Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: minus

Your search found 2491 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 416-427:


416. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

probatissimoque et ecclesiastica archipresbyteratus dignitate prędito, parabolę nostrę placuerint, satis me ab omni aliorum iniuria tutum putabo. Cum ergo rudi plebeculę, id est mei similibus, in his loquar, Tua mihi autoritate opus est, ut ab illis, quibus scriptę sunt, minus grauate suscipiantur. Quanti enim non solum Tui sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te impliciter postulo, callide eblandiri uelle. Quamobrem rogo, ad proferendam de nostra


417. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et Deus in eo. DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII Mirum in modum quidam rosarum odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus auide naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te, inquit, rosas diligere, quae te tam foede laeserunt. Ad quem ille: Si ob hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate perfrui possem? Has itaque aequo animo feram, a quibus


418. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

perfectioris pedem posuisti, uide, ne referas, sed audacter ingredere! Nemo Deo seruiuit, et deceptus est, nemo mundo, et non conquestus est. DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola XIII Quidam in plebe minus quam satis diues peregre proficiscens longinquae regionis regem adiit. Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi eiusque beneficiis omnium opulentissimus euasit. Caeterum ad illa, quae reliquerat, mentem reflectere et


419. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

felicioris fortunae oblitus concupiscere eoque redire uelle, ubi natum et educatum se recordabatur, coepit. Cunque indies cresceret sibi ad suos reuertendi cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo. Haec est eorum parabola, qui seculum


420. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

obtulit in sacrificio cum uirtutibus libertatem, quam qui solas donauit uirtutes? Esto uterque seruet ea, quae religionis sunt, alter tamen ita se subiecit atque ligauit, ut nunquam sibi fas sit ab obedientiae, castitatis, paupertatis uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse


421. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Aethneis ignibus proximare est. Tunc si licentior intercesserit familiaritas, libidinis incendiis conflagrabit sanctioris propositi pudor, et turpi seruire incipient luxuriae, qui ante seruierant Christo. Qui uero a mulierum consuetudine, quantum potest, procul se fecerit et non minus eis quam Siculis illis ardoribus accedere ueritus fuerit, semper cauens periculum, quod multos perdidit, hic demum animi corporisque integritatem, quam Deo uouit, laetus offeret et angelorum consortium merebitur in caelo, qui angelorum uitam uixit in terris.


422. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

domus quoque flammis repente crescentibus correpta conflagraret. Quo incendio ipse etiam circumdatus nec effugere ualens periit. Talis est omnis auarus, qui cumulandarum opum nulla congestione satiatus, quantum potest, aceruo addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire compellitur. Talis quippe erat ille, de quo in Euangelio dictum


423. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

reperit et mirabundus ac stupens: Ecce mihi, inquit, castigata ouis asellum, quem comederat, uiuum euomuit. O ridiculum et plus quam rusticanae fatuitatis hominem! Quis unquam audiuit iumentum aliquod ouino ore uel uoratum uel editum? Caeterum hec parabola eo spectat, ut credamus non minus desipere eos, qui dubiis in rebus certam proferunt sententiam, cum Dominus clamet et dicat: Nolite iudicare, et non iudicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur


424. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

alter moderate admodum exercebatur. Ille ergo festinus, cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum resedit factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam dimissit. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit. Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant.


425. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

doctrinam, non tamen ideo docentis perit merces. Atque perinde a caelesti rege remuneratur, ac si omnes opere compleuerint, quod audiendo didicissent. Neque enim doctori fraudi esse debet auditorum culpa. Non est ideo neganda merces operario, qui sementem facit, quia infoecunda humus minus frugis domino reddat. Vnde ipsis, qui ad docendam ueritatem destinabantur, praeceptum est: In quamcunque domum intraueritis, primum dicite: Pax domui huic! Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Porro, qui docendi officium


426. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

operario, qui sementem facit, quia infoecunda humus minus frugis domino reddat. Vnde ipsis, qui ad docendam ueritatem destinabantur, praeceptum est: In quamcunque domum intraueritis, primum dicite: Pax domui huic! Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Porro, qui docendi officium suscipiunt, si, quemadmodum debent, docere neglexerint, quicquid de populo perierit, illis imputabitur, dicente Domino per Ezechielem: Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum, et annunciabis eis ex me. Si, dicente


427. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

poenitere nihil proderit. Dum ergo licet, dum datur, operemur bonum, ne talia deinde subire cogamur, qualia meminisse, nedum pati, supplicium est. DE PARADISO Parabola XLIX Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non supersint. Igitur, cum inferni


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.