Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ac

Your search found 22809 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 73-118:


73. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

prelato super ordinis susceptione tantam molestiam sustineret. Papa uero, secundum quod decessor eius mandauerat, Natalem per epistolam suam comonuit et precepit, ut a molestatione sui archidiaconi iam cessaret. Sed cum Natalis sue peruersitatis non reuocaret habenas, Honoratus tot grauaminibus ac laboribus fatigatus demum suo archiepiscopo acquieuit. Cum ergo fuisset in presbiterum ordinatus, statim Natalis conceptam sui cordis nequitiam euomuit et Honoratum ab archidiaconatu deiecit dicens: Non debet sacerdos in archidiaconatus ministerio deseruire . Moxque alium moribus et uita


74. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ditiores sibi domos propriis sumptibus edificarent, ceteri uero, quibus res non erat sufficiens pro domibus construendis, haberent turres circumpositas pro habitaculis suis, reliquum uulgus habitaret in fornicibus et in criptis. 2Tunc auferentes omnia, que habebant in insulis, ac nauibus imponentes transtulerunt se cum mulieribus et paruulis exceptis animalibus et uenientes intrauerunt predictum edificium, quod non pro ciuitate sed pro regia aula constructum erat. Et quia spatiosum erat palatium, Spalatum appellare ceperunt. Ibi ergo se collocantes posuerunt habitacula


75. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuibus in Spalato degentibus molestiam irrogarent. 5Accepta ergo iussione principum non fuerunt ausi ulterius contra Spalatenses arma mouere. Tunc inter eos pace composita ceperunt Spalatenses cum Sclauis paulatim conuersari, comertiorum negocia exercere, conubia iungere ac paccatos eos sibi et familiares reddere. XI. De Iohanne primo archiepiscopo Spalatino 1Interea summus pontifex misit quendam legatum Iohannem nomine, patria Rauenatem, qui partes Dalmatie et Chroatie peragrando, salutaribus monitis christicolas


76. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in ecclesia Spalatensi archiepiscopi multi, quibus ex priuilegio Salonitane ecclesie omnes episcopi superioris et inferioris Dalmatie obediebant utpote suffraganei ab antiquo. Ipsi autem archiepiscopi non Spalatenses sed Salonitani appellabantur. Postquam autem per predicationem predicti Iohannis ac aliorum presulum Salonitanorum duces Gothorum et Chroatorum ab Arriane hereseos fuerant contagione purgati, preter episcopos Dalmatie in Sclauonia fuerunt alique statute episcopales ecclesie: uidelicet ab oriente fuit episcopus Delmitanus, unde Dalmatia dicta est, ab occidente fuit episcopus


77. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sancti Domnii uillas et predia multa facientes confirmationes et priuilegia super nouis collationibus et antiquis. Ipse autem uenerabilis Laurentius non sibi aut carnalibus erat proximis intentus acquirere, sed omnia ad proprietatem ecclesie ascribebat. Tantum enim studiosus extitit ad ampliandum ac decorandum ecclesie thesaurum, ut quendam proprium seruum in Anthiochiam ad discendum fabrilia opera auri et argenti dirigeret. Qui cum iam bene instructus redisset, fecit uenerandus pontifex excudi ab ipso candelabra magna de argento et alia candelabra manualia. Fecit etiam urceum magnum et


78. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dominus meus pontifex summus multum condoluit audiendo, quia ecclesie uobis clause sunt uestrisque sacerdotibus diuina officia interdicta. Nunc ergo ad dominum meum legationem dirigite scientes, quod quicquid uolueritis, poteritis optinere. 9Congregatis siquidem senioribus ac celebrato consilio eundem Vlfum presbiterum cum suis munusculis Romam mittunt. Mox presbiter arrepto itinere Romam uenit, munuscula Chroatorum cum eorum petitionibus ad pedes domini pape detulit eumque suppliciter rogauit, ut statum ecclesiarum et clericorum in regno Sclauonico in morem


79. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis principibus, omnia firmiter obseruare. Postera uero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores, postea uulgus omne, ut Colomanno regi et eius posteris, ac regno Hungarie subiecti et fideles omni tempore permanerent. Tunc rex ciuitatem ingressus, ualde honorifice a clero et populo susceptus est. Et ea die procuratione affluenter a comuni suscepta confectisque ac traditis emunitatis priuilegiis, profectus est. 8Inde autem


80. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quidem maiores, deinde iuniores, postea uulgus omne, ut Colomanno regi et eius posteris, ac regno Hungarie subiecti et fideles omni tempore permanerent. Tunc rex ciuitatem ingressus, ualde honorifice a clero et populo susceptus est. Et ea die procuratione affluenter a comuni suscepta confectisque ac traditis emunitatis priuilegiis, profectus est. 8Inde autem pertransiens uenit Tragurium et deinde Iaderam. A quibus ciuitatibus simili exemplo susceptus fecit eis libertatis priuilegium. Et sic in Hungariam est regressus anno Domini M.C.III.


81. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

insectator uitiorum suorum, letus effectus est. Et quasi insultans morti eius, dixit quibusdam complicibus suis: Date mihi potum aque, ut possim dicere, quia superstes sum illi maligno presuli, qui me quiescere non sinebat . Et cum datam aquam ex uoto bibisset, ita quasi miraculose contigit, ac si uenenum pro aqua illa bibisset, statim se iecit in lectum, a quo numquam surrexit, sed paulo post uita decessit. 13Spalatenses autem facta inquisitione de interfectoribus archiepiscopi, aliquos inuenerunt, quos statim patibulis suspenderunt. Sed Deus omnipotens non diu


82. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

De Bernardo archiepiscopo Spalatensi 1Eo tempore illustris uir Bela Hungarie rex, missis apochrisariis ad apostolicam sedem, supplicauit domino pape Innocentio, ut iuberet reliquias beati Vladislaui regis subleuari et in loco decentiori componi ac ipsum in sanctorum cathalogo decerneret ascribendum. Cuius petitioni summus pontifex annuit et misit quendam uirum reuerendissimum Gregorium de Crescentio cardinalem, ut uoluntati regie satisfaceret condecenter. Tunc cardinalis apostolica legatione suscepta transfretauit et uenit in partes


83. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

spe uite eterne mori contingeret. 2Tunc totus pene orbis commotus est et maxime de occiduis regionibus multitudo magna crucis suscepto caractere Venetias aduenerunt petentes dari sibi passagium ex classe conductitia Venetorum. Tunc inita pactione de quantitate pecunie pro nautis ac nauibus persoluenda, Veneti eis expediuerunt quinquaginta galeas et totidem magnas naues ac totidem alias ad subuectionem equorum et uictualium et armorum. Preter hec autem fuerunt et aliarum nauium expeditiones priuatim conductarum factusque est stolus naualis exercitus copiosus. Hoc etiam


84. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

maxime de occiduis regionibus multitudo magna crucis suscepto caractere Venetias aduenerunt petentes dari sibi passagium ex classe conductitia Venetorum. Tunc inita pactione de quantitate pecunie pro nautis ac nauibus persoluenda, Veneti eis expediuerunt quinquaginta galeas et totidem magnas naues ac totidem alias ad subuectionem equorum et uictualium et armorum. Preter hec autem fuerunt et aliarum nauium expeditiones priuatim conductarum factusque est stolus naualis exercitus copiosus. Hoc etiam Veneti conditionaliter Francigenis studuerunt apponere, ut ubicumque ipsi uellent cum toto


85. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

applicare ad portum Spalatine ciuitatis. Premisit autem omnem apparatum armorum et escarum in multitudine curruum et iumentorum. Qui uenientes repleuerunt omnia per circuitum ciuitatis. Precessit autem regem et Hungaros ingens Saxonum multitudo, qui omnes pacifici et mansueti erant, cum deuotione ac desiderio nauigationem regiam prestolantes, omnes enim cruce signati erant. Ad petitionem uero domini regis dederunt Spalatenses totum suburbium ad hospitium peregrinorum, exeuntes enim de domibus illis expeditas hospitibus dimiserunt. Mox autem ita confertim replete sunt hominibus et iumentis,


86. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

multo iam tempore pastore uacaret, iste Guncellus cepit se sollicite intromittere, ut in pontificem eligeretur. Factum est autem, ut quidam Yula banus, qui erat de eius genere, mitteret ad clerum et populum Spalatensem epistolam satis loquacem, commendando Guncellum, et suadendo, ut eligeretur, ac promittendo suum seruitium et amorem. Tunc predictus Petrus diaconus, ut erat uerbosus, nacta occassione, abiit susurrando per clericos et per laycos, laudando Guncellum de potentia, de honestate, de scientia, de quibus ipse nullam habebat certitudinem, sed ut seniorum intentionem elideret,


87. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tenebant. Spalatensibus autem, quibus plerumque solent utilia displicere et inutilia complacere, uerti cepit in tedium quietis pacisque bonum. Tunc multas oblocutionum calumpnias contra templarios concinnantes ceperunt multifarie moliri, ut de castro illis exeuntibus eorum uicinitatem modestam ac sobriam euitarent. Sicque factum est, ut illis egressis statim Domaldus Spalatensium auxilio et fauore castrum illud optinuit. Quis tam mente captus cecusque interioribus oculis haberetur, ut inermem relligionem contempneret, et armatum inimicum affectaret super caput sibi imponi? Cum ergo


88. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tricesimo etatis sue anno, archiepiscopo tunc absente Guncello. Cum uero fuisset reuersus, presentatum pro confirmatione petenda archidiaconum primo admittere noluit, quippe cui numquam pene canonicorum facta, licet honesta, placebant. Postmodum uero, uidens omnia de promotione archidiaconi rite ac canonice processisse et quia nulla erat scintilla discordie inter canonicos, ex qua posset refragrandi materiam finaliter inuenire, assensum prebuit et dans suam benedictionem ei archidiaconatum confirmauit propriaque manu installauit eundem. 2Erat autem archidiaconus


89. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sue mole deprimere, quantum posset. Hoc enim magis placere sibi uidebatur, si canonici sui dissiderent ab inuicem, quam si forent in unitate concordes. Videns autem archipresbyter, quod Guncellus sue parti accederet, ab archidiacono uero tota mentis esset intentione disiunctus, cepit eum magis ac magis in archidiaconum odiorum facibus inflamare. Ille uero, ut erat facilis ad credendum, et quia rancoris huius scintilla iam in eius erat corde perflata, libenter aures susurrationibus inclinabat. Et sic in archidiaconi periculum facti sunt cum archipresbytero concordes ad inuicem, qui prius


90. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

permiserat in ecclesia Spalatensi. Et quia non ut pastor bonus, qui animam solam ponit pro ouibus suis, se insidianti lupo opponeret, sed potius se actore inter fratres passus erat tanta scandali certamina excreuisse. Tunc requisiuit a partibus, an uellent ante diffinitionis calculum in pacis ac dilectionis redire consensum. Guncellus absque ulla cunctatione aquieuit, nil enim aliud affectabat, nisi pedem suam de laqueo eruere, in quem ipse inciderat, dum aliis prepararet. Sui uero complices, ut erant in peruersitatis proposito indurati, ceperunt contra archiepiscopum tumultuari


91. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

7Tunc communitas congregata cepit fouere partem alteram, partem uero Duimi compulit ire Tragurium destructis eorum domibus omnia bona ipsorum Iohanni et eius complicibus adiudicauit, cum ergo ambe partes assidue armate incederent et ex uicinitate ciuitatum sese ad inuicem oculte ac palam crebrius infestarent, ita ut homicidia, rapine, cedes in eos etiam comitterentur, qui neutri parti fautores erant. 8Erat autem tota ciuitas in pessimo statu posita, quia tanta erat disensio, ut fieri solet, quod nullus pene remaneret, qui non pro alterutra parte


92. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quoad melius uideretur eis, factum huiusmodi promouerent, obligantes se iuramenti uinculo uniuersa pro rato habere. Itaque archidiaconus cum suo collega suscepto legationis mandato, quamquam cernerent quosdam ex ciuibus penitere, post festum Epiphanie iter arripientes nauigauerunt multosque ac diutinos passi labores tandem prope festum Pasce Anconam applicuerunt. Et cum iam rumor processiset, quod uenturi essent Spalatensium nuntii pro potestate eligendo satis honorifice suscepti sunt a nobilibus ciuitatis, alacri animo prebendo eis hospitia et grata seruitia impendendo. Tunc nuntii


93. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

prestitit super quibusdam articulis. Et sic potestatis officium suscepit. 2Confectis autem publicis instrumentis cepit se preparare ad iter. Cum ergo denuntiata fuisset electio Gargani apud potestatem et consilium Anconitanum, ualde commendantes factum Spalatinorum pulsu campane ac preconis uoce populum conuocarunt. Et facto grandi conuentu iuerunt nuntii cum Gargano ad palatium publicum. Et intrantes curiam, perorauit archidiaconus processum legationis et electionis, quam fecerant de Gargano, petens ex parte suorum ciuium, ut cum eorum beniuolentia et fauore dirigant eum


94. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Gargani 1Interea Garganus in administrandis rebus publicis ualde circumspectus et cautus, ubicunque opus erat pro tractandis consiliis, pro disponendis negotiis, pro expendendis foralibus causis, multa prudentia ducebatur. Amator siquidem honestatis, quos laudabilis fame ac bone conuersationis esse nouerat, hos amicos et familiares habebat, quos uero superbos, elatos infamesque cognouerat, his nunquam faciem ylarem hostendebat. Iuniores more pii patris ad se frequenter conuocans instruebat, hunc de rebus iusta negotiatione augendis, alium de militia exercenda,


95. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

numquam audire uolebat. Immo uelud defensor ecclesie et aduocatus cleri contra omnium se obloquia opponebat. Denique tanto amoris studio de uita et moribus singulorum ciuium perquirebat, ut ante annum actus et nomina predisceret senum et iuuenum, puerorum etiam, ita ut omnium haberet notitiam ac si natus et nutritus in hac urbe fuisset. Preterea in exibendo honore hospitibus ita liberalis erat, ut plerique antea ciuitatis inimici, propter ipsius curialitatem amicissimi efficerentur. Veraces amabat, mendaces uitabat, ambulans in uia immaculata hic sibi ministrabat. In bello magnanimus et


96. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

debachari, inuadere rusticos, mulieres opprimere, comburere segetes et mala omnia perpetrare. Venientes autem ad ecclesiam beati Stephani, diripuerunt quicquid in domo erat, flammis eam succedentes. Ad ultimum uero ecclesiam ingressi, paganorum more altariola fregerunt, spargentes reliquias, ac ausu nefandissimo ipsam sacrosancti corporis eucharistiam, que super altari pendebat, sceleratis manibus contingentes deiecerunt in terram. Mox uero, quasi leta potiti uictoria, cum exultatione ad propria remearunt. 8Sed benedictus Deus, qui non in longum passus est tanti


97. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

incidere. Nostris uero quamuis temerarium uideretur, cum pauci essent, contra multitudinem dimicare, fedum tamen et ualde ignominiosum esse putabant, si absque belli impulsu et solo uisu pauefacti eis cedendum putarent. Tunc ipsis cunctantibus et suum consilium in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis appropinquabant. Mox uero quasi quidam constantie spiritus in eorum uisceribus incalescere cepit statimque unus eorum, qui preerat quinquagenariis illis, Stephanus nomine, factus audatior dixit: Eia uiri, nonne scitis, iustam nos bellandi causam habere? Non recordamini, quod hii, qui


98. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Pasca, uniuersa multitudo Tartarei exercitus in Hungarie regnum irrupit. Habebant autem quadraginta milia securigeros, qui preibant exercitum siluas cedentes, uias sternentes et omnia offendicula ab ingressibus remouentes. Quam ob rem indagines, quos rex parari fecerat, tam facile transcenderunt, ac si non ex ingentium abietum et quercuum fuissent exstructe congerie sed ex leuibus essent stipulis preparate, ita breui spatio contrite sunt et combuste, ut nullum foret obstaculum transeundi. Venientes autem ad primos terre colonos non totam sue atrocitatis seuitiam a principio ostenderunt, sed


99. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

est. Introgressis itaque Tartaris, quid misere plebi restabat consilii, nisi complicare brachia, ponere genua, flectere sub mucrone ceruices? At uero cruenta barbaries non satiabatur inundatione sanguinis copiosa, non deficiebat cedis instantia indefessa. Tantus audiebatur fragor cedentium, ac si ingentium siluarum robora securium multitudine detruncarentur ad terram. Tollebatur ad celum rugitus et ululatus plangentium mulierum, uociferantium puerorum, qui tam acerbe mortis furiam coram oculis discurrere sine cassatione cernebant. Non uacabat tunc funereas agere pompas, non flere


100. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum loco et rebus miserabiliter conflagrarunt. Huius tam grandis et orribilis cedis testis est multitudo inhumatorum ossium, que in magnos coadunata tumultos, magnum spectaculum cernentibus prestant. 17Interea Tartarorum exercitus depopulata omni regione Transiluana, cesis ac fugatis Hungaris ex Transdanubialibus horis, composuerunt se in locis illis totam ibi estatem et yemem peracturi. Et ut metum incuterent his, qui erant ex altera parte Danubii, collectam multitudinem occisorum in aceruos plurimos super ripam fluminis locauerunt. Alii uero puerulos lanceis


101. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sunt quattuor digitis longiores, ferrea, ossea et cornea cuspide conspicate. Teni uero sagittarum ita stricti sunt, ut cordas nostrorum arcuum minime capiant. Vexilla breuia, nigro alboque colore distincta, quendam lane globum in summitate habentia. Equos breues sed fortes, patientes inedie ac laboris more equitant rusticano, per rupes uero et lapides absque ferramentis ita discurrunt, ac si capre forent siluestres, tribus enim continuis diebus labore quassati paruo stipularum pabulo sunt contenti. Homines simili modo, nil pene de alimentorum perceptione curantes sola crudelitate


102. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ita stricti sunt, ut cordas nostrorum arcuum minime capiant. Vexilla breuia, nigro alboque colore distincta, quendam lane globum in summitate habentia. Equos breues sed fortes, patientes inedie ac laboris more equitant rusticano, per rupes uero et lapides absque ferramentis ita discurrunt, ac si capre forent siluestres, tribus enim continuis diebus labore quassati paruo stipularum pabulo sunt contenti. Homines simili modo, nil pene de alimentorum perceptione curantes sola crudelitate pascuntur. Usum panis aborrent, mundorum et imundorum carnibus indifferenter utuntur. Et lac


103. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

mansionem ciuitatis aspernari minime dignaretur sed non acquieuit regina. Spalatenses tamen multis eam afficientes honoribus crebris exeniis et donariis eius curiam frequentabant. 5Eo tempore Colomannus rex ad Dominum feliciter de hac luce migrauit. Fuit enim uir pietate magis ac relligione preditus quam in administrandis publicis rebus intentus. Sepultus est autem in loco fratrum predicatorum apud Cesmam, latenti mausoleo infossus. Etenim gens nefandissima Tatarorum sepulchra christianorum et maxime principum sceleratis manibus uiolantes confringebant ossaque


104. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

familiis ad insularum presidia se conferre. Ceperunt autem uanos agitare rumores, confingentes opiniones uarias et inanes. Dicebant alii, quod ingentes machinas et plurima instrumenta bellica Tatari fabricarent, quibus ciuitates has deicere conabuntur. Asserebant alii, quod ad montis instar terre ac lapidum congeriem aceruabant et sic ciuitatibus supereminentes facile eos esse capturos. 5Sed Tatarorum agmina cum duce impio in Traguriensi litore consederunt. Porro rex uidens Tatarorum exercitus ante asilum sui diffugii descendisse, non satis tutum sibi fore arbitrans in


105. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

forte inuoluamini uindicte eorum et pereatis frustra. Sed murorum custodes nil ad eorum uerba respondere sunt ausi. Mandauerat enim rex, ut nullum eis redderent uerbum. Tunc uniuersa multitudo eorum inde consurgens uia, qua uenerat, reuersa recessit. Sic ergo per totum fere Martium in Chroatie ac Dalmatie partibus commorantes, quinque aut sex uicibus ad ciuitates has descendebant et postea ad sua castra redibant. 6Igitur relinquentes Chroatie regionem transierunt per ducatum prouincie Bosenensis. Inde descendentes abierunt per regnum Seruie, que Rasia nuncupatur


106. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

acerimum exortum est, per quod ciuitas amissione personarum et rerum grauiter est punita. Quadam namque die Hungari confederati cum Chrouatis, qui erant de Tiniensi castro, armatis cuneis descenderunt et nullo rumore preambulo fere usque ad muros predaturi cucurrerunt. Spalatenses uero improuisis ac repentinis turbationibus excitati exierunt ad arma congressum cum eis facturi. Stetit autem eminus Hungarorum et Chroatorum acies constipata, ex aduerso autem potestas cum sua cohorte stans et deliberans expectabat, donec ex ciuitate maior accurreret copia armatorum. Sed potestatis miles, qui


107. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sermone alloqui monens, quatenus auxilio Sancti Spiritus implorato, uniuersorum in hoc resideret assensus, ut non diuersarum sequentes discidia uoluntatum, sed sacrorum canonum preuio documento ad electionem iuste et canonice celebrandam unanimiter et concorditer procedatur. Et ymno solempni uoce ac deuoto corde cantato consenserunt omnes, ut electio canonica fieret. Tunc electi sunt tres de senioribus capituli fide digni, quibus dato sacramento commissum est, ut perscrutatis uoluntatibus singulorum in scriptis eas redigerent et post hec in conuentu omnium publicarent. Sic et factum est.


108. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

seniors: astutus primicerius Prodanus, nepos quondam Gruptii archidiaconi et Nicolaus sacrista. In leuitis uero erat Martinus, Vitus, nepos olim Andree precentoris et Radosius, cognomento Daniel, qui tiranicam potestatis rabiem parui pendens, furorem quoque minacis plebecule despiciens pro honore ac statu ecclesiastici iuris libere satis et intrepide contendebat. At uero impie factionis dux et signifer erat quidam presbyter, nomine Fuscus, qui uere moribus niger totius modestie uirtute carebat. Hic quibusdam fatuis complicibus sotiatus, qui rebus erant hostes honestis, non cessabat


109. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

mori per uulnera quam uite ignominiam sustinere. Et nullo premisso deliberationis tractatu subito ad mare concurrunt, ligna remigibus complent, armis exornant. Erat autem ibi quedam trieris magna et excelsa, quam rex Bela discedens eis reliquerat conseruandam, quam pubes selecta stipendiariorum ac ciuium conscendens in mare procedunt. Armarunt et duas liburnas cum aliquot paucis et breuibus lignis. Et erat eis auxilio lignum quoddam magnum ex bonis iuuenibus stipendiariis, ex profugis Iaderensium. Omnes hii exeuntes a portu ad spatium unius milii remigarunt. Et uidentes numerosam classem


110. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

religata erat a latere maioris galee uenitque rostrum per mediam ratem inter remos. Tum hi, qui erant in Traguriensium ligno, insultu hostium tremefacti ascenderunt ad galee presidium et lignum, cui insederant, subleuatum est rostrumque Spalatine liburne ita tenaciter hesit tamque fortiter stetit ac si clauis ferreis fuisset afixum. Cumque multo conatu temptaretur auelli, nil profuit, sed sic non homine, sed Deo capta permansit. Hostes uero desuper imminentes non desistebant homines obruere lapidibus, prosternere iaculis, donec insilientes in eam totalem ex ipsa uictoriam optinerent.


111. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesie suam ex toto explere cupidinem, nulla caritatis conexio eorum animos in consensum mutuum constringebat, sed dira discordie pestis eos sepius in contentionum scandala concitabat. Layci uero nichilominus de ipso sua spe fuere frustrati, nam cum putarent eum contra inimicos ciuitatis fortem ac bellacem futurum, ipse e contrario mitem et pacatum se gerens cum eis omnem austeritatis sue rigorem in ciues suos exercere uolebat. Erat autem bonis turbulentus et minax, prauis uero munificus et amicus. Ita quidem contigit, ut omnibus grauis et intolerabilis uideretur, ob quam causam ipse


112. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

illuc pergentibus imminebat. 2Tunc predicti nuntii iter arripientes, abierunt per Lombardiam cum multa cautela. Illuc tandem peruenientes et legationem, sicut eis iniunctum fuerat, procurantes, per totum ferme annum in prosecutione negotii occupati fuerunt. Quia uero periculosum ac sumptuosum erat iterato pro facto huiusmodi legationem mittere, metuentes, sicut et contigit, ne forte, quod factum fuerat, non deberet admitti, hoc electores in petitione adiecerunt, ut si postulatio facta summo pontifici non placeret, alium ad regimen Spalatensis ecclesie cum plenitudine


113. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ora Dalmatici litoris pacifice vehebatur. Suscipiebatur vero magnifice a civitatibus, ubicumque applicare volebat, et tamquam prepotens rex honorabatur a cunctis. Sed quia pater suus ab Innocentio papa in concilio Lugdunensi fuerat condempnatus et imperiali dignitate cum omni sua prole privatus ac anathematis mucrone percussus, cum idem Coradus ad portum Spalatine civitatis applicuisset, Rogerius archiepiscopus ipsum sentiens, quod vellet ingredi civitatem, fecit claudi ecclesias, et ab omnibus cessare divinis. Ipse autem festinanter foras egrediens cum Thoma archidiacono et cum quibusdam


114. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Spalatensis ingressusque in eam cum multa ambitione, sicut rex regalia gerens insignia, magna cleri et populi exultatione susceptus est. Mansitque die illa et nocte in palatio Nicolai Duimi, ciues uero ad ipsum frequenter accedentes ualde benigne suscipiebantur et audiebantur ab ipso affabilem se ac serenum eis plurimum exhibendo. Tunc cepit eis, non animose sed moderata allocutione, improperare de promotione archiepiscopi, uidelicet quod hominem alienigenam et ignotum, non de suo regno et preter ipsius conscientiam et assensum uoluerunt antistitem habere. Sed cum ciues se multiformiter


115. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

requirebat ab illis gentibus filio suo Bele, adhuc in puerili etate constituto, quem super illas partes ducem prefecerat. Quod dominium ei naturali iure competebat, utpote qui secundus erat regis filius, primogenito iam Stephano Hungarici regni dyademate insignito. Venit ergo cum magno principum ac militum comitatu et in castro Tiniensi resedit. Ibique conuocatis omnibus illarum regionum proceribus habuit cum illis de predicta causa colloquium. 2Illis autem diebus contigit, quod quidam de custodibus castri Clisie tempore messium descendentes Salonam, ceperunt in


116. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

capere, ad ciuitatem descendere, predas animalium facere, domos incendere, uineas et agros inuadere et cuncta, que possent, absque remedio deuastarent. 4 Spalatenses uero uidentes tam magnum sibi instare periculum ceperunt uigilanter ad custodiam ciuitatis insistere, armis se ac oportunis obstaculis premunire non foras quidem egredientes, sed ferro armati pro menibus excubantes. Post dampna uero multa, que sui exterius intulerunt, uidens regina, quod nil posset contra ciuitatem ex uiolentia proficere, ad uersuta se contulit argumenta. Finxit enim se iam fore placatam


117. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

per orientalem portam iuxta locum fratrum predicatorum. Sedentes autem cum eis et uerbis pacificis de concordia contractantes Hungari mox dato signo insiluerunt et extractis gladiis arripuerunt quinque de ciuibus, uidelicet Desam Michaelis, iudicem, uirum senem et grandeuum, cum suo filio Nicolao ac nepote Michaele, filio Leonardi, iudicem Iohanem Vitalis et iudicem Petrum, filium Cerneche. Quibusdam uero uulneratis alii omnes Deo prestante auxilium de manibus illorum elapsi sunt et euaserunt. 5Audiens autem Bela rex omne malum, quod regina Spalatensibus irrogauerat,


118. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem Bela rex omne malum, quod regina Spalatensibus irrogauerat, ualde indoluit et protinus misit duos uiros sapientes et religiosos de ordine fratrum minorum, qui eam a seuitia sua compescerent et ad Hungariam celeriter reuocarent. Sed ipsa in suo rigore perdurans captos nobiles et ignobiliter ac inhumaniter ad castrum tractos in obscuro carcere fecit detrudi. At Spalatenses mestiores effecti, quod de talibus fraudulentiis oportunam nescierunt adhibere cautelam, cum eis sepius ab amicis persuasum fuisset, ut sibi circumspectius precauerent, tristes iam et confusi miserunt et remiserunt


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.