Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: debet

Your search found 1234 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 954-1003:


954. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 115 | Paragraph | Section]

Phoebe
3.53  Exhibeat, quanquam incurvam, nec flectat in ullum
3.54  Inclinata latus frontem, qua parte nigrantis
3.55  Subjicitur coni limbo atque intercipit umbram,
3.56  Ipse aequum illusis se flectere debet in orbem
3.57  Limbus et aequalem praebere tuentibus arcum.
3.58  At flectit sese sinuans formamque rotundam
3.59  Marginis umbriferi spectantibus exhibet ora,
3.60  Quae se cumque ferat, Boreae de


955. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

cum laude nominantur. In primo libro habetur quoddam universae astronomiae compendium; in ea tum alia plura Societatis membra, tum in primis Bradleyus, aeternum sibi nomen compararunt. Bradleyo autem ipsi ob nutationem axis et aberrationem luminis felicissime detectas debet astronomia, quod nunc demum perfici potest, et in dies magis perficitur. In libro II. (III.) habetur fusior descriptio telescopii et micrometri: per totam Europam est pervulgata Shorti fama ob egregia ejus telescopia, tam dioptrica, quae


956. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Solis viciniam. 19 Habetur hic motus communis diurnus, et exprimitur tam Tychonica sententia Telluris quiescentis quam Copernicana Telluris motae. In utraque sententia excitari debet in mente eadem idea, cum eodem modo impellantur nostrorum sensuum fibrae, sive quiescat Terra et moveantur astra, sive ea quiescant et haec moveatur, adeoque idem debeat in utroque casu propagari motus ad cerebrum.


957. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

pendet ortus et occasus Solis, adeoque alternatio diurna caloris et frigoris utilissima ad vegetationem, aestus marinus, quo aquae elevantur vel deprimuntur in eodem loco pro diversa positione, quam is acquirit ad Solem et Lunam, a quorum actione in Newtoni theoria pendet figura, quam Tellus debet acquirere ad habendum aequilibrium. Eodem modo circumaguntur circa polos stellae omnes. Unde fit, ut Ursa, potissimum Minor, et potissimum ea ipsius stella, quae, cum in ejus cauda sita sit, appellatur Cynosura, polo proxima, et idcirco minimo motu acta, et nunquam occidentis sit aptissima


958. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Idcirco est dictum spatio paullo majore patescit et spatio paullo majore recedet. 42(41) Eodem tempore, quo Luna, habet hunc motum circa Terram, simul cum ipsa Terra translata debet transferri itidem motu communi circa Solem, sed is communis motus a nobis non percipitur. Revera autem in Newtoni theoria non est ipsa Terra, quae describit ellipsim circa Solem, sed centrum commune gravitatis Lunae ac Terrae. Quia immo nec ea est accurata ellipsis, quod id centrum


959. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

distantiae; ut nimirum in dupla distantia sit bis duplo sive quadruplo minor, in tripla ter triplo sive noncuplo, in decupla decies decuplo sive centuplo. Ut id exprimatur, concipitur hic ea vis tanquam virtus quaedam egressa e singulis particulis et progrediens motu uniformi. Quo casu eo minor debet esse ejus intensitas, quo per majorem sphaerae superficiem circumquaque diffunditur. Superficies autem sphaerarum, uti geometrae demonstrant, crescunt in illa ipsa ratione duplicata distantiae vel ratione simplici quadrati distantiae. Id revera lumini accidit diffuso a puncto radiante, quod


960. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

supra horizontem et aliquando cometa etiam, qui Soli proximus et ejus luce obrutus delitescebat, tum primum detectus est. Jam vero omnes planetae et cometae fulgent luce Solis, uti vidimus in adn. 48*, lib. I. Igitur Sol pergit tum etiam illos illustrare; adeoque retinet lucem suam. Et idcirco debet aliquid interjectum praeripere nobis ipsius aspectum. 6 Transitur hic ad quaerendum istud aliquid, quod Solem tegit. Et ante quam deveniatur ad Lunam, quae id praestet,


961. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Quae directio apparebit contraria illi, quae apparet spectanti e Sole; uti, si duo homines spectent motum, qui fiat inter ipsos, in respectu alterius fiet ad dexteram, et respectu alterius ad sinistram. At is motus respectu Solis fit in orientem, juxta num. 27, lib. I. Igitur spectanti e Terra debet fieri in occidentem; nimirum ii planetae tum sunt retrogradi respectu Terrae. Solis autem motus propius spectanti e Terra fit in orientem. Igitur, ubi occurrat planeta inferior Soli, debet incurrere in ejus limbum orientalem et egredi ex occidentali. Oppositum autem accidere in eclipsibus


962. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ad sinistram. At is motus respectu Solis fit in orientem, juxta num. 27, lib. I. Igitur spectanti e Terra debet fieri in occidentem; nimirum ii planetae tum sunt retrogradi respectu Terrae. Solis autem motus propius spectanti e Terra fit in orientem. Igitur, ubi occurrat planeta inferior Soli, debet incurrere in ejus limbum orientalem et egredi ex occidentali. Oppositum autem accidere in eclipsibus Solis, de quibus hic agimus, patet ex observatione. Secundum colligitur facile ex diametris apparentibus. Diameter apparens Solis superat 30 minuta, diameter apparens


963. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

partem; calculo enim inito ex ea distantia, quam ipse tribuebat planetis, invenerat illud: si bini observatores constituerentur alter in America septentrionali ad Vallem Hudsoniam, alter in Asia ad Gangis ostia, durationem phaenomeni fore ipsis diversam discrimine minutorum 17. Quod discrimen debet esse majus vel minus, prout distantia vera est minor vel major quam assumpta in calculo, in eadem ratione. Quamobrem, si satis accurate observaretur initium et finis phaenomeni, ad habendam durationem, quam censuit haberi posse intra unum secundum, attributo binis determinationibus errore


964. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

apparens via Veneris per discum Solis. Nam ea apparebit aliis locis propior centro et idcirco longior, aliis remotior ab ipso et brevior. Secunda vero est diversa celeritas motus diurni partium Terrae, quarum etiam, quae sunt hinc et inde a polo, habent directiones oppositas. Porro lentior debet apparere motus Veneris in Sole illi, qui motum aliquem habeat conformem motui Veneris quam illi, qui contrarium, et inter illos ipsos, qui conformem habent, lentior illi, cujus motus conformis minus differt a motu ipsius Veneris. Harum rationum posteriorem hanc tantum


965. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

illustratam a Sole, dimidiam vero penitus obscuram et nigram, et quae habet apparentem magnitudinem aequalem magnitudini Solis juxta adn. 13, lib. I. Subit autem singulis mensibus in novilunio inter Solem et Terram respondens eidem parti zodiaci; quae quidem omnia eodem primo libro praemisimus. Debet nobis tegere et occultare Solem, si in ipso plenilunio non habeat latitudinem sive distantiam ab ecliptica vel borealem vel australem satis magnam. Porro novilunium accidit in fine mensis lunaris, posteaquam Luna ipsa decrescens attenuavit cornua et evanuit ex oculis


966. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quadratura mensis praecedentis ad primam sequentis, licebit ope fixarum definire oculis eclipticam sive viam Solis. Et in priore illa quadratura Luna distabit maxime ab ecliptica ipsa, nimirum per totos alios quinque circiter gradus, quos exigit inclinatio ejus orbitae ad eclipticam et quibus debet distare ab ecliptica tum, cum aeque distat ab utroque nodo juxta adn. 40** corr. ex 41 lib. I, tum singulis diebus decrescet magis, et magis ad eclipticam accedet. Ac ubi post id novilunium jam crescentem intueri licebit per noctem, observabitur ex opposita eclipticae parte, a


967. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

et inveniri jam admodum conformes calculis observationes. 31 Exprimitur hic effectus parallaxeos, de qua egimus lib. I. adn. 22. Est autem in umbra Solem occulente idem ille, qui debet esse in Luna. Ea deprimit astrum removendo ipsum a zenith, si aliquam habeat distantiam ab ipso zenith. Quare Luna sive recens orta ascendat sive ad occasum vergens descendat, apparet horizonti propior ob ipsam parallaxim quam revera sit. Haec parallaxis in primo casu in ascensu Lunae


968. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

plano. 4(II 36) Ea eclipseos lunaris causa probatur itidem ex eo, quod et forma, et magnitudo, et locus, et motus umbrae, quam cernimus in Luna, congruunt penitus cum iis, quae debet habere sectio coni umbrosi Terrae in eo situ, in quo est Luna, dum deficit. Quae omnia evolvuntur hic deinde per partes. 5(II 37) Incipiendo a figura, si conus, quem geometrae


969. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

plano perpendiculari ad axem, sectio, ut patet, est orbis aequus sive circulus. Quare illud planum, in quo nobis apparet discus Lunae, ubi incurrit in conum umbrae terrestris, cui est ad sensum perpendicularis (obvertitur enim ad perpendiculum Telluri, per cujus centrum transit axis ejus coni), debet exhibere formam ejus umbrae circularem. Revera terminus umbrae, quam videmus, non est in quopiam disco plano, sed in superficie Lunae sphaerica, et idcirco non est circularis, sed duplicis curvaturae et admodum difformis. At is terminus projectus in discum planum, in quo tota


970. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Revera terminus umbrae, quam videmus, non est in quopiam disco plano, sed in superficie Lunae sphaerica, et idcirco non est circularis, sed duplicis curvaturae et admodum difformis. At is terminus projectus in discum planum, in quo tota hemisphaerii superficies nobis apparet, debet habere eam formam ad sensum, quam haberet, si ea ipsa superficies esset discus planus. Idcirco dixi aequum illusis se flectere debet in orbem limbus. Forma enim illa circularis ejus limbi est quaedam illusio optica. Porro in quacunque positione Lunae eclipsis accidat,


971. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

circularis, sed duplicis curvaturae et admodum difformis. At is terminus projectus in discum planum, in quo tota hemisphaerii superficies nobis apparet, debet habere eam formam ad sensum, quam haberet, si ea ipsa superficies esset discus planus. Idcirco dixi aequum illusis se flectere debet in orbem limbus. Forma enim illa circularis ejus limbi est quaedam illusio optica. Porro in quacunque positione Lunae eclipsis accidat, limbus umbrae apparet revera ad sensum circularis. Congruitur igitur forma.


972. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

circiter triplam diametri Lunae, adeoque aream noncuplam seu ter triplam. Nam areae circulorum, immo et omnium superficierum similium, sunt inter se ut quadrata diametrorum. Porro diximus circiter triplam esse crassitudinem coni umbrosi in regione Lunae, adeoque tripla debet itidem esse et diameter sectionis coni umbrosi. Congruit igitur et magnitudo. 7(II 39) Admodum difficile est nudo oculo et pura imaginatione ita continuare arcum illum umbrae,


973. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

utrinque redacta ad formam sphaericam politam. Forma sphaericae superficiei inducitur, uti supra etiam innuimus (lib. II) adn. 16, terendo massam vitream ope crassioris pulvisculi et patinae sphaericae metallicae. Ad poliendum autem adhibetur pulvisculus tenuissimus. Porro debet ea lens esse ejusmodi, ut radios ab unico objecti puncto prodeuntes, quos certa lege refringendo detorquet a recto itinere, colligat in unico itidem puncto. Id praestabit, si fuerit vere lens, nimirum utrinque convexa. Verum idem praestaret, si esset etiam ex altera parte plana vel cava et


974. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

mobile, quae debent transire per illas cuspides seu per illa extrema puncta hujus chordae, habeant directionem ipsi perpendicularem. Quod facile praestatur efficiendo, ut transeat per ipsa filum aliquod perpendiculare filo mobili. Demum converso instrumento per unum quadrantem, ita constitui debet, ut e duobus filis parallelis, mobili et fixo, alterum transeat per ipsa cornua et alterum contingat circulum umbrae. Quem quidem continget ibi, ubi is maxime recedit ab ipsa chorda. Ac eo pacto determinabitur illa, quam geometrae vocant sagittam ejusdem illius arcus circuli umbrae, quam


975. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

dimidia chorda ex observationibus tertia et secunda habebitur per regulam auream reliqua illa pars diametri umbrae, quae addita ipsi sagittae exhibebit totam diametrum. Et cum habeatur ex prima observatione diameter apparens Lunae, innotescet, an ea ad diametrum umbrae habeat eam rationem, quam debet habere ad diametrum sectionis coni umbrosi Terrae. Quae ratio est circiter subtripla. Invenietur autem ita esse ac idcirco innotescet umbram, quam Luna subit in eclipsibus, esse revera umbram Terrae. Praescribitur autem illud, ut haec observatio fiat, cum jam umbra


976. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

invenietur punctum illi oppositum comparandum cum centro circuli illius umbrosi. Illud tamen hic additur in eo puncto eclipticae visum iri illud punctum axis umbrosi Terrae et illud centrum circuli umbrosi apparentis in disco Lunae, si Luna sit in ipso zenith, ubi videri debet in eadem directione, in qua videretur e centro Terrae. Sed cum illa distat a zenith, parallaxis deprimet nonnihil utriusque puncti locum apparentem, cum, uti supra etiam diximus, parallaxis objecta deprimat.


977. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

deinde propono illud: haberi eclipsim, si in oppositione cum Sole haec distantia sit minor quam summa diametrorum Lunae et umbrae; determino hasce semidiametros, unde eruitur distantia a nodo, quae inducit eclipsim Lunae, ut innotescat, quod sit intervallum, in quo, si contingat plenilunium, debet haberi eclipsis. 24(II 56) Primo loco hic proponitur inclinatio orbitae, quae est paullo major quinque gradibus. Continetur enim inter gradus 5 et gradus 5 ac 18 minuta.


978. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

26(II 58) Jam vero si distantia centri Lunae ab ecliptica momento, quo ipsa est in oppositione cum Sole, quo nimirum respondet e regione centri sectionis coni umbrosi, est minor quam summa binarum semidiametrorum ipsius Lunae et umbrae, debet incurrere in umbram ipsam. Nam duo circuli, quorum centra distant a se invicem minus quam per summam suarum semidiametrorum, debent necessario superponi parte sui. 27(II


979. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ad marginem ipsius Terrae, adhuc illi semper appareret itidem in contactu. Revera deberet moveri ipsa aliquanto minus in eadem ratione, in qua est propior Soli quam Terra. Sed cum distantia Solis sit plusquam tercentum vicibus major quam distantia Lunae a Terra, illud spatium, per quod Luna debet moveri in latus, ut servet eandem positionem, est ad sensum aequale illi spatio, per quod movetur in latus observator, nimirum tantum, quanta est semidiameter Terrae eo translata. Quare distantia centri Lunae ab ecliptica pro limite eclipseos solaris est summa


980. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

satis ante appulsum ad nodum, tum eclipsim solarem debere tantum subsequi; si post appulsum, praecedere. Nam in primo casu distantia a nodo proximo, ad quem Sol tendit, debuit esse adhuc major in lunatione praecedenti per alios circiter 15 gradus; et in secundo distantia a nodo, quem jam fugit, debet esse major in lunatione sequenti per alios itidem circiter 15 gradus; adeoque major 18 gradibus. 37(II 69) Duo hic deducuntur: primo quidem, circa singulos nodos debere


981. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

adhiberi etiam conjunctiones cum Jove et conjunctiones intimi satellitis cum reliquis. Quorum si theoria est minus accurata, motus est lentior. Ut idcirco in Jovis satellitibus non rara, sed admodum frequens habeatur occasio longitudinis determinandae, quod ut etiam in mari fieri jam possit, debet Irwino geographia. Ex cujus sella, primo, quod sciam, in mari eclipses satellitum Jovis sunt observatae et longitudo per illas determinata. Quod quidem ipse cum Sissono praestitit pluribus vicibus. Haec methodus deficit per binos circiter menses singulis annis, per


982. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in angulis admodum diversis pro diversa distantia a margine corporis inflectentis. Quare illud lumen, quod advenit ad spatium ita arctum, distrahitur in immensum in tanto intervallo a Luna ad Terram, in quo ejus particulae divergentes recedunt a se invicem in immensum. Quod quidem eum annulum debet reddere prorsus insensibilem. Est et alia sententia de eodem annulo cum suo experimento, quam eodem anno 1715 protulit in iisdem Monumentis Academiae Parisiensis Hireus, observato quodam velut annulo circa globum Soli interpositum, qui oriebatur a radiis, quos ob


983. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Ea vi tota illa massa dissiparetur, nisi obstaret gravitas in Solem, major eadem vi, quae quidem cohibet massam ipsam. Sed ubi vis centrifuga est major, plus detrahitur de ipsa vi gravitatis adeoque pondus remanet majus prope polos quam sub aequatore. Quam ob causam ad habendum aequilibrium debet elevari magis sub ipso aequatore fluidum et ad polos deprimi, ut majore ipsius fluidi altitudine compensetur minor singularum partium vis. Inde totum illud fluidum acquirit formam sphaeroidis compressae sive lentis cujuspiam. Ego hic unicam rationem exposui


984. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quo magis ad polum acceditur. 27 Jam vero ejusmodi lens si aspiceretur oculo collocato in ejus axe, appareret circularis, ut patet. At cum obvertat nobis dorsum illud protuberans, debet apparere sub forma cujusdam veluti rhombi, oblonga nimirum, binis velut cuspidibus vel aciebus procurrentibus hinc et inde a medio in partes oppositas. En igitur, unde oriatur rhombus lucidus hinc et inde a Sole visus aliquando, nimirum in eclipsibus, in quibus minus luminis superest et


985. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

passuum. Quamobrem in casu maxime adverso et rarissimo, ad centrum umbrae lunaris in eo superficiei Terrae puncto, in quo eclipsis est centralis, haberi potest lux reflexa a remotis montibus positis extra conum adeoque illuminatis ab aliqua saltem parte disci solaris. Debet autem omnino haberi lux reflexa a magna parte crassioris etiam atmosphaerae terrestris inde conspicuae et jacentis extra conum. 38 Accedit lux reflexa ab atmosphaera solari,


986. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

7 Habentur jam igitur ea omnia, quae fuerant proposita: pallor Lunae ante eclipsim provenit a penumbra; pallor eo est densior, quo magis acceditur ad tempus eclipseos, quia penumbra eo est densior, quo umbrae propior; incipit pallor longo tempore ante eclipsim, quia penumbra debet esse amplissima in ingenti distantia Lunae a Terra projiciente penumbram ipsam. 8 Ad percipienda penitus, quae consequuntur, necessarium esset schema vel saltem id prodesset


987. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

diametro Lunae. Hoc posterius patet ex adn. superiore 6. Diximus enim ibi angulum, quo continetur penumbra, terminatum radiis se intersecantibus in ipsa Terra aequari semidiametro apparenti Solis. Adeoque amplitudo penumbrae visa a loco intersectionis, nimirum e Terra, debet apparere aequalis diametro apparenti Solis, cui itidem apparet ad sensum aequalis diameter Lunae juxta adn. 13. lib. I. Hisce circulis accederet linea referens viam centri Lunae, recta idcirco, quod curvae etiam lineae exiguus arcus habetur pro recta. Ea vero recta


988. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

magis vel minus prope nodos. Luna transcurreret gressu lento, cum plures horas impendat ad omnes illos circulos superandos, qui in exiguo schemate picti habentur ob oculos. In hac ipsa recta notari solent per lineolas ipsi perpendiculares horae, quibus Lunae centrum debet appellere ad illa ipsa puncta ejus rectae, quae ita notantur, et ipsae horae minoribus lineolis et punctulis dividi solent in singula vel quina minuta. 10 Ejusmodi divisio


989. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

11 Ad percipiendum fructum ex superiore schemate addi potest circulus exhibens discum Lunae in sua proportione ad eos circulos, exsectus ex altero chartae frustulo, qui tamen interius perforari debet relicta cuspide, quae centrum denotaret. Ducendo cuspidem ipsam per illam lineam, quae denotat viam centri Lunae, appareret statim, quanta eclipsis deberet haberi quovis momento temporis. Sed, quod huc pertinet, facile statim haberi possent momenta, quibus inciperet et desineret Luna mergi


990. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

erunt breviora. Id quidem admodum facile demonstrari potest geometrice ope illius schematis. Patet autem illud, quod hic additur, saepe fieri, ut orbita lunaris nimis distet a media umbra, ut idcirco pars tantummodo disci Lunae incurrat in umbram. Saepe enim plenilunium eclipticum celebrari debet in majore distantia a nodo. 16 Facile patet, quod hic affirmatur, non semper haberi debere accurate eadem illa tempora, quae expressimus, sed ea variari intra quosdam certos


991. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

a spatiolo, ad quod appellunt et a quo reflexi discedunt ad oculum. Spatiolum autem id decrescit in infinitum, dum ea intensitas ob id ipsum ejus decrementum augetur in infinitum. Eorum omnium oporteret habere rationem ad determinandam mutationem intensitatis, quam oculus debet deprehendere in diversis partibus ejus sectionis, ac posset investigari problema huc pertinens: quae sit distantia ab axe, in qua percipi deberet maxima luminis vis. Verum iis itidem omissis, ut minus certis et altioribus, dicemus illud tantummodo, videri omnino, quod ingens saltem


992. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Et quidem hic postremus ipsas etiam diurnas anticipationes et posticipationes felicissime sane eruit e theoria gravitatis, exhibita elegantissima analytica solutione problematis, quo quaeritur locus Terrae intermedius inter loca subjecta Soli et Lunae, in quo ex utriusque actione conjuncta debet consequi maxima intumescentia. Cujus quidem problematis solutionem e sola geometria petitam cum simplicissima constructione geometrica dedi ego in Romano Litteratorum diario.


993. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ingrediens hoc novum medium. Ea omnia hic attigi. 16 Newtonus proposuit admodum simplicem constructionem problematis, quo quaeratur species et intensitas coloris, qui oriri debet ex mixtione datae quantitatis radiorum speciei datae. Et ea solutione est usus ad determinandam seriem colorum, quos exhibent laminae sensim attenuatae, ut in bullis ex aqua crassa conflatis, quas nominavimus lib. III(IV) adn. 14, et in coloribus crassarum laminarum.


994. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

refringens in eas agit, esset diversa, ob diversam nimirum ipsarum molem et diversum textum punctorum eas componentium (nam vis in totam particulam pendet a vi in singula puncta et colligitur ex summa hujusmodi virium, quae pro varia distantia, positione et numero eorundem punctorum varia esse debet), alius in aliis particulis generaretur motus novus componendus cum priore adeoque alia in aliis mutatio directionis motus compositi. (23)* Hic non definio, utra sit discriminis causa. Verum in secunda parte meae disertationis de lumine puto me demonstrasse id non pendere a sola


995. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

vitra binis superficiebus planis terminata non dividant colores ad sensum, fuse exposui in adnotationibus ad poema De iride P. Noceti, et fortasse innuam inferius. Id, quod est prorsus necessarium ad habendum experimentorum successum, est omnino vitri constitutio, quae debet esse penitus uniformis et carere tam venis quam bullulis inclusis, ne nimirum radii in primo ingressu in prisma separati deflectantur, dum permeant ipsam massam vitri, et iterum commisceantur. Pluribus physicis id imposuit, ut Mariotto in Gallia, comiti Rizzetto in Italia, et ea fuit


996. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

34 Ad majorem igitur separationem adhibetur lens vitrea, quae apponitur prope prisma in distantia a foramine, quae sit major radio curvaturae ipsius lentis. Illa lens sine prismate excipiens radios omnes transeuntes per illud exiguum foramen, debet illos colligere in quoddam exiguum spatiolum et velut punctum physicum (Les rayons qui passent par un point du trou formeront réelment ce point physique, et l'image résultante de tous ces points sera un petit cercle dont le diametre sera à celui du trou comme leurs distances de la


997. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

sera à celui du trou comme leurs distances de la lentille. Mais ce cercle sera aussi une espece de point physique quand le trou sera très-petit) in certa quadam distantia juxta id, quod diximus lib. II(III), adn. 40(8) et 41(9). Quae distantia, ut ibi diximus, eo minor debet esse, quo lens magis distabit a foramine. Hinc imago Solis, quae sine illa lente deberet esse circulus quidam, nec ita exiguus, in distantia aliquanto majore a foramine, et eo major, quo ea distantia est major, evadit sine prismate punctum tenue. Accedente jam


998. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

et indici simul commixti, tum superius violacei, indici et caerulei; tum ii terni et virides; deinde ii quaterni et flavi, tum ii quini et aurei, ac demum omnes simul. Is autem locus omnium simul adhuc est inferior eo loco axis, ad quem Luna appellit. Et quoniam adhuc ascendendo sursum semper debet occurrere mixtum quoddam ex omnibus coloribus, in Lunam incurrunt omnium colorum fila. Sed quoniam rubea minus distrahuntur et disperguntur per minus spatium, ipsa in ejusmodi mixtura praevalent adeoque ille color compositus debet ad rubeum accedere.


999. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ad quem Luna appellit. Et quoniam adhuc ascendendo sursum semper debet occurrere mixtum quoddam ex omnibus coloribus, in Lunam incurrunt omnium colorum fila. Sed quoniam rubea minus distrahuntur et disperguntur per minus spatium, ipsa in ejusmodi mixtura praevalent adeoque ille color compositus debet ad rubeum accedere. 39 Haec causa, quam primo loco proposui, praestat aliquid, sed non ita multum. Nam discrimen illud refractionis radiorum extremorum, rubei et violacei,


1000. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

sagacitate instituit et combinavit. E pluribus ejusmodi experimentis praecipuum hic explicandum seligitur. 49 Experimentum est hujusmodi. Assumitur lens vitrea convexa, quae debet esse curvaturae perquam exiguae, cujusmodi nimirum sunt lentes objectivae in telescopiis dioptricis ingentibus plurimorum pedum juxta ea, quae diximus lib. II(III) num. 45(13). Huic superponitur altera ejusmodi lens vel vitrum satis accurate planum, quod priorem illam


1001. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

transmissus ac ipsum ingreditur. Ulterius, ubi crassitudo est duorum intervallorum, iterum est in vice facilioris transmissus et progreditur. Adhuc ulterius crassitudo aequatur tribus intervallis et in fine lamellae habetur dispositio facilioris reflexionis et regreditur. Atque ita porro debet progredi vel regredi, prout crassitudo aequivalet numero intervallorum pari vel impari. 54 Quoniam licet determinare loca ipsa, in quibus fit illa transmissio vel reflexio,


1002. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

jam hinc causa rubei coloris Lunae. Radii, qui in Lunam incurrunt, sunt ii, qui longissimo tractu per atmosphaeram transmittuntur. Intra quam primo descendunt Terram versus, tum ab ea ascendunt praetervolantes. Hinc, si satis vaporosum sit coelum in ea Terrae parte, per quam radii transeunt, debet omnino Lunae iis radiis illustratae idem accidere, quod nubibus illustratis a Sole delitescente infra horizontem, atque id ipsum multo magis. 78 Postremi hujusce episodii


1003. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Oreadum ac Dryadum, quas in venatione habere solet, quae et hymnum ea occasione canant. De quo hymno dicemus infra. Tum vero illa quidem omnia astra et ipsam nitidissimam Venerem ingenti lumine longissime superat. Terra eo tempore visa ex Luna debet apparere nigra, caliginosa et sordida. Nam in plenilunio Lunam non nisi per noctem videmus. Et ipsa jacens respectu Terrae ad partes prorsus oppositas non nisi obscuram Terrae ipsius faciem tum videt. Hinc locus habetur amaris dicteriis, quibus tum Vestam Diana aggrediatur insultans.


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.