Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: minus

Your search found 2491 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2075-2081:


2075. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

edere liberalissime, munificentissimeque jussisti, non multa exemplaria, quibus amicos munerares, tibi reservare, cetera omnia magno numero mihi habere, tuae in me, quam ego omnibus muneribus antepono, benevolentiae monumentum. Hujusmodi patronus cui obtigerit, non est credibile me in scribendo minus quam potuerim contendisse, ac non potius dedisse operam diligenter, ut te talem virum tui de me judicii, tuaeque in me liberalitatis minime poeniteret. Quamobrem si quid peccavi, imo vero ubi aliquid peccavi; multa enim in opere tam longo, ac tam difficili peccasse minime dubito; nolo me


2076. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

audio sine cantu, ac prope sine voce aliena lingua balbutientem, rudem, inconditum, enervem, nihil venuste, nihil suaviter, nihil sublate, ut solet, ac granditer efferentem. Itaque et stomachari soleo interdum, et dicere, parum fortasse probabiliter, sed, ut arbitror, vere: nullos mihi interpretes minus fideles videri, quam eos, qui in oratoribus, ac poëtis de sua fide maxime gloriantur, eamque sibi, non sua scribentibus, sed aliena vertentibus, non solum praecipue, sed etiam unice cordi fusse affirmant. Quae enim, malum, est ista fides, quae poëtam exhibet sui dissimillimum, omni poëtico


2077. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

non solum eadem, sed etiam eodem modo dixerit, Demonsthenica, ut ita loquar, Demonsthenice, Homerica Homerice. Atque hoc est alterum ex duobus illis, quae supra dixi, genus interpretandi, praeclarum sane, atque magnificum, verum adeo difficile, atque impeditum, ut multo sit minus operosum sua scribere, quam aliena hoc pacto interpretari. Verumtamen sic judico, aut abstinendum ab hujusmodi scriptoribus aliena lingua explicandis, aut, si eos explicare volumus, hoc omnino genere utendum esse, quod unum est illorum splendori, granditati, suaviloquentiae


2078. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

civium consuetudo minime repudiaret. Vidit hoc sane vir prudentissimus, atque omnis ad orationem pertinentis artificii scientissimus. Quid ergo fecit? singula verba servare non potuit: Sed genus , inquit, omnium verborum vimque servavi . Usus sum verbis, quorum, si minus forma, certe genus ac natura, esset eadem, aeque propriis, aeque agentibus, eodem modo rem demonstrantibus, atque in animos hominum influentibus. Addit caussam, cur id fecerit: Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tanquam appendere . Praeclare, nihil enim


2079. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

itidem versibus sic extulisset:
Meque Conon caelo vidit flavum Berenices:
Cirrum, quem cunctis obtulit ilia deis. In quibus ipsis flavum illud addidi, vel ut versum explerem, vel ut ille cirrus lectori minus displiceret. Sed hunc omitto: redeo ad Tullium; cujus ratio in Graecis convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas


2080. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

vocat pervicacem, superbum, insolentem . Qui hujusmodi sit, eum post Aristotelem philosophi omnes, quotquot de moribus scripsere, si rogentur, magnanimum esse negabunt; ac dicent longe esse transgressum eos fines, intra quos magnanimitas continetur. Ego magnanimum, si minus sapientum, certe vulgi judicio, a quo non abhorrent poëtae, fuisse concedam: praesertim quum meminerim ab ipso Homero, semel ut opinor, μεγάθυμον appellari. Quid ergo displicet? hoc nimirum, quod nemini sano placere possit: quum Homerus in re


2081. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]


principiis omen inesse solet.
Ad primam vocem timidas advertimus aures,
Et primum visam consulit augur avem. Haec, inquam, non usurpo: praesertim quum videam, me quoque, si minus in primo versu, certe in iis, qui primum proxime consequuntur, non quidem egressum esse fines legitimae libertatis; sed tamen fuisse aliquanto liberiorem, quam vellem; ac deinde, in opere progredientem, ipsa exercitatione assequutum esse ut Homero arctius adhaererem. Sed haec omitto, in


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.