Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2673-2774:


2673. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 416 | Paragraph | Section]

MARVLI OPVS PRAEFATIO Ad conseruandam animi mansuetudinem uitęque innocentiam et in omni rerum aduersantium grauitate tolerandi constantiam nihil utilius homini Christiano esse existimo quam Christi, Saluatoris nostri ac Domini, assumptas pro nobis passiones et ipsam crucis mortem quotidie cogitare. Dum enim ad memoriam reducuntur ea, quę ille pro nostra salute non modo gerere uerum etiam ab impiis sustinere uoluit, diuinę erga nos charitatis magnitudo magis innotescit; pudereque incipit


2674. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 417 | Paragraph | Section]

gesserit, uel delicate uoluptuoseque uiuendo, cum ipse ab incunabulis usque in uitę finem in laboribus angustiisque fuerit, uel aduersa iniquo animo perferendo, cum idem ipse tam dura, tam acerba, tam denique intolerabilia, ut nobis perennis felicitatis aditum aperiret, uolens ac libens passus sit? Cęterum, nequis cum Iudeis erret male de Messię aduentu sentiens, monstrabimus, quicquid olim in Lege de ipso prędictum erat, in Christo crucifixo fuisse impletum. Postremo loco de eius resurrectione et ascensione tractabimus, ut tanto promptius


2675. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 418 | Paragraph | SubSect | Section]

LIBER PRIMVS EVANGELICVS Et quoniam, ut diximus, nihil tantum commodis uitę nostrę confert, quantum horum commemoratio, singula, quę ab Euangelistis fideliter descripta et quę a prophetis prędicta uel aliquo modo significata fuerint, inuestigare decreui ac fidelibus religiosisque uiris, qui cum uitia cauere tum uirtutibus proficere cupiunt, ut beatitudinem consequantur, legenda proponere. Quos hortamur, ut abiectis interim terrenarum rerum curis ad hęc contemplanda animum intendant et, quantum pro his omnibus Domino suo debeant,


2676. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegyptum. In Aegyptum, idolis deditam, iam tum Dominus inferebatur colendus, Iudeam relinquens incredulam. Fugit ergo Saluator noster Herodem, ut se nobis exiberet in salutem, nos gentilitio errore liberaret et in uiam ueritatis dirigeret, nos diabolo erriperet et Deo coniungeret ac de terrenis efficeret cęlestes *corr. ex celestes , de mortalibus immortales. Transeamus de pueritia ad iuuentam. Iam trigenarius Dominus noster post baptismi consecrationem ieiunio corpus affligere uoluit, ut nos spiritali bono uacuos gratia


2677. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

comedit, quibus soli sacerdotes uesci solerent; exemplo etiam sacerdotum ipsorum, qui in templo sabbatum uiolant multa tunc quidem illic operando et tamen sine crimine sunt. Se uero et templo maiorem esse asseruit et dominum sabbati affirmauit. Qua igitur ratione rectam ac ueram sabbati obseruationem nosse poterant, cum dominum sabbati ignorarent, uel quomodo discipulis peccandi dabatur locus pręsente magistro, qui nihil eis illicitum permitteret? Manum hominis aridam sanat, mulierem duodeuiginti annis inclinatam errigit. Et quod hoc


2678. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

noster dixit, ut Lucas refert, ad Legis peritos et phariseos: Si licet sabbato curare? At illi tacuerunt. Si enim annuerent, contraire Legi timebant, sin uero negarent, pietatis operi aduersari arguerentur. Ipse igitur non expectato responso apprehensum sanauit ac dimisit et ad illos ait: Cuius uestrum asinus uel bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati. Ac si diceret: Si casu aliquo oppresso iumento auxilium est exibendum, ut liberetur, multo magis homini succurri oportet, propter quem facta sunt


2679. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

annuerent, contraire Legi timebant, sin uero negarent, pietatis operi aduersari arguerentur. Ipse igitur non expectato responso apprehensum sanauit ac dimisit et ad illos ait: Cuius uestrum asinus uel bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati. Ac si diceret: Si casu aliquo oppresso iumento auxilium est exibendum, ut liberetur, multo magis homini succurri oportet, propter quem facta sunt iumenta, ut seruiant ei. Ista de sabbato. Sed pręter hęc opera Domini nostri admiranda, ne illi laudi essent, nolebant Deo


2680. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

potest cęcorum oculos aperire? Nihil hic respondit Saluator noster, ut discamus, quoties alii pro nobis recte respondeant, *add. falsas aliorum calumnias paruipendere et tacere potius quam aliquid dicere, contenti contra cauillantes fauore ac beniuolentia bonorum. Porro Iudeorum immanitas non satis habuit uerbis lacessere Dei filium: ad necandum tandem inclinantur. Cum enim ipse uocationem gentium designaret per uiduam illam Sareptanam (ut in Luca legimus), ad quam missus fuit Helias, et per Naman


2681. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

Lucas testantur: Quis — inquiunt — potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis — inquit — in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus, et ego ea dimitto, cur me purum hominem esse creditis, et non etiam Deum? Si secreta cordium soli Deo patent, cur me cogitationes uestras reuelantem non agnoscitis? Denique ait: Vt autem sciatis, quia Filius


2682. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

parcere poenitentibus, pertinaces autem et sine fine peccare intendentes poena, quę finem non habet, punire. Non est itaque iustus, qui hominem in delictis pereuntem cernens negligit, dummodo illum corripiendo et monendo possit a periculo liberare. Deserit enim primam ac potissimam iustitię partem, quę est erga proximum dilectionis et charitatis. Idem Dominus filiam cuiusdam principis uiri mortuam suscitaturus deridebatur, quia eam non mortuam esse, sed dormire responderat. Dormiebat enim illi soli, quę aliis omnibus mortua erat.


2683. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus. Conuincit eos in diuersę uitę sanctos iniusti iudicii. Si enim asperius uiuendi modus displicet in Ioanne, cur in Filio hominis communis reprehenditur? Si nec uinum nec siceram bibens et locustas tantum ac mel siluestre comedens demonium habet, quare pane ac uino utens homo uorax et ebrius dicitur? Si in solitudine habitans quasi Sathanę filius reputatur, quare Christus cum hominibus conuersatus ueluti peccatorum fautor habetur? Ex quo quidem satis patet nullum uitę sanctioris


2684. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

amicus. Conuincit eos in diuersę uitę sanctos iniusti iudicii. Si enim asperius uiuendi modus displicet in Ioanne, cur in Filio hominis communis reprehenditur? Si nec uinum nec siceram bibens et locustas tantum ac mel siluestre comedens demonium habet, quare pane ac uino utens homo uorax et ebrius dicitur? Si in solitudine habitans quasi Sathanę filius reputatur, quare Christus cum hominibus conuersatus ueluti peccatorum fautor habetur? Ex quo quidem satis patet nullum uitę sanctioris propositum apud scelestos homines laudis habere


2685. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

At uero omnium malorum radix cupiditas auarum serui animum impulit, ut, cum unguenti precium surripere nequisset, Dominum uenderet atque hoc tam impio lucri genere damnum illud compensaret. Postquam enim Saluator noster excusauit pium mulieris negocium ac, ne illi molesti essent, pręcepit commendans opus eius, quia, quo animo peractum fuerat, sciebat, Iudas improbus de medio coapostolorum suorum se proripiens abiit (ut Euangelistę *corr. ex Euangeliste aiunt) ad principes sacerdotum: Quid


2686. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

ea non refragaretur, sed abduci permitteret. Hoc autem factum est, ut sciretur, a quanta celsitudine ad quantam descenderat humilitatem, ut nos exaltaret, non solum formam serui accipiens, sed etiam dorso uilissimi iumenti insidere non dedignatus. Hinc arguitur ambitio ac fastus eorum, qui discipulorum uicem in terra gerunt et equos eximios sibi comparant eosque phaleris exornant et auro, sericis operimentis seque ipsosque tegunt atque his insidendo cum seruorum itidem equitantium comitatu in publicum procedunt. Quasi uero plus famulis liceat


2687. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

toties formidarunt, elapso mox pauore magis indignantur (ut Marcus et Lucas aiunt) et, in qua potestate hoc faceret, interrogant. Quasi uero non satis eos edocere possit ipse metus, quo perculsi repugnare non sunt ausi. Et quoniam nec uirtutem eius experti futura prędicentis ac pręsentia exterrentis in ipsum crediderunt, nec in qua potestate hoc faceret, meruerunt audire. Odii autem furiis agitati (ut quidem Euangelistę testantur) principes sacerdotum et scribę et principes plebis quęrebant illum perdere. Nulla quidem alia re


2688. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

ante mortem meam discatis, quomodo uos idem oporteat aliis ministrare in mei memoria et qualiter uobis conueniat corporis et sanguinis mei sacrificium offerre Deo pro omnium, qui in me credunt, salute. Coenantibus ergo eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite! Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes! Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ita in


2689. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

neque frui; quo frui quidem edere et bibere uocat. De quo alibi dixit: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam saturabuntur. Nonne igitur mirabi Quęstio lis quędam est ista uirtus, cui tantum ac tale propositum est pręmium? Et quoniam super duodecim thronos sessuros eos ait, dicet aliquis: Ergo Iudas, qui in numero duodecim fuit, cum illis sedebit et iudicabit? Sed ad eos dirigitur sermo, qui perseuerarunt in tentationibus cum Christo, non ad eos, qui pręuaricati


2690. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

dat mihi Pater, non uis, ut bibam illum? Quibus uerbis aperte monstrauit sponte se pati uelle, quod impii per uim inferre decreuerant. Igitur ne iniuriam quidem sustinens a benignitatis suę officio abstinuit. Adductoque ad se Malcho abscissam auriculam tactu restituit ac sanauit. Deinde ad sacrilegos conuersus: Tanquam ad latronem existis — inquit — cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud uos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Hoc autem — inquit — totum factum est, ut


2691. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

uos liberauit, liberatos alit, tuetur, sustentat, ad cęleste regnum possidendum large liberaliterque inuitat. Quisquis igitur filium suum a proposito monachalis professionis auerterit, ipse se Deo, terrę cęlique Domino, a quo omnia bona accepit, aduersarium constituisse ac simul filium suum, supra quam oporteat diligendo, propriis manibus trucidasse arguetur. Quin immo minus foret crudelis, si ei uitam temporalem erriperet, quam ut ęternam inuideat. Aeternam autem filio uitam inuidet, qui ad seruitium cęlestis regis proficiscenti uiolenter sese


2692. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

diligendo, propriis manibus trucidasse arguetur. Quin immo minus foret crudelis, si ei uitam temporalem erriperet, quam ut ęternam inuideat. Aeternam autem filio uitam inuidet, qui ad seruitium cęlestis regis proficiscenti uiolenter sese opponit et ab incoepto spiritalis ac salutiferę conuersationis retardat atque abducere conatur. Videant igitur parentes, quid hac in re facto opus sit, ne nimis inconsulte natos suos amando et semetipsos et quos genuerunt perditum eant. Hoc certe ideo admonendum duximus, quia multos in hanc erroris


2693. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

Petrus Dominum pietate erga ipsum commotus, a longe tamen timore prępeditus.* Vrgebat amor, obstabat timor; quid ageret, nesciebat. Nihilominus sequebatur, et quiescere non poterat, donec rei finem uideret. Et quidem, quia timebat, negauit, sed quia sequebatur, poenitentiam egit ac ueniam meruit. Foris substitit, illo alio discipulo atrium ingresso, quo iubente et ipse introductus atque ab ancilla hostiaria rogatus, an et ipse esset discipulus hominis illius, respondit: Non sum. Hoc ita Ioannes. Mattheus uero et alii de falsis


2694. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc ad homines pertinet, illud ad ędium fabricam. Falsi ergo testes sunt, qui dissimili uerborum structura alium sensum conantur ellicere sermonis eius, quem accusant, quam eum, quem ipse continet sermo. Caiphas autem consurgens et ore ad Iesum conuersus furibundo ac procaci exclamat: Quid non respondes ad ea, quę isti aduersum te testantur? Sed quoniam nihil prodest respondere iniquis nullamque accusati defensionem admittentibus, ipse Iesus nullum contratulit uerbum, tacere satius esse existimans quam frustra se tuendo


2695. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

illum hiatu absorbeat, sicut absorbuit Datan et Abiron, cum Moysi procaciter insultassent. Poterat denique qualicunque sacrilegi huius nece iniuriam uindicare. Sed quia pro nostra omniumque salute perferre grauiora uenerat, et hoc non indignanter tulit. Ne enim**** fecisse aliter ac docuerat uideretur — pręceperat autem: Qui te percusserit in unam maxillam, offer ei et alteram — ostendit, quid sit alteram maxillam offerre dicens: Si male locutus sum, perhibe testimonium de malo, sin autem bene, quid me cędis? Ille igitur


2696. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

uocare iustos ad poenitentiam, sed peccatores. Neminem ergo repellit pius et misericors Dominus, qui cum spe impetrandę uenię ad eum supplex accedit. Exacta deinde nocte illa, qua capto Domino nostro illuserunt atque insultarunt, magis quam dici queat, nequiter ac ignominiose, mane consilium iniere de morte eius maturanda. Vinctum ergo, ut morte dignus appareret, Romanorum pręsidi Pontio Pilato tradiderunt. Tunc (ut Mattheus testatur) proditor Iudas commissi flagitii conscius ac poenitentia ductus


2697. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

quam dici queat, nequiter ac ignominiose, mane consilium iniere de morte eius maturanda. Vinctum ergo, ut morte dignus appareret, Romanorum pręsidi Pontio Pilato tradiderunt. Tunc (ut Mattheus testatur) proditor Iudas commissi flagitii conscius ac poenitentia ductus retulit pecuniam, quam acceperat, principibus sacerdotum et senioribus dicens: Peccaui tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu uideris. Et proiectis argenteis in templo recessit. Et abiens laqueo se suspendit.


2698. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

populum docens per uniuersam Iudeam, *corr. ex Ceperunt **corr. ex dicet ***om. incipiens a Galilea usque huc. Quia nihil simile ueri obiicere poterant, clamoribus inualescunt, ac ueluti rabidi canes, cum mordere nequeunt, latratibus terrere solent, ita illi, dum grauius crimen deferendo nihil proficiunt, ad indignationem concitantur et ad infirma magis argumenta descendunt. Quid enim mali fuit docere et ad doctrinam, quę nihil erroris habebat,


2699. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

id egerunt, se in Dei uirtute id egisse confessi sunt. Nemo se esse Filium Dei dixit, se puros homines esse uel Dei ministros non negabant. Et, si talis gratia uerum fatentibus conceditur, sequitur, quod Christus ueritatis est assertor, qui se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit bos possessorem suum et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. Iudei ergo boue asinoque stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori


2700. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

qui se Filium Dei libere professus talia ac tanta operatus sit. Bene igitur de illis prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit bos possessorem suum et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. Iudei ergo boue asinoque stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori exclamant, quia Filium Dei se facit, cum ob hoc ipsum magis debuit honorari. Vnde etiam Pilatus, qui gentilis erat, cum audisset hunc sermonem, magis timuit. Timuit quippe, ne autor fieret eius necis, qui non solum culpa


2701. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 476 | Paragraph | SubSect | Section]

regem faceret? Nisi quia maligni homines et in perniciem optimi cuiusque promptissimi, quem conuenienti criminatione conuincere non poterant, etiam creditu indigna obiiciendo perdere moliebantur. Nunc Pilati animum excutiamus! Nulla re alia nisi timore subuersus prudens ac sciens a recto recessit. Ascendit ergo iniquitatis tribunal et eum, quem innoxium nouerat, tanquam nocentem damnauit. : corr. ex licostratos Quisquis itaque non ex animi sententia, sed ex aliqua mentis perturbatione iudicat,


2702. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

damnauit. : corr. ex licostratos Quisquis itaque non ex animi sententia, sed ex aliqua mentis perturbatione iudicat, Pilatum imitatur, magis hominem respiciens quam Deum in iudicando. Talem autem iudicem iustus iudex Deus odit ac detestatur, dicente in Prouerbiis Salomone: Et qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abhominabilis est uterque apud Deum. Sedit autem Pilatus pro tribunali quasi rem diligenti cognitione discussurus, sed tamen sedit in loco litostrotos, *corr. ex


2703. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices ipsi, scribę et pharisei (ut ante diximus) plus nimio ambitiosi erant? Primas amabant cathedras in foro, primos recubitus in coenis, et tanto dignitatis suę fastu intumuerant, ut pati omnino non possent alium ullum in populo ęque ac seipsos honorari. Quem ergo sibi publica plebis ueneratione uel pręferri uel ęquari uiderunt, licet innocentem, licet incredibilia solo uerbo facientem nossent, de medio tollere decernunt. Ex quo patet quidem istud concupiscendę inanis glorię uitium neque boni neque ęqui


2704. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

eam, sed sortiamur de illa, cuius sit. Milites uestimenta sortiuntur, et in cruce pendet nudus ille, qui terram uestiuit aquis, montes arboribus, campos frugibus, qui cęlo circumtexit ipsum terrarum orbem, fulgoribus etiam infima eius et suprema illustrauit. Tantus ergo ac talis ista, quę patitur, sponte pro nobis subire uoluit; pro nobis homo factus omnia dura atque aspera sustinere curauit, ut suis poenis pro nostro delicto iustitię satisfaceret diuinę. Vestimenta, hoc est, mysterium incarnationis eius in quatuor orbis partes diffunditur.


2705. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

Esse quippe et ignorantię peccatum Leuiticus probat, ubi uitulum offerre iubetur, qui ignoranter peccauerit. Sed qui sciens peccat, eum minus esse excusabilem nemo negat acriorique poenitentię dolore indigere, ut Deo reconcilietur, quem offendit. Iesum autem in cruce confixum ac dure distensum miserabiliterque dilaceratum prętereuntes deridebant et cauillabantur, concutientes capita sua et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reędificas, salua teipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum


2706. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

eum credituros aiunt, si de cruce descendat. Et credere noluerunt, cum de sepulchro uiuus surrexisset. Nunquid plus erat descendere de cruce adhuc uiuum quam de morte ipsa se propria uirtute liberare? An non poterat, si uellet, de cruce descendere, qui pendens in cruce credenti ac poenitenti latroni potuit paradisum donare? Amen dico tibi — inquit — hodie mecum eris in paradiso. Nam licet ambo illi, qui circa latera eius pendebant, improperassent ei, is tamen, qui a dextris erat, poenitentia motus se dignum eo


2707. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

mea, cum prophetaret, benedictam inter mulieribus cecinerat. At nunc plena sum moerore, plena angustiis. Versa est in contrarium benedictio et gratia mutata est in tribulationem. Ego te genitum in fasciis inuolui, in pręsepio* reclinaui, totis animę meę affectibus colui ac dilexi. Tu pastoribus nunciatus, tu magis monstratus; utrique ut Deum adorarunt, ut hominem oculis intuiti sunt. Scio te, fili dulcissime, Deum de Deo ante secula natum, de me assumpta humanitate in tempore genitum, et utrunque in te confitens me Dei et hominis matrem esse


2708. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

uultus gestu et matri ostendebat discipulum et discipulo matrem. Nam manus ambę clauis ligno confixę tenebantur. Nec multis uerbis opus erat morte imminente, paucissimis plenam expediuit consolationem. Non dixit: Mater, ne materno nomine audito illa plus doloris conciperet. Ac ne filio se penitus carere, donec ipse a mortuis resurgat, putaret, loco sui discipulum reliquit. Vtque etiam ipsum discipulum cęteris fuga dilapsis permanentem remuneraret, eam, quę Dei et hominis mater erat, illi in matrem reliquit. Ex illa — inquit — hora accepit eam


2709. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

obtulerunt ori eius. Nimiis igitur angoribus agitatus Dominus coepit sitire. Sitio, inquit. Hinc illi, qui nulla prorsus mouebantur miseratione, obtulerunt ori eius spongiam arundini superpositam, aceto plenam. Scilicet parum fuerat ad crucem eunti ac sitienti uinum fele et myrrha mixtum porrexisse, nisi nunc iterum acetum propinarent in cruce morienti. O flagitium ingens, o impietas omnes uincens impietates. Os illud fele et aceto potatur, a quo omni melle dulcior fluebat oratio, omni auro preciosior, omni chrystallo


2710. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

non humana potestas, non uis hominum ad hęc subeunda illum cogit, sed immensus erga homines amor incredibilisque miseratio, ne perdat, quos condidit, ne diabolo subiectos relinquat, quos ad Dei similitudinem creauit. Pro peccatis nostris igitur sua passione uoluit facere satis ac per immolationem proprii corporis Deo Patri nos reconciliare. Et, si pro nobis ad tantam humilitatem se deiecit ipse Dominus noster, quanta est nostra, qui serui sumus, ingratitudo fastu aliquo elationeque mentis illum offendere? Gustata autem felis amaritudine


2711. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

fele et aceto potasse, nisi etiam iam extincto uulnus hasta inflixissent. O scelus immane, facinus omni feritate atrocius! At tu, fidelis anima, iam contemplare Dominum tuum in patibulo pendentem, pro te supplicia, pro te mortem sua sponte patientem, et cogita, quid unquam tanta ac tali Saluatoris tui erga te charitate dignum fecisti. Ille caput suum spinarum aculeis subiecit, tu rigida ceruice elatisque superciliis proximum tuum, quem sicut teipsum diligere iussus fueras, quandoque despexisti. Ille in suo dorso flagella pertulit, tu tuum spiritali labori


2712. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — regnum eius. Regnum autem Salomonis turbauerat Adonias frater, dum nititur illud sibi uendicare. Sed neque Salomonis thronus fuit sempiternus, multis post eum in regno succedentibus. Sub Roboam quoque, filio eius, diuisę fuere tribus ac deinde omnes in potestatem redacti inimicorum Babylonio regi seruierunt. Postremo a Romanis sub iugum missi per orbemque dispersi alienis dominis parent. Pręterea qua ratione Salomon Deo fuerit in filium, qui gentilium quoque diis templa posuisse dicitur et mulierum amorem


2713. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

est genitus et in regno firmatus sempiterno. Qui in Euangelio ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Et de quo in Daniele legimus: Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Ac nequis alienum a Christo deputet, quod legitur: Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in uirga uirorum. Tametsi dictum illud capiti non conuenit, conuenire tamen corpori dicimus, quod est Ecclesia. Quę pro eo*, quod iniuste agit, a iusto Iudice punitur. Sed


2714. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 513 | Paragraph | SubSect | Section]

in deserto. Parate uiam Domini, rectas facite semitas eius. Nec immerito de illo in Euangelio dicitur, quod esset lucerna ardens et lucens, quod iampridem in psalmo Deus Pater pręmonuerat dicens: Paraui lucernam Christo meo. Et, si tantus ac talis miles ante regem incedens, quantus, quęso, uel qualis rex ipse, qui sequebatur, immo, qui ueniebat, ut mundum in tenebris cęcutientem sua luce illustraret, sua uirtute ab inimicis oppressum liberaret? Satis hęc de pręcursore. Quod autem ipsum Messiam de uirgine


2715. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 519 | Paragraph | SubSect | Section]

crucifixus est, confitendo saluari? *corr. ex maius Videamus nunc, si illud quoque in prophetis reperire possumus, quod puer Iesus a magis ab oriente uenientibus fuerit muneribus auri, thuris myrrhęque donandus et perinde ac Deus in carne humana colendus et adorandus. Nonne hoc est illud, quod olim Dauid in psalmis cecinit dicens: Reges Tharsis et insulę munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrę. Et post pauca: Dabitur —


2716. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

Recte igitur prophetę dictum usurpauit ad narrationis suę confirmationem, ut, *corr. ex Naon quod ipse referat iam factum, ostendat multo ante fuisse pręnunciatum. Nihil pręterea habent Euangelii scriptores, quod de Domini ac Saluatoris nostri enarrent infantia, pręterquam quod in Luca legimus: Cum iam esset duodecim annos natus... Id enim ętatis coepit suam manifestare sapientiam, postea per duodecim apostolos longe lateque difundendam. Nam in templo inuentus est inter legisperitos


2717. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

quod in Luca legimus: Cum iam esset duodecim annos natus... Id enim ętatis coepit suam manifestare sapientiam, postea per duodecim apostolos longe lateque difundendam. Nam in templo inuentus est inter legisperitos de scripturis disserens, ita ut audientes mirarentur ac stuperent, unde in tam tenero pectore tanta inesset scientia atque doctrina. Omittamus hac de re interrogare prophetas. Neque enim opus fuit, ut cuncta, quę futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem prędixisse, cui reliqua, quę


2718. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

baptismi per Christum futuri signum fuit. In Exodo populus Deum de monte Synai loquentem auditurus uestimenta sua lauare iubetur. In Leuitico Moyses et Aaron, priusquam ingrediantur tectum foederis ad altareque accedant, implerunt labrum aqua, ut ea suas filiorumque manus ac pedes abluerent. Per baptismi enim gratiam Ecclesię patet ingressus et ad altare, qui Christus est, peruenitur. In Numeris aqua cinere uaccę **corr. ex uacce ruffę aspersa mundos efficiebat illos, quos ex tactu rei immundę inquinari contigisset. Ita


2719. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

in spiritu. Et sicut aquila, cum nouas induerit pennas, altius euolat, ita baptizatus ad cęlestia contemplanda cupidius errigetur. Multa diximus, nondum tamen hoc, quod Christo contigit, dum a Ioanne baptizatur, in Scripturis ueteribus olim reuelatum fuisse monstrauimus. Ac ne in perquirendo plura, quam necesse sit, tempus teramus magisque tedio simus lectori quam oblectamento, unum illud memorabimus, quod Dauid in psalmis cecinit dicens: Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Vox Domini —


2720. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

dolos debeamus, si uincere et cum ipso, qui uicit, uolumus regnare. Porro demon superatus (ut in Euangelio est scriptum) recessit ab eo. Quod futurum Abacuch propheta uidit, qui ait: Ante faciem eius ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes eius. Recte ac uere mors dicitur is, cuius inuidia mors in orbem terrarum introiuit. Sed mortem istam Christi crucifixi mors expulit et eiusdem resurrectio nobis uitam donauit, ut suo loco disseremus. Nunc occurrentia explicari oportet, ne dicendorum seriem confundamus. Igitur in


2721. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

potest dimittere peccata nisi solus Deus? Idem in domo pharisei discumbens mulieri peccatrici, sed poenitenti dixit: Remittuntur tibi peccata... Fides tua te saluam fecit. Vade in pace! Sed etiam latroni in cruce pendenti ac dicenti: Memento mei, Domine, quando ueneris in regnum tuum, respondit: Hodie mecum eris in paradiso. Et peccata ergo illi dimisit et se, qui et ipse cruci confixus pendebat, uere cęli regem esse ostendit. Vtque magis credas ipsum esse, qui


2722. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 535 | Paragraph | SubSect | Section]

futura passione et resurrectione, quibus instaurata est gratia generi humano. De qua Apostolus: Ecce nunc — inquit — tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis! Prędicauit diem retributionis, cum in fine seculi se iudicem fore asseruit uiuorum ac mortuorum, ut retribuat singulis iuxta opera, quę fecissent, iustis pręmium, peccatoribus poenam. Et quoniam talia per illum adhuc fienda erant, non dixit simpliciter: Hodie impleta est hęc scriptura, sed adiunxit: in auribus uestris. Quasi dicat:


2723. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

meus discipulus. Et: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus... et ueni, sequere me. Et ad discipulos ait: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas. Ac ne Deo in paupertate seruiendo aliquid tibi, quo sustentare uitam possis, defuturum timeas, interrogat eos dicens: Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil. Quid enim deesse potest illi, qui Deo


2724. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 543 | Paragraph | SubSect | Section]

Et paulopost: Nescitis — inquit — quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia? In istis ergo impleta fuisse constat, quę ante prędicta legimus in prophetis. In spalmis dicitur: Illuc enim ascenderunt tribus. Ac ne Iudeorum tribus, qui on credunt, ascendere putares, additur: tribus Domini, testimonium Ishrahel, ad confitendum nomini Domini. Tribus autem Domini in Christo credentium est multitudo. Sequitur de apostolis: Quia illic sederunt sedes in


2725. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 544 | Paragraph | SubSect | Section]

et de stercore errigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Quibus ergo in Euangelio dixit Dominus: Venite post me, et* faciam uos fieri piscatores hominum. Hos multo** ante se missurum promiserat Deus Esaia testante ac dicente: Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur eos, dicit Dominus; et post hęc mittam uenatores multos, et uenabuntur eos. Hi fuerunt iacula et sagittę aduersus gentium errores diabolique dolos, quę ***corr. ex. de


2726. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

et in cogitatione sua placauit abyssum, et plantauit illum Dominus Iesus. Iesus igitur, qui cum Patre omnium est creator, in omnibus, quęcunque uult, facit in cęlo et in terra. Si ergo mortiferarum cupidinum tempestate pulsatus periclitaris, excita illum ac precare, et senties ipso imperante procellam conuersam in auram et pristinam tibi redditam tranquillitatem. In Luca habetur, quod, dum Iesus Ioannem Baptistam laudibus efferret et populus publicanique baptismo Ioannis baptizati Deo gratias agerent, pharisei et legisperiti


2727. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 551 | Paragraph | SubSect | Section]

cum exurgerent homines in nos, forte uiuos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aqua absorbuisset nos. Torrentem pertransiuit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intollerabilem. Ac ne istud suę uirtuti arrogare uideantur, Deo gratias agunt dicentes: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Nemo igitur propriis uiribus fidat contra prauę cupidinis pugnas; nunquam ad uictoriam ullus perueniet, nisi


2728. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

aut corrigantur ut Niniuitę aut ut Aegyptii in abyssum mersi pereant. Satis de fidelium martyrio. Reliqua consyderemus. In Euangelio ex quinque panibus et duobus pisciculis quinque milia hominum satiauit Dominus et iterum septem panibus quatuor milia uirorum pręter pueros ac mulieres. Huiusce rei in Veteri Testamento figuram apparere uoluit. Concessit enim Heliseo prophetę, ut uiginti panibus ordeaceis centum uiri saturarentur. Aliquid etiam cibi superfuit, ut indicio esset illud, quod exhauserant, satis fuisse. Post hęc Iesus Petro


2729. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

Gratiam enim Domini in pręsenti seculo consecuta, in futuro ęternę glorię possessione perfruetur. Hanc idem mulierem fortem appellat, cui confidit cor uiri sui, et cętera. Quę cuncta spiritaliter intellecta ad Ecclesię sanctę referuntur conditionem. Ac ne aliis aliter institutis pręferendam esse dubites: Multę — inquit — filię comparauerunt sibi diuitias; tu supergressa es uniuersas. Fuere enim, et adhuc sunt, hereticorum ecclesię, quę, quanuis diuitiis abundent spiritalibus: uigiliis,


2730. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

autem Dei uiui — ut Apostolus ait — columna est et firmamentum ueritatis. Eadem et mons est magnus et excelsus dicente Propheta: Mons Dei, mons pinguis, mons coagulatus, mons pinguis. Coagulatus lactis instar ex sanctorum candore ac puritate, pinguis promissę ***corr. ex promisse beatitudinis hubertate. Et ut unam esse credamus sanctam Ecclesiam, non multas, ut quid — inquit — suspicamini montes coagulatos, ecclesias uidelicet gentilium uel


2731. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

Mons autem, in quo complacuit Deo habitare in eo, mons certe unus est. De quo in psalmis ait Saluator: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum *corr. ex muri Domini. Ac nequis ambigat, quin ista Christi sint uerba, Dominus — inquit — dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Hic ille est, de quo alibi dicitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suę, in montem quem acquisiuit dextera


2732. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

solum Iesum, ob hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus adorari. Huius autem transfigurationis suę similitudinem in Moyse figurauit, cum ille de monte Synai descendens faciem pręferret radiantem ac ueluti cornutam, ita ut, sicut Apostolus ad Corinthios scribens ait, non possent filii Israhel prospicere in faciem eius, nisi cum uelamen interponeretur. Et hoc illi ex colloquio Dei in monte habito contigisse scribitur, ne Deus crederetur, si hoc ei proprium fuisse sicut


2733. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

esset illis credere et saluari per eum, quem ignorando crucifixerant. Ad communem igitur utilitatem spectat, quod ignorarint, sed ad ipsorum perniciem, qui obdurati ne resurgentis quidem miraculis credere uoluerunt. Hęc de impia aduersus Iesum Iudeorum consultatione ac de cęcitate eorum dixisse pro loco et tempore satis sit. Ad illa, quę sequuntur explicanda descendamus. Dum Iesus Bethanię in domo Symonis leprosi recumberet, accessit mulier, quam Ioannes Mariam nominat, ferens in alabastro unguentum nardi spicati preciosi et, ut alii


2734. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

et, ut alii aiunt, effudit super caput eius, ut Iudas Ioannes, unxit eo pedes eius et capillis suis extersit. Iudas autem, qui erat eum tradituras, auaritię stimulo agitatus inuidit unguentique impensam ęgerrime tulit, perinde ac de suo factam. Oeconomus enim erat collegii et pecunię, quę offerebatur, dispensator, plus autem sibi usurpans quam sociis distribuens. Is ergo abiit ad scribas et principes sacerdotum spondens se illis traditurum Iesum, si quam ęris summam sibi uellent impendere. Triginta


2735. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

Communio Post hęc Iesus domum cuiusdam ingressus Pascha cum discipulis celebrat. Tunc panem et uinum benedicens obtulit discipulis hortatusque est eos, ut sub panis uinique specie corpus ipsius et sanguinem comederent ac biberent. Cuius quidem rei multis ante seculis factum fuerat signum in Melchisedech sacerdotis earundem rerum sacrificio. Offerens enim panem et uinum, Abrahę tunc aduersariorum uictori benedixit, ut in Genesi est scriptum. Abraham autem dedit ei decimas omnium. Ex quo


2736. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

*add. **corr. ex medulatorum ***corr. ex consumationem ****corr. ex snp *****corr. ex uiam ruminabant, et recesserunt a me. Ac ne illis, qui tanti erroris causa et caput fuerint, impune sit, subiungit: Cadent in gladio principes eorum. Gladius iste non corpus interimit, sed quod multo acrius est, animam condemnat. Hic est enim, quem Ioannes in Apocalypsi uidit procedentem de ore Dei. Porro


2737. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

ait — et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum; et purgabit filios Leui, hoc est apostolos, et collabit eos quasi aurum et quasi argentum. Et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Qua in re instruimur, quam puros ac mundos esse oporteat Dei sacerdotes, quando ne pedes quidem, id est nec ipsos humanę imbecillitatis motus, in discipulis inquinatos relinqui passus est Dominus. Deinde de Iudę proditione prędicit, ut nihil sibi occultum, nihil ignotum ostendat. Amen dico uobis


2738. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

ideo factum, quia prędictum erat. Alioquin etiam pręsentia, quę esse nouimus, a nostra notione, ut essent, compelli dicerentur, quod nemo quidem, quam dictu quoque absurdum sit, ignorat. Videamus igitur liberum et non necessarium Iudeorum peccatum in eum, quem diligere ac reuereri debuerunt, quibus in locis Veteris Scripturę, antequam perpetratum foret, fuerit ostensum. Ipse Dominus, multo antequam in carne apparuisset, per os Esaię conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Cognouit bos possessorem


2739. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

uolunt. Et quoniam synagoga eorum pro tritico metere coepit zizania, merito in Esaia exprobrans eis Dominus sub uineę suę metaphora dixit: Expectaui, ut faceret uuas, et fecit labruscas, siue spinas. Quę spinę exortę bonum uerbi semen suffocauerunt. Apertius ac plenius hoc idem in Parabolis explicat Salomonis: Vocaui, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo. Frequenter prophetę


2740. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 587 | Paragraph | SubSect | Section]

in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem, ex amico factus proditor, ex conuiua insidiator, ex discipulo sui magistri in crucem agendi minister. Hic fuit Ioab, qui Abnerum amice allocutus interemit, et Amasam perinde ac sibi charissimum salutans. Salue, mi frater, inquit, dumque illum amplexus osculatur, sicca, quę sub ueste latebat, educta in latus transfodit. Cauissent forsitan isti dolos, nisi simulata amicicia capti fuissent. Christum uero non latebat, quid Iudas acturus esset, de quo


2741. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 591 | Paragraph | SubSect | Section]

dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Contraria enim uaticinabatur Iosaphat et Achab regibus adulatus. Ita et ipsi Christo ab impio illo alapa est illata uolente assentari pontifici seque prę ceteris fidum studiosumque ostendere. Post talia tam impia ac nefanda Dominus noster falsis testibus circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur modisque omnibus deridetur. De testium accusatorumque iniquitate in Osee propheta, multo antequam hoc euenisset, conquestus est dicens: Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me


2742. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

me. Huisce rei typus fuit Noe, quando inebriatus uineę, quam ipse plantauerat, uino a filio Cham irrisus est; Moyses quoque, cum illum insultassent filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio; Dauid etiam ante arcam Domini, dum illam in urbem reduceret, exultans ac tripudians et uxoris Michol improperio pulsatus, quod humilius, quam regi conueniret, se gessisset. Ad hęc propheta Heliseus Christi a Iudeis illudendi portauit figuram, quando in Bethel ascendens ludibrio fuit pueris, qui ab ursis laniati petulantię suę poenas dedere,


2743. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

Tunc Iudas de scelere suo dolens proiectis in templo argenteis, quos a sacerdotibus acceperat, abiit et suspendio sibi mortem consciuit, maius putans peccatum, quod commiserat, quam ut ueniam promereri posset. Non minus autem peccauit de misericordia Dei desperando quam Dominum ac Magistrum suum pro pecunia prodendo. Alterum autem diffidentię, alterum ingratitudinis atque auaritię fuit. Quid autem nequius quam ei uelle diffidere, qui omnia potest, uel a quo plurima acceperis beneficia, eidem aduersari? Igitur de Iuda impio omniumque scelestissimo


2744. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

mittitur ad Herodem, Galileę regem, qui* tunc Hierosolymis erat. Multa ab illo interrogatus nihil respondit. Accusantibus autem eum principibus sacerdotum et phariseis despexit ipsum Herodes et per ludibrium ueste alba indutum remisit Pilato, ut de illo, quod uelit, cognoscat ac iudicet. Hoc est illud — ut ante diximus — quod in psalmis dicitur: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. Sed nemo humilitatem Christi


2745. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

**add. ***corr. ex Coaptabunt ****corr. ex quęrimonia *****corr. ex pretorium et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? Ac si dicat: Quare sunt non solum rubra uestimenta tua, sed etiam sanguine ueluti musto madentia? Ex quo credibile est corpore ex uibicibus consautiato fuisse cruentata. Spinis autem coronandum significauit ille Abrahę* aries inter uepres cornibus herens et in holocaustum pro


2746. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 599 | Paragraph | SubSect | Section]

infirmitatem. Denique ait: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra... et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum. Et quid dicitur? Propter scelus populi mei percussi eum. Ac ne inuitus accessisse ad passiones uideretur, oblatus est — inquit — quia ipse uoluit. Passus est enim, ut pro nobis satisfaceret, factus est maledictum, ut nos a maledicto primorum parentum liberaret, mortuus est, ut in peccato mortuis uitam


2747. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

orans, quorum insultibus ad tabernaculum coactus fuit confugere; Dauid persecutori suo Sauli *corr. ex Saule semper parcens lugensque interemptum a Palestinis atque idem pro salute Absalonis, filii sui, regnum sibi erripere nitentis uehementer anxius ac sollicitus; Heliseus etiam propheta Syros, qui ipsum necatum uenerant, offendi uetans. Regem enim Israhel illos perdere uolentem inhibuit et illęsos **corr. ex illesos incolumesque dimisit. Pro inimicis rogaturum Iesum prędixit Esaias:


2748. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi diceret: O uos omnes, qui transitis per uiam, attendite et uidete, si est dolor sicut dolor meus. Qui enim omnium portabat iniquitatem, omnium etiam dolores ipse suo dolore debuit superare. Eius uero fidelium in tam tristi spectaculo gemitum ac moerorem prospiciens Esaias ait: Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbę meditantes gememus. Flebant igitur mulieres, quibus dixit: Nolite flere super me. Flebant discipuli, quos a morte resurgens interrogauit: Qui sunt hi sermones, quos


2749. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

ingredimur ad uitam, non ad hanc corruptibilem et caducam, sed ad incorruptibilem et sempiternam. Ad quam quibus gradibus quibusue passibus peruenitur, nosse poterimus, si ea, quę in Euangelio relata sunt, exterius interiusque consyderemus. Etenim Saluator noster ac Dominus, cum in cruce pendens expirasset, relicto corpore creditur ad inferos penetrasse et per diuinitatis suę uirtutem spoliasse infernum eduxisseque inde sanctorum animas, quibus expectabatur, secumque ad superos retulisse, ut ipso resurgente et ipsi resurgerent cum


2750. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

Dicitur autem: Apparuerunt multis, sicut et ipse Dominus multis apparebat, non omnibus, hoc est illis duntaxat, qui *corr. ex plausus **corr. ex Christę corpus omni iam mortalitatis fece uacuum ac beatificatum uidere mererentur. Cum surgente igitur surrexerunt et cum ascendente in cęlum ascenderunt, ut utriusque miraculi testes essent et nos in spem resurgendi atque in cęlum ascendendi confirmarent. Hoc quoque, quod ad inferos descenderit sanctosque suos de


2751. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

claudere, nemo potuit aperire, pręter ipsum, cui data est omnis potestas in cęlo et in terra et in omnibus abyssis, qui uiuos simul iudicaturus est et mortuos atque (nullo)* de cęlo uenit in terram, de terra in infernum et rursum rediit in cęlum, ut se mundi totius Dominum ac Regem probaret. Et quoniam, quicquid Pater facit, similiter et Filius et Spiritus Sanctus facit, ipsam Christi resurrectionem tota Trinitas operata est. Ideo ipse ad Patrem in psalmis ait: Domine, eduxisti ab inferno animam meam, saluasti me a descendentibus in


2752. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit Dei Patris. Homines quippe resurgentis Christi miraculo commoti crediderunt et glorificauerunt Deum, et per apostolorum prędicationem clara facta est in unitate substantię ueritas Trinitatis. Tunc etiam clarificabat Deum Dei Verbum, cum dicta factaque ad Patrem referret ac diceret: Quę a Patre audiui, hęc loquor. Et: Pater in me manens, hic facit opera, quia ego in Patre, et Pater in me est. Et: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum. Recte itaque post dictum istud et Deus clarificatus est in


2753. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

Euangelii textum inspiciamus. In Mattheo legitur: Vespere autem sabbati, quę lucescit in prima sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. Quem in cruce morientem fleuerant, sepulchrum quoque, in quo conditus fuerat, uidere cupiebant. Ac ne uisendi tantum loci desyderio profectas fuisse putemus, alii Euangelistę plenius* rem disserunt. Et cum pertransisset sabbatum — Marcus inquit — Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome** emerunt aromata, ut uenientes ungerent Iesum. Et ualde


2754. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

***corr. ex cepisset ****corr. ex presentibus egerint, scient, cum experiri coeperint diuitis purpurati miseriam sepulti in inferno, ubi cum totus arderet, guttam aquę petiit, qua linguam tantum refrigeraret, ac ne ipsam quidem potuit impetrare. De hoc satis. Ad ea, quę proposuimus, redeat oratio. Adoratus a sanctis mulieribus Dominus, cum aliquantulum mente consternatas uidisset: Nolite timere — inquit — ite, nunciate fratribus meis, ut eant in


2755. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

Ego quidem, quantum mihi intelligentię ipse Dominus pręstare dignabitur, conabor, quid super his sentiam, explanare. Apparere primum Marię uoluit, quia prę cęteris ipsum quęrere perseuerauit. Tangi autem tunc ab ea noluit, ne in omnibus eam reliquis uideretur prętulisse* ac ne illa uisu pariter et tactu se aliis pręlatam sentiens elatione mentis peccaret. Sine aliis ergo uidit, sed non sine aliis tetigit, ne se primam etiam tetigisse iactaret. Quod autem infertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum, spiritaliter intelligi uoluit, ut


2756. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

nos faciat consortes. Intrat quoque ad illos Dominus, qui in suscipiendis peregrinis opus pietatis exercent, dicturus his in die Iudicii: Hospes eram, et collegistis me. Intrauit ergo cum illis, et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognouerunt eum. De Scripturis disserentem non *corr. ex appręhensum **corr. ex Pręciosa c ognouerunt, quia — ut Apostolus ait —


2757. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

sacrificiorum rerumque gestarum, in quibus designabatur uenturus. Vis et tu cognoscere eum in pane isto benedicto? Crede, et cognouisti. Verum est enim, quod dictum est a propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Porro, quoniam Dominum iam passibili ac mortali conditione exutum pręsentia, qua uisibilis erat, non oportebat diutius com mortalibus morari, continuo sequitur: Et ipse euanuit ex oculis eorum. Subtrahendo autem eis spectaculum sui auxit desyderium et passionis, quam in animo, dum cum illo ambularent,


2758. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum, quia, quod illi intra se cogitabant, nouerat, et quia foribus clausis in domum penetrauerat, quod quidem fieri nisi diuina uirtute non potuit; hominem, quia corpus uisibile et palpabile se habere ostendit, et uulnerum, quę in cruce passus fuerat, cicatrices monstrauit. Ac non sum — inquit — spiritus; homo sum carne et ossibus constans. In his reuersa anima mortuum corpus uiuificauit, uiuificatum diuinitas nunquam ab eo discedens glorificauit, ne deinceps pati uel mori posset. Gauisi sunt ergo discipuli — ut Ioannes ait


2759. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

discunt. Manducauit autem Dominus post resurrectionem non necessitate, sed dispensatione, non ut se pasceret, sed ut suos in credendo magis firmos redderet. Neque enim cibo potuue opus erit post resurrectionem. Mortalia corpora his indigent, ne fame sitique concidant ac dissoluantur. Facta autem immortalia mortalis naturę alimenta non requirent neque ui ulla corrumpi poterunt. Sentient tamen et mali poenam, quam merentur, et boni gaudium, quod Domino largiente percipient. Mysterium autem piscis assi et faui mellis ad passionem et


2760. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

uiuificandi erant omnes, qui in mortis poena conclusi fuerant. Sicut enim Christus mortuus est et resurrexit, ita nos in Adam moriebamur, in Christo resurreximus. Cum autem a morte peccati suscitatis opus fuisset cognoscere tanti beneficii autorem, missus est spiritus instruens ac suggerens omnia his ipsis, per quos alii docendi erant. Insufflauit igitur Christus, ut in peccato mortuos a morte liberaret. Misit, ut liberatis se notum faceret et per sui notitiam usque ad Patrem, qui in cęlis est, perduceret. Nemo enim ascendit ad Patrem nisi per Filium.


2761. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

delicias omniaque sensuum suorum oblectamenta sine fide uiuere? Hoc autem, quod nunc uni Thomę dicitur, latius patet et ad omnes pertinet. Quid est enim digitum in fixuras palmarum Domini et in aperturam lateris manum inferre, nisi passionum, quas pro nobis pertulit, recordari ac, ne pro tanto beneficio ingrati simus, iussa eius exequi? Quod quidem si fecerimus, creduli inueniemur et fideles, creduli in confitendo, fideles in operando. Qui enim credere se aiunt et nequiter *corr. ex a deo agere non


2762. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Hoc autem, quod nunc Petro dicit: Sequere me, de morte, quam ei futuram prędixerat, intelligi uoluit. Sequere me suspensus in patibulo, sicut et ego fui suspensus. Quod etiam ipse Petrus intelligens ac iam de se certus, de Ioanne interrogat. Sequitur enim: Conuersus Petrus uidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit: Domine, quis est, qui tradet te? Conuersus Petrus Ioannem uidit sequentem,


2763. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

numero fuisse intelligamus, sed de turba aliorum discipulorum, qui una cum ipsis undecim in Galileam profecti fuerant. Quod autem dubitarint, nobiscum dispensabatur, ut sublata tandem omnium discipulorum dubitatio nostram de resurrectionis Dominicę ueritate fidem magis ac magis confirmaret. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Perinde ac si dicat: Nihil dubitetis me ipsum esse, qui fui crucifixus, mortuus et sepultus. Data est enim mihi potestas in terra, ut cum


2764. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

nobiscum dispensabatur, ut sublata tandem omnium discipulorum dubitatio nostram de resurrectionis Dominicę ueritate fidem magis ac magis confirmaret. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Perinde ac si dicat: Nihil dubitetis me ipsum esse, qui fui crucifixus, mortuus et sepultus. Data est enim mihi potestas in terra, ut cum corpore incorruptibili et immortali resurgam; potestas in cęlo, ut cum eodem corpore super cęlum ascendam et hominem mihi Dei uerbo unitum ad


2765. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 672 | Paragraph | SubSect | Section]

ab iis datur, qui in terra Christi uicem gerunt. Atque hoc ipsos facere iussit dicens: Hoc facite in meam commemorationem. Idem ergo Christus et in cęlo beatos lętificat et in terra credentes pascit et nusquam eos deserit, qui in ipso omnem suam spem ponunt ac collocant. Hactenus Mattheus. Quid his, quę diximus, Marcus addat, nunc uideamus. Nouissime — inquit — recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobrauit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis, qui uiderant eum resurrexisse,


2766. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 673 | Paragraph | SubSect | Section]

saluatus est. Sin uero potuit et noluit, damnabitur. Conuincetur enim non plene credidisse, qui legi a Saluatore latę, refragatus est. Hereticorum est ista infidelitas, hoc credere, illud non credere. Ad Christianum autem pertinet omnem Christi doctrinam pari fide suscipere ac de eius Euangelio nulla in parte dubitare. Qui dubitat, non credit; qui non credit, indignus est, ut cum credentibus computetur. Ideo dicitur: Qui non crediderit, condemnabitur. Non dicit: Qui non fuerit baptizatus, quia etiam non baptizati, ut diximus, saluari


2767. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 674 | Paragraph | SubSect | Section]

discipulos facta sunt. Non aliud credimus quam quod illi crediderunt. Signa ergo, quę illi fecerunt, nostrę fidei sunt. Si nostrę fidei sunt, nostra sunt. Si nostra sunt, quomodo nos credere non testantur? Omnes, qui credimus, unum sumus in Domino. Quod unius est, omnium est. Ac nequis cauilletur, non merita nunc metimur, sed fidem. Cęterum eadem signa, si spiritaliter interpretentur, quottidie in Ecclesia fieri apparebit. Demonia eiiciuntur, cum per poenitentiam et peccatorum confessionem a diaboli seruitute liberamur. Linguis loquimur


2768. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 676 | Paragraph | SubSect | Section]

corrumpatur. Quam rem ipse explanat dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in uictoria. Ac nequis tantę uictorię ignoret autorem, Deo — inquit — gratias, qui dedit nobis uictoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Quęris, quomodo mors absorpta est in uictoria? Mors poena peccati erat, et Domino in gloria resurgente coepit esse


2769. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 677 | Paragraph | SubSect | Section]

per mortem transmigret ad uitam. Christus uero non ad aliquam terrę partem, sed ad cęleste regnum nunquam posthac moriturus ascendit triumphans lętantibus angelis, plaudentibus, qui post eum ituri erant, sanctis. Sedet a dextris Dei, uiuorum ac mortuorum iudex futurus. A dextris autem Dei sedere est ęqualem Deo esse. Aequalis est enim Patri Filius, non in humanitate assumpta, sed in maiestate propria. In substantia quippe diuinitatitis non est aliud Pater, aliud Filius, quanuis in personarum distinctione alius sit


2770. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

enim, et non faciunt. Quid est pręterea: uidentibus illis eleuatus est, nisi ut, sicut resurrectionis, ita et ascensionis, eius testes forent? Vtque illi, qui Dominum sequi uellent, non terram, sed cęlum intuerentur, fragilia contemnerent ac de illis, quę ęterna sunt, adipiscendis die noctuque cogitarent. Tu tamen, qui maiestatis diuinę magnitudinem contemplaris, caue, ne ultra progredi contendas, quam mentis humanę imbecillitas possit ascendere. Etenim apostoli ipsi ascendentem Dominum eleuatis oculis


2771. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

toto expulit regno et uirtutis suę cathenis uinxit. Hinc ipse, qui mundi dominus erat, factus est hominum seruus, data sanctis potestate, ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque conculcent, quandiu in eius, qui uicit, uirtute confiderent. Tanti igitur ac talis uictoris triumphum ad cęleste regnum remeantis quis potest aut uerbis exprimere aut cogitatione complecti? Dicamus tamen, quomodo possumus, ne in communi omnium lętitia omnino muti fuisse arguamur et ingrati potius quam infantes uideri possimus.


2772. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

Non ergo Patris, sed Filii persona fuit, qui erat humanandus. Quid autem in tam sublimi throno* a Patre collocari debuerit, ipse in psalmo pręfatus est, ubi ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Ac ne forte, quis hoc locutus fuerit, dubites, subdit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Filius ergo secundum formam, quam assumpsit, factus est super Ecclesiam Dei. Ipsa enim est Syon et mons sanctus, et corpus illud, cuius caput est


2773. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 692 | Paragraph | SubSect | Section]

habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: de meo accipiet et annunciabit uobis. Ex quo indicasse mihi uidetur unam Trinitatis substantiam atque ideo, quę habet Pater, Filii esse, quia Filius a Patre est; Spiritum uero Sanctum propterea, quod loquatur, a Patre audire ac *corr. ex. Actis de eo, quod Filii est, accipere, ut nunciet, quia a Patre Filioque procedit. Audit autem, quod semper sciuit, et accipit, quod semper habuit. Ne forte minorem Patre et Filio Spiritum Sanctum ob hoc putes, quod


2774. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 695 | Paragraph | SubSect | Section]

abundantia — quid est aliud, nisi quod in Euangelio de apostolis est scriptum: Illi autem profecti prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Mandauit enim Dominus apostolis, ut Euangelium prędicarent, ac ueluti nubes uento agitatę aera peruolant et in pluuiam soluuntur, ita illi orbem terrarum percurrentes doctrinam ubique diffuderunt salutarem. Tunc autem eis Dominus ianuas cęli aperuit, cum Spiritum Sanctum de cęlo misit. Quo illi repleti nobis manna cęlestem cibum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.