Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: minus

Your search found 2491 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 434-538:


434. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ad Patrem | ipso Filio dicente: Jo. 12. Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me . Fide enim penetramus usque ad inuisibilia Dei. Ne autem ipsum qui est missus, minus aliquid habere putares | quam eum qui mittit, rursum ait: Jo. 14 creditis in Deum, et in me credite! ęqualem se illi testatur, dum eandem ipse de se fidem exigit, quę habetur de Deo Patre.


435. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fides tua. Stabilitę autem in Deo fidei quanta uis uirtus-que sit, quis explicet? Matth. 15. Chananea credens responsum accipit: Fiat tibi sicut uis. quod multo plus est, quam si audisset: fiat tibi sicut petisti. Minus enim interdum petimus quam uolumus, ne impudens uideatur petitio. Et illud profecto ad credulos est dictum: Io. 8. cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos . Casso


436. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

seminis referendum est, ex quo fit arbor magna. Magna igitur fide opus est, ut magna operemur, et credentibus nihil impossibile sit. Etenim perfecte credentes nihil inutiliter petent | ideo nec montes transtulisse feruntur, non quia nequiuerint, sed quia non expedierit. Non minus autem mirabile fuit | mortuos suscitasse, quod quidem fecerunt, quam montes transtulisse; quod fecissent, si utile fore censuissent. Vnde alibi etiam Dominus ait: Mar. 9. Si potes credere, omnia possibilia


437. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ostenderet, postea intulit: Joan. 6. qui credit in me, habet uitam ęternam. Pręsentis temporis uerbo utitur, ut credentes | et secundum ea quę credunt uiuentes iam beatę ęternitati prędestinatos monstraret. Ne autem minus recte credendo ab ipsa Patris diuinitate Filium separemus | Arrianę impietati assentientes, alibi idem ad Patrem conuersus dixit: Joan. 17. hęc est autem uita ęterna: ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti Iesum


438. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igitur et bonarum mentium seductoribus perniciosa est conuersatio. Mar14 Si quos ergo diuinitati Christi derogare uideris, eos non Christianos esse existima, sed Antichristos, non minus execrandos illis, qui in domo Caiphę in eum spuere et faciem eius uelare | qui-que caput ipsius et spinis compungere | et harundine ausi sunt uerberare. Nam Christi caput Deus, Christus autem caput nostrum est. Rursum siquem circa


439. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in die iudicii quam uobis. Tyrus et Sydon ciuitates idolatrę erant | uitiis-que deditę, et tamen his acerbius punientur illi, qui cum per inuocationem Christi non pauca prodigia facta uiderint, Christum non ut Deum recipiunt | et minus aliquid Patre habere affirmare non dubitant. In illos qui de miraculis quę scripta sunt dubitant. Caput V Sunt qui signa illa quidem facta fuisse legunt, sed an uere


440. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prophetę. Quęri potest, cur dictum sit: et signum non dabitur ei , cum Iudeis incredulis multa signa data fuerint? Sed qui signo, id est miraculo Dominicę resurrectionis, cuius typus Ionas fuit, non crediderunt, quod maximum erat , multo minus aliis non ita magnis credere poterant. Maius est enim semet a morte reuocare ad uitam quam alios, et ad uitam incorruptibilem atque immortalem | quam ad corruptibilem et mortalem. Non est ergo eis datum signum efficacius ad credendum Christo | quam ipsa


441. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lacum siue torcular. id est legem pręceptis uitę redundantem. ędificauit turrim, id est templum. Turris quippe arx est urbis, ita oratoria nobis munimenta sunt, ad quę confugientes | carnis demonum-que impugnationes minus timemus, orationis armis accincti et cęlestis contemplationis fide protecti. Sequitur: Et peregre profectus est. non discedendo sed permittendo, ut in utranque partem libera sit operandi facultas. Misit deinde seruos ad fructus uineę colligendos ; misit


442. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

intenti negociis | corpus non animum in eam afferunt. ne tunc quidem uanis colloquiis et nugis inutilibus abstinentes | iocis-que et risu, cum a Sacerdote diuina peraguntur. Sciant eos minus fortasse culpabiles fuisse , qui Domini flagello eiecti fuere de templo dicentis: Jo. 2. Nolite facere domum Patris mei | domum negociationis! Illi uero eam latronum speluncam faciunt,


443. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

se putat magis tutum. Nam sicut arborem uentorum pulsatam procellis ruere necesse est, cuius radix uitiosa fuerit, ita illum labi quoties uoluptatum illecebris prouocabitur necesse erit. Neque minus in istos qui facere nolunt, quam in illos qui audire negligunt, exclamant prophetę, apostoli, euangelistę, omnes catholici doctores: Matth 11 Cecinimus uobis et non saltastis, lamentauimus et non planxistis.


444. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel audire renuunt | uel si audiant, secundum ea uiuere nolunt, nequiores sunt, qui eadem audiendo coram arguere | atque iisdem petulanter obtrectare audent | et sophismatum strophis docere | ipsa Dei pręcepta uel impossibilia factu | uel inter se pugnantia | uel aliqua in parte minus rationi consentanea esse. quasi uero quicquam rationabilius, consultius, iustius homo possit indagare | quam hominum opifex pręcipere? Siquis tam prophana pręsumptione ducitur, inter hereticos erit habendus | et de fidelium coetu repellendus, ne sanum gregem morbida


445. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod sanctę Trinitatis mysterium in una deitate, nisi fides teneat, lingua non explicat. Ob hoc quidam, quia comprehendere nequeunt, retro cedunt, cum potius persuadere sibi deberent | tanto ea magis Deo tribuenda esse, quanto minus a nobis, qui homines non dii sumus, possint intelligi. Alioquin fateri oporteret, quod nemo unquam ausus est dicere, aut Deum non esse homine maiorem | aut hominem Deo esse ęqualem, si ad omnia quę Dei sunt, humani uis


446. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esse uideantur. et illis pro tempore consulamus, qui ad capessendas accedunt uirtutes, ut in eo bono quod semel sibi proposuerint constanter perseuerent. Sicut enim in uitiis obdurare perniciosissimum est, ita in beneuiuendi cura minus esse constantem | turpe indecorum-que habetur. De animi constantia. Caput XII Firmum ac stabilem esse oportet Dei seruum | nec iniuria lacessitum irasci | nec


447. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

supra petrę soliditatem ędificare diximus | et id quod ab eo fabricatum fuerit, tam contra demonum pręualere certamina quam aduersus malorum, quę mortalibus contingunt, acerbitatem. ita e contrario debilem et in proposito minus persistentem domui illi comparandum esse arbitramur, quam moli arenę impositam et uentorum concutit flatus | et impetus subruit fluuiorum | atque ad solum usque concidere compellit. Is enim qui inconstans fuerit, facile quidem et


448. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uolubilitas comparatur arundini uento agitatę, dum Ioannes Baptista talis non esse asseritur. Adde quod arundo ipsa et fragile lignum sit | et infructuosum uacuum-que intus ac nodis quidem plurimis intersectum. Ita uir sibi minus constans | tentationibus succumbit, bonarum actionum sterilis est, uanitatibus affluit | et multorum uinculis innodatur peccatorum. Matth18 Eundem lunatico illi conferre possumus, quem


449. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Atque ita malarum passionum uictor eficitur, cum ad diuersas ab his actiones animum conuertere coeperit. In his deinde confirmatus omnes pręsentium tribulationum ictus excipit clypeo patientię, de omnibus Deo gratias agens | minus-que se pati confitens quam peccata sua mereantur. Hoc est ilud quod precipit Dominus et ait: Matth. 17 Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat


450. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vadit inquit et uendit uniuersa quę habet, et emit agrum illum . Renunciat enim omnibus carnis uoluptatibus qui perfectus est, ut uoluptate spiritus, quę in Deo habetur, frui possit. Quanto tamen perfectior fuerit, tanto minus latere poterit. Non potest abscondi ciuitas in monte posita | neque lucerna super candelabrum lucens. Quanuis in solitudine et in montibus ferarum petat cubilia ab humano cultu semotus, Deo tamen uolente proditur, ut alii suo exemplo ad calcandam mundi gloriam cęlestium


451. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

, nihil ultra addi oporteret. cum ieiunare adiumentum potius uirtutis quam uirtus sit, et decimas dare ęs alienum soluere, non aliquid sua sponte offerre. Tantum autem hac ostentatione profecit, ut publicano quem procaciter taxauerat, minus iustus de templo discederet | documento-que esset peccatorem qui se humiliat, magis esse Deo charum | quam innocentem, qui sese aliis pręferendum iactat. Non possumus tamen, quin tangamur aliquando glorię palpatione, sed


452. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed transit a morte in uitam. Quod si in Adam morimur et in Christo reuiuiscimus, si de morte nobis transitus est ad uitam, non est cur mortalitatem exui timeamus mox immortalitate induendi. tanto-que minus cum etiam corpus nostrum rursum assumpturi simus, non quale deponimus | tetrum tardum graue ignobile terrenum fragile mortale, sed lucidum agile leue gloriosum, omni pristina fece carens, nullis casibus obnoxium, beatitudinis capax,


453. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Duodecim autem sunt qui iudicant | et totidem qui iudicantur. quia illi filii lucis sunt tanquam duodecim horę diei. hi uero filii tenebrarum sub eodem nocturnarum horarum numero comprehensi. Quanuis enim non omnes damnandi sunt, minus tamen illis clari, quos perfectionis opera commendant. Sequitur: Marc19 Et omnis, qui reliquerit domum uel fratres uel sorores aut patrem aut matrem aut uxores aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum


454. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| quam tibicines et tumultuantium turba excluderetur. Solitudo itaque pręcipue quęrenda est, ut anima in peecatis mortua per poenitentiam ad gratiam uiuificantem reuocetur. Quoniam ut modo diximus, et pessimę animi cupidines minus in secessu uirium habent | et mens terrenarum rerum curis expedita ad contemplanda diuina magis attollitur . dicente ad discipulos Domino: Matth6 Venite seorsum in desertum locum | et requiescite pusillum!


455. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

septem angelis, septem in Asia ecclesiarum episcopis scribere iubetur. hoc est, Ephesi, Smyrnę, Pergami, Thiatyrę, Sardis, Philadelphię et Laodicię. In his singulis singuli episcopi erant, et officii sacerdotalis merito angeli nominantur. Hoc tamen minus mirabimur, si meminerimus ipsum Dei Filium Iesum Christum sacerdotem factum, Deo Patre ad eum dicente: Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech. Nihil isto sacerdote maius, nihil mirabilius excogitari potest,


456. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cauenda dolos-que diaboli declinandos. Insidiis facile patebit, nisi perquam caute incesserit. Matth10 Estote prudentes, ait Saluator, sicut serpentes! Callidissimus omnium serpens diabolus est. qui ergo non minus prudens erit ad cauendum | quam diabolus astutus ad nocendum, neque blanditiis eius capietur | neque uim formidabit. Vt autem cautus et circumspectus fiat sacerdos, necessariam sibi esse Scripturarum scientiam nouerit | intelligentiam-que mysteriorum. sine qua neque se ab


457. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps108 Cum iudicatur exeat condemnatus | et oratio eius fiat in peccatum. fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter, et alia multa, quę licet ad Iudam Domini sui proditorem referantur, nihilo minus ad sui quoque similes redundant. Sui autem similes sunt, qui ad apostolatum electi potentioribus ita blandiuntur ut eorum scelera dissimulent | et sic Dominum osculo prodant. eundem etiam uendunt, dum nihil ita cupide ut


458. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nec Heliam conspicies, sed Iesum solum. Cessant enim et figurarum umbrę | et futura prędicentium uox, cum ueritatis lux oritur | et quę uentura erant eueniunt. Non est ergo nostrarum uirium, sed opis diuinę, ut quis legendo mysteria intelligat, quanto minus ut etiam supercęlestis contemplationis dulcedine mens in Deum eleuata perfundatur. Hoc tamen illis frequentius conceditur, qui libros diuinos ita legunt, ut a sanctorum interpretatione non discedant, a peruersis sensibus, qui cum Ecclesia non concordant, penitus abhorrentes.


459. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

operemur. Nihil quippe ita mouet atque allicit animum ad colendum omnium autorem Deum ut opera eius cogitatione percurrendo | beneficia-que perpendendo, quę omnem taxationem supereminent et excedunt, immensa atque infinita | eo-que magis optanda ac desyderanda, quo minus humano ingenio explicari comprehendi-que possint. Ad illa ergo consurgat animus terrenis negotiis expeditus, et non solum ea quę oculis cernimus, sed etiam quę intellectu percipiuntur cogitet. Veruntamen


460. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

grauet aut quicquam molestet. Hoc tibi affirmat psalmista dicens: Ps79 Meditatus sum in nocte cum corde meo, et scopebam spiritum meum. Summum etiam mane, dum adhuc nox dubia et dies incertus, quod crepusculum appellant, non minus erit opportunum quam nox ipsa. Nam tunc quoque nocturnum silentium adhuc perdurat, et quod plus est, discusso iam sopore cibo-que digesto sincerior animus ad quęque consideranda uiuacior-que consurgit. Vnde idem propheta in alio psalmo ait:


461. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fas esse dixerimus. omitto quod interdum nec manibus temperatur | et usque ad uulnera cędes-que peruenitur. Quanto ergo leuius crimen ab his diuertere | et alicuius honestę artis laboribus diem illum conterere | quam per ocium ad tam nefanda flagitia conuerti? Profecto minus offenderetis nullum omnino diem festum agere quam hunc quem agitis tot uitiorum obscoenitatibus prophanare. Concessus fuit olim Iudeis repudii libellus, ne in uxores quę displicuissent | ueneno sęuirent, sed potius uiuas dimitterent.


462. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cito subducitur, ut cęleste et ęternum gradu beatitatis celsiore cumuletur . Quintum. Non occides. Cum neminem tibi lędere liceat, multo minus interimere. Ne iudici quidem aliquem capitis reum ex odio fas est interficere, sed ex lege. Quamobrem non tibi, sed illi, qui exequendis legibus pręficitur, dictum est | Exo. 22 Maleficos ne patiaris uiuere. Priuato


463. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dei mandatis aperte discimus | non modo facto dicto-que posse delinqui, uerum etiam sola mali concupiscentia. Et si rem alienam nefas est concupiscere, multo magis auferre: Et si desyderare tantum alterius coniugem non debemus, multo minus cum illa rem habere. Concupiscentia enim et desyderium, quanuis crimine non careant, facilius tamen coercentur, si cupita non perficiuntur, difficilius autem, cum in consuetudinem facti uenerint. Insatiabiles nempe bestię


464. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

morum-que institutionem spectant. Illa uero, quę perfectionis sunt, id est, ut paupertatem castitatem-que colamus, monasticę uitę modum normam-que sectantes, nostro relicta suunt arbitrio, antequam ea seruandi uoto nos obligemus. Quod si uouerimus, pręstare tenebimur non minus quam illa, quę iussa sunt. Pręuaricator est, qui secus fecerit. Sed iam redeat, unde digressa est oratio et sicut instituimus ipsas pręuaricatorum poenas fidelium traditionum


465. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uigilia disseremus. De vigilia. Caput VI Vitę mortalium tempus quam breuissimum est. ipsi senes parum se uixisse conquęruntur. Sed cum uita uigilia est, nonne etiam tanto minus uiuit aliquis, quanto plus quieti ac somno indulget? Nolo tamen ut extendendę in longius spacium uitę gratia | uigiliarum obseruatio te delectet, sed ea duntaxat de causa ut a uitiis facilius abstineas | et uirtutibus


466. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod somnus quoque iusti uigilia sit. Nam ubi diurna opera pie religiose-que peregit | et ante somnum quę Deo grata sunt cogitauit, etiam post somnum quę cogitauerat perficere maturat. Ideo-que citius expergiscitur et exurgit, ut quanto minus dormierit, tanto plus apud Deum meriti bene operando sibi comparet. Igitur non plures horas dormitioni impartit quam naturę necessitas postulat. ut totum quod superest, semper in Dei laudem | aut orando | aut aliquid aliud agendo expendat. Siquod


467. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de quibus dicitur: Prouerb. 4 Non dormiunt, nisi cum male fecerint . Qui ideo peruigilant, ut latrocinentur, ut furentur, ut crapulentur, ut libidini luxurię-que satisfaciant. Minus enim peccarent | dum dormiunt nihil agendo | quam male agendo dum uigilant. Tales uigilię tam fugiendę sunt quam hę, de quibus loquimur, expetendę. His aduersus mortiferę uoluptatis


468. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illa altera: Matth. 24 Si sciret pater familias qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique | et non sineret perfodi domum suam. Inimicus igitur noster et fur diabolus est. Somnolentis et ocio uacantibus magis insidiatur, quia minus prouidi sunt ad cauendum facile-que ad omnes uoluptatum illecebras inclinantur. Qui certe si capti et irretiti fuerint, tunc demum intelligent, quam male dormierint, cum uillicationis suę reddere rationem compellentur. Datum quippe sibi tempus ad


469. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igitur peccatores ad quos non pertinet iudicium somniorum, aut eos ad quos pertinet interrogent, ne per uiam non suam incedentes pręsumptione labantur. Vt autem nobis quoque Spiritu Sancto largiente interpretandi donetur facultas, minus temporis demus somno, ut plus concedamus uirtuti. Id si fecerimus, ne tunc quidem cum dormimus, quod terreat somniabimus, sed quod consoletur | quod-que euigilantibus quoque gratum sit. De oratione frvctvosa. Caput IX


470. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a longe uultu in terra deiecto pectus percutiebat suum. Peccatorum quippe conscius non est ausus propius accedere, non oculos in cęlum subleuare, et ut a se poenam exigeret, a pectoris uerberatione non cessauit. Verum nequis uel dignitate pręditus uel a Deo iam gratiam consecutus minus se submittat, ad Scripturarum testimonia animum applicet, et uidebit Salomonem regem in dedicatione templi fixis in terra genibus | et manibus ad cęlum expansis deprecantem. Audiet Danielem prophetam dicentem: Posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari |


471. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

18 Et publicanus, dum cernuus orat | indignum-que se iudicat in cęlum suspicere, Christo testante rediit iustificatus, cęli ciuis futurus, qui peccati seruus fuerat. Sed si ne iustus quidem, nisi se humiliauerit exaudietur , quanto minus peccator ueniam impetrare poterit, nisi simul et poeniteat et humilietur? Hoc ipsum Dominus a nobis exigens clamat: Iohel. 2 Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu, et scindite


472. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

probitatem | quam ad nequitiam discessum hactenus expedisti. An tu ignoras iumenta onere grauata segnius a stabulis abire solere, celerius uero ad stabula remeare? et hoc quidem oneris deponendi pabuli-que sumendi gratia. nunquid ipse minus prouidus pigritabis fascem istum peccatorum, quo premeris abiicere | et ad pastum cęlestis mannę festinare? non quam ueteres Israhelitę manducauerunt in deserto et mortui sunt, sed qua qui recte usi fuerint , uiuent in ęternum |


473. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

saltem pigeat, talis uitę qui tandem finis sit considerare. Siquidem prudentis est prouidere futura. et si bruta quoque quędam animalia uenturę tempestatis pręsaga, antequam erumpat procella, ad tranquilliora sibi loca confugiunt, minus te rationalem existimabo, si proposita uoluptariis incontinentibus-que tormenta tecum quandoque non mediteris | uel cum meditaris non expauescas | te-que ad eum uitę statum conferas, in quo et de poena securior esse


474. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

impoenitentes decesserint, quanto magis cum ad impoenitentiam accesserit temeritas indigne communicandi? In eos qvi sacramentvm svmere excvsant. Caput XIX Cęterum non fortasse minus peccant illi, quibus tametsi uereantur polluti accedere, magis libet abstinere | quam operam dare ac moliri | ut digni accedant. Timent scilicet Domino communicare, et eiusdem minas imperterrita aure excipiunt.


475. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quisquis ergo aut carnis usu | aut uini potu | aut utro-que sponte se abdicat, non quia non liceat his uti hoc agat, sed quia iuuat | pro peccato satisfaciendi gratia | corporis-que castigandi, ut lasciuiat minus et contra spiritum rarius insurgat. Hac de causa pleri-que uili admodum uictu contenti cibaria delicatiora sibi submouere. Ruth mulier, quę in genealogia Christi censeri meruit, cum a Booz satis diuite uiro hospitaliter


476. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Moyse duce Hebrei ad Terram Promissionis pergerent, manna de cęlo esurientibus, aquę de petra erumpentes remedio sitientibus fuere. Et si Deus nunquam defuit | ne delinquentibus quidem turbis | ob eius merita qui illis pręerat, quanto minus defuturus est ei, qui relictis omnibus ipsius sese dedicat seruituti? Recte itaque a psalmista est dictum: ps. 36 Iunior fui et senui, et non uidi iustum derelictum | nec semen eius quęrens panem. et


477. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut gulę uitium quam detestandum sit consideremus . De vitio victvm delicatiorem exigentivm. Caput XXII Gulositatis indicium est | in mensa minus lauti apparatus monachi accumbentis mussitatio. Licentioris igitur gulę sunt, quos non pudet, cęteris in silentio considentibus, corrugare nares, frontem contrahere, os distorquere | et gestu


478. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei descendit super eos, et occidit pingues eorum | et electos Israhel impediuit. Nemo igitur sibi tutum putet | non contentari iis quę Deo largiente in monasterio habentur, uel ob hoc patres incusare, quod ipse minus copiose abundet, cum necessaria suppetant. Paupertatem professus es, et copiam exigis? obedientiam uouisti, et maioribus audes esse molestus? quid amplius quęreres in seculo | quam quod concupiscis in


479. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coniungant choro. ut quę indesinenter Deo seruiuit, iam indesinenti felicitate perfruatur. Quis est, qui dum tantę mercedis magnitudinem ęstimat, laboris sui tedio afficiatur? et non potius semper se minus fatigari agnoscat | quam ut mereri possit quod sperat? Attende igitur non solum ea quę recepisti, sed etiam quę promissa sunt, et demum in eo quod bene coeperis, perpetuo perseuerabis. pariter-que cum Zacharia sacerdote


480. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

usum magno animo despicere incipies, nequid tibi uiam iustitię ingredienti impedimento sit | et potius absque his quę uulgo bona putantur salueris | quam cum ipsis pereas. fibri pontici. ne minus tibi prospexisse arguaris | quam ferę bestię illę, quę abrosas partes corporis in fuga uenatoribus relinquunt, ob quas naturę suę instinctu se peti norunt. illorum errori uideantur. Non minus declinandi sunt, qui in flagitiis obduruerunt. Matth. 18 Peccantem, inquit Dominus, corripe inter te et ipsum. si te non audierit adhibe alium. si neque illum audierit, dic Ecclesię. si


487. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad uitia audax, ad bonum animi tardus. Diuiti quoque multi inuident, plurimi insidiantur | et spoliis eius ditari cupiunt. Sed quanuis nemo insidietur, ille tamen metuit domi fures, foris latrones | et cibus illi pariter suspectus est et somnus. nec minus interdum animi solicitudinibus quam fortunis abundat. Pauper uero ubique tutus est, ubique securus. Capta Hierosolyma Nabuchodonosor Caldeorum rex omnia transtulisse Babylonem


488. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

maius esse meritum | et apud dilectionis remuneratorem Deum excellentius pręmium. Vnde Saluator noster notum esse uolens, quare mulieri peccatrici multa dimisisset peccata, causam intulit et ait: Quia dilexit multum. simul-que subiunxit: Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (!) Elemosynę distribuendę ratio Cęterum in omni uitę necessitate ordo tenendus est indigentibus subueniendi.


489. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et apud dilectionis remuneratorem Deum excellentius pręmium. Vnde Saluator noster notum esse uolens, quare mulieri peccatrici multa dimisisset peccata, causam intulit et ait: Quia dilexit multum. simul-que subiunxit: Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (!) Elemosynę distribuendę ratio Cęterum in omni uitę necessitate ordo tenendus est indigentibus subueniendi. In rerum


490. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) Elemosynę distribuendę ratio Cęterum in omni uitę necessitate ordo tenendus est indigentibus subueniendi. In rerum pari inopia | propinquioribus prius opem feras | quam minus propinquis | et domesticis quam extraneis | et fidelibus quam infidelibus | et bonis denique quam malis. Iesus enim Dominus noster ante se a pastoribus qui in Iudea erant, quam ab alienigenis adorari uoluit. et ante in Nazareth ubi nutritus et educatus fuerat, Esaię prophetiam


491. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum submisse comiter-que responderis, magis irritetur, huic tali pręstabis beneficium, si a beneficiis cessaueris , si a mitibus responsis destiteris, si tacueris, si denique furentem tacitus pręterieris atque recesseris. ea duntaxat de causa, ut ille minus culpabilis sit , cum sęuierit minus. Quod si forte ideo inflatur superbia, quia diuitiis abundat, quia uiribus prestat, quia rerum prosperitatibus fruitur | ac propterea melioribus inuidet, multos contemnit | nec paucos afficit iniuria, haud equidem


492. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

huic tali pręstabis beneficium, si a beneficiis cessaueris , si a mitibus responsis destiteris, si tacueris, si denique furentem tacitus pręterieris atque recesseris. ea duntaxat de causa, ut ille minus culpabilis sit , cum sęuierit minus. Quod si forte ideo inflatur superbia, quia diuitiis abundat, quia uiribus prestat, quia rerum prosperitatibus fruitur | ac propterea melioribus inuidet, multos contemnit | nec paucos afficit iniuria, haud equidem illicitum reor | optare ei aliquam opum iacturam, corporis


493. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ideo inflatur superbia, quia diuitiis abundat, quia uiribus prestat, quia rerum prosperitatibus fruitur | ac propterea melioribus inuidet, multos contemnit | nec paucos afficit iniuria, haud equidem illicitum reor | optare ei aliquam opum iacturam, corporis debilitatem, fortunę minus ex sententia fluentis iniuriam | ut elati animi uulnus, quod lenibus medicamentis suppuratur, asperioribus curetur. Videndum tamen ne dum talia imprecaris illi a quo mali


494. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

earum carere charitate potuisset. et si pares essent, quomodo staret illud, quod idem ait: Fides spes charitas, tria hęc, maior autem horum est charitas. In eadem quoque uirtute alium magis alium minus proficere nouimus, alium alio meliorem, sanctiorem, iustiorem | perfectiorem-que esse. et stellam a stella differre in claritate | atque inter beatos etiam diuersitatem esse meritorum. Gradus igitur perfectionis sunt, ut qui in


495. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

si cogitarent peccatores tanto acriorem fore uindictam, quanto magis uenire cunctatur, peccandi libidinem coercerent | et nequitię finem citius imponerent. Delictorum enim ultor Deus non semper statim punit. peccantis autem poenitentiam ideo diu expectat, ut si aberit correctio, minus excusabilis fiat pertinacia. Cęterum, dum cęlestis arbiter a flagello quiescit, non remittit iram sed colligit, ut totam uno impetu effundat | et plectendi tarditatem grauitate compenset. Interim ad peccandum alios corporis prouocat


496. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nec gustare nec tractare pigebit aliquid, quod uoluptati erit conspicere. Sicut autem simplex aspectus formam decorem-que omnium quę uidet, ad Conditoris laudem refert, ita reliqui sensus eum imitati nihil prorsus admittunt, quod Deo minus gratum fore arbitrantur. atque ita puri oculi totum corpus lucidum reddunt. Repulsis enim uitiorum tenebris adamata uirtus spiritum simul et carnem suo irradiat fulgore.


497. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Longe inquit fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. Cur ita, nisi ne tangendi detur facultas si propius accesseris? quanto magis proximas, tanto maius inis periculum, ne tangendo corruas. Minus tibi noxium ignem fore crede, si manum prunis ardentibus indideris | aut ferrum candens tenueris | quam si lasciuientem adolescentulam digito contingas. Prunę quippe offendent corpus, puellę uero tactus animam perimet.


498. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum autem Apostolus uere uiduas in Ecclesia reuerenter suscipiendas alendas-que pręcepisset, si modo unde alantur de suo non habuerint, prospicere etiam uolens nequa de his sinistri rumoris oboriatur suspicio, nequis infirmis peccandi locus detur: Vidua inquit eligatur non minus sexaginta annorum, quę fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem uiduas deuita. Cum


499. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est, sed si multa quę in illa conspicis, ad turpes cogitatus prouocant, quomodo tutum te putabis, si ei adhęseris? Reg. secundo XI Nequis tamen malignę excusationi detur locus, disce non minus fugiendas esse pudicas quam impudicas | illo saltem exemplo, quo Dauid secundum cor Dei electus et pudica satis iudicata Bethsabee Vrię uxor conciderunt. Nulla hęc notabatur infamia, ille morum sanctitate non minus quam regno nobilis erat | Hanc se


500. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nequis tamen malignę excusationi detur locus, disce non minus fugiendas esse pudicas quam impudicas | illo saltem exemplo, quo Dauid secundum cor Dei electus et pudica satis iudicata Bethsabee Vrię uxor conciderunt. Nulla hęc notabatur infamia, ille morum sanctitate non minus quam regno nobilis erat | Hanc se lauantem tantum uidit et captus est | exarsit in concupiscentiam | opere-que impleuit quod concupierat. Nunquid tu illo sanctior, ut tales foeminas non solum intueri, sed etiam


501. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eris, et ipse dominabitur tui. Cęterum sicut Christi et Ecclesię sancta est coniunctio, ita uiri et uxoris impolluta sit copula oportet, ut nec ipse aliam sponsam | nec ipsa alium desyderet sponsum. et suspicionem etiam caueant minus fidi inter se amoris pacti-que uiolati. Neque enim coram Hymeneo uel Thalassio inter se pepigere, ut uana solebat gentilitas, sed ut decet fideles, Deo uero inuocato Christo-que teste et Ecclesia.


502. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Reg. primo XXV Abigail Sit prudens ut Abigail, quę iratum uiro suo Dauidem animi sagacitate placauit, ita ut postea marito uiduatam ipse Dauid sibi elegent uxorem, sola foeminę solertia delectatus. Quę talis fuerit etiam uiri partes agat in domo, si ille minus integrę mentis erit. reuerentiam tamen exhibeat ut maiori | et sic omnia faciat, quasi ille imperarit. Susanna Sit pudica ut Susanna, quę coniugii fide seruata malebat mori | quam amissa uiuere. sed tam sanctum foeminę propositum cum nosset


503. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

secundum esse censeo, qui carnem suam terunt mola ieiunii, uigiliarum, precum honesti-que laboris, subdentes eam spiritui, ut panes mundi efficiantur Deo offerendi. Sed ut noscamus quantum hi a uirginitatis gradu distent, sub sexu minus nobili proferuntur, dum dicitur: duę molentes | nec tamen ideo coniugatis inferiores, quanuis non duo sed duę de illis dictum sit. Quia uirginum quidem et continentium inter se habilis congrua-que comparatio est. Coniugati autem non his


504. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mementote uinctorum tanquam simul uincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. Nam si omnes in Christo unum corpus sumus, debemus male affectis condolere | ut membris corporis nostri, et saluti eorum consulere non minus accurate quam nostrę consultum uellemus, si idem mali pati contigisset. Tunc enim siqua calamitate ipse oppressus fueris, siqua uiolentia uexatus, non te pudebit opem implorare, quam alias pręstitisti. Da modo operam, ut cum beato Iob dicere possis:


505. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tuam. Duo minuta ęra inopis uiduę in gazophylacio oblata diuitum pręferuntur donariis. Non pensat Dominus quantum das, sed de quanto et quam libenter. Ille plus offert, cui minus quod offerat restat. Illius magis accepta sunt dona, a quo magis prompto exhibentur animo. Hinc est pręceptum illud Salomonis: Prouerb. 3 Ne dicas amico


506. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ait enim Scriptura: Prouerb. 21 Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur . Minus est tamen sua non tribuere | aliena quoque iniuste rapere cogit auaritia | et ne a pauperum quidem fortunis impias continere manus, nullo satiabilis congestu, nulla copia contenta, immo eo cupidior, quo plura rapuerit. Vnde de


507. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

amicum excepit conuiuio | et eundem inter epulas iugulauit | nec hospitalem mensam amici cruore foedare timuit, qui aliena occupare concupiuit. Proferam adhuc magis cruentum exemplum, sed minus rationis compotis uulgi. Titi milites. (!) Tito Hierosolymam obsidente | plurimi ex Iudeis fame compulsi ad Romanos transfugiebant (ut Iosephus autor est)


508. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cupiditati prędam capere ex uiuis | uel ex interemptis spolia | latentia quoque in monumentis cadauera excutere coepit. Nota (!) Sed et hoc quidem minus mirum quando iam nec aris nec templis Deo dicatis parcitur. Nostra ętate contigit | christianorum ecclesias a christianis prophanari, aurum argentum-que Deo consecratum per uim auferri. perinde ac si aduersus Deum, et


509. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

auari animi nihil nisi quod rapiant attendunt. Quanuis autem multa deprędentur, multa parent, multa undique congerant, nunquam tamen satiantur, semper restat quod aceruo addi cupiunt. Nec minus huic uitio obnoxii sunt, qui liberis nepotibus-que abundant | quam qui soli sunt. Qualem Ecclesiastes admiratur dicens: 4 Vnus est et secundum non


510. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nam siquando aliquis fidelis disciplinę pręceptor in illicitos contractus, in usuras, in immodicam lucrandi cupiditatem inuectus fuerit, indignantur, reclamant, in furorem uertuntur. Act. 19 non minus quam artifices illi Ephesiorum, cum Pauli prędicationibus idola destrui uidissent, quę ipsi conficiendo lucrabantur. Dolebant enim non religionis uanę dispendium, sed artis suę detrimentum. Diuitum uitium Diuitum pręterea uitium est | aliis


511. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsum formauit. Cuius dignitatem et excellentiam Propheta contemplatus | et ad autorem suum conuersus in uocem prorupit dicens: Ps. 8 Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam uisitas eum? minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum | et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues et boues uniuersas, insuper et pecora campi, uolucres cęli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Vt autem omnia subiecta essent


512. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

auget. Hinc est pręceptum illud Salomonis: Prouerb. 3 Ne dicas amico tuo: Vade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Minus offendes petita quamprimum denegando | quam postquam promiseris de die in diem producendo. Dum enim quod poscenti pollicitus es, pręstare remoraris, ille interim ab aliquo alio fortasse recepisset, sed tibi credens tentare aliorum


513. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et parentur beneficio et foueantur. Inimici ita palpandi demulcendi-que sunt, ut ad placabilitatem inclinentur. Cum ingratis quoque sic agendum, ut in iis ueteris beneficentię obliuionem | nouę discutiat refricatio. Nam ueluti arua minus foecunda, si sepius fimum irrigationem-que receperint, frugifera efficientur, ita ingratus recentibus admonitus beneficiis pręterita quoque atque obliterata ad memoriam reuocabit | et uerecundia compulsus de reddenda gratia intentius meditabitur.


514. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ita exiguum etiam beneficium gratum efficit in conferendo animi promptitudo atque facilitas. Illi quoque plus debeo, qui parui modici-que sui peculii participem me fecit, quam qui diues multum donauit. Plus enim largitus est, cui minus quo ipse fruatur restat. Hanc uerissimam sententiam Domini confirmat autoritas. Mat. 11 Cum enim quidam diuites in templo grandem offerrent pecuniam, plus oblatum dixit a uidua


515. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad amiciciam uenit, ut merito redametur, qui coeperit amare. Interim si grati esse uolumus, nunquam patiamur excidi memoriam collatorum in nos beneficiorum. Ingratus est qui non reddit. audeo dicere non minus ingratus est qui non meminit. quoniam ne tunc quidem gratus fuit, cum acciperet. Quod enim libenti animo accipimus, id non facile obliuiscimur. Illa uero facillime obliterari solent, quę minimi ęstimantur.


516. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et faceret | et doceret. Et apostoli ante Spiritu Sancto replentur, deinde prędicationis officio fungi iussi sunt. Porro quod aliis pręcipiendo ędificabant, ne aliter agendo destruerent, id etiam ipsi pręstare studuerunt, non minus exemplo docentes quam sermone. Nam impudens admodum pręsumptio est | hoc alios monere, quod ipse non facias, imponere aliis onera grauia, quibus ipse dorsum non supposueris. Aut quomodo


517. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, det illi in tempore tritici mensuram. Vbi obseruandum est, quod non solum tempore apto opus sit, ut data prosint, sed etiam mensura, ut neque plus neque minus dicatur | quam necesse fuerit. Accommodatissima autem huic negocio tempora erunt | ieiuniorum dies, qui ante festum Dominicę natiuitatis Dominicę-que resurrectionis solennes habentur.


518. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et humilibus pręstans gratiam. maris fui, in itineribus sępe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate,


526. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fragilitatem nostram plenius recognoscimus | et summi Dei potentiam sublimius contemplamur. Ex rebus autem prospere fluentibus plerunque supra humanę conditionis uires efferimur , et dum plagas non sentimus, de ipso omnium quę in mundo accidunt plagarum autore minus cogitamus. Manasses Manasses dum feliciter regnaret, pessimus erat, amisso regno et in seruitutem redactus optimus euasit. Vnde ait Scriptura: paral. 2. 33. Et


527. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tempestatum magnitudinem superes, quanta passus fuerit uir Deo charissimus Iob | et quam ad omnem erumnarum impetum immobilis permanserit, semper tibi occurrat. et si multo grauiora illum leuiter placide-que pertulisse inuenies, pudeat te in leuioribus minus esse fortem. Si quam opum tuarum iacturam feceris, illi de immensis pecudum armentorum-que gregibus nihil relictum est pręter unum seruum, qui ab inimicis cuncta die uno direpta atque ablata nunciauit. Si filio orbatus es,


528. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suos errore interire | quam se illorum sęuitia excruciari morte-que affici. Omnibus itaque aduersariorum iniuriis fortior in ipsis erat dilectio. (!) I nunc, miser et infelix homo minus ab altero offensus, leuius lęsus, irascere et exardesce furore | et odii stimulis agitatus uindictam para, ut et illum pro cuius salute mori debueras perdas | et ipsemet infelicius intereas. Nolenti enim


529. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Oportet igitur superbiam repellere humilitate, libidinem castitate, parsimonia luxuriam, patientia iracundiam, liberalitate auaritiam | et breuiter uitium uirtute. Sic uincere non equidem minus laudabile esse reor | quam execranda infidelium imperia per tormentorum patientiam superare. Nam qui ita uitam instituerit, eum iam idoneum esse scias ad omnia dura difficilia atque aspera pro nomine Domini perferenda. Non potest non habere talem tolerandi


530. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui furtim subtractus fuit neci. Manahen Manahen Samarię rex Thersa oppido capto, ne quem in eo uirilis sexus uiuum relinqueret, mulieres etiam pręgnantes scidisse fertur. Herodes Herodes non minus in filios crudelis quam in hostes fuit, ut Iosephi historia testatur. et ut in Euangelio discimus, indigne ferens Christum puerum a magis adoratum, omnes Bethlemi infantulos qui bimatum non excesserant, interimi iussit, ipsum simul perdere uolens, quem qui ex illis esset


531. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui neque fratribus neque liberis | neque Dei sacerdotibus | neque foetibus in aluo matrum adhuc latentibus pepercere. Moabitę (!) Vt autem ista quoque minus miremur, Moabitarum impatientia facit. qui regis Idumeorum ossa de tumulo erruta ignominię causa igni cremarunt. Quis erit iracundię finis, si neque morte eorum, quos odio habet satiatur | et in corpora quoque humo obruta desęuit?


532. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et dum in alterum sęuiendi negatur facultas, in semetipsos grassantur. maledicti in sanctos Sunt pręterea qui irati sanctos maledictis lacessant, sed cum Dominum eadem oris petulantia non formident, minus mirum est, quod etiam seruos eius quomodo possunt offendant. (!) de quibus quia satis paulo ante dictum sit, hoc tantum dicendum restat, quod nec a sanguine eorum, quos Deo


533. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si nefas est iudicare seruum Dei, quanto magis eundem odio habere | iniuria-que afficere? Et si neminem simultate atque inimiciciis persequi debemus, quanto minus eos, qui pro omnibus quotidie precationi insistunt, quotidie pro omnibus sacrificia offerunt | Deum-que nobis propiciare totis uiribus contendunt. nobis baptismum, nobis peccatorum remissionem subministrant, ęgrotantibus


534. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diuinis pro sua uirili semper obtemperabant, egestates, angustias, persecutiones passi sint | et post illos apostoli Christi, martyres alii-que fideles? Quia certe illa terrena bona ciuitates, prouincię, regna solent appetere, turba uidelicet in perferendis angustiis minus fortis, ne tententur supra id quod possunt. Sanctos uero atque perfectos, ut appareat quam constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare nequeunt, et in illis quę eterna sunt diligendis, necesse est aduersitatibus erumnis-que


535. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

atque perfectos, ut appareat quam constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare nequeunt, et in illis quę eterna sunt diligendis, necesse est aduersitatibus erumnis-que probari. Neque ideo fit illis iniuria siue dolus, quod terrenis bonis minus abundent, quando ea ipsimet quidem prę cęlestium desyderio contemnunt atque aspernantur. malunt-que in aduersis experiri | quam in prosperis ocio torpescere. Prospera enim plerunque ad ignauiam


536. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De calvmnia et detractione. Caput XXX Ad hęc quoniam omnis offensa, quam per linguę intemperantiam alicui irrogamus, maledictum dici potest, etiam ille qui conuitiatur | qui-que famam carpit aliorum non minus maledicus est, quam qui denotatione aliquem damnat. Conuitiis autem contendere atque rixari | insanire est. dicente Salomone: Prouerb. XX Omnes stulti miscentur contumeliis. Et iterum:


537. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad inferendam. Gaudent insilire dorsis aliorum, suo autem uelut indomiti equi neminem admittunt. atque hęc ferme natura contumeliosorum est. Eadem ratio detractorum habetur. nisi quod minus ei creditur, qui iratus opprobrat, quam qui odium cęlans de moribus pronunciat alienis. ut quem ipse insectatur, aliis quoque dissimulata inimicicia facilius odibilem reddat. Sed uideamus qualiter et hi a Domino plectantur.


538. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exculti uirtutibus incesseritis. Neque uobis qui in bicipiti somniastis Parnaso, in componendis poematibus Homero atque Vergilio esse pares usui erit, nisi profligata uitiorum labe | morum puritatem atque munditiam retinueritis. Huc igitur uota, huc studia uestra conferantur, ut si minus liceat eruditionem simul et uirtutem possidere, magis optetis probitatem sine doctrina quam sine probitate doctrinam. Quod si fidem, spem | atque charitatem sancte colueritis, beatitudinis pręmia Deo largiente


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.