Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4531-4539:


4531. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

imo moribus factisque in immensum differant. Habent igitur nostrum in morem multa vaticinia, obambulantque vbique fatidici et fanatici prophetae: sed tamen nihil tam certum et exploratum habent, quam hoc genus prophetiae, qua numerosae istae de nostra gente victoriae, ac tandem ipsorum interitus describitur: id quia hactenus verum deprehendunt, ad alios quoque adhuc futuros casus verissimum fore existimant, adeo vt publice inploratum effundantur, quotiescunque finem istius prophetiae legunt, non aliter quam si in futurum denunciata calamitas, iam in praesentia


4532. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

quae vera canerent: quid vetat, quo minus extra Christianos aliquis sit, qui spiritu prophetico vtatur. verum, vt dixi, nihil asseuero, sed tantummodo quia tristia nostra (vt praenunciatum ibi fuit) euenere, ita laeta quoque euenire vellem. Quod si nostri mores corrigerentur, ac non potius in deterius omnia quotidie pessum irent, omnino sperarem in proximo esse illud tempus, in quo Christus calamitates suae gentis respiceret, quod quidem et ipsi Turcae iam adesse putant: quia multi existimant easdem vices rerum Christianis fore, quae Iudaeis olim fuerunt.


4533. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

in Europa, esse vnicam tribum Iudae, cum reliquijs Beniamin, atque proinde illam aliquandiu in imperio fore, et multis inuicem cladibus inter Turcas nostrosque variatum iri. Alij credunt tenorem victoriarum Turcicarum perpetuum fore, donec omnia regna Christianorum ipsis subijciantur: ac tum demum omnia in diuersum mutatum iri, efflorescentibus denuo Christianorum rebus, et veteres ditiones recuperantibus, dominante et saeuiente Christianorum gladio, quem aut prophetam, aut principem aliquem Chistianorum fortissimum interpretantur, qui eos subiugando ad veram fidem


4534. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

principem aliquem Chistianorum fortissimum interpretantur, qui eos subiugando ad veram fidem Christi reuocabit: quae res melius ex vaticinio intelligetur. Verum ego postquam vsu cognouissem illustrissimos eruditissimosque viros ob excellentissimas tuas in ecclesia Dei ac reipublicae administratione virtutes, te Reuerend. Reuerende Princeps venerari, et in summo honore habere, imprimis Reuerendissimum Heroem Dominum Christophorum Madrucium sacrosanctae Romanae Curiae Cardinalem Episcopumque Tridentinum, virum animi


4535. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

nostra suo Mehemmeto sit dedicaturus, vtiam totius Asiae, vbi olim erant Christiani vsque Hierosolymam, imo ipsum templum Domini quod est Hierosolymae pro. phanarunt. Ita quoque maiorem partem Europae, videlicet Graeciae, Thraciae, vsque Austriam, totius fere Hungariae, Sclauoniae et Illiriae. Ac nescio an nos ista indignitate iram diuinam prouocamus, dum alius cum canibus tanquam venator in templo obambulat, alius de foenore, alius de scorto garriat, alius ad templum nunc vrinam, nunc oletum faciat, qualia neque inter infideles quisquam videre potest. Credibile est quod propter hanc


4536. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

plurimum possunt, in ditionem et potestatem Turcarum veniant, quorum nomina etsi non omnium infra subieci, vt qui omnia amissa putant in Hungaria, aliquid consolationis accipiant, cum videant tantum in eo regno adhuc incolume superesse. Alij rursum doleant, si modo dolere possunt, magis ac magis suum appropinquans periculum sentire, tam tenues portiunculas Hungarici imperij olim a mari Baltheo vsque ad paludes Baeotidis exporrecti, in tantas angustias redactas esse: quanquam vt hoc obiter dicam, ipsi nos Hungari maxime nobis hanc caussam mali dedimus, dum Germanos fere ita exosos


4537. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

nos Hungari maxime nobis hanc caussam mali dedimus, dum Germanos fere ita exosos habemus vt Turcas, dum omnia in duos reges distrahimus, dum alij Turcam accersunt, alij propellunt, nec nisi sero didicimus, Omne regnum in se diuisum collabascere, et domum supra domum cadere, ac maximas res discordia comminui. Sed serae sunt querimoniae. malo epinicia, vel triumphum canere, saltem laetiora ominari volo. Quamobrem carptim Hungarorum nomina, quae nuper ab eorum legatis egregio viro Georgio Euskero Senatore Cremonensi, et Christophoro Hofkircher, viris doctissimis ad


4538. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

legatis egregio viro Georgio Euskero Senatore Cremonensi, et Christophoro Hofkircher, viris doctissimis ad Maiestatem reginae Mariae missis, pro petendis praesidijs conscripta habui, qui etiam fatebantur reliquias Hungariae posse praestare exercitatissimos equites, si tantum Romanorum Imperatoris ac caeterorum principum Christianorum copias adesse viderent. Quapropter in quibus aliquid virium est, nunc subijciam, nullo ne hic quidem seruato ordine, sed vt quisque se nostrae memoriae ingerit, ita prius ponetur. Magnifice sperandum est de Reuerendiss.


4539. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

D. Paulo de Varda Archiepiscopo Strigoniensi, cuius opes adhuc praeualidae, et tantum prudentiae in eius animo est, vt eius sine opibus magna in eo fiducia collocanda esset, quamuis etiam amiserit maiorem partem dominij, ex quo captum est Strigonium. Laeta quoque ac magna Nicolai Olahi Episcopi Zagrabiensis, et vicecancellarij regni Hungariae authoritas, rerum peritia et multiplex eruditio, corporis animique robur de se promittit. Egregios item spiritus gerit Reuerendiss. Reuerendissimus


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primùm de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum. (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbprognoma].


More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.