utile esse desyderas, uiam derelinque uitiorum | ac per uirtutum semitam gressus tuos dirige, ab ocio atque uoluptatibus discede | et ad cęlum ascendendi labori ac solicitudini te quamprimum accinge. ut pro iustitię fidei-que operibus mercedem capere mereare sempiternam | et tandem in illo pro cuius amore te exercueris, feliciter conquiescas. De pręmio iustorum. Caput


2328. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Habitacula iustorum benedicentur . et in psalmo: ps. XIV Sanctificauit tabernaculum suum Altissimus. Cum-que ita sit, illi procul dubio qui illuc transferentur, perpetuo benedicti ac beati erunt, gaudentes in conspectu Dei semper, iam salutem consecuti nulli prorsus iniurię obnoxiam, nullius solicitudinis participem, bonorum omnium plenam atque confertam.


2329. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

immaculati in uia, qui ambulant in lege Domini. et in Euangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hi enim pro operibus iustitię replebuntur bonis felicitatis ęternę, et ipsa uirtutum esuries ac sitis refici merebitur dapibus glorię cęlestis. dicente Propheta: ps. 67 Iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lętitia. Illustrabuntur insuper ex diuina uisione, et animę beatificatę decor redundabit


2330. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sit, quod Deus ipse suis dilectoribus possidendum fruendum-que pręparauit. Audiamus igitur (si tale bonum consequi cupimus) Petrum apostolum exhortantem: epistula prima I Succincti inquit lumbos mentis uestrę, sobrii ac perfecti sperate in eam, quę offertur uobis gratiam in reuelatione Iesu Christi; quasi filii obedientię, non configurati prioribus ignorantię uestrę desyderiis, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum, ut et ipsi in omni conuersatione sancti sitis.


2331. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tales igitur simus, qualibus ista quę dicta sunt, conferri credimus. De peccatis principalibus per septem leprę genera significatis Caput XIIII Porro bonitatem ipsam magis ac magis expetemus, cum peccati quoque mala consyderauerimus. Quicquid legi diuinę aduersatur, quicquid uirtutibus contrarium est rationi-que repugnans, peccatum est. Inter peccatum et delictum quidam discernunt | delictum-que leuius esse aiunt. Id enim delictum dici, cum non


2332. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc autem et capillus mutatur, cum relicto rationis consilio, cuius in capite sedes est, prauę cupidinis affectum sequimur. Nihil autem nequius | quam quos imitari debemus, eis inuidere uelle. accidia Alterum leprę genus florere dicitur | ac totum quidem corpus a capite usque ad pedes occupare | quę tamen munda esse putatur, nisi caro uiua apparuerit. Hanc equidem mentis torporem esse reor | et ad ea persoluenda quę tenemur ociositatem atque ex tedio neglectum, quod uitium accidiam appellant.


2333. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

siue subruffa | et carne reliqua humilior pressior-que, pili etiam in candorem uersi. Hulcus in carne auaritiam esse existimo, cuius uulnus tunc obductum uidetur, cum auarus adeptus est quod concupierat. Cęterum quia nec adepto satiatur, nondum sanatum uulnus cicatrix inęqualis ac discolor ostendit. Et quoniam ille nulla copia contentus in superfluis parandis cumulandis-que laborat semper, pilos habere dicitur qui sunt superflua corporis. cicatrix autem alba delectationem in acquirendo indicat, ruffa ardorem in concupiscendo. Fornicatio


2334. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid est lepra ista | nisi libidinis igne succensa appetitio? quę tunc quidem sanatur, quando uel explet legitimo matrimonio auiditatem | uel coercet excolendę castitatis gratia. Sed si pristinę uoluptatis recordatio labefacere ac mutare coeperit propositum | nec iam meretricari erubuerimus, cicatrix suscepit inęqualitatem cutis et coloris pilorum-que mutationem. Conuersa est enim in candorem carnalis delectationis | et in rubedinem inflammatę auiditatis | et in lepram


2335. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

flauus solito-que subtilior | Lepra inquit capitis et barbę est. Caput et barba gulę contigua sunt. non inepte igitur lepram hanc ad crapulę uitium referemus. Quoties per ingluuiem impotes rationis facti fuerimus et iam nec lingua suum implere officium ualuerit, capitis ac barbę lepra erit. Non capitis et barbę Aaron, in quibus est benedictionis diuine unguentum, sed capitis et barbę eorum quibus manna fastidio est | et Aegyptię carnes uoluptati. Capillus autem flauus, qui meretricibus conuenit, gulosorum impudentiam designat. quorum


2336. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Aaron, in quibus est benedictionis diuine unguentum, sed capitis et barbę eorum quibus manna fastidio est | et Aegyptię carnes uoluptati. Capillus autem flauus, qui meretricibus conuenit, gulosorum impudentiam designat. quorum temeritati nihil obstat, quin semper obscoenum ac turpe aliquid dicant aut faciant. Tunc uero extenuatur capillus, cum bona animi per luxuriam consumuntur. Locus autem leprę ubique humilior prędicatur, quia in ea parte uirtus animę deprimitur, in qua peccatur, non in qua non peccatur. potest enim fieri, ut aliquis


2337. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

color est in uertice. cum de bonis corporis atque fortunę gloriatur, rubedo quę corporeis conuenit, sedet in capite. Et quia caluitio deforme sit, utpote capillorum ornamento uacuum, innuit nobis | nihil esse honesto uiro indecentius | quam inanis ac superba suimet iactatio. Ira Septima uero ac suprema istarum, quę in Leuitico simul tractantur lepra | non hominis esse dicitur sed uestimenti. Vestis linea inquit siue lanea, quę lepram habuerit in stamine atque subtegmine | aut certe


2338. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gloriatur, rubedo quę corporeis conuenit, sedet in capite. Et quia caluitio deforme sit, utpote capillorum ornamento uacuum, innuit nobis | nihil esse honesto uiro indecentius | quam inanis ac superba suimet iactatio. Ira Septima uero ac suprema istarum, quę in Leuitico simul tractantur lepra | non hominis esse dicitur sed uestimenti. Vestis linea inquit siue lanea, quę lepram habuerit in stamine atque subtegmine | aut certe pellis uel quicquid ex pelle confectum est, si alba uel ruffa macula fuerit, infecta


2339. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

insipientibus et similis factus est illis. Lepra hęc in stamine est et subtegmine. quia iracundus et intus furore ęstuat | et foris petulanti ore rixatur. Color albus Quoniam autem ubique color albus ac ruffus leprę tribuitur, quęri potest, quomodo albedo peccato conueniat, cum pręsertim Ecclesia in Canticis nigram se prius fuisse fateatur cum erraret, deinde formosam, cum credens Christo sponso iuncta esset. qua ratione igitur lepra candida est uel ruffa? Sed quia uel


2340. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

impugnatur. pallor et rubor in maculis est. quia hi quidem fidelibus inuidendo liuent | atque irascendo inflammantur | sed ueritate uicti eisdem tandem cedunt. atque ita reliquis orthodoxis inferiores inueniuntur. Recte itaque sacerdos lapides in quibus orta est lepra, errui ac proiici iubet | et parietes radi, ut omni prorsus ablata errorum spurcicia nec maculam habeat Christi sponsa | nec rugam. Non ante pullulare coeperunt hęreses | quam disseminatum est Euangelium | nec ante lepra hęc iussa est obseruari caueri-que | quam filii


2341. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ita omnem anime decorem corrumpit peccatum. atque hoc solum malum est, quo illa lędi perire-que possit. Nunc tandem unde digressi sumus, eo reuertamur. ut aliam quoque peccatorum differentiam explicemus | ac postremo, quę ex illis incommoda oriantur inquiramus. De peccatorum differentia. Caput XV Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et


2342. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliam quoque peccatorum differentiam explicemus | ac postremo, quę ex illis incommoda oriantur inquiramus. De peccatorum differentia. Caput XV Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat


2343. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aut si commissa fuerint, poenitentię doloribus extenuari purgari-que. alioquin ad ęternum interitum compellent non poenitentem, tanto acrius puniendum, quanto delinquendo ab equitate recessit longius. Etenim ex his quoque quę perniciosa sunt, aliud alio execrabilius iudicatur | ac proinde maiore dignum supplicio poena-que acerbiore mulctandum. Quodcunque autem peccatum leuiorum modum excesserit, mortiferum erit. ideo in Scripturis dicitur peccatum ad mortem; non ad mortem hanc omnibus communem, sed ad illam quę propria damnatorum est. quę utique illos quos


2344. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et quę per Spiritum Sanctum facta sunt, impie ad diaboli potestatem refert, huius culpa irremissibilis esse decernitur. Non quia poenitentibus aliquid non remittatur, sed quod sic peccanti ad poenitentiam conuertendi se facultas denegatur, ueluti indigno Dei gratia qui sciens ac prudens Deo ausus sit aduersari | et iam cognitam sibi ueritatem linguę petulantia polluere | tanto-que se sacrilegio sponte astringi. Illos quoque in inferno magis plectendos credimus, qui credentes | euangelicis-que instructi doctrinis delinquunt |


2345. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igitur infelicitas est, ut homo a Deo factus, ad imaginem Dei creatus | ei-que in filium adoptatus nequissimi demonis mancipetur seruituti | ipsum-que habeat patrem, tanta cura diligentia-que adhiberi debet, ut crimen quod huiusce mali causa existit, caueatur ac uitetur. Illis enim qui hoc contempserint | et post peccatum ad poenitentię remedia non recurrerint, nihil reliquum erit, nisi ut ad suplicia nunquam finienda damnentur | audiant-que omnium terribilium maxime expauescendam Iudicis uocem dicentis: Ite, maledicti, in ignem


2346. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 118 Maledicti qui declinant a mandatis tuis . et Dominus in Euangelio eos asserit extremę damnationis reos fore, qui erga pauperes et egenos et afflictos claudunt uiscera pietatis. Ac pręter hos illi qui non spiritui sed carni seruiunt, dicente Apostolo: Ad Galat. V Manifesta sunt opera carnis, quę sunt fornicatio, immunditia, impudicicia, idolorum seruitus, ueneficia,


2347. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Radix omnium malorum est cupiditas. Omnibus autem malis istis carebit, qui tribus illis, a quibus cuncta gigni credimus, carere studuerit. Obtrusis quippe fontibus riuos deficere ac siccari necesse est. Desinent fluere uitia, cum unde fluant non habuerint. Recide truncum, et rami morientur. A uoluptate, ambitione, auaritia procul esto, et nullam causam habebis inique aliquid improbe-que patrandi.


2348. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Euangelio dicuntur, sed de operibus ex intentione animi profectis. Luc. 6 Alioquin falsa esset arboris parabola, si hoc significaret, quod pater bonus bonos gignat filios et malus malos. Achab enim, regum Israhel pessimus, optimi filii ac piissimi Iorami pater fuit. et e contrario Ezechias, rex Iuda iustus ac sanctus, Manassen genuit iniquum atque scelestum. Nemo itaque suum peccatum patris prauitate excuset. Pater non portabit iniquitatem filii | nec filius nequitiam


2349. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 6 Alioquin falsa esset arboris parabola, si hoc significaret, quod pater bonus bonos gignat filios et malus malos. Achab enim, regum Israhel pessimus, optimi filii ac piissimi Iorami pater fuit. et e contrario Ezechias, rex Iuda iustus ac sanctus, Manassen genuit iniquum atque scelestum. Nemo itaque suum peccatum patris prauitate excuset. Pater non portabit iniquitatem filii | nec filius nequitiam patris. anima quę peccauerit ipsa punietur. Qualis cuiusque in anima


2350. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsa punietur. Qualis cuiusque in anima affectus fuerit, talia edet et opera. Intimo prius cordis morbo medicina est adhibenda, ut in cute inde nascentia hulcera curentur. Interiora si sana fuerint, ea quę foris sunt pulchre ac probe se habebunt. De quinque sensibus. Caput XIX Et quoniam sensus nostri uię sunt, per quas illa, quę animę bonum corrumpunt, intus penetrare solent, quali custodia


2351. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiderunt, et audire quę auditis et non audierunt. Relinquamus igitur cum uitiis terrenas uanitates | et non lacte sicut paruuli, sed sicut perfecti solido cibo utamur, exercitatos (ut Apostolus ait) sensus habentes ad discretionem boni ac mali. Hoc est in bonis operibus quotidie se exercendo, mala autem fugiendo | eorum-que cupidini semper nobis aduersanti repugnando. Siquidem sensus nostri (ut diximus) semitę sunt | a sede animi per corporis foramina patentes. per has hostes


2352. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tactus Omnibus autem aduersariis istis eorum-que similibus uiam tactus patefaciens, quicquid per alios sensus affectauit, id per se tandem opere complere maturabit. et tunc demum animus ipse perditę uitę conscientia pulsatus cum Hieremia queri poterit | flens-que ac lugens exclamare: Hier. 9 Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est domos nostras | disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis. Vitiis enim


2353. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hier. 9 Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est domos nostras | disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis. Vitiis enim dominantibus bona animi concidere ac perire necesse est. Porro ut bona uigeant et mala repellantur, singulis remediis singuli roborandi atque tuendi sensus erunt. De uisu.


2354. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

atque tuendi sensus erunt. De uisu. Caput XX Vt ergo mundos habeas oculos mundi pulchritudinem immensitatem-que intuere | et eius opificem ac gubernatorem Deum intellige | mirabilium-que operum lauda magis mirandum autorem. Si uenustę mulieris forma occurrerit tibi, tunc cum Propheta Deum deprecare: Auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod si illa suum in


2355. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et animę pati detrimenta. cum potius animę salus per corporis labores castigationes-que conquirenda sit, per ieiunia, per uigilias, per scribendi, legendi, orandi | alios-que adhortandi fatigationes. Operariis quippe impigris ac solicitis opus est patrifamilias in uinea sua excolenda, non ociosis et oscitantibus | et qui fructum capere negligunt, dum florum foliorum-que luxuria delectentur. Quę ergo spiritui conducunt, illa audias. quę autem


2356. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicitur: Io. 8 Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Aperi aures sapientię et scientię salutari, et in ea delectare, ut proficias magis. Interesse prędicationibus ac sacris ecclesię lectionibus stude, nec solum auscultes quę dicuntur, sed etiam memoriter teneas. Non absque mysterio est dictum: Esa. I Audi, celum, auribus percipe, terra. Terra


2357. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quarum suauitatem quisquis conceperit, aliarum rerum omnium fragrantiam facile contemnet, immo nefas putabit opobalsamum uel myrrham uel stacten uel casiam uel nardum, uel quęuis alia odoramenta olere, cum magis eum, qui cęlo dignus esse cupit, spernere terrena | et uirtutum ac sanctimonię odore fragrare oporteat. Quem si assecutus fuerit, quicquid naribus gratissimum suauissimum-que esse creditur, prę illo nauseam putabit. In cęlo enim, quo ille


2358. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esse creditur, prę illo nauseam putabit. In cęlo enim, quo ille properat, non est Engadi uicus balsami ferax, non Sabea regio thuris abundans, non preciosorum unguentorum mater Arabia, sed quod his longe redolentius ac suauius habetur | diuinę pręsentię indicibile odoramentum | et cunctis animę sensibus nunquam defutura dulcedo, Apostolo dicente: Ad Cori. prima II Nec oculus uidit |


2359. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deus suis dilectoribus contemptoribus-que uoluptatis. Percurre speculatione mentis sanctorum uitam, et si inueneris, quod per multas tribulationes oportuit illos intrare in regnum Dei, impossibile esse crede, ut uoluptarii ac delicati, nisi poenitentiam agant | et mores mutent | et laboribus magis | quam ocio luxuria-que delectentur, eo possint conscendere | et de temporalibus deliciis repente ad ęternas transire. De gustu Caput XXIII


2360. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sustentasse, nihil coctum comedisse. Alios herbis crudis radicibus-que contentos fuisse. Alios uero per biduum, per triduum, per dies plures nihil degustasse. Non hoc dico ut cibis ac potu a Deo creatis uti nefas putem, sed ut eos qui carnibus etiam uino-que uictitant, ab ingluuie mortifera compescam. Vescere igitur alimentis ab Ecclesia non interdictis uinum-que dilutum bibe, non tamen ad uoluptatem, sed ad corporis


2361. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

incendium flammę ualidioris, quod te ad interitum usque exurat concitabis. Hoc autem exitium ne tibi contingat, audi sapientissimi Salomonis pręceptum, et quod docet experto crede. malum enim in quod ipse incidit, alios cauere iubet ac de muliere loquens: Proverb. V Longe inquit fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. Cur ita, nisi ne tangendi detur facultas si propius accesseris? quanto magis proximas, tanto maius


2362. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

quem ille toto corpore dolorem excepit mente reuolue. Cerne coronatum spinis caput, manus pedes-que clauis cruci confixos, latus lancea uulneratum, cuncta denique flagellis contusa membra. Ac ne iam grandioris ętatis eam arctam uiam ingressum dicas, audi ipsum in psalmo confitentem: ps. 87 Pauper sum ego et in laboribus a iuuentute mea. Ad hęc seruorum eius id est omnium


2363. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

existimaret | et ut in Exodo habetur, diceret: Exo. 4. Incircumcisus labiis ego sum. Huiuscemodi autem circumcisiones, hoc est cordis, aurium ac labiorum, quia non corporis, sed spiritus sunt, faciunt ut ipsam quoque carnis circumcisionem intelligentię demus spiritali. Incircuncisus corde. Qui ergo temperans


2364. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiolentior in animantibus affectus, nullus insuperabilior. Assidue cum illo pugnandum est. et si sępius uiceris, periculum est ne postremo uincaris. Quanto autem difficilior uictoria, tanto et uictorię remuneratio maior ac pręstantior. Nunc ergo non incongrue referenda incidunt, primo castitatis pudicicię-que bona, deinde contrarię libidinis mala, ut his deterriti, illis allecti pertinacius in proposito persistamus uirtutis.


2365. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

atque soluti distantiam docere uolens: Qui sine uxore est inquit | solicitus est quę Domini sunt, quomodo placeat Deo. qui autem cum uxore est, solicitus est quę sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. Et mulier innupta inquit ac uirgo cogitat quę Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. quę autem nupta est, cogitat quę sunt mundi, quomodo placeat uiro. Quantum igitur pręferenda sit uiduitas matrimonio, continentia nuptiis | ipsa


2366. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

liberius atque syncerius Deo seruiant, beati esse dicuntur. Mulier inquit alligata est legi quanto tempore uir eius uiuit. quod si dormierit uir eius, liberata est a lege | cui uult nubat, tamen in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Ac ne consulentem contemneres, continuo subiunxit: Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. Ad Tit. prima V Idem apostolus Timotheo discipulo pręcipit dicens: Viduas honora,


2367. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

discipulo pręcipit dicens: Viduas honora, quę uere uiduę sunt. Has etiam qualiter se gerere debeant instruens ait: Quę autem uere uidua est et desolata, speret in Deum | et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quę in deliciis est, uiuens mortua est. Illas ergo quę delicias mundi, ut Christum lucrifacerent spreuerunt, et reuereri | et si indiguerint, Ecclesię alimentis mandat sustentari. Honor enim in Scripturis non solum


2368. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non spiritui seruire sed carni. cum scriptum sit: Eccli. XLII In medio mulierum noli commorari | de uestimento enim procedit tinea, et a muliere iniquitas uiri. Sicut ergo uestimentis ac panno nihil est magis inimicum quam tinea, ita nihil magis periculosum castis mentibus quam diuersi sexus coniuncta conuersatio. Bonum est mulierem non uidere, quia qui uiderit et concupierit, iam mechatus est


2369. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Anna Anna in Euangelio Phanuelis filia, et ipsa amisso uiro perpetuam uouerat castitatem. qualiter autem eam conseruarit, euangelista declarat dicens; Luc. II Non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. et quoniam casta permansit, Christum natum uidere meruit | et in paruulo intelligere mundi Saluatorem. Facessat desidia, omnis abeat torpor | non est ociosorum ista uirtus. multa uigilia, assiduo labore


2370. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Neque enim coram Hymeneo uel Thalassio inter se pepigere, ut uana solebat gentilitas, sed ut decet fideles, Deo uero inuocato Christo-que teste et Ecclesia. Nihil magis ratum esse debet | quam quod his accitis ac pręsentibus pie iuste-que fuerit promissum. Deinde idem Apostolus paucis uerbis multa complexus: Ad Cori. prima VII Vxori inquit uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro.


2371. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

obseruetur in ueritate, et hoc quidem ex consensu. ut enim se contineant coniugati, non alterius arbitrii est, sed amborum. De conivge eligenda. Caput IX Vt autem concorditer ac sine quęrela procedant nuptię, par conditio quęrenda erit in coniuge generis atque fortunę. Iurgiorum causa esse consueuit disparilitas. Iccirco uir nobiliorem se aut opulentiorem non ducat, ne pro uxore patiatur dominam. Mulier quoque plebeia et uulgaris parum-que dotata non


2372. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esse aiunt | nec nimis deformem, ne uel hanc habeas despectam | uel illam suspectam. Ea ergo placeat, cuius media inter istas erit species. ut nec multos allicere | nec tibi non grata esse possit, ac proinde utriusque uestrum et pudicicia tutior maneat | et animus omni sublata suspicione tranquillior | et ad mutuam propensior charitatem. Neque enim illi concorditer queunt pacifice-que uiuere, qui inter se de connubii fide dubitant | et


2373. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omni sublata suspicione tranquillior | et ad mutuam propensior charitatem. Neque enim illi concorditer queunt pacifice-que uiuere, qui inter se de connubii fide dubitant | et zelotypię uitio uel maritus mechum | uel uxor pellicem imaginatur ac timet. De filiorvm edvcatione familiaqve regenda. Caput X Post hęc optimos habere liberos gloria est parentum.


2374. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cupidinis fomenta? amatorias missitare tabellas, delinificis blandiri uerbis, nutu nictu sibilis allicere, comere caput, uestimenta componere, fores obsidere aliorum, ludis interesse, choreis cantibus sonis iocis diem consumere, modis omnibus effoeminari ac mollescere? Quorsum etiam tot ornandi corporis instrumenta: speculum, pecten, uolsellę, calamistrum, discernicula, bullę, crepitula, segmenta, inaures, monilia, armillę, anuli, reticulę, uittę, margaritę, lapilli, quę enumerare nedum ęstimare


2375. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mangonum-que linitiones? Quid hoc est | nisi propriam pudiciciam prostituere | et uim inferre alienę? et nullum omnino obscoenitatibus modum imponere? Mittite ista quęso, qui tam insipienter excidistis, et ad mentem reuersi tandem aliquando cogitate, an tanti sit breuis ac momentanea corporis uoluptas, ut propter illam uel bonum infinitum castitati propositum contemni debeat | uel infinitum malum impudicicię paratum non timeri? Cogitate inquam quę secutura sunt, ut his quę instant libentius abstineatis. Haud facile


2376. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

libentius abstineatis. Haud facile pręsentibus delinitur, qui quotidie pensitat futura. De triplici elemosinarvm genere. Caput XII Satis ista de castitate ac pudicicia | nunc magis proximam charitati uirtutem explicabimus, erga egenos liberalitatem. Domini nostri, cuius omnia sunt, pręceptum est: Mat. 5 Qui petit a te,


2377. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

facile patebit. Illa autem inutilis est elemosina, qua non Dei sed hominum gloria quęritur, quę scilicet non in occulto conscientię fit, ut ei placeat qui uidet in occulto, sed in publicum profertur, ut uulgi potius captet plausum | ac fauorem sibi conciliet spectatorum. Ait autem Dominus: Mat. 6 Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis. alioquin mercedem non habebitis apud


2378. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et Iacobi apostoli sententię adhęrere incipe dicentis: I Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hęc est: uisitare pupillos et uiduas in tribulationibus eorum. Ac ne mutila esset et imperfecta definitio, adiunxit: et immaculatum se custodire ab hoc seculo. Sit igitur liberalitati iuncta iustitia, ut religio munda apud Deum et immaculata sit. Elemosina mala


2379. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sustentamentis, quibus indigebant. De his igitur pręcipua cura tibi sit. ut cum erga uitę pręceptorem liberalis munificus-que fueris, multorum saluti consulas, qui eius doctrina et institutis erudiuntur ac proficiunt. Reg. tertio 18 An Abdię Achabi regis dispensatori etiam cum capitis sui periculo non fuit graue | centum ex prophetis, quos Iezabel impiissima persequebatur, neci subtrahere, in


2380. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut appareat | optare se ne ueniant quos inuitarint. uelle-que uideri, sed non etiam esse hospitales. Hi uero qui peregrinum, ut apud ipsos maneret, coegisse dicuntur, cognoscere meruerunt Iesum | et caligine oculorum ac mentis detersa resurrectionem eius lęti uidere, quem lugebant crucifixum. Ad hęc in Exodo est pręceptum: 22. Aduenam non contristabis | neque affliges eum. et in Leuitico:


2381. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mater hominis matri infirmę ministrauit, nec te pudeat inferiores tua non solum ope, sed etiam pręsentia consolari. Captiuos quoque et in uinculis coniectos redimere, debitoribus ęs alienum condonare, iniuste oppressos tueri ac defendere pii atque liberalis hominis officium est. Esa. 58 Hoc per Esaiam pręcipit Dominus cum ait: Subuenite oppresso, indicate pupillo, defendite


2382. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et causam quam nesciebam | diligentissime inuestigabam. conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam predam. Postremo aliorum tristitiam consolatione releuare, mortuos qui non habent unde funerentur, tua impensa efferre ac sepelire | ad eandem pertinet uirtutem. Qua pręditus Tobias, cum in Assyria captiuus teneretur, in eos qui secum capti erant, benignitatem exercuit, uerbis consolando, rebus iuuando | et eos qui diem suum obiissent, mandando


2383. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qvantvm pavperi sit largiendvm. Caput XIV Tantum tribuendum quantum pauperis indigentia postulat. Tantum uestium da ne algeat, ne nudus incedat. Tantum cibi ac potus imparti ne fame siti-que laboret. Non beneficium est plura donare, sed nequitię irritamentum. Vestis delicatior excitat arrogantiam. Victus abundantior nutrit luxuriam. Prospiciendum erit igitur ne copiosius tribuas | quam


2384. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uolo et non sacrificium. Numeri 31 Alias uero idem Hebrei cum duce Phinee superassent Madianitas, Domino per Moysen iubente | predę totius quinquagesimam soluerunt sacerdoti ac Leuitis. et quia nemo ex eis desyderatus fuit illo pręlio, aurum Domino consecrarunt, cuius benignitate et a periculo seruati fuerant | et uictoria donati. Qui ergo in proximos misericordes extiterint, in hostem uictores erunt | et


2385. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui ergo in proximos misericordes extiterint, in hostem uictores erunt | et Deo protegente terrę maris-que discrimina tuti pertransibunt. Pro ęgrotantium quoque sanitate | ac pro delictis mortuorum elemosinarum liberalitas utilis habetur. Act. 9 Quod si Tabitam Petrus et Drusianam Ioannes de morte ad uitam reuocarunt, pauperum precibus permoti, quorum


2386. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Porro pro defunctis elemosinas facere | ex consuetudine religionis christianę est. Mach. secundo 12 In Veteri autem instrumento hoc ipsum astruitur ex autoritate Iudę Machabei principis uiri ac multa in Deum pietate insignis. Ille enim collatione facta duodecim milia drachmarum argenti misisse Hierosolymam dicitur pro delictis eorum qui in pręlio ceciderant offerenda. Et, sancta inquit ac salubris est cogitatio | pro


2387. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iudę Machabei principis uiri ac multa in Deum pietate insignis. Ille enim collatione facta duodecim milia drachmarum argenti misisse Hierosolymam dicitur pro delictis eorum qui in pręlio ceciderant offerenda. Et, sancta inquit ac salubris est cogitatio | pro defunctis orare, ut a peccatis soluantur. Nunc quanta uis atque potestas elemosinę sit memoremus, non nostra pręsumptione usi, sed autoritate instructi diuina. nequis aliter sentientium


2388. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ęternas-que opes capiamus, primo ueritatis cognitione opus est | ueri-que confessione, deinde ut delicta nostra expientur, et qui prius peccatis grauabamur, bonis actionibus proficiamus. Hęc autem omnia pręstare poterit fidelis ac syncerę mentis elemosina. act. 10 Cornelius Cornelio centurioni ab angelo de cęlo in terras lapso est dictum: Orationes tuę et elemosinę tuę ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.


2389. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hinc est pręceptum illud Salomonis: Prouerb. 3 Ne dicas amico tuo: Vade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare . Ad Cor. secunda 9 Ac ne id tanquam inuitus facias, admonet Apostolus | non tristem sed hilarem datorem a Domino diligi. Qui enim libenter dat diligit; ideo et ipse diligitur. Quod si


2390. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nihil penitus habes quod inopi largiaris ita miserię eius condolescas, ut daturus esses si haberes. et pro beneficio computabitur pietas miserantis | multum-que proderit offerre uoluntate, quicquid non poteris opere. Consummata uero ac perfecta elemosina est, ut cuncta simul distribuantur, ne semper in erogando occupetur animus | potius-que attendat ut illum imitetur, qui cum diues esset, factus est pauper, ut nos diuites faceret in regno suo cęlesti, cum terrena contempserimus.


2391. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

alius odio, alius alio flagitio | et in tanto animarum periculo taces, obmutescis, hiscere non audes | et illos duntaxat perituros prędicas, qui decimas non soluerint, qui debitas ecclesię tuę pensiones in tempore non attulerint | et eidem legata interuerterint. perinde ac si non sit aliud peccati genus quod perdat homines, quam istud in quo opulentia tua patitur detrimentum. Cum tamen iis qui egestate premuntur, non solum quod debent, remitti debeat, sed etiam de rebus quas affatim collegisti, quantum opus est impendi.


2392. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Negociator Execranda et negociatorum auaritia, qui nec foenore abstinent | nec merces adulterare timent. pondere quoque et mensuris fallunt, alia statera uendentes, alia ementes. neque eos poenitet aut pudet dolo ac fraudibus niti ut lucrentur. Aduersus istos iratus Dominus per Micheam prophetam uociferatur et ait: 6 Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis | et mensura minor


2393. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Denique minatur facturum se, ut congregatę tanto flagitio opes fiant hostibus in predam | et ipsi opum domini in captiuitatem. Horum etiam in Amos propheta dolos ac malignitatem detegit dicens: 8 Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrę dicentes: Quando transibit mensis, et uenundabimus merces, et sabbatum, et


2394. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et aperiemus frumentum, ut minuamus mensuram | et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos | et pauperes pro calciamentis | et quisquilias frumenti uendamus? Ac ne frustra talia obiecisse uideatur | iurat quod lugebunt | et dolore supplicii persoluent, quod cum delectatione lucri perpetrarunt. De vana divitvm spe. Caput XVIII


2395. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

impensis plebes tute degunt, ab hostium iniuria proteguntur, in rerum uite necessariarum copia conseruantur. Quemadmodum autem communi utilitati exposita esse debet principis opulentia, ita et priuatorum diuitię adiumento sint egestati alienę. Alioquin et ipsi diuites egebunt ac miseri erunt. Quid enim illo miserius, qui inops uirtutis est? qui cum diues sit meritis caret liberalitatis, quę beatos efficiunt. et auaritię uel luxurię grauatur uitiis, quę mergunt in profundum.


2396. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquirentes autem Dominum | non minuentur omni bono. In Ecclesiaste Salomon ait: Eccle. 5 Auarus non impletur pecunia, et qui amat diuitias, fructum non capiet ex eis. Leuius ac tolerabilius esset | fructum non capere, nisi sequeretur supplicium. dicente Ezechiele propheta: 7 Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini. In Apocalypsi angelo Laodicię


2397. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sed et hoc quidem minus mirum quando iam nec aris nec templis Deo dicatis parcitur. Nostra ętate contigit | christianorum ecclesias a christianis prophanari, aurum argentum-que Deo consecratum per uim auferri. perinde ac si aduersus Deum, et non tantum aduersus homines bellum gereretur. quasi uero non idem Christus sit illorum qui oppugnantur et eorum qui oppugnant, cum utrique eius qui unus est nomine censeantur .


2398. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si quando opum studiosi ad ecclesiam conueniant, corpore in templo sunt, animo in foro uersantur | totus de mercemoniis sermo est. et dum recitantur Dei uerba, illi de nundinis inter se colloquuntur, digni Domini flagello eiicientis eos ac dicentis: Domus mea domus orationis est | vos autem fecistis illam speluncam latronum. Reg. tert. 12 Hi sunt filii Ephren , non Deum uerum, sed


2399. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Diuitum pręterea uitium est | aliis inuidere, inani gloria duci, pro beneficio gratiam non referre, mendaciis niti, mortis recordatione contremiscere | nec tamen ideo fieri meliores. Inuident ditioribus, immo et ęqualibus. ut-que alios opulentia superent, foenore ac rapinis rem quęrere fas putant. His psalmista imprecatur dicens: Ps. 54 Pręcipita Domine et diuide linguas eorum, quoniam uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate die ac nocte


2400. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

foenore ac rapinis rem quęrere fas putant. His psalmista imprecatur dicens: Ps. 54 Pręcipita Domine et diuide linguas eorum, quoniam uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate die ac nocte | et non defecit de plateis eius usura et dolus. Pręcipitari eos in infernum petit, non uoto odii, sed pręscientia futuri. Tunc enim et linguę eorum in diuersum diuidentur, cum pręter spem opes illas, in quibus


2401. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iniuria defendisset. Non perpendebat Nabal quid de se meritus esset Dauid, dum nequid de opulentia sua minuatur timet. Ideo-que illos qui a Dauide missi fuerant, non solum uacuos rebus dimisit, sed etiam cum probro repulit. Ac fere tales diuites sunt: siquid offers, libenter accipiunt, siquid repetis indignantur. De his in Ecclesiastico dicitur: 29 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in


2402. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

radix enim omnium malorum est cupiditas. Quam quidem appetentes errauerunt a fide | et inseruerunt se doloribus multis. Ad divites exhortatio. Caput XX Respicite igitur ac perpendite diuitiarum mala diuites, et iam non ad luxuriam his utimini, sed ad liberalitatem. Si diuitię affluant nolite cor apponere, si desunt nolite concupiscere. Quę-nam stulticia est id appetere, quod neque seruos


2403. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues et boues uniuersas, insuper et pecora campi, uolucres cęli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Vt autem omnia subiecta essent homini, intelligentia ratione sapientia et cogitationum interprete lingua eum insigniuit | ac sibi in parte similem reddidit. Eidem leges pręcepta-que dedit, per quę ueram ęternam-que beatitudinem consequi posset | de terra translatus in cęlum, de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem. ICXC Atque etiam ut post


2404. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsi melius quam nobis nota est inopia nostra, nihil aliud exigit, nisi ut in eum credamus, ei seruiamus, eius mandatis legibus-que pareamus. Hoc si pręstabimus, neque benefecisse nobis illum poenitebit | neque ea quę pollicitus est pigebit exhibere. ac tanto quidem libentius hoc faciet, quanto nos magis in impartienda proximis nostris humanitate exerceri uiderit. Is enim proxime ad similitudinem eius accedit, cui potissima cura est operum charitatis.


2405. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed tanquam creditori. Et si reddidero, gaudebo me ab illius beniuolentia esse solutum, qui dignus est odio. Alia quoque causa est accipiendi beneficii etiam ab impiis. cum uidelicet eo accepto datur facultas benefaciendi bonis ac iustis. Sic Ioseph accepit a pharaone, sic Daniel a Nabuchodonosoro. non hoc quidem ut ipsis gratiam deberent, sed ut suis prodessent. De beneficiis reddendis. Caput


2406. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui ut charitatem seruarent, semper munifici liberales-que fuerunt. Is autem qui in beneficiis compensandis dati accepti rationes dispungit, nec liberalis profecto | nec gratus est, sed cupiditati seruiens negociator | et terrenis tantum ac perituris inhians bonis, non ad cęlestia animum intendens et ęterna. Virtute autem contentus esse debet | et non suum sed alienum respicere commodum | tam ille qui confert beneficium, quam qui gratiam refert | atque uterque


2407. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad beatiora quam est mortalium habitatio loca transportaretur. Noe Gen. 6 Gratus fuit Noe. nam et ipse cum Deo ambulasse dicitur | et perfectus iustus-que fuisse. Proinde dignus fuit, qui mundo per Diluuium pereunte solus cum filiis ac nuribus fieret superstes | et omnium quę aquis deleta fuere, reparator existeret. Abraham Gen. 11 Post Diluuium uero gratus fuit Abraham. Posuit enim altaria Domino, uictimas obtulit, decimas


2408. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

beneficia testantur. Ad eum primogenita fratris Esau transferuntur, dicente Domino: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Cum obdormisset, scalam uidit a terra ad cęlum extentam | et in ea angelos ascendentes et descendentes | ac Dominum cacumini innixum. qui terram in qua quiescebat ei promisit | regnum-que eius longe late-que diffundendum prędixit. Inde ille parens efficitur duodecim liberorum, qui duodecim tribubus nomen dederunt | coeptus-que est uocari Israhel, hoc est, Deum uidens. et,


2409. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

accommodata. De gratis erga devm in testamento novo. Caput III Iesus Christus Dei filius humani generis Redemptor ac Saluator, patribus promissus, nobis exhibitus et datus, non pręsentia bona hominibus polliceri coepit sed futura, nec terrenum largiri regnum sed cęleste. Matth. 4 Poenitentiam agite inquit | et appropinquabit


2410. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

primi hominis culpa clausum, per ea demum quę Christus passus est, nobis fuisse reseratum? Luc. 24 Oportuit enim pati Christum | et sic intrare in gloriam suam. Oportet igitur pati et nos | ac per uestigia eius incedere, si illo quo ipse pręcessit, uolumus peruenire. Hęc est ergo nostrorum erga Deum maxima gratitudo: pro amore illius, qui prior dilexit nos, uoluptates, opes, ocia contemnere, continentiam seruare,


2411. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiduas uero perpetuam continentiam custodientes fuerunt | Anna, Paula, Galla, Melania, Monicha | et alię plurimę. Talium uitam mores-que sequatur oportet, qui cumulatissimam Deo gratiam cupit referre | ac post relatam ab ipso suscipi et immortalitatis gloria in cęlestibus uestiri. Proponamus nunc ingratorum exempla. ut quos pręmia ad uirtutem parum excitant, saltem poena a uitiis auocet.


2412. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erant. ut his quę terra proferret uescerentur . et simul ligna, lapides, metalla, ignem quoque et aquam, tellurem et aera in usum uitę necessarium haberent. Merito igitur malis mancipati sunt, cum talem ac tantum benefactorem offendissent. Gen. 3 Mulier quia prior peccauerat, uiri subditur imperio | et pariendi cruciatibus mulctatur. ut uoluptatem


2413. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel quoties a periculis erruti, a cladibus protecti? Moyse orante (ut ante diximus) uictus est Amalech; buccinis clangentibus Hiericuntis moenia corruerunt; Iosue inimicos persequente lapidibus pluit de cęlo super fugientium ceruices, ac ne noctis interuentu elaberentur, sol et luna motum suum continuerunt. Nulla unquam fuit longior dies | quam ista in qua quinque regum Cananeorum prostratus est exercitus. Balaam pręterea prophetes asinę loquentis uoce prohibitus est eis maledicere, et pro maledicto induxit super


2414. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et hoc quidem quia legi diuinę aduersantes usurpare sibi sacerdotium nitebantur. Vide tamen inconsultam uulgi audaciam. nihil his quę acciderant territi Moysen et Aaronem nimis procaciter incessebant, perinde ac si ipsi eos qui perierant interfecissent. Mox igitur ambobus his ad tabernaculum confugientibus incendium repente illatum uastare coepit proteruos. Quatuordecim milia ex eis et septingentos concremauit. Omnes tunc perissent, ni Aaron iussu Moysi stans inter mortuos et uiuentes Deum


2415. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Moysen et Aaronem minaciter impetere ausi fuerant. Post hęc profecti de monte Hor per uiam quę ducit ad Mare rubrum pertesi itineris laborem rursum reclamant. sed neque hoc fuit illis impune. Ignitorum serpentum ictibus percussi moriebantur. Hinc tandem humiliatis ac ueniam poscentibus | Moyses Domino iubente serpentem ex ęre formatum suspendit in ligno, quem uulnerati aspiciendo conualescebant. (crucifixus) ICXC Id autem portendebat, quod olim in Christum crucifixum credentes a


2416. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iterum altero congressu octodecim milia. et ipsi enim offenderant suis uiribus magis quam Dei auxilio freti. sed tertio tandem certamine de Beniamin periere uiginti quinque milia. oppidum eorum Gabaa incensum, in quo obsessi erant. idem-que factum reliquis urbibus ac uicis tribus huius. Ista de Iudicum libro summatim perstringendo protulimus. quę sequuntur, Regum continet historia. Mala decem tribvvm. Caput VII


2417. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uastauerunt Assyrii. 2 neque tamen tot cladibus affecti ad Dominum redire uoluerunt, donec in regno successit Ezechias Ahazi filius per omnia patri dissimilis. (!) Pie enim ac sancte uixit. et ut intelligas principum mores ciuibus documento esse solere | semper quidem Iudei sub religiosis regibus religiosi fuere, sub impiis impii. Manasses Post Ezechiam regnat


2418. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in captiuitatem uirtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici. et conclusit in gladio populum , et hęreditatem suam spreuit. denique facta est, quam prophetę prędixerant, transmigratio Iudeę in Caldeam | ac tanta prophanę gentis ingratitudo tales quidem poenas dedit. quę si solę proponerentur | et nulla futura esset in inferno, quis adeo temerarius est, ut audeat esse in Deum ingratus?


2419. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

odium, ut ne tunc quidem ad poenitentiam tanti sacrilegii mollescere quiuerint, cum illo in cruce pendente | sol obscuraretur, terra tremeret, sepulchra aperirentur, templi parietes dissilirent, saxa frangerentur. Nam depositum quoque ac sepultum custodiri iusserunt. cum-que ipsi custodes perendie reuersi eum a mortuis resurrexisse testarentur, pecunia data redemerunt mendacium, ut rursum hi falso assererent, se uidelicet nocte pręterita dormientibus clam uenisse Discipulos | corpus-que


2420. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

missus est uobis, et ille qui misit, miserebitur uestri. Hic enim qui missus est, Dei uerbum est, Dei sapientia est, Dei uirtus est. negat talia esse in Deo qui Christum negat. Carnem animam-que hominis assumpsit, ut pro hominibus pati ac mori posset. Itaque non inuitus sed uolens crucem sustinuit, ut suo sanguine a peccatis credentes lauaret morte-que redimeret. (!) Agnoscite beneficium et confitemini Christum. Venit enim uos | non de manu regis Babylonis,


2421. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quippe beatitudinis in Christo spe firmati tyrannis fortiores erant: occidi poterant, cogi ne Christum confiterentur, non poterant. Felices nunc hi, qui ut qualem possunt pro beneficiis Deo gratiam referant, Christo seruiunt, Christum adorant, de Christo die ac nocte cogitant, Christi pręcepta totis uiribus exequi contendunt | et contemptis terrenę luxurię deliciis post eum currere nunquam desistunt. Sed ne solos Iudeos accusasse uideamur, nostrorum quoque in Christum infidelitas (ut alia


2422. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Machumetus. (!) Sola quidem adhuc Machumetana heresis extat, et uiribus aucta | sęuit in Christianos, ut qui Christi sunt, calamitatum patientia probentur, donec et illa sua corruat impietate ac dissoluatur. Quemadmodum autem Iudeorum olim fuit in Deum ingratitudo ad idola conuerti, ita nunc nostrorum par flagitium erit | de Christo parum pie sentire. Iudas. (!)


2423. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ingrati sint, qui solo errore delinquunt, quid de te dicam perfide Iuda ? quibus uerbis tuam accusem ingratitudinem? quę maior est quam ut fando exprimi queat. Non solum quę uera recta-que erant, quę salutaria, quę sancta, quę perfecta | a Magistro ac Domino tuo didiceras, uerum etiam in consortium ascitus fueras apostolorum | et tanquam cęteris fidelior apostolicę familię oeconomus factus et loculos habens, ut quę omnibus offerebantur, solus dispensares. at tu (proh nefas!) tantorum beneficiorum prorsus immemor et pecunię


2424. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

animam emisisti. O dirum et crudele mortis genus, nequitię tamen tuę conueniens | tua-que impietate dignum, non magis quia iustum uendideris | quam quod de misericordis misericordia desperaueris. Vtrunque sane inter crimina grauissimum, ac nescio quod maius, nisi quod alterum remitti poterat, si alterum remissionis impetrandę aditum non pręclusisset. Eo igitur tua te perduxit in Dominum ingratitudo, ut pro grauissimis criminibus grauissimas quoque poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is


2425. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit | et


2426. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Christus ut gentibus Euangelium prędicarent, apostolos, quos ipse instituerat, destinauit. Euntes inquit in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Veruntamen, qui apostolico isto fungi uoluerit munere, eruditione ac uirtutibus pręstare debet. Alioquin si indoctus fuerit, facile in errorem labetur | et quorum conscientiam curare uolet, magis consauciabit. Discat igitur prius, et postea doceat, et quod uerbis docuerit, operibus comprobet.


2427. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut cum fabulam peregerit, astantium plausu excipiatur , sed in ecclesia Dei, ut postquam piis admonitionibus eos qui libenter audiunt iuuerit, a Domino capiat mercedem glorię sempiternę. Impigrum quoque ac solicitum esse decet salutiferę institutionis doctorem. Mat. 4 Circuibat Iesus (ut euangelistę tradunt) totam Galileam docens in synagogis eorum | et prędicans Euangelium Regni. et alibi


2428. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes Baptista Mat. 14 Non timuit Ioannes arguere Herodem regem, ut ostenderet | non esse timendos qui occidunt corpus, sed unum illum, qui corpus et animam simul potest mittere in gehennam. Apostoli ac martyres Domini, ne Christum prędicarent, nec minis principum deterreri, nec tormentis inhiberi potuerunt. Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. Paulus cum esset


2429. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illud interpretetur sed secundum spiritum uiuificantem. Sciat aperire sensus uerborum ambage uelatos | et in medium proferre | et ad auditorum emolumenta conuertere. ut sunt uisa dicta-que prophetarum | et cerimoniarum ritus ac sacrificiorum | quę si spiritaliter et per tropologiam non intelligantur, similia deliramentis anilibus erunt. 11 Ideo autem in Leuitico animalia quę ruminant et ungulam diuidunt,


2430. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deliramentis anilibus erunt. 11 Ideo autem in Leuitico animalia quę ruminant et ungulam diuidunt, munda sunt. Quia utique is ruminare uidetur, qui in lege Domini meditatur die ac nocte et tunc ungulam diuidit, cum mysticum sensum a litterali intelligentia separat. Horum igitur scientiam ille qui populum docet habeat, ut mundum cibum esurientibus offerre queat | et mentes ad audiendum intentas alere uerbo salutis.


2431. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iudeorum obstinatione offensi dixerunt: Act. 1 31 Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei, sed quoniam repellitis illud | et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. sic enim nobis pręcepit Dominus . Ac ne aliter illum pręcepisse credas quam egisse, nullum omnino Pilato dedit responsum, cum ab eo quid esset ueritas interrogaretur . quia Veritatis inimicus de ueritate sermonem audire indignus erat.


2432. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tibi a Domino ad negociandum creditum abscondis in terra, serue nequam? cur ocio deditus nihil facis lucri? quam rationem reddes, cum ad illum uacuus redieris? Pastorem te Dominus gregi suo pręfecit, uides lupum uenientem et fugis | uides diaboli fraudibus ac dolo multorum corda subuerti, et negligis. ciuium tuorum suffodi spiritales domos intueris et taces, canis mutus non ualens, immo nolens latrare. Ezechiel 33 Speculatorem dedi te domui Israhel inquit Dominus | audiens ergo ex ore meo


2433. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(ut Lucas inquit) uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Tu quoque o sacerdos, qui et ante ut disceres quę Dei sunt, omnem curam operam-que adhibuisti, et postea ut doceres, syncero corde feruenti-que in Deum ac proximos charitate pulpitum inscendisti, si sapienter, si egregie, si efficaciter uerba feceris, nihil tibi arroges, nihil tuo uel ingenio uel studio plaudas. totum hoc Spiritus Sancti gratia est, totum donum Dei est. Mat. 10 Non


2434. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. Igitur quemadmodum uirtus ista (ut in Euangelio est dictum) de Saluatore nostro exibat | et ęgros per tactum uestimentorum eius curabat, ita peccator fidelis ac sancti doctoris uoce in intima cordis contactus ad poenitentiam opera-que uirtutis conuertetur | et animę suę langorem conualuisse sentiet | occulta Spiritus Sancti medicatione. Prędicator quippe medicus animarum est. et cum in homine nihil preciosius habeatur anima ipsa,


2435. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad uiam sese confert ueritatis. Quid uerbis opus est? experimenta docent, quam sit expediens prędicationes audire. Sępe uidimus his auditis | Iudeos baptismum poscere Christi, seculares uiros ac mulieres religionis uota suscipere | et quę perfectionis sunt, libera uoce profiteri. Prędicationes igitur audiendo homines ex malis boni euadunt, ex bonis meliores, ex melioribus perfecti, et


2436. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de hominibus dii. Quod si magni emolumenti est patriam obsidione hostili liberari, inimicorum exercitus profligari, regni fines longe late-que diffundi | et auctis tandem uiribus a bellorum tumultu quiescere | tranquilli-que ac pacati status optata felicitate frui, nonne utilius est, ut animę uitiorum oppressę iugo in libertatem uendicentur? ut diaboli potestas uirtutum profectu conteratur? ut caro seruiat spiritui? et homo ipse non aliis, sed quod multo gloriosius est, sibiipsi imperet | sibi-que


2437. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pati detrimentum, consequens est, ut animę profectus pluris sit | quam urbes debellare, quam terrarum orbem sibi subdere | et omnibus quę ubique sunt nationibus pręesse atque dominari. Adde quod multi reges ac principes, qui ab hominibus honorantur, Deo exosi sint. quicunque autem probe sancte-que uixerit, siue liber | siue seruus, non potest ei non esse gratissimus quidem atque charissimus. Quid autem iuuat | regnis pręsidere, et


2438. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non abstulerit, certe auferet mors, quę semper propinquior est quam creditur. Cęlestis uero beatitudinis pręmium | perpetuum est et perenne. Nullius minas metuet, qui illud consecutus fuerit, nullos casus formidabit semper-que felix ac beatus erit, quem semel Dominus in suum receperit regnum. Et si ad tantum ac tale bonum per sanctorum doctrinam peruenitur, nulli dubium est , quin super omnia conducibile sit | sanctas in ecclesia auscultare


2439. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| perpetuum est et perenne. Nullius minas metuet, qui illud consecutus fuerit, nullos casus formidabit semper-que felix ac beatus erit, quem semel Dominus in suum receperit regnum. Et si ad tantum ac tale bonum per sanctorum doctrinam peruenitur, nulli dubium est , quin super omnia conducibile sit | sanctas in ecclesia auscultare prędicationes | et earum institutionibus in uiam dirigi uirtutum. Audisti


2440. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutem. Hinc idem ait: 14 Vbi non sunt boues, pręsepe uacuum est. ubi autem plurimę segetes, ibi manifesta fortitudo bouis. Nam quemadmodum de labore boum paleis ac feno impletur pręsepe, ita per studium prędicationis auditorum corda imbuuntur pręceptis iustitię exemplis-que uirtutum | et fructum faciunt operando quę didicerunt. atque tunc bouis triturantis, cuius os uinciri Lex prohibet, fortitudo apparet, cum in plebe ubi lolium et


2441. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

occupamini, quęrite pium, quęrite sanctum opportunis temporibus uobis monitorem, quo declamante et modestius discatis uiuere | et meliora possitis sperare. Vos quoque qui dono Dei spiritalis doctrinę scientiam estis consecuti, incumbite operi officio-que prędicandi ac docendi. Cogitate quanti apud Deum meriti sit | catholicis fidelibus-que pręceptis erudire indoctos | et uel unum uel alterum Christo lucrari. Quantę etiam dilectionis argumentum | omnes docere, ut omnes uobiscum simul saluentur. Non sit uobis graue | urbes, uicos |


2442. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In omnem terram exiuit sonus eorum | et in fines orbis terrę uerba eorum. Qui non modo illos qui tunc erant docuerunt, uerum etiam posteros omnes qui sunt qui-que deinde erunt, ad quoscunque scripta illorum peruenerint. Ac nequid ex his quę in terra fiunt sanctorum labore doctorum maius esse credatis, hoc labore fundata est Christi Ecclesia, hoc ędificata, hoc permanet et aduersum hereses inuicta | et aduersum uitia immobilis.


2443. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quę nunc docemus. Ipsorum profecto qui discipulus non fuerit, non poterit esse utilis pręceptor aliorum. De corporis manvvmqve labore. Caput XIX Quoniam uero prędicandi ac docendi exercitatio ad eruditos tantum pertinet, simplicibus et indoctis eam dabimus exercitationem, quę corporis manuum-que labore constat. Iuuat enim post soluta precationum sacrificia operis aliquid facere, ut habeat mens et cogitatio in quo se occupet |


2444. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

, et his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Hunc ergo qui inter apostolos plus omnibus operę impendit in prędicando et scribendo, si sequi in istis non potes, imitare saltem in manuum exercitio ac labore. Sic enim et necessitatibus uitę suę consules | et simul uanis cogitationibus facile dabis repulsam | paratior-que ac promptior ad soluenda precum uota redderis . Nam


2445. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

operę impendit in prędicando et scribendo, si sequi in istis non potes, imitare saltem in manuum exercitio ac labore. Sic enim et necessitatibus uitę suę consules | et simul uanis cogitationibus facile dabis repulsam | paratior-que ac promptior ad soluenda precum uota redderis . Nam quemadmodum uarius cibus appetentiam edendi prouocat | et coena placet in qua apponuntur alię dapes diuersę-que ab illis, quę in prandio fuerunt, ita et


2446. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Veruntamen nequis imprudenter supponat dorsum suum oneri, quod ferre non satis pręualet, pensandę uires sunt | moderate-que agendum. Nemo iumentum suum plus iusto onerat, et si illud uiderit sub fasce gemere | ac titubanti uestigio male incedere, demit aliquid, ut pondus eleuet | et ad mensuram oneratum ire dimittit. Haud aliter tibi de iumento corporis tui faciendum erit. alioquin iumentis quibusdam minus sapere uideberis.


2447. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et saturitas euertit Sodomam, sed etiam ocium. immo tanto nequius ociatur pauper quam diues, quanto minus habet causam ociandi. Diues nempe cum ociosus fuerit, uoluptatibus luxurię-que operam dabit. Pauperi autem necesse erit | furto ac rapinis quęrere unde uiuat, et in alios grassari, ne ipse fame pereat. Longe itaque periculosius est ociositas egentis quam abundantis. Quid pręterea dicam? Frustra illi natura


2448. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deuter. 23 Lex uetat eunuchum intrare in ecclesiam Domini. Quisnam iste eunuchus est | nisi ociosus de quo nulla proles oritur uirtutum? Non potest eunuchus generare | neque langori ac socordię deditus aliquid boni facere. Repellitur itaque ab ecclesia | ut coetu fidelium indignus. Non est enim de illo eunuchorum genere, qui se castrauerunt propter regnum cęlorum. Valde quippe diuersum est |


2449. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ita uitę longioris | ut pręsentis mortis certa sit? Nullus est enim temporis punctus quo non arctantur uitę nostrę spacia | et quo mors nobis non propior sit . Quid ergo moraris? quid procrastinas? Rumpe tandem somnolentiam istam et expergiscere | ac tam supinę oscitationis tarditatem recte factorum solicitudine discutere festina, antequam rationem uillicationis tuę reddere cogaris. Vel si usque adeo totus obstupuisti, ut uirtutis operibus te parem fore diffidas,


2450. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sciebat enim | ut iustus et mansuetus Dominus exoretur, ad seruos iustos mansuetos-que spectare. Seruum quippe qui gratus charus-que domino suo fieri desyderat, mores eius imitari oportet. Nam quemadmodum dissimiles inter se dissident ac disseparantur, ita similium summa semper concordia est. et dum paribus nituntur studiis mutua beniuolentia incalescunt. Quod autem humiles exaudiat Deus, per omnes fere diuinę Scripturę historias patet.


2451. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cor. 1 15 Ego inquit sum minimus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit | sed abundantius illis omnibus laboraui. Ac ne laboris laudem sibi tribuere uideretur subdit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Alibi etiam omnium infimum se fatetur dicens: Ad Ephes. 3 Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia hęc: in gentibus euangelizare


2452. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Quid deinde? Et uidimus inquit gloriam eius, gloriam quasi Vnigeniti a Patre | plenum gratię et ueritatis. Qui eius glorię consors esse desyderas, eius humilitatis prius te socium ac participem exhibeas oportet. Non est discipulus supra magistrum | neque seruus domino suo maior, ut exaltari uelit sicut dominus | et humiliari nolit sicut seruus. Hunc autem omnium autorem, omnium saluandorum doctorem ac redemptorem


2453. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

te socium ac participem exhibeas oportet. Non est discipulus supra magistrum | neque seruus domino suo maior, ut exaltari uelit sicut dominus | et humiliari nolit sicut seruus. Hunc autem omnium autorem, omnium saluandorum doctorem ac redemptorem Paulus Philippensibus in exemplum proponens ait: Ad Philip. cap. 2 Hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu | qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se ęqualem Deo, sed semetipsum


2454. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a pastoribus quęrebatur, a magis adorabatur, et tamen ipse contemptibilis et despectus apparere uolebat. Adultus non habuit ubi caput reclinet suum. alienis impensis sustentatus est, alieno usus hospitio. Qui cęlum terram-que fecerat | et quę in eis sunt, hic die ac nocte in laboribus fuit | docendo, sanando, orando. miracula operabatur et latere uolebat. Super asinam sedens intrauit Hierosolymam, cuius sedes cęlum | et terra scabellum pedum erat. Lauit discipulorum suorum pedes, cui angeli seruiebant.


2455. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

abiectius? Nemo ęquare potest eius humilitatem, quia nemo habet tantam de qua descendat sublimitatem. Satis est si uestigia eius obseruantes, quantum possumus nos humiliter submisse-que geramus. ipso admonente ac dicente: Mat. 6 Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Sit igitur nobis curę, ut minimi simus, in omnibus patientes, in omnibus


2456. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

2. notandum Neque enim ex pręteritis aliorum rumoribus, sed ex conscientia tua presenti iudicaberis. Cęterum uerę quoque ac sanctę humilitatis ualde studiosis cauendum erit, ne forte humilitatem putent eos quibus prępositi sunt, non corripere si deliquerint, non castigare si perseuerarint | negligentia est istud non humilitas | et charitatis quam proximo debes obliuio. Debes enim curare, ut eos qui


2457. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vbi fuerit superbia ibi erit et contumelia. Necesse est igitur ut elati superbia toruo-que aspectu homines prorumpant in contumeliam et probra et conuitium. Sicut enim nubilosa ac tristis cęli facies raro cum silentio soluitur, ciet tonitrua, cogit micare fulgura, fulmina cum fragore decidere | terram-que imbribus repente inundare, ita uentosę superbię tumor, nisi ratione coerceatur, irarum austros proflabit | et obuium quenque maledictis petulanter


2458. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad cęlum, et lata nimis, expandens ramos usque ad terminos terrę, foliis fructibus-que referta, non quod esset, sed quod tam magnus sibi uideretur. Et cum prę uiribus imperii sui neminem timeret, repente corruit. dicente per angelum suum Domino ac iubente: Daniel 4 Succidite arborem, pręcidite ramos, excutite folia, dispergite fructus! Itaque cum omnium orientis regum potentissimus esset, ob superbię fastum ita deiectus est, ut ab hominum quoque coetu pulsus cum


2459. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suum. Alteri enim terrenis negociis dediti auaritię student. alteri nihil magis curant | quam ut fama honoribus-que emineant. ut-que id assequantur, neque homines | neque Deum offendere uerentur. Destituit enim eos ratio, ac ueluti pecora pręsentia tantum aspiciunt | et futura quę ęterna sunt non recogitant. Quod si quid etiam bene fecerint, suę uirtuti non diuinę gratię tribuunt. Contra quos clamat Esaias dicens:


2460. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

humilitatis bonum humanę laudis desyderio corrumpes | et de uirtute facies uitium. Nabuchodonosor Dani. 3, 28 Et quoniam (ut diximus) mens animus-que superborum nequit quiescere | semper-que se magis ac magis errigens eo quosdam prouexit uecordię, ut se Deo comparare ausi sint | Deum-que contemptui habere, Nabuchodonosor rex, cuius insaniam paulo ante retulimus | hoc tamen prętermisso quod nunc dicemus | auream statuam errexerat, se in ea ueluti Deum


2461. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mach. 2 9 Antiochus Epiphanes et ipse in Deum blasphemus | ira-que tumens minabatur urbem Hierosolymam supra Iudeorum corpora diruiturum se | et quę habitantium erat locus, facturum ut sit cęsorum sepultura. mox uiscerum dolore correptus | ac toto tabefacto corpore sero poenitens | ęquum esse ait, ut homo mortalis Deo immortali sit subiectus. talia fatus uita decessit, de dolore traductus ad acriores gehennę dolores | inferorum-que supplicia.


2462. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sedens enim pro tribunali dum concionaretur, magno plausu exceptus dicentium | non humana uerba sed diuina de ore eius fluere, non egit gratias Deo, sed laudem illam totam sibi uendicauit, quod Deo conferendus uideretur. ob hoc ab angelo percussus uermibus scaturire coepit | ac tam infelici exitu is qui sibi felicissimus uidebatur, uitam obiit, adhuc deterius ab immortali uerme in inferno carpendus quam a quibus consumptus est. C. Cęsar Gaius Cęsar (ut Iosephus refert) cultum sibi tanquam Deo exhiberi iussit,


2463. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fugę persequentibus inimicis | uel triduanę pestilentię. Qua electa septingenta milia uirorum, qui eius ditionis erant, morte consumpta sunt. Lugenti et in humilitate supplicanti uenia tandem data. cessauit-que internicio ac uastitas plebis. Hinc ille gratias agens dixit: ps. 29 Audiuit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor meus. Quoties igitur nos aliquo rerum successu quicquam


2464. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

28 Vę inquit coronę superbię | ebriis Ephraim et flori decidenti glorię exultationis eius. Quid est enim aliud humanę potentię ostentatio | nisi florum gloria, mane florens, uesperi arescens ac defluens | et omnem penitus amittens decorem? Nullum terrę regnum perpetuum | neque diuitię stabiles | neque honor firmus. Cuncta caduca, fragilia, uaria atque mutabilia. in quibus hominum superbia dum caput attollere nititur,


2465. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non itaque pius sed impius est habendus, qui domini transgreditur legem, ut seruo indulgeat et blandiatur, magis-que hominem offendere metuit, mortalem, fragilem, caducum, quam Deum immortalem, ęternum, omnipotentem, omnium quę ubique sunt opificem, omnium dominum ac moderatorem. Esd. primo 10 notandum Quid uxore quid liberis in uita charius? legimus tamen illos qui de Babylone cum Esdra sacerdote postliminio redierant, cum didicissent ex lege diuina non


2466. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uxore quid liberis in uita charius? legimus tamen illos qui de Babylone cum Esdra sacerdote postliminio redierant, cum didicissent ex lege diuina non licere sibi alienigenis mulieribus copulari, cum illis quas duxerant, diuortium fecisse | ac de ipsis genitos abdicasse. Vincere enim debet omnem erga alios amoris affectum sola Deo parendi atque obsequendi sedulitas. Quę profecto si nobis contigerit, nullus hominum timor obstabit, nullus pudor, quin agamus, quicquid uel a


2467. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum itaque potestas aliquid iusserit, subditi mens mature perpendat, utrum bonum an malum sit quod iubetur. si bonum fuerit pareat, si malum, parere caueat, ne Deum offendat. Quod si nec bonum nec malum uidebitur, perinde ac si bonum esset obtemperet. Satis est enim si malum non est quod iubetur. Bonum autem etiam si iussum non fuerit, agere expediens erit. Bene enim agendo mala iubentem poteris contemnere. Vis inquit non timere potestatem? bene fac.


2468. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quę est igitur pax ista, quę obedientibus promittitur, si Christi discipulis non pax sed odia hominum offeruntur? De interiori ergo pace intelligendum est, quoniam obedientes mandatis non perturbantur animo, sed semper in spe futuri boni conquiescunt. ac tanto magis iustitię operibus proficiunt, quanto minus pręsentibus bonis deliniuntur. Longęuitas etiam promissa est dicto audientibus. quam quidem beatioris uitę ęternitatem interpretari possumus. Nulla enim felicitas est | in hac


2469. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Samarię resederant, leonum feritas grassabatur, quia Deum Israhel contempserant. Iccirco in Esaia dicitur: Esa. 45 Vę qui contradicit factori suo! Et in Euangelio ipse Factor noster ac Dominus: Io. 12 Qui spernit me inquit | et non recipit uerba mea, habet qui iudicet eum, hoc est condemnet. iuxta illud : Linguis suis dolose agebant, iudica illos Deus!


2470. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uinctum Babylonem una cum reliquis omnibus adduxerunt. tantę illi calamitati fuit Domini monitis non obedisse. Cęterum non minoris criminis reus est, qui non paret illis, qui a Deo destinantur uel constituuntur, ut instruant nos aliquid ac doceant, siue ut pręsint nobis atque imperent. Hi sunt primo angelici de cęlo spiritus, deinde pontifices, prophetę, principes, genitores, mariti | et omnes qui uel publico uel priuato iure pręferuntur atque


2471. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hi quippe qui prędicationes audierunt, miracula uiderunt, religionem receperunt, si carni magis quam spiritui obsequentes fuerint, grauius punientur | quam illi quibus non est prędicatum. Prophetis etiam uel doctoribus probatis ac sanctis, qui nos recte atque fideliter instruunt, nolle obedire damnabile est. reg. 3 20 Quendam dum iter ageret | et prophetę iubenti uulnus infligere recusaret, protinus leonis morsibus peremptum legimus. quod futurum ipse propheta


2472. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| mortiferum habetur. deut. 21 iubente Lege | filium contumacem, proteruum, monita patris et matris non audientem lapidibus obrui. Ad hęc si longitudo uitę promittitur reuerenti patrem ac matrem, nonne mors manet illum, qui per inobedientiam parentes offendit? Vnde Salomon in Prouerbiis ait: 19 Qui affligit patrem et fugit


2473. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ab illo uocata uenire contempsit. et hoc quidem egit ille sapientum consilium secutus, ut omnes mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem pręstare. Quod si omnium de quibus locuti sumus, iussioni ac mandatis nos parere atque obsequi diuina lex iubet, profecto qui illis non obedierit, ne Deo quidem obedisse conuincetur. et cum dictum sit: Si uis ad uitam ingredi serua mandata, nonne obedientiam minus seruans ingredietur ad mortem | et uitę expers in


2474. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quid quęso prodest hostias orationes-que offerre, et ei quem laudas, quem deprecaris, cui supplicas, obedire nolle? Luc. 12 Iure igitur ac merito seruus ille qui cognouit uoluntatem domini sui, et non se pręparauit | et non fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis. multis non ad numerum refertur , qui infinitus est in inferno, sed ad plagarum grauitatem, qua sola inter se


2475. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad tim. secunda cap. 3. Omnes qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Quid ergo de aliorum inuidia querimur, si ea ipsa testis est nostrę in Deum pietatis ac religionis? Dominus noster Iesu Christus malorum inuidiam passus est. Cum ab hominibus expelleret immundos spiritus, dixerunt: mat. 12 In Belzebub eiicit demonia . Idem sola uerbi uirtute


2476. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

geniti, in uanitatibus enutriti, nos inquam omnibus iniuriis digni, etiam ad leues offensas excandescimus, ringimur, furore replemur. Quod si paulo diligentius conscientiam nostram examinabimus, inueniemus | nihil mali nobis non iure ac merito accidere. Nam licet illum a quo accepimus iniuriam nunquam offenderimus, offendimus tamen Deum in multis | Ideo quicquid etiam ab illis quos non lęsimus patimur, ex iusto Dei iudicio prouenire sciamus | feramus-que molliter ac modeste. iuxta illud


2477. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| nihil mali nobis non iure ac merito accidere. Nam licet illum a quo accepimus iniuriam nunquam offenderimus, offendimus tamen Deum in multis | Ideo quicquid etiam ab illis quos non lęsimus patimur, ex iusto Dei iudicio prouenire sciamus | feramus-que molliter ac modeste. iuxta illud Micheę prophetę: vii. Iram Domini portabo, quoniam peccaui ei, donec causam meam iudicet | et faciat iudicium meum | et educet me in lucem, et uidebo iustitiam eius. Iram ergo Domini perquam


2478. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicens | exercitatum se fatigatum-que fuisse in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. a Iudeis inquit quinquies quadragenas una minus accepi | ter uirgis cęsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte ac die in profundum maris fui, in itineribus sępe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et


2479. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et erumna, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate. Quod si uas electionis tanta ac talia pertulerit, quid indignatur uas irę, siquid eiusmodi sibi accidat? Quando tibi prędia et opes auferuntur, Dominici pręcepti recordare: Matt. 5 Qui uult inquit tecum in iudicio


2480. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aduersa quęque in hac uita necessario euenire | et tam bonis quam malis esse communia. sed iustis bona esse iniustis uero mala, si modo castigati non se correxerint. Porro istę aduersitatum causę sunt. Iustis ideo accidunt, ut per patientię uirtutem maiora mereantur pręmia | ac ne forte prospero rerum successu elati labantur. Paulus Vnde colaphizatus est Paulus ne magnitudine reuelationum extolleretur. Afflicti martyres, ut cumulatius remunerarentur.


2481. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 137r | Paragraph | SubSect | Section]

et exaudiuit me. Quod si uehementior ingruerit tempestas, orandum erit, ut uel illa liberemur | uel uires nobis ad resistendum suppeditentur. Ipso Domino pręcipiente ac dicente: ps. 49 Inuoca me in die tribulationis tuę et erruam te, et honorificabis me. et in alio psalmo: ps. 80. In tribulatione inuocasti me, et liberaui te. Contingit pręterea ut


2482. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 137r | Paragraph | SubSect | Section]

alio psalmo: ps. 80. In tribulatione inuocasti me, et liberaui te. Contingit pręterea ut miseriis grauati ad illius opem confugiamus, de cuius bonitate, cum sine his ageremus, parum recordabamur ocio tabescentes ac deliciis. Esaias hoc docet dicens: Esa. 26 Domine in angustia requisierunt te. mar. 5. Et in Euangelio Geraseni non ante uenisse referuntur ad Iesum


2483. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

charitate potuit separari. In corpore miserabiliter fracto integra permansit fides, et hominem omnibus miseriis oneratum sola in Deo spes sustentauit. Quod si tanta ac talia iustis quoque inferantur ad probationem, quare conqueritur peccator cum castigatur ad correctionem? Verberaris qui peccator es, ut de peccato doleas, de quo fortasse non doleres, si impunitus dimittereris.


2484. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 139v | Paragraph | SubSect | Section]

Immensa enim et ineffabilia sunt illorum bona de quibus in Apocalypsi dicitur: apocal. 7. Hi sunt qui uenerunt de tribulatione magna | et lauerunt stolas suas in sanguine Agni. ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius; et qui sedet in throno, habitabit super illos. non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol | neque ullus ęstus. quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad uitę fontes aquarum | et absterget Deus omnem lachrymam


2485. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 709 | Paragraph | SubSect | Section]

lachrimis motus, non mortis periculo deterritus, ut a proposito desisteret | tanto amore flagrabat Christum omnibus quibus poterat euangelizandi, decernens non ante a prędicatione eius cessare, quam in corpore uiuere cessasset: neque solum Paulus, qui plus omnibus laborauit, certum ac deliberatum id habuit, sed plane omnes illi, qui supplicia necem-que pati maluerunt | quam fallacibus diis libamenta offerre. Verba sanctorvm martyrvm ad tyrannvm in ipsos saevientem. Caput XXI


2486. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et salus tua Deus suscepit me | laudabo nomen Dei mei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Interim martyrium tuum sit | castigare corpus tuum | et in seruitutem redigere ut obediat spiritui, uigilare, orare, ieiunare, die ac nocte in lege dei meditari, Euangelii pręcepta obseruare, amicos inimicos-que diligere, nemini malum pro malo reddere | et pati potius quam inferre iniuriam. Talis uita eos etiam ad beatitudinis gloriam


2487. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Caput XXIII. In omni autem pressura et afflictione siue mentis sine corporis | commodissimum erit | Domini Saluatoris labores atque dolores pro nobis ultro susceptos ad memoriam reuocare | secum-que ratiocinari ac dicere: Quis ego sum, ut aduersis pręsentium infelicitatum casibus grauari non debeam, cum Dominus meus, quandiu in terris uersatus est, non ocio delectatus sit sed fatigatione, non uoluptatem ullam


2488. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esset, elegit sibi paupertatem, aliorum impensis uitam sustentauit, alieno usus est hospitio, esuriuit, sitiuit, fatigatus est. flesse pluries legitur, risisse nunquam. Adhuc puer quęsitus est ad necem. deinde adultus odia semper perpessus est impiorum. a discipulo uenditus ac proditus est, a Iudeis comprehensus et afflictus | et qui peccatum non fecerat, ligatur, accusatur, falso testimonio circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur, deluditur, maledicitur, spinis coronatur, arundine uerberatur | nudus flagella


2489. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 140v | Paragraph | SubSect | Section]

et afflictus | et qui peccatum non fecerat, ligatur, accusatur, falso testimonio circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur, deluditur, maledicitur, spinis coronatur, arundine uerberatur | nudus flagella sustinet, nudus crucem ascendit, in manibus ac pedibus plagas patitur clauorum, lanceę in latere | atque de tot uulneribus manante cruore totus perfunditur. Cum-que moriens sitiret, aceto felle-que potatur. tam dire consumptus hostiam se Deo Patri pro omnibus obtulit.


2490. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiam | siue priuata lacessiti fuerimus inuidia | siue opes uis aliqua rapuerit | siue morbi sęuierint | siue charissimorum mortes frequentarint | siue aliud aliquid aduersi acciderit de omnibus gratias agere nos oportebit | et in omnibus confiteri ac dicere: Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum. Scriptum est enim: Iob. 5. Increpationem Domini ne reprobes; quia ipse uulnerat et medetur; percutit et manus eius sanabunt.


2491. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Herodes Huius uero successor Ioannis Baptistę plus quam prophetę caput ad se deferri mandauit, ne de nece eius, a quo de adulterio se argui indigne ferebat, incertus esset. Ad talem ergo ac tantam animi truculentiam facile perueniet impatiens, nisi mature ab ingenitę proteruię uitio se submoveat | et iracundię motum pro uiribus compescere assuescat. Minoribus igitur delictis


2492. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dolere enim te cogit, quod alii affluant diuitiis, pręstent honoribus, multę apud omnes opinionis sint, et te uel pręcedant gloria | uel ęquent. Talis profecto diaboli liuor est, qui semper tristatur ac moleste fert, quod iusti eo ascendant, unde ipse decidit. In deum maledicta proferens (!) Quid dicam de illis, quorum in tantum excedere solet furor, ut aliquid


2493. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quorum in tantum excedere solet furor, ut aliquid aduersi passi in Deum maledicta euibrent atque iaculentur? Proh facinus omnium sententiis execrandum. lingua illa quam fecit Deus, ipsum blasphemat | et creatura Creatorem suum uerbis petulantibus inuadere audet. ipsum Regem regum ac Dominum dominantium plena probri procacitate lacessere non ueretur. in epistula 1. cum Michael archangelus (ut Iudas apostolus testatur) de Moysi corpore altercando non sit ausus ipsi


2494. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Canum ferocium ista rabies est, qui portento tantum contra se digito irritantur | et frendenti rictu hominem allatrant. Turpe est autem nobis caninam habere iracundiam | et ad quamlibet offensiunculam indecentius quam oporteat turbari ac furere | et esse domum super harenam fundatam, quam uentorum euertit flatus, uel arundinem illam, quam etiam leues aurę grauiter exagitant et percellunt. Vix quidem


2495. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius interficiam cum eo dicit Dominus. Quod si ita infidelium impatientiam punit interdum Dominus, quanto magis credentium, quibus leges dedit et pręcepta et notitiam sui? Iure igitur ac merito Salomon dum perpenderet impatientis furentem iracundiam: Prouerb. 27 Graue est saxum inquit | et onerosa harena, sed ira stulti utroque grauior. et prosequitur dicens: Ira non habet misericordiam | nec erumpens furor,


2496. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iudeę regi fuit impune | Hieremię uolumen per manum Baruch scriptum, in quo mala super regno suo uentura prędicebantur, manibus discerpsisse tradidisse-que igni | ipsos-que uoluminis autores comprehendi iussisse. quęsitos ad necem (ut Scriptura ait) Dominus abscondit ac de rege pro culpa puniendo dixit: Non erit ex eo qui sedeat super solium Dauid; et cadauer eius proiicietur ad ęstum per diem | et ad gelu per noctem. insuper mala quę in uolumine descripta fuerant, se adducturum affirmauit. Reg. quinto 24


2497. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De benedicendi stvdio. Caput XXVIII Post hęc optimum erit | ad seruandam erga omnes humanitatem animi-que mansuetudinem benedicentię linguam assuescere | ac semper ueluti immane pręcipitium sic euitare maledicti uerbum. Omnibus benedicere | et ne maledicentibus quidem maledicta referre | magnę constantię | magnę-que tolerationis indicium est.


2498. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est, de qua Apostolus ait | ad Cor. prima 6 maledicos a regno Dei excludendos cum fornicariis et idolorum cultoribus. Qui autem inde repulsi sunt eos ad inferos cruciari certum est. Quoniam impii ac scelesti non solum bono summo priuantur, sed etiam suppliciis ascribuntur ęternis. Ita ut lingua nequam nulli perniciosior sit | quam ipsi cuius est. act. 18


2499. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

IX Sagitta uulnerans lingua eorum. Vulnerant enim et illos qui libenter in alios dicta auscultant | et illos de quibus dicta sunt, si impatienter tulerint. Ipsi tamen qui detrahunt, multo magis sibi quam aliis nocent. domino per Osee prophetam succlamante ac dicente: Osee 7 Cadent in gladio principes eorum a furore linguę suę. id est qui alios linguę suę petulantia peruertunt, ipsi cadent gladio diuini iudicii | de quo surgere ultra non poterunt, cum corruerint in interitum


2500. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

proximum suum falsum testimonium. Delatorum enim ea quoque malignitas est, ut ubi uera crimina quę deferant desunt, falsa confingant | et mentes nimis credulas mendacio peruertant | et ubi quietis ac pacis triticum satum est, superseminent zizania tumultus et dissensionis. et hi quidem prophetico ore condemnantur, cum dicitur: ps. 11. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa.


2501. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipse amicus erat accusando. disperdet autem huiusmodi accusatorem Dominus, quia siue falsum | siue uerum dixerit non uoto corrigendi proximum suum, sed in inuidiam mittendi uerba profert. Cui iterum Propheta poenam denunciat increpando ac dicendo: ps. 51. Dilexisti omnia uerba pręcipitationis lingua dolosa | propterea Deus destruet te in finem, euellet te | et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra uiuentium. Sunt pręterea qui


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.