Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4085-4103:


4085. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

AD LECTOREM PRAEFATIO Operae pretium fore putavi, si bellum, quod divus Ludovicus Hungariae et Bohemiae rex, unicum hoc seculo nostro verae probitatis exemplum, cum Solymano potentissimo Turcarum imperatore maiore animo ac necessitate quam vel viribus vel eventu proxime gessit, et in quo interiit, breviter describerem eo etiam consilio, quod video esse nonnullos, partim qui haec aliter, quam acta sunt, narrent, partim qui nostros alius aliam ob causam criminari non cessent atque hunc infelicem pugnae eventum non


4086. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

nostra sententia Christianitatis obsequio duos iam reges, ambos eadem Iagellonia stirpe prognatos, tot praeterea utriusque ordinis principes viros, tantum nobilitatis et militiae, tantam et tam innumerabilem populi multitudinem amisimus ipsis interim, si deo placet, bella plus quam civilia ac plus quam fraterna inter se gerentibus et uno in alium culpam huiusmodi bellorum referente. Potuissent, dicet aliquis, multa in hoc bello melius provideri; nos autem dicimus nullum adhuc fuisse neque ita potentem neque tanta felicitate praeditum vel regem vel populum, qui non adversam etiam


4087. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Budae relictus erat apud reginam; hi duo ad eius custodiam et obsequia deputati fuerant fugae etiam eius postea comites, qui in hanc usque diem in reginae obsequiis permanserunt. Affuit et banus Croatiae die dominico, qui pugnam praecessit, cum elegantissimis copiis, fuere ad tria millia equitum ac non ita multi pedites, venerant cum eo Ioannes Tahy, Ioannes Banffy et nonnulli alii ex regni Sclavoniae proceribus. Venit postridie eius diei mane rege aciem instruente (nam eo etiam die creditus est hostis in praelium descensurus) Simon de Erdewd episcopus Zagrabiensis cum fratre Petro Erdewdy


4088. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

eum cum aliquot hominum millibus selectis procul ab acie stare debere, quod cum nullo pacto exercitus laturus esse videretur, qui regem de more volebant praelio interesse. Agitatum est illud, ut regis loco armis regiis alius indueretur, sed id quoque visum est sine ingenti exercitus reclamatione ac consternatione fieri non posse. Decretum igitur postremo est, cum satis anceps pugna imminere videretur, ut essent, qui regis servandi curam haberent, si quid gravius accidisset et regem simul ac aciem ita, ut restitui posse amplius non speraretur, inclinare viderent, ex media acie ereptum


4089. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

regis loco armis regiis alius indueretur, sed id quoque visum est sine ingenti exercitus reclamatione ac consternatione fieri non posse. Decretum igitur postremo est, cum satis anceps pugna imminere videretur, ut essent, qui regis servandi curam haberent, si quid gravius accidisset et regem simul ac aciem ita, ut restitui posse amplius non speraretur, inclinare viderent, ex media acie ereptum abducerent. Demandata fuit haec cura Casparo Raskay, Valentino Thörök et Ioanni Kallay, tribus praestantibus viris et regi sine ulla controversia fidissimis, dispositis etiam ad id equis


4090. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

dispositis etiam ad id equis velocioribus, quibus rex, si ita necessitas postulasset, in evadendo uteretur. Sed ut ad rationem disponendae aciei redeamus, erant non pauci et in his Gnoynsky, qui consultissimum censerent si curribus, quibus rex maxime abundabat, acies undique cingeretur, ac sic quasi intra septa ac munimenta certamen fieret, hoc enim pacto futurum dicebant, ut hostis non ita facile nos posset, quod magnopere erat timendum, circumvenire. Approbant hanc struendae aciei formam Radicz Bosicz et Paulus Bakicz, ex quibus posterior tribus legitimis praeliis a Solymano cum


4091. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ad id equis velocioribus, quibus rex, si ita necessitas postulasset, in evadendo uteretur. Sed ut ad rationem disponendae aciei redeamus, erant non pauci et in his Gnoynsky, qui consultissimum censerent si curribus, quibus rex maxime abundabat, acies undique cingeretur, ac sic quasi intra septa ac munimenta certamen fieret, hoc enim pacto futurum dicebant, ut hostis non ita facile nos posset, quod magnopere erat timendum, circumvenire. Approbant hanc struendae aciei formam Radicz Bosicz et Paulus Bakicz, ex quibus posterior tribus legitimis praeliis a Solymano cum hoste commissis


4092. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

et Zagrabiensis, nam Agriensis adhuc ex Batha Budam fuerat missus, post Zagrabiensem, Varadiensem Quinqueecclesiensis, Sirmiensis, duo enim ex praelatis, Iauriensis et Vaciensis ad laevam positi erant, post cancellarium Nitriensis, Boznensis, praepositus Albensis et post hunc secretarii ac cubicularii regii. In parte sinistra penes regem locus erat relictus comiti palatino, qui licet aeger pedibus et vix equo insidens tamen modo in primo modo in secundo agmine diligentissime versabatur. In laeva igitur parte, cum palatinus a loco suo abesset, erant penes regem aliquot barones et


4093. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

erant penes regem aliquot barones et illi duo, quos diximus, antistites, regi a tergo adhaerebant Czetricz, Maylath et Horvath stabuli regii magister. Post proceres simili modo erant hi, quos quisque sibi magis fidos et strenuos pro tutela corporis sui delegerat, his erat coniunctus post regem ac proceres equitum cataphractorum pulcherrimus globus mille vel paulo amplius cataphractos continens, nam alii huius generis equites per primum agmen sparsi erant. In medio huius globi erat vexillum regis, quod Ioannes Draghffy iudex curiae, quae tertia est inter seculares a rege dignitas,


4094. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Locus, ubi acies fuit instructa, recesserat a Mohachio milliario uno, a Danubio praeterfluente milliario medio. Erat, quod et superius dictum est, in eo loco ingens et lata planicies nullis neque sylvis neque virgultis neque aquis neque collibus impedita, nisi quod ad laevam inter eum locum ac Danubium erat aqua palustris et limosa, crebra arundine plena, ubi postea multi mortales perierunt. Contra nos collis erat in longum protensus in theatri quodammodo formam, ultra quem caesar Turcarum castra habebat, in collis imo descensu pagus modicus cum templo, Földwar ei pago est nomen, ibi


4095. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

rei publicae salutem. Haec et alia talia cum palatinus et simul etiam rex omnibus ordinibus obequitatis commemorassent, rex locum et ordinem suum repetivit. Consumpsimus postea maiorem diei partem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nostris certamina ac belli praeludia exercebant, praemissis adhuc post colles illos continebat, dubium, nostrosne ut ad illas locorum angustias pertraheret, an ut pugna in sequentem diem dilata nos ea nocte in castris ex improviso aggressus opprimeret, quod pro ea militum et tormentorum copia, qua abundabat, non


4096. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Ego regis amissi culpam neque in eos ausim conferre, qui ei custodes fuerunt adhibiti, neque in eos, qui eum fortasse intempestive ex acie subduxerunt, sed infelici cuidam nostro fato, ut rege etiam amisso non solum pateremur ea, quae ab externo hoste passi sumus, sed domesticis etiam dissidiis ac factionibus ob alium regem in locum demortui substituendum agitaremur nostris flagitiis his etiam graviora merentibus. Illos enim utrosque scimus regi fidissimos fuisse et regiae salutis studiosissimos. Nam quod ad tres illos attinet ad custodiam regii corporis deputatos, constat eos ab hoste,


4097. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

fugam conversa, capto etiam uno ex eis et eodem in loco liberato. Quo molestiore animo ferendum censeo, quod ausus sit quidam oratione etiam de hoc publicata, si oratio illa vocari debet, nostros sui regis desertores falso vocare. An deseruisse regem sint censendi, qui omnia illi officia bonorum ac fidelissimorum subditorum praebuerunt, qui omnes fere in eodem, in quo rex iacuit, campo iacuerunt testati morte etiam, quam fidi suo regi, quam amantes patriae fuerunt? Sed idem ille egregius historiarum scriptor, qui haec scribit, et qui tot convicia in gentem nostram ingerit, huius etiam


4098. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

per ea, quae diximus, vehementer turbato et ad fugam spectante diu tamen etiam postea est pugnatum iam non in latiore illa planicie sed ante ipsa tormenta, quae nobis adeo erant propinqua ut non fuerint a nobis decem passibus remota, donec non solum terrore sed et fumo tormentorum omnia replente ac visum etiam prohibente coacta fuit magna exercitus pars in vallem, quae aquis illis palustribus iuncta erat, descendere reliquis adhuc ante tormenta viriliter pugnantibus. Ceterum cum hii quoque, qui se in vallem receperant, rursus in pugnam restaurandam rediissent, neque iam ulterius vis


4099. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

hii quoque, qui se in vallem receperant, rursus in pugnam restaurandam rediissent, neque iam ulterius vis tormentorum et fumi sustineri posse ullo modo videretur, magna exercitus parte in fugam dilapsa ipsi etiam sunt fugere coacti. Fugam igitur ad unum omnes, qua cuique proximum erat, capessunt ac per ea potissimum loca, per quae paulo ante ovantes et spe victoriae pleni veneramus, et per castrorum loca, quae fuerant antea ita per hostes direpta ac disiecta, ut vestigia tantum eorum superessent, et plena essent omnia eorum, qui in castris remanserant, cadaveribus. Hostes visa nostrorum


4100. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

videretur, magna exercitus parte in fugam dilapsa ipsi etiam sunt fugere coacti. Fugam igitur ad unum omnes, qua cuique proximum erat, capessunt ac per ea potissimum loca, per quae paulo ante ovantes et spe victoriae pleni veneramus, et per castrorum loca, quae fuerant antea ita per hostes direpta ac disiecta, ut vestigia tantum eorum superessent, et plena essent omnia eorum, qui in castris remanserant, cadaveribus. Hostes visa nostrorum fuga vel fraudem subesse rati vel pugna fatigati diu se intra aciem suam continuerunt, et nisi tenebris noctis insequentis sese intendentibus nequaquam


4101. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

nostra ducem significat, dux re vera et thesaurarius regius existimatus, item Ioannes Prylezky et Ioannes Maczeyowzky Poloni omnes cubiculi regii ministri, a quibus postea ad reginam reversis multa cognovimus, quae brevitas historica commemorare nunc non permittit. Servatus fuit et Michael Fekethe ac Bartholomaeus Maytiny, qui postea magno aere fuerunt inde redempti. Perierunt in eo praelio et in fuga praeter regem ex antistitibus Ladislaus Zalkanus archiepiscopus Strigoniensis, Paulus Thomory Colocensis dux belli, Franciscus de Peren Varadiensis, Philippus More Quinqueecclesiensis, Blasius


4102. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

fuit, commoratus omnibus deinde, quos praedatum dimiserat, ad se revocatis inde Budam versus movit, ad quam sextis aut septimis castris ripam Danubii legens cum pervenisset oppidis et villis obviis omnibus exustis, eam sine omni praesidio relictam reperit et combussit arce sola cum stabulo regio ac vivario ferarum servata. Inde dimissis in omnes Hungariae citerioris partes praedatoribus, quicquid inter Danubium et lacum Balatum iacet usque ad Iaurinum, omnia ferro et flamma vastavit. Strigonii tamen arx per eum, quem superius nominavimus, Andream Orbanasz deserta per hominem humillimae


4103. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ubique tam caesorum quam captorum numerum in unam summam colligendo affirmare ausim ex his, quae cognoscere potui, periisse hac clade prope ducenta hominum millia. Citeriore Hungaria in hunc, quem diximus, modum a Dravi ostio ad Iaurinum usque vexata terrore non modico etiam his, qui procul erant, ac Viennensibus quoque iniecto, ponte super Danubio ad Pestum facto decimo quarto, quam Budam venerat, die caesar in ulteriorem Hungariam transiit, dimissus inde quoque ad omnes partes, quae inter Danubium et Tibiscum sunt, omnia similiter vastat et comburit, sicut in citeriore Hungaria fecerat,


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
First 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.