Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3864-3945:


3864. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cuius animo inhaeret unitati sanctae Ro. Ecclesiae omnes animas aggregare. Quod dum erit fiet unum ouile angelicum, similisque (qui canitur a te) Pastor praestante domino nostro Iesu Christo, cui sit laus omnis et honor ac gloria, Amen. Vale. Romae apud sanctum Franciscum Transtyberim XVI. Calend. Iunias. MDXXVI.


3865. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

tua Rex altissima proles.
1.165  Vt mala mortiferae soluat contagia labis,
1.166  Et quae corruerant culpa, trahat omnia secum
1.167  Atque hominum assumens naturam illuminet omnem,
1.168  Quam nox in tenebras, et mortem inuoluerat atram.
1.169  Ac uelut extinctis si iam super aethera flammis
1.170  Mundus in aeternam uortat sua lumina noctem,
1.171  Sydera nec Coelo, nec Luna refulgeat usquam,
1.172  Omnia sed nigra lateant caligine, quem non
1.173  Haec moueant superum? quis non accendere


3866. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

dabat placidae responsa sorori
1.283  Iustitia, auertitque suos contraria uultus.
1.284  Dissensere duae uario sermone sorores,
1.285  Nec superis accaepta fuit discordia sanctis,
1.286  Dant fremitus altos, totusque remurmurat aether.
1.287  Ac ueluti Boreas Coeli, quum cardine ab alto
1.288  Decidit in nimbos, et flatu segregat atra
1.289  Nubila, quae attulerat nubis collector aquosae
1.290  Africus, et uacuam compleuerat hymbribus aethram,
1.291  Quis foecundat humum, largo ne foenore


3867. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

uerborum flamine Diuae
1.294  Concertant, superique fremunt rumoribus omnes.
1.295  Dicere diues adhuc Claemetia plura uolebat
1.296  Iustitiam contra, fandoque refellere Diuam.
1.297  Sed Pater astriferi pior est sic orsus Olympi,
1.298  Facta ac dicta suo qui stans agit omnia nutu.
1.299  Quo dicente poli siluerunt, axis utroque
1.300  Cardine frena tulit, strauit freta caerula Pontus.
1.301  Haud uolo certatim fandi haec contentio gliscat,
1.302  Et diuersa meo surgat sententia Regno,


3868. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

longe una Virgine fulsit.
2.88  Iam medium Coeli nox intempesta tenebat,
2.89  Virginis interea coeleste in uiscera germen
2.90  Sufflauit Pater, et sanctissimus igne beato
2.91  Spiritus, et rerum Sapientia prima creatrix.
2.92  Maius opus Coelo ac terra fit protinus una
2.93  Stirpe perexili, qua gens humana perenni
2.94  Foedere iuncta Deo est, ueluti duo nomina, si quis
2.95  Quae secum diuersa sonant, coniungat, et unum
2.96  Efficiat nomen, uel si color aureus albo


3869. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ubere uentris
2.184  Germine, qui antiquis dudum iuuenescerat annis,
2.185  Ergo ibant agiles duce numine, per iuga summa,
2.186  Perque iter insuetum, (ne cui foret obuia Virgo
2.187  Diua peragranti) leuibus cum deuolat alis
2.188  Celsa phalanx, ac nube caua contexit amictos,
2.189  Et montana cito traiecit at atria cursu.
2.190  Hic nubes puram se scissa resoluit in aethram,
2.191  Altaque sublimis Chorus illicet astra petiuit,
2.192  Emicuit Marie, clarumque per aera fulsit,


3870. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam uox emissa sequetur,
2.244  Filius hic meus est dilectus, et unicus, aeuo
2.245  Lumen ab aeterno genitum, mea magna uoluptas.
2.246  His Maria oraclis, atque his Dea uocibus usa,
2.247  Sydereum toto mittebat pectore lumen.
2.248  Haud secus ac nitidum argentum, speculumue refusas
2.249  Solis ab aspectu flammas uomit, aut oricalco
2.250  Quum refluunt radii, facibus sic dia receptis
2.251  Hysmeris fulsit, talique est uoce locuta.
2.252  O, foelix una ante alias Annaeia Virgo,


3871. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum Coelo Oriente fauilla
3.5  Candida decurrens argenti crine refulsit.
3.6  Proxima quae terris Phoebaei luminis instar
3.7  Ingentem paruo tulit ex ardore Cometem.
3.8  Sic Deus exiguo de corpore prodiit ingens.
3.9  Mirata est natura parens, ac nuncia cunctis
3.10  Signa repente dedit populis, partuque secundo
3.11  Prodigiis testata Deum, discrimine nullo
3.12  Quin solido enixu de Virgine Matre renatum.
3.13  Qualis ab aeria fulgor regione coruscus
3.14  Cum pluuia exoritur, quam


3872. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


3.237  Quumque armos foderet ferrarum calcar obesos,
3.238  Ductrix Stella simul Coelumque, aurasque secabat.
3.239  At quum floriferis equitum iacet anchora pratis,
3.240  Ipsa refrenabat cursum, Coeloque manebat,
3.241  Postquam autem senis ac septem solibus actis
3.242  Confecere uiam, uelut una luce diei
3.243  Vnius, nam stella diem nocturna ferebat.
3.244  Quin incredibile est, quam tum labor ille uiarum
3.245  Tantarum facilis, quanquam fuit alta Canopi,
3.246  Et gens


3873. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


3.264  Quum sacrae Solymae prope moenia, carnificemque
3.265  Caluariae rupem, triuio nouus hospes eodem,
3.266  Tresque simul ueniunt haud uno tramite Reges.
3.267  Omnis ut attractis exercitus haesit habenis,
3.268  Et stetit inuitus Sonipes, ac frena momordit.
3.269  Mirantur uarios habitus, atque arma, uirosque,
3.270  Florenteisque simul diuerso ex more cateruas,
3.271  Inque uiccm affectant sociali foedere iungi,
3.272  Mox amplexantur pariter seseque salutant.
3.273  Hoc decus


3874. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

gerebat.
4.46  Haud aliter siccum uirgultum propter amoeni
4.47  Si quis aquam riui figit, frondescit in undae
4.48  Decursu, et totum uitali fonte uirescit,
4.49  Frigida sic mediis candescunt ignibus aera,
4.50  Vt pater exarsit animis, ac talia fatur.
4.51  Salue sancte Puer, nobis Puer inclyte salue,
4.52  Expectata salus, grates tibi soluere dignas
4.53  Non opis est nostrae, nam te, et simul omnia nobis
4.54  Donasti, manibusque meis allapsus ab alto es.
4.55  Nonne tuum


3875. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

et morte necaret.
4.169  Decreto nimis audaci, iussusque superbo
4.170  Imperat occidi sugentes ubera natos,
4.171  Bima solo allidens infra cunabula Bethlem,
4.172  Neu lactens ulla uiuus nutrice supersit.
4.173  Addit acerba fremens magis ac magis impia iussa,
4.174  (Horrendum facinus) genitis orbare Rachelem,
4.175  Crudus tartareum quos deferat ensis ad orcum,
4.176  Quos uoret una dies. Exin se ferrea tollunt
4.177  Agmina carnificum, et crudelia iussa facessunt.


3876. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

et crudelia iussa facessunt.
4.178  Desaeuit fusus late sine nomine miles
4.179  Agmen in infantum, turbaeque imbelle parentum.
4.180  Inuadunt matres, sugentes hubera natos
4.181  Diuellunt, uitasque uorant mucrone recentes,
4.182  Ac ueluti cultis ubi plurima collibus arbos,
4.183  Vere nouo gemmis, et multis floribus albet,
4.184  Spemque nouae frugis, foetusque ostentat opimos
4.185  Pestifer extemplo rutilo stetit aethere nimbus,
4.186  Intonuit coelum, tempestas ingruit atra,


3877. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

ante Deum soli noua cantica dicunt.
4.211  At Puer Aegypto profugus data tempora uoluit, ❦
4.212  Et Pater omnipotens aeternae lucis in aula
4.213  Aetheria, innumerum super alta sedilia Diuum
4.214  Arce poli, nutu, ac uerbo regi omnia sancto.
4.215  Qui sic alloquitur Diuos, aperitque recessus
4.216  Mentis inexhaustae, sensusque in lege profundos.
4.217  An Puer exilium meus egerit? Ecce necesse est
4.218  Omnia compleri, quae lex, uatesque reponunt.


3878. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

obortis
4.338  Virgineas perfusa genas, mea cura, meus sol
4.339  O, mi uir, quo natus abest? hoc anxia dicto
4.340  Insonuit planctu, gemituque inmugiit alto,
4.341  Circundatque suos sollerti indagine notos.
4.342  Quaeritat, ac rogitat uulsi sua uiscera cordis.
4.343  Qualis ubi uirgo, cui magna et sola uoluptas
4.344  Candebat celso mediis in uertice tenis
4.345  Vnio, maior eo mensa Cleopatra secunda
4.346  Quo damno uictrix haustu est epota superbo.
4.347  Hoc


3879. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


5.170  Gratus eris, me si terra proiectus adores;
5.171  Talibus inflantem sitibundas pectore fauces
5.172  Vana tumescenti non ultra est passus Iesus.
5.173  Quin pia Diuino commouit pectora Zelo
5.174  Ignis inardescens, ac sancta incanduit ira.
5.175  Fulgureis oculis hunc obruit, ore retundit
5.176  Terribili, inquit abi Mamon, nam lege magistra
5.177  Rite Deum, dominumque tuum subiectus adores,
5.178  Huic etenim iusto imperio famulabere soli.
5.179  Tunc


3880. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


5.290  Sabbata septenas dicunt a nomine luces.
5.291  Nam Deus omnipotens senis opus omne diebus
5.292  Edidit, hos sequitur qua cunctis ardua rebus
5.293  Complementa dedit Deus, et qua luce quieuit.
5.294  Quamque bono, ac sancto decorauit lumine, quamque
5.295  Iudaei obseruant, opus omne, laborque quiescit.
5.296  Christus in hac iterum templum de more petiuit,
5.297  Conserto iuuenile ferens in numine corpus,
5.298  Scriptaque fatidici suscepto codice uatis


3881. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


5.345  Tunc ait, o, iuuenes propere huc accedite laeti,
5.346  Et mea post uestros uestigia figite gressus.
5.347  Omnis enim tellus Coeli, quaecunque sub axe est,
5.348  Sit mare, sint pisces uobis humana propago,
5.349  Cuius opima uenit captura, ac praeda paratur.
5.350  Quos ego uestra dabo, populosque in Retia cogam?
5.351  Talibus attracti linquunt in gurgite rete,
5.352  Squammigerumque pecus, subiguntque ad littora cymbam,
5.353  Protinus expediunt sese, Christumque sequuntur.


3882. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et quali latices mutasset Iaccho.
5.399  Alter ut illuuiem templo expurgasset auaram,
5.400  Crimine pontificum haec inoluerat, et ignea torquens
5.401  Lumina fronte, truces et prono uerbere funes,
5.402  Zeli signa pii haud leuia haec ac uana dedisset.
5.403  Hic studium sollers Nicodemi, occultaque narrat
5.404  Colloquia, atque ut oportet aquis et mente renasci,
5.405  Res dura auditu, populari haud cognita sensu.
5.406  Scandere posse nefas Coelum, nisi mente renatos,


3883. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uiuos sapientia fontes,
6.8  Lucidus internos et spiritus extulit ignes.
6.9  Haud secus Allobrogum super alpibus, imbriferisque
6.10  Verticibus, collectus aquas dat nubibus aether,
6.11  Et tonat ingeminans, et fulgura fulgure miscet.
6.12  Ac primum summo celsas in uertice ualles
6.13  Implet, et inde ruunt bibulis a monte cauernis
6.14  Praecipites circum riui, et conuallibus imis.
6.15  Mellifluo sic ore duces rigat, implet, inundat
6.16  Christus, et aeternos in pectora concitat ignes,


3884. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uertice ualles
6.13  Implet, et inde ruunt bibulis a monte cauernis
6.14  Praecipites circum riui, et conuallibus imis.
6.15  Mellifluo sic ore duces rigat, implet, inundat
6.16  Christus, et aeternos in pectora concitat ignes,
6.17  Dum fluit, ac tali sic lumina uoce coruscant.
6.18  O, bona, quae calcant animis aurum omne beatis,
6.19  Omne uoluptatum genus aspernantur, honorumque
6.20  Omne genus, quis diues inops, et pauper honestus
6.21  Primus regna parat, scandit super aethera primus.


3885. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sed mitibus armis
6.23  Saepe lacessitus uicit toleranter iniquos.
6.24  Hic erit ille mei cultus possesor, et haeres,
6.25  Quum regnum capiet Coeli tellure beata.
6.26  Ille beata gerit foelici pectora luctu,
6.27  Sic qui aliena mala, ac proprios flet corde labores,
6.28  Poenarumque uices exul suspirat amaras,
6.29  Laetitia ingenti uenit hunc subeunda triumpho,
6.30  Luctus io fugit omnis, abit genus omne laborum.
6.31  Se quia deiecit, luxit quos passus acerba,


3886. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


6.40  Purius ii lumen sincaera mente uidebunt,
6.41  Tum qui pace uigerit, haerent in pace, geruntque
6.42  Omnia, pacis amor merces septena quietis
6.43  Iis erit, illa Dei proles est rite uocanda.
6.44  Hos quo bella premunt grauiora, ac pugna fatigat
6.45  Acrior, hoc animis clarent ardentius altis,
6.46  Fortius ut superent, magis ut fata aspera uincant.
6.47  Sic ii principio perfecto fine recurrunt,
6.48  Partaque uictrices referunt in regna coronas.
6.49  Me duce per


3887. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


6.62  Horrida quam pauci capiunt crucis arma cruentae.
6.63  Sed multis colitur Dis, et Fors succuba Diti.
6.64  O, stultum uulgus, regumque insania demens,
6.65  Quid coluisse iuuat fortunae munera coecae?
6.66  Et rapuisse sacrum fluuiis ac montibus aurum?
6.67  Postquam uestra cadent tristi solatia morte.
6.68  Vos complexa fouet fortuna, sed exitus urget
6.69  Infoelix, urget sed uae sine fine futurum.
6.70  Vae qui ridetis, quia flebitis, usque perennes,
6.71  Vsque graues


3888. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uirtus,
6.79  Lucidus huic toto ceu sol praefulgeat orbi,
6.80  Sanctaque doctilo qua moduletur uoce Thalia,
6.81  Vos posui super his inuictas montibus arces,
6.82  Contra conatus hostilia bella ferentes,
6.83  Ciuibus ac refugis munimina tuta daturos.
6.84  Hos quoque ne lateant ardentes igne lucernae,
6.85  Sed summo pateant accensis uertice lychnis,
6.86  Sic lux uestra micet tenebris, ut uisa subinde
6.87  Monstret iter ratibus portu praetenta salubri,


3889. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

flagrante ligato,
6.206  Cum magno feruore preces effundite uestras
6.207  Ad patrem, aetherias qui condidit igneus arces,
6.208  Quas colit, et secreta uidet penetralia mentis.
6.209  Huius erit merces pater ipse, et gloria, ni tu
6.210  Ac tua multa loquax sensu meditetur inani
6.211  Et uentos frustra uerbosa oratio captet,
6.212  Huic tua non domini merces est redditus auster.
6.213  Ille sibi formae decus arrogat, ille superbit
6.214  Sanguine, et ille suis est uiribus alter Achilles,


3890. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nobis, sed cuncta perinde
6.249  Debita laxato, atque alios nos fasce leuamus.
6.250  Nos quoque ne ducas in tentamenta precamur,
6.251  Sed te ultore malis nos exime, fiat, amenque.
6.252  Talibus orantes fera ponite corda, perindeque
6.253  Ac uos pendetis, uobis Pater ipse rependet.
6.254  Orandi rata lex posita est, rata formula pacti,
6.255  Quae seruata uiam Coelum summittit in altum.
6.256  Quid cum diuitiis Croesi? Crassique superbis
6.257  Sumptibus? atque Midae fortuna, atque ubere


3891. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

expers.
6.387  Nam transuersa oculis trabs obiacet, anne uidebit?
6.388  Festuca socii laesosue leuabit ocellos?
6.389  Quod scelus hoc? homines alieno a crimine frustra
6.390  Improba conciliare uagi praeconia uulgi.
6.391  Falleris orba phalanx, ac decidis auia, ni tu
6.392  Eiicis obiectum purgando a lumine tignum.
6.393  Mersa hinc tartareas longe trudere sub umbras.
6.394  Disce docenda sequi faciendo, facta doceto
6.395  Ipse quibus laudis gestas exemplar honestae.


3892. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

genitor? quo gratia manat, et omnis
6.432  Gloria, qui populis, superis qui praesidet astris,
6.433  Quae bona dat populo, uel qualia dona petenti?
6.434  Haec summa, hic cardo est, legum quo uertitur ordo,
6.435  Quo uatum sacer ac uirtutum incumbit honestas,
6.436  Hoc omnes morum ueniunt a stipite rami.
6.437  Omne quod ut fiat uobis uult casta uoluntas
6.438  Humano officio, facite id cuicunque uolenti.
6.439  Surgite nunc animis, forti contendite bello
6.440  O,


3893. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

actis
6.466  Indulsisse malis, nullis largitur egenis,
6.467  Non iusto obsequitur, nec fert uirtute laborem,
6.468  Nec prodesse cupit quibus est fors indiga rerum,
6.469  Mox cadet interitu flammis tradendus auernis.
6.470  Haud secus ac sterili sine fructibus ulmus in agro
6.471  Concidit, excisis radicibus eruta ferro,
6.472  Mox congesta pyrae dedit alta incendia latae.
6.473  Quid uocat ille mei uenerabile nomen honoris?
6.474  Facta habet edictis tamen his


3894. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

miserum potis es curare iubendo.
7.26  Quo uiso mentem, liquefactaque uiscera regis
7.27  Commouit pietas, extentaque brachia in aegrum
7.28  Porrexit, cuius tacto sic corpore fatur.
7.29  Et lubet, et possum modo te curabo libenter.
7.30  Astitit, ac totos mutantur membra per artus,
7.31  Et facies adeo iuuenili pelle refulsit.
7.32  Tum caue Rex inquit, tacitusque hoc supprime, uerum
7.33  Vade, age, quo princeps residet te siste sacerdos,
7.34  Vt Mosea iubet lex, et rata munera soluas,


3895. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]


7.35  Et noua diuinum facies testetur honorem.
7.36  Hiis abiit dictis, at non amor, ullaque linguam
7.37  Frena tenent, laxis se gloria tollit habenis,
7.38  Sectaturque fugam clarae uirtutis inanem.
7.39  Haud secus ac solem oppositum, lunaeque labores
7.40  Quum ferruginea tellus intersecat umbra,
7.41  Luna globi extincti stat corpore tristis opaco.
7.42  Ast ubi consequitur radios aduecta nitentes,
7.43  Emicuit rursus, totoque infulsit Olympo,
7.44  Vt


3896. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

littora rubra canebat,
7.304  Vt grata ad choreas, pulsataque tympana uirgo.
7.305  Postquam facta quies pelago, et fragor excidit omnis, ❦
7.306  Spumifero insurgunt, et caerula remige uerrunt,
7.307  Defessi ad fines Arabum, ac deserta Gerasae
7.308  Littora deueniunt, et sol iuga summa Galaad
7.309  Exoriens primo radiis accensa tenebat.
7.310  His allapsa uadis demum ratis appulit, illique
7.311  Ibant egressi, subito et duo saeua uirorum
7.312  Corpora nudorum


3897. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]


7.310  His allapsa uadis demum ratis appulit, illique
7.311  Ibant egressi, subito et duo saeua uirorum
7.312  Corpora nudorum occurrunt a montibus altis
7.313  Praecipites, acti diris ultricibus, illic
7.314  Noctes, atque dies domus his, ac tecta sepulchris.
7.315  Ceu duo syluestres armati dentibus apri,
7.316  Terga uolutabris graueolentibus horrida tincti,
7.317  Multa infesta tenent late loca, cultaque uastant.
7.318  Sic saeuis agitata ruunt immania monstra


3898. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

commota furit, quae tanto excita tumultu,
7.353  Ceu lymphata suis excurrit protinus agris.
7.354  Et uenit ad Iesum, uidet huic immania nudos
7.355  Monstra uiros sano mansuescere corpore, sanis
7.356  Mentibus haerere, ac membis, et pone sedere,
7.357  Pone pedes Iesu gratari, expauit aperta
7.358  Portenta, exclamant omnes, ac talia fantur.
7.359  I procul, i, nostris procul hinca finibus exi,
7.360  Oramus, tantum nostro concede timori.
7.361  Haud


3899. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

ad Iesum, uidet huic immania nudos
7.355  Monstra uiros sano mansuescere corpore, sanis
7.356  Mentibus haerere, ac membis, et pone sedere,
7.357  Pone pedes Iesu gratari, expauit aperta
7.358  Portenta, exclamant omnes, ac talia fantur.
7.359  I procul, i, nostris procul hinca finibus exi,
7.360  Oramus, tantum nostro concede timori.
7.361  Haud mora conscendit nauim, sociosque uocauit.
7.362  Iamque gerasanae praeteruolat aequora terrae,
7.363  Littora nota petens


3900. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

undis
7.366  Victore, et ereptam ponto uehit ecce carinam,
7.367  Pulchra domus, pingui laetissimaque ubere tellus.
7.368  Christus ubi illuxit, seque in loca nota recaepit,
7.369  Surgit is, ille uenit, circunuolat undique caetus.
7.370  Non secus ac tenebris phaebea luce fugatis,
7.371  Quum redit orta dies, animalia quaeque recursant,
7.372  Quae nox inuoluit, lux ellicit, attrahit implet,
7.373  Pulchra, beata, nitens, opera ad sua cuncta reducens.
7.374  Quattuor ecce autem trepidantem corpore


3901. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

repente
7.442  Aruit interne fons omnis sanguinis atri,
7.443  Quo fit tabe mala putrique grauedine sospes.
7.444  At Iesu ut tacito mouit praecordia tactu,
7.445  Sydeream ut frontem, conuersaque lumina uidit,
7.446  Extimuit tremebunda, pedes ac lapsa sub imos
7.447  Procubuit, uerbisque suum confessa pudorem.
7.448  Respicit hanc Iesus, dictis solatus amicis,
7.449  Filia iam confide, tibi spe nacta salutem,
7.450  Quam tibi magna fides, i, foelix, aucta, beata
7.451  Sitque salus


3902. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

Rursus ait, nec me surdas iactate per aures.
7.490  Inde duo egressum sullatis uocibus orbi ❦
7.491  Pone uiam opperti, Iesu miseresce, fremebant,
7.492  O, fili Dauid miseresce, domumque sequuntur.
7.493  Quam simul ac intrant, his Iesus creditis inquit
7.494  Hoc me posse dare, et praestare petentibus? illi
7.495  Credimus o rerum dominator, at ille tetendit
7.496  Nectare rorantes digitos, his lumina tangens
7.497  Orborum (dat uestra fides hoc) cernite dixi.


3903. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pugna,
8.215  Quum bis dena decem consistunt millia contra.
8.216  Hinc oratores mittit, qui foedera pacis
8.217  Exorent, magnis cumulato munere donis,
8.218  Qui procul alliciant reges, feraque arma reponant.
8.219  Sic igitur parto ponenda ac culmina sumptu,
8.220  Paceque, per missos, diuum capietis honorem.
8.221  Nam quicunque Deo se dedicat, atque resignat,
8.222  Abnegat et quicquid possederat, ille beatus,
8.223  Rex est ille quidem supera dignissimus aula.
8.224  Quamuis


3904. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mixtumque fugit per inane metallum,
8.279  Massaque pura coit solis, seu luna per aestus
8.280  Vulcano undantes, quum flammeus aestuat amnis.
8.281  Atque fide indubiis animos, et corpora sanat.
8.282  Hic missi ad Christum ueniunt, ac talia fantur.
8.283  Haec pia Ioannis de te quaesita rogamus
8.284  Tune es? quem legis, uatumque oracla canebant.
8.285  Quemue alium superis olim expectamus ab astris
8.286  Venturum? quibus ille refert, haec ite petenti
8.287  Dicite


3905. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


8.290  Et surdi indociles adapertis auribus hiscunt,
8.291  Et uelut a stratis animata cadauera surgunt.
8.292  Sancta fides inopes, et spes fouet alma beatos,
8.293  Est foelix ob me qui nullo errore grauatur.
8.294  Haec audita uiri referunt, ac uisa reportant.
8.295  Rursus et astanti populo sic fatur Iesus.
8.296  Quid patria effusi campo fluxistis aperto
8.297  In loca sola? leuem uacuae sub arundinis umbram,
8.298  Stipite quassatam trepido motantibus auris,
8.299  Quin ingens


3906. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uox est conquesta querela,
8.332  (Par flere ut fuerat) uos flendi haud signa dedistis.
8.333  Ioannes et enim grauibus Baptista sub armis
8.334  Prodiit indomitus sub alendo corpore princeps,
8.335  Norma uiae ac tubicen, magnum qua scandere Coelum
8.336  Fas hoc iure docet, lapsa et reparatur origo.
8.337  Dicitis insanum, et lymphata mente furentem,
8.338  Hinc ouium ut pastor proles humana canorum
8.339  Septifori cecinit meditatus arundine carmen,


3907. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


8.373  Turbarum fremitu, et populi calcante tumultu.
8.374  Quodque sequebatur Christus non deserit agmen.
8.375  Quin sex bissenos alios uocat agmine toto,
8.376  Designatque uiros, atque his dedit arma gerendae
8.377  Militiae, coeunt bini ac ad aratra iuuenci,
8.378  Emissique fluunt ut uiui e fontibus amnes,
8.379  In sua uenturum praeuertunt oppida regem.
8.380  Ipse quidem pergit duodena urgente caterua,
8.381  Bethsaidae loca sola petens, ubi paucula fessis
8.382  Laxat


3908. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ductique a sole uapores
9.105  Densentur, tum nube coit uapor igneus uda,
9.106  Frigida tum calidis concurrunt aethere in alto,
9.107  Mistaque concertant, acri si flamine nimbus
9.108  Incidat excutiens nubem, furit acta coruscis
9.109  Ignibus ac tonitru, lenique immurmurat imbri.
9.110  Talis foeta nouis mulier concaeptibus ibat,
9.111  Iamque suo uiuos latices in uentre gerebat,
9.112  Ciuibus unde pluit, Coelique efulgurat ignes,
9.113  Dilluit, urit, agit, rapit, excitat, attrahit, urget,


3909. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fine in pace quiescant.
9.220  Instar et hoc aliud regni specimenque reponam,
9.221  Quum uir arata manu sua semina iecit in arua,
9.222  Post obdormiuit proiectus ad arboris umbram
9.223  Nescius, at semen gremio telluris alendum
9.224  Germinat, ac crescit sensim noctesque, diesque,
9.225  Sponte sua tellus uiridem fruticescit in herbam,
9.226  Quae stipulas denset, iaculisque inspicet acutis,
9.227  Spicaque fumento plenis turgescat aristis.
9.228  Et quum fruge noua densis induruit hastis,


3910. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

subiicit umbram,
9.237  Nec satis est, olus omne simul superatque, premitque,
9.238  Fitque ingens arbos, statio haud ingrata uolucrum
9.239  Et generi alituum positis fidissima nidis.
9.240  Nec secus astriferi sublimis regia Coeli
9.241  Proficit ac mulier, quae sub sata terna farinae
9.242  Fermentum condit, dum fermentescat eodem
9.243  Omnis massa simul, dictis tunc intonat altis,
9.244  Audiat haec auris, quae auditu pollet acuto.
9.245  Deinde domum sese a populo pendente recepit.


3911. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Philippo.
9.325  Vnde graui huic populo Cererem mercemur alumnam?
9.326  Dixerat hoc operis non nescius ipse futuri.
9.327  At iuuenis non bis centum denaria panis
9.328  Sufficiunt, ut des paruas tot in agmina micas.
9.329  Audiit Andreas, ac talia sedulus infit,
9.330  Est puer hic unus qui panes quinque, duosque
9.331  Affert pontiuaga de gente paropside pisces,
9.332  At quota pars? et sit micis libanda pusillis.
9.333  Hos huc ferte mihi, uiridique in gramine campi


3912. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


9.415  Per mare quem sociis norant abeuntibus altis
9.416  Delituisse iugis, nec aquas sulcasse carina.
9.417  Littore nam nullo fuerat ratis altera, Christum
9.418  Quae ueheret, quem nec quaerendo inuenerat ullus.
9.419  Quo tandem inuento glomerant, ac talia fantur,
9.420  O, quando Rabbi, quo ue huc annaueris? illis
9.421  Haec responsa dedit, non uos mea signa profecto
9.422  Visa trahunt, epuli sed inexaturata libido.
9.423  Ne peritura uagos per totque alimenta labores
9.424  Exercete uiri,


3913. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

stimulatum Daemone monstrum,
10.38  Virque oculis captus, surdas fanaticus aures,
10.39  Osque elingue ferens adducitur agmine multo.
10.40  Quem Rex heroum fortissimus arce repulso
10.41  Hoste leuat, toto populi mirante tumultu.
10.42  Nam simul ac potuit uoce, aure, et lumine purus
10.43  Conceptum toto spirabat pectore Christum.
10.44  Nimirum attonitum uulgus stupet, inclytus ille
10.45  Nobile regis aiunt genus en a sanguine Dauid.
10.46  At rabidus stimulat pharisaica pectora liuor,


3914. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

uidit,
10.177  Hinc simul incrocitant alaru uerbere corui,
10.178  Sic eadem uario miscetur murmure sylua.
10.179  Diuerso ut sonitu plebeiia pectora frendent.
10.180  At sua sydereus iuuenis rosea ora resoluit,
10.181  Atque ait, immo etiam foelix ac faustior illa
10.182  Et quicunque sua me concipit aure fideli,
10.183  Cordeque prosequitur custos operosus amoris.
10.184  Interea magno stygii iouis aula tumultu
10.185  Concutitur, turbata fremit domus ignea Ditis.
10.186  Nomen enim Iesu ut


3915. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

quo sum missus mihi numine notus eodem.
10.755  Haec manus hostilis grauiter tulit, inque furorem
10.756  Vertitur, et totis Christum conatibus ardent
10.757  Prendere, quos uires occulti numinis arcent.
10.758  Non secus ac somnis ubi frigidus obsita torpor
10.759  Membra premit, nequicquam animis luctare uidemur,
10.760  Siue manu niti, rapidosue capessere cursus,
10.761  Tum neque uox linguae, notae neque corpore uires
10.762  Sufficiunt, at nos medio in conamine


3916. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

morti
11.6  Foemina, quoi saeuus lapides, horrendaque pugnis
11.7  Fata intentabat, turpique libidine foedus
11.8  Pollutum thalami obiiciens, tedasque iugales.
11.9  Hoc ut spectaculum medio miserabile templo
11.10  Sistitur, ad Christum trudunt, ac talia fantur.
11.11  O, Rabbi haec foedum patrauit adultera crimen,
11.12  Hoc deprensa modo mulier, lex urget acerba,
11.13  Fert lapides Mosis sententia iusta seueri.
11.14  Quid uero super his tua censet trutina acuta?
11.15  Extemplo


3917. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

uos estis, qui Daemonis impia uultis
11.127  Facta sequi, pater ille nefas, homicidaque primus.
11.128  Lumine nam cecidit, nec lux est ulla, per ipsum
11.129  Omnis mendacis fallacia nascitur oris.
11.130  Ast ego uera loquor, nec uos mihi creditis, ac si
11.131  Me quis labe notet, seu criminis arguat ullus,
11.132  Prodeat, en ego sum, mea uerba tenacia figunt
11.133  Cordibus, ubertas haec quos diuina profudit.
11.134  Hii quia non estis, nec cordibus illa tenetis.
11.135  Iudaeos furor


3918. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

natus in almo
11.361  Patre manet, pater in nato sit uterque perennis.
11.362  Iudaei unde truces conati inuoluere Christum,
11.363  Sacrilegas deus ille manus euadit, et atras
11.364  In se uersa fugit lux incomprensa tenebras.
11.365  Non secus ac radii sese per opaca fenestris
11.366  Inserto quum sole domus laquearia fundunt,
11.367  Et mixtim certant acies in luce minutae.
11.368  Si pueri intentent illa trabe ludere solis.
11.369  Efugit, et clausis in se coit illa fenestris.


3919. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]


11.391  Haec bene Amosides in uos Esaia canebat.
11.392  Me populus labris, et honesta uoce decorat,
11.393  Corde procul distat, quamquam colat ordine laeuo,
11.394  Doctrinas hominum doceat, praecepta ministret.
11.395  Tunc iubet acciri turbas, ac disserit illis.
11.396  Auribus accipite haec, et mente reuoluite dicta.
11.397  Nulla per os hominum subeuntia uiscera turpant,
11.398  Sed quod ab ore cadit foedato polluit ortu.
11.399  Discipuli celsam Christi sic fantur ad


3920. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]


11.480  Claudorum cunei, stupet et noua lumina caecus,
11.481  Mutis uerba fluunt, et Christum ad sydera tollunt,
11.482  Et mancus uidet ipse sua intergrascere membra,
11.483  Sicque decapoleae fecit deus Israel orae.
11.484  Inde uocat socios, illis ac talia fatur.
11.485  Me miseret populi, mecum qui perstat Eremo,
11.486  Iam triduum, nempe haec plebes ieiuna famescit.
11.487  Ne libeat solis hos linquere montibus, ut sic
11.488  Deficere impastos uideat uia, sentiat hostis.
11.489  Tum


3921. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

leuari.
11.630  Virginis haec proles superas accincta phalanges
11.631  Ducet ouans alte patriis ardentius armis,
11.632  Cuique sua dignam dabit hinc uirtute coronam.
11.633  Hic etia, nec enim non sunt e stantibus ulli,
11.634  Qui prius ac laetum, supremaque pocula libent,
11.635  Virgineum germen patrio in splendore uidebunt,
11.636  Feruereque aeterni uenientia saecula regni.
11.637  Iamque fere octauo sonipes oriente citatus
11.638  Lucida puniceo subigebat sydera


3922. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]


11.741  Credo equidem, mea namque iuuas incredula corda.
11.742  At pius ut uidit concurrere concita Christus
11.743  Agmina fusa globis populi turbante tumultu.
11.744  Increpat, atque minis euerberat acribus ausus
11.745  Daemonis immanes, ac dictis talibus arcet,
11.746  Surde, rapax, et mute latro procul eminus exi
11.747  Inde, nec introeas huc amplius. ille tremendis
11.748  Vocibus horrenda intonuit, coelumque remugit,
11.749  Discussosque furens e corpore prodit, at ille


3923. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]


12.32  Attrahit elumbes animae langore cateruas.
12.33  Qualis ubi languet terris seges arida siccis,
12.34  Sole sub ardenti calamos decuruat inertes,
12.35  Et simul omne sitit uacuum, et sine fruge cacumen,
12.36  At simul ac uenit optatis nubibus imber,
12.37  Tum saturata nouo turgescunt germina succo,
12.38  Stant altae segetes, uiridesque ad sydera culmi
12.39  Attollunt animos, et lactea semina surgunt,
12.40  Carduus at sterilisque interstrepit asper auena.


3924. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

uobis quodcunque petetis,
12.151  Hoc meus ipse pater summi dabit auctor Olympi.
12.152  Nam quacunque meo par, aut sesqualter inhaerent
12.153  Nomine, tunc ibi sum medius, ceu sydus in astris.
12.154  Quem fraternus adit princeps, ac talia fatur.
12.155  An quoties in me commiserit, impia fratri
12.156  Crimina dimittam toties? iuuat, et mage censes,
12.157  Figere postremam septeno in crimine metam?
12.158  Quoi deus, An nostri precium metabere amoris?
12.159  Et libet inde


3925. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

ipse, patremque.
12.226  Haereat ut tecum, sint et duo corpore in uno,
12.227  Nec duo iam, sunt una caro, sunt sanguis et unus.
12.228  Quos diuina ligat, non lex humana resoluat.
12.229  Transigit haec arguta malam sententia fraudem,
12.230  Ac uelut acta manu mortale phalarica pectus.
12.231  Hac sunt mosei diuortia rupta libelli,
12.232  Euersumque nefas, efractum iuris asyllum,
12.233  Argumentum ingens scelera ad maiora cauendum.
12.234  Permissumque malum, uenerem


3926. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

abdita regnis.
12.282  Hinc propera mea post uestigia, concidit alta
12.283  Spes animo tristi iuuenis, quia principis usui
12.284  Diuitis assueto tum formidabilis esset
12.285  Pauperies, igitur Christo fugit ille relicto.
12.286  Non secus ac fluxis opibus quum nauis onusta
12.287  Parua sed immensum pelagi traducere marmur
12.288  Audet, et aurigae dociles detractat habenas,
12.289  Iussaque praecipiti rapida et secat aequora cauro,
12.290  Tum super illis tumidum mare fluctuat undis,


3927. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

rura super, super aruaque multa
12.387  Villicus acer erat, sed auara fraude notatus
12.388  In dominum, frugesque omneis decoctor heriles.
12.389  Pectore quae postquam domini sunt acta per aures,
12.390  Protinus acciri iubet hunc, ac rure uocari.
12.391  Quem petit, et dictis his asperat ore timendo.
12.392  Quis tuus hic rumor? quo crimine uerberat aures
12.393  Haec tua phama meas? qua nostros auxeris agros,
12.394  Fare, age, redde mea quicquid ratione teneris,


3928. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

haec obuia Christo.
12.593  Non hanc lugubri domus ah circundata pompa,
12.594  Consessusque frequens, aspectu coetus honesto
12.595  Funerea tenuit moerentem sede sub aula,
12.596  Ne non tota sui per lumina profluat ignis.
12.597  Non secus ac dorso seu uertice montis ab alto
12.598  Praecipitat rapidus per saxea concaua torrens,
12.599  Nec mora, nec requies, donec uada littore, montis
12.600  In pede nactus adit, tranquillaque influit unda.
12.601  Illam tota simul sequitur conuulsa


3929. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

nomen Iesu.
12.823  Quorum Thimeides nomen Barthimeus uni.
12.824  Ambo Dauitidis pia numina poscere Iesu,
12.825  Et magna sic uoce uocare, o, regia proles
12.826  Huc ades, et nostri miserebere, supprimit illos
12.827  Vulgus iners, eadem magi, ac magis ore tonabant.
12.828  Astitit omne bonum, fons quo nitor efluit omnis,
12.829  Accersitque uiros miseranda uoce sonantes.
12.830  Hisque ait, ah quae uos urget tam saeua cupido?
12.831  Quid faciam uobis? o, magni splendor


3930. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

se subiicit umbra.
13.44  Horrida seu grando crepiter, siue urgeat Eurus,
13.45  Hymbre illesa manet, nec flatu impellitur ullo.
13.46  Sic ubi dillapsus furor, et deferbuit ira
13.47  Cum sonitu sociis, nec destitit asper Iudas,
13.48  Incipit, ac placidus sic illis fatur Iesus.
13.49  Mittite, nam quid eam tetrica tam mole grauetis?
13.50  In me munus enim dignum dea laude subiuit.
13.51  Semper erunt inopes humana per agmina uulgo,
13.52  Vos illis semper (libeat modo)


3931. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

ea lux tenebris non est apprensa, sacrumque
13.66  Molitur caput infandam tibi Lazare caedem,
13.67  Nam dabat ad uitam causas tua uita fideles.
13.68  Proximus exoriente die properabat Eous, ❦
13.69  Et lunam decimo magis ac magis auxerat ortu.
13.70  Christus oliueti montis iuga summa peragrans
13.71  Betphagen uicina uenit quum tecta Sioni.
13.72  Vnde duos fratres in te ceu missile librat
13.73  Celsa sion, ueluti calamos ardente pharetra,
13.74  Foedere paciferi


3932. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

dabitur turrita colonis,
13.382  Qui tempestiuas fruges, atque annua soluant
13.383  Debita, sic illi referunt, affirmat Iesus.
13.384  Haec antes templi latuit sententia summos,
13.385  Donec eam densa Christi lux nube reclusit.
13.386  Non secus ac ductis ubi nubibus humidus Auster
13.387  Eripuit subito coeli conuexa diemque,
13.388  Et summa inuoluit fastigia montibus altis,
13.389  Nec capit aspectus quo fulgeat aethere sydus.
13.390  Donec ab oposito borealis uertice turbo


3933. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

rotabunt imbri, frigusque peruret
13.801  Asper acerba fremens, et dentibus ora sonabunt.
13.802  Balthaeus infrenet praecinctos robore lumbos, ❦
13.803  Lampadas accenso praetendite lumine dextris,
13.804  Non secus ac famuli qui in limine principis aulae
13.805  Excubitu assiduo seruant. ut ad hostia postquam
13.806  Pulsarit Dominus ueniens a gente beata,
13.807  Et sponsae amplexu, confestim limina pandant.
13.808  Foelices igitur quos haec uigilantia semper


3934. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]


14.22  Lampadibus manus illa coit praecincta paratis,
14.23  Connubiale sacrum subeunt, hymenaeaque secum
14.24  Gaudi, laetitiamque, et ianua clauditur altis
14.25  Postibus, emuniunt aeterni limina uectes.
14.26  Postremo reliquiae glomerant, ac ralia dicunt.
14.27  Ah Domine has aperi nobis a cardine ualuas.
14.28  Nescio uos equidem dedit his responsa suprema.
14.29  Aduentus igitur memores estote futuri,
14.30  Stent oleo flammae, uigilent ardore lucernae,
14.31  Est ignota dies et


3935. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

honesti,
14.37  Hinc data quinque sibi pepererunt altera quinque.
14.38  Et duo qui coepit, duplam dedit is quoque fortem.
14.39  Ast unum, quia forte fuit contentus in ipsa
14.40  Occuluit, Domini et defossum condidit aurum.
14.41  Qui simul ac rediit longo post tempore, seruos
14.42  Accersit, ratio quibus haec subducta refertur.
14.43  Primus enim pondus duplicati protulit auri,
14.44  Tradita quina sibi, lucrataque quina recenset.
14.45  Macte bona uirtute puer, meus euge


3936. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

decet ueterum praesagia uatum.
14.241  Vescitur is qui pane meo, calcanea contra
14.242  Me sua dira ferox inimica mente leuabit.
14.243  Haec ubi dicta dedit, praecordia concitat ingens ❦
14.244  Spiritus interior, turbato ac pectore fatur.
14.245  En equidem caetus uestri qui tradar ab uno,
14.246  Et manus ecce rapax ausa hac accumbere mensa est.
14.247  Consternata cadunt sociorum corda futuri
14.248  Ancipites, animique pauent, et singula tentant
14.249  Ora


3937. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

Petrus,
14.328  At tua diffugiant omnes, ego signa tenebo.
14.329  Tu uero huic Iesus nimirum nocte sub ista
14.330  Ante suis bino quam canto applauserit alis
14.331  Gallus, ab ore tuo ter me nouisse negabis.
14.332  Altius astitit ore Cephas, ac talia fatur.
14.333  Quin morerer tecum, nedum te nosse timerem.
14.334  Sic quoque tota cohors constanti uoce locuta est.
14.335  Rursus ut exarsit diuinum numine pectus, ❦
14.336  Flammea melifluis haec fudit flumina


3938. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

propinquo
14.389  Quum gemit, et tristi pro corporis angitur aestu.
14.390  Sed postquam enixa est foetum, dolor euolat omnis,
14.391  Nec meminisse potis pressurae gaudia propter,
14.392  Quod nouus aetherias homo luminis exiit oras.
14.393  Ac uos moeror habet, uorat, obruit, et premit alte.
14.394  Ast ego uos iterum uisam, et iucunda uoluptas
14.395  Mecum erit in uobis, hanc nemo tollere possit.
14.396  Haec libuit dixisse, mari quo portus ab alto
14.397  Et


3939. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

subactis
14.517  Proruit in faciem, corpusque extendit arenae.
14.518  Tunc ait, Abba pater mihi talia transige si uis
14.519  Pocula, non porro mea sit modo sacra uoluntas,
14.520  Sed tua, fusus humi tali est sic uoce precatus.
14.521  Vt redit, ac lapsos uidit destertere fratres,
14.522  Sic ne Simon inquit te unam uigilare per horam
14.523  Non potuisse simul mecum? uigilate precante
14.524  Voce uiri, infesto ne uos uoret Orcus hiatu,
14.525  Promptus adest animi idem corporis ardor.


3940. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]


14.553  Cuius in aeterno uictoria regnet Olympo.
14.554  Talibus angelica sublimis ab arce Michael
14.555  Solatus Christum coeli super astra uolauit,
14.556  Ora leuat Iesus lachrymis abstersa cruentis,
14.557  Et redit, ac fratres heus o, dormite quieti
14.558  Mulcet (rursus eos. postquam mora facta) uocauit,
14.559  Sat iacuisse, uenit magni grauis hora furoris,
14.560  Vt rapiat Christum sontis manus impia monstri,
14.561  Me tradentis, adest et enim, consurgite,


3941. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

insonuitque procella,
15.207  Tetraque centiloquis exclamt hiatibus hydra
15.208  Talia, iudaeam populos conciuit in omnem,
15.209  Quos usque huc docuit Galilaeis actus ab oris.
15.210  Hunc ubi Pilatus sub apellae iure tyranni
15.211  Audiit, ac regno natum, intra tecta remisit
15.212  Herodis, qui tum solymis erat aedibus hospes.
15.213  Hunc autem Christus postquam stetit ante cupitus,
15.214  Laetanti toto est gauisus pectore princeps,
15.215  Nam quaedam sperabat eo data signa uidere,


3942. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

riuis
15.354  Destillatque cruor circum foedata per ora,
15.355  Permixtus sputis, en est rubicundus ut uua
15.356  Pressa manu, cuius superauit lilia candor.
15.357  Pontius ire foras extra praetoria Christum
15.358  Iussit, et ipse prior se fert, ac talia fatur,
15.359  En misere afflictum uobis adducimus illum,
15.360  Saeuitium satis, et ratio quam postulat ultra,
15.361  Ecce patens homo, sarrano chlamydatus in ostro
15.362  Progreditur, fixis redimitus tempora iuncis.
15.363  Tum magis


3943. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

intulit armos
15.479  Languidus, et sparso liuentem sanguine uultum
15.480  Matris ad aspectum, sese uidere uicissim
15.481  Proh dolor immensi per acerba strage dolorum,
15.482  Cladis in extremae, postremi in fine profundi.
15.483  Non secus ac coelum uerso si lumine noctem
15.484  Induat, et magnum super aethera dulce deorum
15.485  Nectar amarescat, felque imbuat astra decora,
15.486  Primaque postremum sibi gloria dedecus ornet.
15.487  Summa per ima ruant inuerso sydera mundo.


3944. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

cauata.
15.591  Inde triumphalis supra caput additur altum
15.592  Causa nescis titulus Pilato a praeside missus.
15.593  Tres linguae hunc, terno uersu, ter nomine pandunt
15.594  Inciso Iesu totius Regis Iuda,
15.595  Ob quod pontifices ringi, ac deradere frustra.
15.596  Vtque duos secum crucibus fixere latrones,
15.597  Altior hos inter trabs est erecta cupressi,
15.598  Eminet et medium Iesu sublime tribunal.
15.599  Quattuor in partes a sanguine tincta ministri
15.600  Indumenta


3945. Bunić, Jakov;... . De vita et gestis Christi, versio... [Paragraph | Section]

mea procul arce locabo.
16.118  At desiderio non ultra hanc passus Iesus
16.119  Fraudari, proprio quin nomine nuncupat, illa
16.120  Mox ubi diuina sensit se uoce uocari,
16.121  Excussa lux nocte subit praecordia diuae,
16.122  Procidit, ac dulcem uerso petit ore Magistrum,
16.123  O, mi Raboni, mea lux, mea gloria salue,
16.124  Ne mea, ne Marie dixi uestigia tangas,
16.125  Ad patrias et enim nondum conscendimus arces.
16.126  Vade, age diua meis haec nuncia fratribus affer.


Bibliographia locorum inventorum

Bunić, Jakov; Cortonus de Vtino Minorita, Bernardinus; Petrus Galatinus; Colonna Galatino, Pietro (1469-1534; m. post 1539.) [1526], De vita et gestis Christi, versio electronica (), 10155 versus; verborum 68245, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [bunicjvgc].


More search results (batches of 100)
First 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.