Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: ac Your search found 22809 occurrences
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 2663-2667:2663. Andreis, Franjo... . Ad Deum Contra Thurcas Oratio... [Paragraph | Section]
surgere plectra putes.
vir humanissime non satis propriae calamitates mihi deploratae sunt, tamen quum
videam Rempublicam Christianam immanissimorum Thurcarum rabie vehementer labefactatam /
maioremque in dies subituram esse iacturam / a lachrymis temperare non potui. Ferocissimus
quidem ac infensissimus hostis instat nostris ceruicibus: atque vt eodem tempore litora
omnesque oras infestet / ingentes et terrestres / et nauales exercitus vndique cogit.
Superioribus annis / quum adhuc esset infirmior / Venetis olim potentissimo terra marique
populo /
ceruicibus: atque vt eodem tempore litora
omnesque oras infestet / ingentes et terrestres / et nauales exercitus vndique cogit.
Superioribus annis / quum adhuc esset infirmior / Venetis olim potentissimo terra marique
populo / tunc etiam Gallorum / Hispanorumque / ac aliis auxiliaribus copiis potentiori
munitissimas in Euboea / Grecia / Achaia / Istmo / Peloponneso / Epiro ciuitates vi
ademit: Dalmatiam aut deuastauit / aut occupauit / aut tributariam reddidit. Nunc
debellatis bellicosissimis nationibus / subacta Cilicia /
/ Antiochia / Syria / Phoenicia /
Mesopotamia / Iudea Palestina / immissoque in Lybiam per Canopicum Nili Ostium imperio /
quibus Christianorum viribus prohibebitur / quominus populationibus et incendiis totam
Europam deformet: nisi forte Principum discordiam / ac nostra scelera nobis profutura
speremus. Idcirco Deum Optimum Maximum ut vires atque animos atrocissimae gentis infringat
/ hoc carmine deprecatus sum. Quod tibi religiosissimo / et communia semper mala miseranti
/ meique imprimis amantissimo dedicaui / vt sub tuo
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.