Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4819-4827:


4819. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [Paragraph | Section]

animi et aequari deorum potentiae volunt, quos facile dicendi libertate irritaveris, adulationibus conciliantur, silentio praetermittere tutissimum est. Quamquam summa tua quidem auctoritas et candor animi tui vehementer me permoveat ac sane vehementius ceteris omnibus; interim tamen abs te peto concedas hoc mihi nec moleste feras; dum tibi probem causas a me suscepti negotii, spero cognitis rationibus omni crimine me absolves. Legimus Socrati bonum a puero daemonem


4820. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [Paragraph | Section]

per memet ipsum iactatis quemquam proscinderem. Nunc autem quod eloquor quae Deus posuit in os cur in vitio vertitur? Adeone molesta est quibusdam delicatis veritas ut in professores veritatis odio plus quam Vatiniano ferantur, perinde ac omnia divina et humana evertissent? Atqui praecipue vera dicendo Christum confitemur; quid enim aliud Christus est nisi ipsa veritas?--- quam ascondere procul dubio est Christum cum perditis et infidelibus negare. Neque


4821. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [Paragraph | Section]

corpori aeternitate privarentur multo negligentius vixisse. Egone igitur octogenarius iam exacto vitae spatio mortem pertimescam? Etiamsi nulla vis inferatur, certe intra paucos dies hinc iure naturae abiendum est ac terra reddenda terrae unde sumpta fuit ut viveret; nam omnia eo abeunt unde orta sunt. Hoc velim tibi persuadeas me nulli metus, nullae praemiorum spes, ne vivendi quidem dulcedo ab instituto depellent; in hac vocatione mihi certum est


4822. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 6 | Paragraph | Section]

ut Deus arbitrio nostro alios beet, alios fulminet. Ipse dominus temporum et nostrarum cogitationum scrutator intimus omnia novit momenta quibus cuique mercedem suam, ut quisque meritus est, abunde opportuneque referat. Siquidem rerum ac temporum eventus in sua servat potestate; mortales omnino latere voluit, ne Apostolis quidem, quos tantopere dilexit, patefecit quando restituet Regnum Israel. Proinde nostri muneris est nostrum pensum fideliter


4823. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 8 | Paragraph | Section]

cum virtute nulla esse potest; sicuti nec Belial cum Christo. Non temere invenies aliter verbum Domini, quae vera est sapientia, si utramque scripturam scrutatus fueris, nisi in humilium pectoribus consedisse. Quibus Regum infulae cedunt ac etiam defunctorum cineres prostrati venerantur. Quamvis multo rarius nostra tempestate huiusmodi sanctitatis exempla propter incredulitatem hominum elucescant, tamen Deus benedictus prospiciens humano generi non


4824. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 9 | Paragraph | Section]

itaque non est magni exempli; quibus autem in eminenti collocatis procuratio rerum humanarum contigit, quum conspicui sint oculis omnium, nihil potest in iis abscondi atque dissimulari. Quilibet vel tenuissimus naevus illustrius cernitur ac multitudinem laedit et proinde in dignitate provocat ad maledicendum. Quodsi grassantur ad publicam perniciem, credis eos qui maiore animo praediti sunt temperaturos ab execrationibus ipsorum ex quorum somnolentia


4825. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 10 | Paragraph | Section]

nostrae, ludere operam et facerem utilia consulendo asuetis vivere in otio et luxu; hos enim si linguis Angelorum utaris nequicquam ad decus erexeris. Videmus eos, qui rebus praesident ac de publicis commodis subinde admonentur, nihil commoveri, non domi, non foris grassantem vitiorum labem corrigere; non pacis, non belli exercere munia, non perpendere rerum exitus, non adductis exemplis simili negligentia pereuntium


4826. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 10 | Paragraph | Section]

hoste tam potenti atque immani nobisque admodum infesto et atrociter imminente nostris cervicibus quisquam Principum expergiscitur? aut se colligit ad tutelam reliquiarum reipublicae adeo vastate ac pene confectae? Putant paucorum annorum emendicatis, ne dicam emptis induciis securitatem nobis perpetuo partam esse; ideo de futuro bello nihil cogitant et inter se tumultuantur et caedibus strenue saeviunt. Atqui sperent quod barbari


4827. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 11 | Paragraph | Section]

inter se tumultuantur et caedibus strenue saeviunt. Atqui sperent quod barbari more suo defluxis breve induciis et suis rebus compositis nos imparatos et exhaustos viribus atque pecunia magno copiarum apparatu invadent; ac nisi tantam pestem Deus avertat, excindere conabuntur. Utinam sim falsus vates et nostra respublica externorum hostium secura gaudeat pace sempiterna. Quod antea non fiet (ut mihi persuadeo) quam nos


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].


More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.