Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: minus

Your search found 2491 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1233-1255:


1233. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

computum, pleno voto sunt decursuri. Expertum me plane ingentem hanc difficultatem, profiteor; non in ingressu tantum, sed et in processu studii istius civilis ac iuridici, atque ideo toto eo tempore, annis videlicet plus minus triginta, quibus illi operam atque industriam meam addixi, illum principali curae meae scopum posui, ut non tantum leges, sed et legum usum, qui diuturna consuetudine, et observationibus, veluti canalibus quibusdam


1234. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

essem et ego, et hoc quicquid est laboris literarii. Hac spe, hoc desiderio, librum hunc vobis inscripsi, et nomina illi vestra praescripsi, viri illustrissimi, ut ab illis et defensionem habeat, et ornamentum; illam, quo minus ab adversariis impugnari; hoc quo magis placere possit, ab ipsa fronte legentibus. Neque haec irrito meo voto, est enim vobis et authoritas prona et prompta ad defendendum, et splendor, tam nativus, quam qui in vos ab


1235. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

et usu etiam receptum esse videtur, una et eadem huiusmodi, causa pauperum, etiam non existentibus similibus sibi, utroque dicto die, adiudicari non solet; quod causae, ad minus tertio die, et non altero statim, levari solitae sint. Ac ideo, loco istarum, aliae ordinariae levantur: semper tamen cum hac cautionis clausula (non existentibus scilicet causis pauperum) quia sine ea, facile


1236. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

actu; ut viduae et pupilli divites. Verumenimvero, de more et consuetudine nostra, omnes ii pro pauperibus reputantur, quibus praecipue bona fortunae, hoc est, Iura possessionaria, et res mobiles, aliaeve id genus facultates, minus sunt sufficientes, ad prosecutionem causarum eorundem; licet corporales quoque et mentales affectiones, interdum huc concurrere soleant: ut quia forte sunt senes, valetudinarii, mente capti, furiosi, etc.


1237. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

et ipsi semper militares fuere, et illum a praedicta gente, perpetuae militiae addicta, accepere: ita quoque magna ex parte, militarem esse voluere, ut scilicet, non minus in iudicio, quam bello, militaris disciplinae studiosi fierent. Vide de Repulsione, tit. 73. et 74. part. 2. Et hic tandem cessaverunt duo illa gentilia iudicia, candentis ferri, et ferventis aquae;


1238. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | Section]

quibus infra, cap. 6. quaest. 2. In Regno Sclavoniae etiam, per testimonia Capituli, et homines Banales, pro Quintodecimo die, decreta: art. 13. anni 1538. Et talis Citatio, ante terminum, ad minus Decimo quinto die, fieri debet, citato loco Matthiae. In Brevibus, etiam Octavo die, 3. Vlad. art. 2. Sic etiam, si in Literis Introductoriis, seu Recaptivatoriis, aut Reambulatoriis,


1239. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

refugere deberet: 1. tit. 80. Et nemo sane unquam, praeteritis hoc modo apertis Iuribus Regni ex paucorum hominum ingenio, Leges ipsas addiscere poterit. Ergo neque Inhibitio, neque Repulsio in iis (tanto minus autem in hac personali Citatione) ut prior tenet opinio, admitti deberet. Quod idem in aliis quoque observari debet, cum ratione huius personalis Citationis, omnes


1240. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

pecuniam, et remittere pignus, vel levare dotem, quartam, paraphernum, non personaliter, nec de sua Curia (alioquin Actor, in homagio contra Evocatum convincetur) sed de Iure possessionario, aut pignoratitiis, si habet; sin minus, etiam de Curia, citatur, 2. tit. 24. Ubi Nota, quod aliquando (ut iam non raro usu venit) quando testimonium, neque citandi, neque vero suorum quorumpiam praesentiam habere potest;


1241. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

eiusdem, Cruce, aut alio quopiam notabili signo ibidem facto, et idem referente dicto testimonio in literis Relatoriis; huiusmodi Citationi locus dari solet, quia non per citantem, sed per citandum, ac suos, factum est, quo minus per homines facta fuerit. QUAESTIO UNDECIMA. / Ex quibus causis Citatio, vel Relatio eiusdem condescendere potest? Si debito modo non fuerit


1242. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

quondam Domini Locumtenentis; in parte autem, ratione non admissae Statutionis, sed factae bonorum statuendorum occupationis, ad communem exmissa fuerat: et tamen nullae Literae authenticae superinde extiterant confectae, plus minus a viginti annis. Neque vero (inquiunt) conveniret, toties illas repetere, vel allegatione ipsarum tempus protrahere, aut quod semel iudicatum est, in dubium iterum vocare, et fidem priori Iudici detrahere,


1243. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Sua Maiestas, tanquam summus et Clementissimus Ecclesiarum Patronus ac collator, 1. tit. 11. et Ludovici II. art. 15. anni 1518. nedum in Bonis ipsarum praescribere, sed nec diu quidem illa pro se retinere; multo minus vero alteri dando, ab Ecclesiis eorundem abalienare potest: 1. tit. 10. Sed etsi illa interdum aliquamdiu pro se retinuerit: nihilominus tamen statim eadem de uno ad alterum, semper viris Ecclesiasticis


1244. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

tit. 122. consilio tamen, prudentia, sapientia, ac rerum, et temporum magistra experientia, quae senum propria sunt ornamenta, et animi bona, iunioribus, externa et corporalia officia gerentibus, adesse debent; ut non minus per eos, iuxta Ciceronis olim dictum, quam per iuvenes, bella geri, et alia negotia administrari, videri possint. De quo vide etiam, cap. 7. lib. 1. S. Stephani Regis.


1245. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Regni ita exposcente, amputandae: art. 49. anni 1563. Et 2. tit. 83. ad finem Garrulitas etiam, et inanis verborum profluentia, saepius priora per posteriora repetendo, vel in uno diutius immorando, non minus quam illa suprema cum nausea semper repetita crambe, fastidienda et repudianda; quae potius veritati tenebras offundit, et simplicitati laqueos tendit, quam iustitiae lucem praefert.


1246. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

DECIMA SEXTA. / Quid denique faciendum est? Post receptionem Parium literarium Prohibitionalium, simul et Evocationis superinde factae, utendum erit ipsi Prohibito, aliqua exceptione, contra easdem, si fieri poterit: sin minus, danda erit per Prohibentem, aliqua ratio factae Prohibitionis; sed necdum plena, et ad meritum causae pertinens. Qua si neque tunc Iudex contentus esse voluerit, sed ulterius perrexerit, atque in causa convictionem


1247. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

tamen purgationem, 2. quaest. 4. Levis et temeraria, ut cum oritur ex levibus indiciis; puta ex locutione levium personarum; et haec aliquando est peccatum veniale aliquando etiam mortale, prout scilicet de re minus vel magis praesumitur. Styl. part. 2. Vocabulis Praesumptio, et Iudicium tertio; Ac in hac quidem nulla ponitur Expurgatio.


1248. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

haberi potest, et Accusatus multis indiciis oneratus, et pene convictus est; ac ideo ex huiusmodi praemissis suspicionibus, et praesumptionibus, aliisque certis indiciis, quae plus quid sunt, quam simplex praesumptio, et minus quam Semiplena probatio, Mynsing. Obs. 97. cent. 6. Iudex meritum rei, seu facti, eliciendum statuerit, ut etiam ad finem Prologi habetur, veluti ex istis casibus, non tamen


1249. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam, sic iam obtinuisse videtur, prouti et Posonii, Anno 1612. iudicatum est. Canonistae vero numerum Compurgatorum, boni Iudicis arbitrio relinquunt; secundum quod scilicet Infamia, vel crimen, sunt magis, aut minus gravia. 2. quaest. 4. et Sylvester part. 2. vocabulo Purgatio. QUAESTIO TRICESIMA PRIMA. Sed ex quibus casibus potissimum


1250. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

tanquam de finibus, seu effectibus causarum; et non de causis, seu materiis ipsarum agatur. Est autem dicta Calumnia, a calvo, calvis, quod est decipio, frustror. Et sumitur dupliciter. Minus generaliter, ut hic de ea loquimur, et generalissime pro omni malitia, quomodolibet admissa, sive fraude atque dolo, in damnum alterius vergente. Vide infra quaest. 27. cap.


1251. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Vlad. art. 77. Dicta violatio, a verbo violo, quod non solum corrumpere, et vim inferre significat, sed et polluere, contaminare, ac probris afficere. Ideoque quando huiusmodi verbum aliquod, vel dictum minus honestum, vel aliquem contaminans, in sede Iudiciaria prolatum fuerit, ipsa propter sui sanctitatem violari, id est contaminari, pollui; et probris affici dicitur: Siquidem loca Iudiciaria, ut sunt dictae sedes


1252. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

7. Vlad. quia hic intelligitur simplex consensus tantum, sive sint sibi pares, sive impares etiam personae. Et Primo quidem, quo ad consensum negligentiae, quando quis delictum impedire potest, et non facit, quo casu minus peccat negligens, quam faciens. Secundo, quo ad consensum consilii, quando quis delictum consilio suo adiuvat; et tunc distinguitur, utrum consultor, sine consilio delictum fuisset perpetraturus; et mitius punitur


1253. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Nobilibus, et ignobilibus, fieri solita erat, ut si qui videlicet latrones fovere, vel si latrocinari comperientur, illico Comites, vel Vice-Comites, si per se sufficientes fuissent, tales omnes ex merito punivissent; sin minus, ea de re omni Capitaneos Regni edocuissent, ut modis omnibus malefactores sublati fuissent. art. 50. anni 1548. Novissime vero ex recepta iam diuturna consuetudine et novella constitutione anni


1254. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

qualis de turbatoribus hominum Regium, ac testimoniorum Capitulorum, vel Conventuum. 2. Vlad. art. 16. et infra quaest. 9. huius . Et alias quoque qui eos in Executionibus Comitatuum turbaret, quo minus ipsam exequi possent, talis scita prius mera rei veritate, Nota infidelitatis mulctatur. Si servi, vel rustici fuerint, ipsos Domini eorum, sub poena viginti quinque marcarum, in manus Comitis,


1255. Kitonić, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

QUAESTIO DECIMA. Quales Personae debent esse, quae de Capitulis vel Conventibus, ad Executiones exmittuntur? Debent esse de Capitulis ad minus Canonici, aut personae in beneficiis et officiis constitutae. De Conventibus vero Monachi Conventuales Sacerdotes; non autem rectores altarium, vel Capellani, vel Scholares, aut mendicantes, et quidem seriatim debent


Bibliographia locorum inventorum

Kitonić, Ivan (1561-1619) [1619], Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica (), 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [kitonidirmeth].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.