Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: ac Your search found 22809 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 286-291:286. Sobota, Ivan. Epistulae V ad Mapheum... [page 56 | Paragraph | Section]
excitem; qua ex re, si patrem tuum magna voluptate explere
vis, saepius illo tuo stilo litterali ad me scribas; mihi etiam tuis litteris
nihil iocundius ex Italia afferi potest, praesertim si ad me scribes quo
pacto animosissimus Gatamelata sua egregia virtute ac suo ductu nobis
excellentem victoriam peperit, quae nobis maximae voluptati esse debet,
hostibus vero ad aeternum terrorem. Reliquum est, ut clarissimo viro domino Zachariae patruo tuo me diligentissime commendare velis; praestantissimo etiam iuris consulto domino Andreae
consilium Francisci de Capitibusliste: pecuniam quam
miseram. Nihil postea certi habui, quare, si homo ille ad te venerat, me
certum facias. Reliquum est, ut luculentam illam oratiunculam ad me
mittas, quam ex Pergamo ille adolescens habuit in funere fortissimi ac
audacissimi ducis Gatemelatae, quam, si ad me per latorem praesentium
dabis, veluti excellens munus deorum ipsam suscipiam.
scio, humanissime Maphee,
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.