Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: minus

Your search found 2491 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 607-689:


607. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

quod quidam Martinus ex eo Sarmatarum genere, quos nunc Polonos dicunt, Budensium sacerdos, qui quidem matheseos peritus habebatur, regi et uitę cupido, et huic uanitati admodum dedito ac omnia ad fatum referenti, facile persuaserat se decennium adhuc uicturum, licet, quum ualetudine minus prospera uteretur, nec multum curae in ea tuenda poneret, et medici illum breui interiturum existimarent. Adeo autem quidam nomine tantum Christiani, animi caecitate atque ignorantia ducti, diuinae prouidentie derogant, ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione


608. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet. Tam uero hospitaliter ac benigne eos maxime, qui ad eum publico nomine accessissent, excipiebat, ut praeter elegantem lautitiam, quam


609. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

quae quidem laus tota eorum est, qui regem creant, cooptetur. Nam ut discedamus a Matthia, Iani Chugniadis filio, qui, ut probe nostis, nec ulla cognatione stirpi regiae annexus fuit, et regnum Hungariae, praeterquam quod inuito senatu Hungarico occupauit, ita gessit, ut omnibus bonis non minus priuatae stirpis obscuritate quam tyrannide regno indignus uisus sit, trium nouissimorum ante Matthiam regum Vuladislauus est uerus in hoc regnum haeres ac successor, siue eius paternum, siue maternum respexeritis genus, quo quidem utroque omnibus Europae regibus, absit uerbo


610. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari ueluti plerique mortales pecuniae auidi, extraherent, quicquid postulauit, se facturos promisere, Italica sane arte, ut Hungari impudenter praedicabant, aduersus Italam usi. Hungari enim Italicae genti fraudem maxime obicere solent, tametsi antiquis Romanorum moribus nihil minus quam perfidiae obiectio conueniat, quippe apud quos fides semper fuit sanctissime culta, omnibusque mortalium bonis antelata. Ianus Coruinus ius suum in regnum paternum armis defendere minatur, et Petrum Insanum carcere


611. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen a societate Vngarorum, quoad penes Bosnenses regnum permansit, defecerunt. Quare occupato quoque a Turcis Illyrico, Hungaris domestico bello impeditis, Bossinensis regni titulum Hungarorum reges nequaquam deposuerunt, eum non minus recte nunc quam antea usurpantes, quandoquidem ductu regis Matthiae Chugniadis sedem Bosinensium regum, quam incolę Iäizam uocant, cum multis aliis oppidis de Turcis recuperarunt. Spondent igitur regulo, si in animum induceret permittere sese in senatus


612. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

deditissimae sunt, magis efferaret. Itaque monachus, ad quem maxime liberalitas, patientiae uirtus, atque iniuriarum spectabat obliuio, ab epulis, inter quas de hac re consultauerat, consurgens arma capit, sacerdotiique immemor ad certamen, non minus uictori quam uicto futurum infelix, proficiscitur. Atque dum uino simul et insanae mentis furiis exagitatus stricto ense uicum cursu perlustrat, ex illis agrestibus duos forte obuiam factos aggreditur, alterumque ipsemet per se, alterum minister


613. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

sagax ad animos suorum explorandos, iactari sermones a quibusdam Hungarorum principibus regnum Hungariae ad Casimirorum familiam rediturum, praesenseratque uxorem forte huius consilii haud expertem praemoliri sibi Vuladislaui nuptias, quando quidem putaret et uirum, eo quod ualetudine minus prospera uteretur, breui interiturum, et Vuladislauum ab Hungaris in regno conferendo caeteris fratribus, quia omnium maximus natu esset, praelatum iri. Itaque ueste lugubri deposita (tanta regii coniugii eius animum, priuatae uitae impatientem, cupiditas inuaserat)


614. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

illustris est, temere obstringas te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te negari debet: ut caeteras huius repulsae causas subticeam, quas quidem et dicere pudet, et uxorem ducturum prorsus nosse expedit, ne scilicet ea affirmare uidear, quae non minus suspitionis quam ueritatis in se habere possunt. Hoc demum, quo et coeptum amici officium absoluam, et mandato Hungarorum satisfaciam, tibi consulo, uti Neapolitanam matronam tanquam pestem ac furiam euites, eiusque illecebras praesentissimo ueneno commixtas putes. Atque


615. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque tuo subesse sermoni uererer. Etenim nemo est, qui non uideat me apud Hungaros, utpote quorum neque linguam neque mores nouimus, hospitem magis quam regem, tali amico absente, non sine periculo futurum. Atque iccirco quoad maiestatem suam hoc pręcarium consequatur imperium, non minus ab his regendus quam eos recturus sum: nam uel qui armis uincuntur, eos si domare prorsus uolueris, interuallo opus est. Velim igitur te hanc exuere mentem, et quod salua religione fieri potest, hoc statue amicitiae esse tribuendum. Ad haec presul, nihil sane


616. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

et aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc potissimum causam uersari necesse est, eo quod his non minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis causa est dicenda. Nempe, ut sacrae literę docent, subditorum errata principes praestare, atque alieno plerumque admisso poenam luere debent. Non ergo desero te, Vuladislaue, nec regiam tuam mihi quidem gratissimam fugio,


617. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano praesule Hungarorum odia in regem ualde excitari ea cupiditate, quae suis tantummodo seruiens rationibus nihil in publicum conferat. Et profecto reges (quamquam in neutro peccandum est) multo minus decet in erogandis pecuniis quam in accipiendis peccare. Vuladislauus Danubio, qua Strigonium praeterfluit, traiecto, haud mediocri partim Hungarorum, partim Boemorum multitudine comitatus Budam petit, magnoque ciuium studio in urbe excipitur, sacrificiisque prius de more factis in regiam


618. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

religione in cultu scelerati Machometis totum uitae cursum peragere, ac per sequelam fato functos infelicium sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut occulta, ita et iusta Dei iuditia esse fateri necesse est. Nec propterea Deum minus colendum esse, eo quod nunquam fere ad hanc diem Christianos sine acerrimo hoste esse passus sit. Quum ipsi Deo uisum fuerit, omnia Christi iugo subiicientur. Nunc ad incoeptum redeo.


619. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam Itali reginae amici, ut est illa natio callidi ingenii, prospicientes, eam pecuniariae idemtidem admonebant iacturae, consulentes parceret pecuniis, quas per largitiones frustra absumeret, nec promissis Hungarorum fidem haberet. Quid enim iam obstare, quo minus uerae nuptiae fiant, regno a Vuladislauo inito? At illa, utpote sorti suae destinata, nullius salubris consilii patiens, suis amicis suadentibus irasci, nec existimare, uti sese res habebat, Hungaros illius tantum auribus seruire, regnum uero eius


620. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

ferme repugnante portis immissus esset hostis, propterea quod oppidanis, ex re scilicet insolita pauore torpentibus, nec portas claudere, nec muros ascendere, nec tormenta locis opportunis disponere occurrebat. Quod ubi Boëmus uidit, non minus audaci quam neccessario consilio, quo Casouiensium animos erigeret metumque his hostilem demeret, confestim leuem armaturam, cuius generis equites circiter trecentos apud se habebat equos sternere oppidoque erumpere iubet, ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam


621. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione abeunt. His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se quidem paruam, sed quae et Casouiensibus animos, non minus quam totius praesidii tot secundae pugnae, restituit, et Polonis omnino infregit audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant, oppidum repeterent, Polonum equitem extra


622. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

Viannam retinere, si stipendium, quod, ut ferunt, abunde habuit, militibus persoluisset, nec sua commoda rebus publicis anteposuisset. Quis autem dubitat saluis publicis priuata perditum iri non posse? Nisi forte, ne uideamur iniqui esse censores, honestius putauit, aut certe minus turpe, priuata quoquo modo posset retinere, quam pro publicis incerta pugnare uictoria. Et sunt fere plerique mortalium, ex his maxime, qui sub regibus uiuunt, magis proprii quam communis boni studiosi. Alemanus, Noua Vrbe ciuium uoluntate recepta, relictisque qui arcem obsiderent,


623. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

adstrictus sum ― sed ueluti ciuis ad regem uenio legitimum. Nam si more gentium Matthiae filius in paternum regnum, quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere. Quam ob rem hac non minus iusta quam necessaria transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non impetrato, confugio, singulari certe


624. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

regiam conuocat, hortatur regnum una secum defendant, delectum militum habeant, pecuniam in stipendium, quo exercitus hosti opponendus comparetur, conferant. Quod ubi parum procedere uidet, Stephanum Batherem Paulumque Cinisium, uiros non minus strenuos quam reipublicae Hungarorum studiosos, Albam Regiam, quo delectus militum indictus erat, cum parua manu, utpote ex presenti copia, misit, satis credens uel solo tantorum ducum nomine Maximilianum aut a coeptis suis deterritum iri, aut saltim eius itineri moram aliquam


625. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

fratris aduentu cognito animaduertensque praelio esse cum Hungaris decertandum, praesidia, quae per loca abs se occupata distribuerat, propere ad castra euocat. Itaque contractis in unum copiis, ueluti extemplo pugnae copiam facturus, in aciem per speciem dimicandi procedit, quamquam nihil minus quam de manu cum Hungaro conserenda cogitaret, quippe et uiribus et animis suorum hosti impar. Iam eo utrinque uentum erat, unde praelium committi posset, instructusque uterque exercitus signum pugnae expectabat: nemo enim ducum iniussu


626. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

Et quoniam de abbatia diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes magis uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare. Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum


627. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur, affirmantes ne regem quidem ipsum eas sine communi optimatum consensu posse accipere. Neque enim ille, quandoquidem iustissimus sit princeps, minus quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum praesertim, quo die regnum iniit, iurauerit se publicae utilitati nunquam aduersaturum. Hungari, ut sunt solerti ingenio, atque ad succumbendum tempori, maxime quum res urgent


628. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum quidem militem miserunt, praesule nondum in patriam restituto, tametsi Alemani deduxerant inde praesidium. Varadinensis trecentos


629. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus mediam Hungarorum frontem consistunt. Mox ingenti clamore utrinque sublato inflammatis ducum oratione animis concurrunt. Hungari ira accensi, quod eos Polonus, per speciem pacis deceptos, redintegrato bello ultro lacesseret, acriter in hostem inferuntur. Alberthus uero, nihilo minus ferocius quam concionatus erat, Hungaris instare coepit, adnitens multum ad obtinendum eius certaminis decus, in quo praemium uictoriae amplissimi regni possessio erat, simul ne uictor hostis reditum ei in patriam intercluderet, captusque laetum Hungaris


630. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex Vuladislauus hoc uestro in rempublicam studio, nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore


631. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat, multo minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte, honeste, et cum uirtute agitur, quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur. Quocirca magnopere regi cauendum est, ne quid aut ipse per cupiditatem delinquat, aut quempiam suorum peccare


632. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

arma expediunt, atque conscensis equis in Hungaros impetum faciunt eosque primo congressu in fugam coniciunt, utpote magna ex parte rusticos bellandique imperitos. Itaque hoc facinore aedito nullo suorum uulnere, nedum cede, rati Hungaros sparsa dilapsos fuga nihil eo die minus quam de instaurando praelio cogitaturos, nocte praesertim appetente (sub uesperum enim pugna coepta erat), demptis galeis incompositique, ac solutis ordinibus, utpote hostem profligatum spernentes, castra repetebant. Quod


633. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

Constantinopolitanum uehere, diuertisseque Rhacusam amicitiae secum iungendae causa. Orat, Venetos domum hospitaliter inuitet, esse inter suos primarios uiros, amicitiam eorum honori simul et utilitati futuram. Tyrannus nihil minus quam generi fraudem timens, libenti animo eius paruit uoluntati, Venetos in aedes sua benigne inuitatos apparatis accipit epulis.


634. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

fidei sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere tota Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt, quo minus fidem seruarent. Quam quidem constantiam Amurathum Othomanum, Turcarum regem, uehementer admiratum dixisse ferunt urbem haud facile perditum iri, ubi scilicet tanti ducitur fides. Caeterum Rhacusani, haud quaquam


635. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

praefecturam. Hic sane uir, humili natus loco, per omnes militiae gradus ascendens nulli secundus inter duces militum aetate sua extitit, saepius cum hostibus Turcis maxime conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus respondentem sortitus est. Nempe in expeditione aduersus Turcas, et ipsi immori uictoriae semper exoptauit. Sub idem tempus allatum est ad regem quaestores eius, dum tributum iam diu institutum more consueto a colonis regni exigunt, a Laurentio Wilaceno male habitos, atque aliquot


636. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

una cum fugientibus et ipsi portas irrumpunt. Vuladislauus potitus urbe iubet custodibus arcis denunciari, ni arcem extemplo dedant, se eos pro hostibus habiturum. Illi autem respondent sibi in animo esse regi obtemperare, sed fidem, qua essent Laurentio astricti, quo minus id fiat obstare; malle se itaque omne periculum subire quam prodere, quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam admota esse, neque Laurentium cum auxiliis, uti


637. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

coitionem magis quam uires deesse, quippe siue mari, siue terra res gerendae sint, omnia illis affatim suppetunt, arma, equi, uarii generis tormenta, naues, rei nauticae peritia, pecuniae, pedites, equites, militaris artis scientia, ducum uirtus, et animi magnitudo. Quare non minus e re tua quam mea feceris, si precibus meis admissis confestim dederis operam, ut quam primum sciant Romani ritus Christiani te non modo inuictum, sed ne leui quidem iniuriae esse opportunum. Quo facto et mihi, tutelę tuae commisso, e dignitate tua consultum erit, et imperio tuo maxime


638. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae cum Moldauis et Tartaris Poloniam misere depopulantur. Itaque ubi Turcae, qui in Bazethis regno alicuius numeri erant, regis animum iam erectum, atque ad bellum inclinatum animaduertunt, spe nouarum expeditionum ― hi enim nihil minus quam ocium ferunt ― confestim pro se quisque arma, equos, clientes summo studio parare coeperunt, ducemque imprimis aduersus Polonos omnibus conciliabulis identidem flagitare, id maxime agitantes, ne non sine Turcarum dedecore Alberthi, Polonorum regis, minae impune


639. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

profecto, si hostis prudentior fuisset, nobis procul dubio (tantus extitit tui honestandi omnibus ardor) erant subeunda. Vix enim sexagesimo a profectione die, multis ingentibus fluminibus atque paludibus transitis, montibus asperrimis superatis, et quod his non minus graue est, uastis terribili solitudine campis peragratis, regnum Alberthi prope confecti itinere commeatusque inopia attigimus. Quid uero ibi tuis auspiciis gesserimus, quantumue tibi gloriae fructusque haec expeditio pepererit, uelim ipse per te me tacente reputes, ne ea parum prudenter


640. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

unquam deerit uirtutis ostendendae occasio, modo his satis animi adsit pro regis sui et Turcaici nominis gloria labores et pericula, ut uiros decet, subeundi, quandoquidem innumerae pene Christianorum regiones Turcaicis armis adhuc intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet. Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis Hungaria, ei contigui sunt Alemani, nec procul abest Italia, sicut armis militiae dissuetudine prope nuda,


641. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit: Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum


642. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest. Turcae, ut edocti erant, instantibus


643. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

inierat, dum Venetos simul timet, simul eis tantum inuidet imperium. Zancanus, Venetorum ad Turcas legatus, infectis rebus uix reuertitur. Igitur ubi Veneti accepere, qui sane id temporis maris Adriatici imperium non minus stulte quam inique, utpote rem omnibus gentibus communem, et ob id non sine acerbissimo humani generis odio, sibi uendicabant, Turcas tantam classem parare, et ipsi ad rem maritimam solito maiorem curam conuertunt. Nihil tamen aperte factum est, priusquam Turcae animus ac consilia


644. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

mandare ne unquam summam rerum fortunae atque uniuersi certaminis periculo committant ― e portu Sophiae tertia diei hora progrediuntur; naues quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum latera in hostem uergentia claudentibus. Quum ita Turcae haud minus formidantes quam formidolosi nauigarent, Andraeas Lauredanus, uir, ut inter Venetos non militiae, sed mercaturae deditos, audacia insignis, suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam


645. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent, illos uero ut conseruarent. Turcae enim Christianos, quos seruituti minus idoneos putant, prius diligenter excussos subinde interficere atque in mare solent praecipitare. Cyparissius portus a Turcis capitur; Massiliensis classis


646. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

Macedoniam Scopos recaepit, relicto uno ex purpuratis suis cum satis ualida manu, qui Corinthiaci sinus fauces custodiret, duoque castella in angustiis Rhii, alterum Peloponesiaco, alterum ex aduerso in Aetolico litore exedificaret, ne aditus hostili classi eo pateret. Est autem minus mille passuum interuallum fraeti, quo Patrae ab Aetolia dirimuntur. Quae quidem castella ubi in iustam erecta magnitudinem, tormentisque ac militibus instructa esse intellexit, a Scopis Philippopolim uersus (ea Thraciae


647. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur. At Francorum rex audita Alfonsi


648. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoriam perraro reportent, propterea quod regis praesentia, tamquam admotis stimulis, milites ad uirtutem impelli soleant, quo rursus absente, perinde ac amoto teste ac speculatore uirtutis atque ignauiae, nemo pericula libenter subit, atque eo minus, quia ex rebus bene gestis solum fere regem decus et gloria manet. Carolus amisso Neapolitano regno, quod sane, ut dictum est, non tam armis quam uoluntaria incolarum deditione occupauerat, suisque ex tota Italia pulsis, secundam in Italos, Venetos imprimis, decernit expeditionem,


649. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetorum simul imprudentiam, simul intestina odia ac simultates ex eo colligens. Censebat enim ducem exercitus non nisi ob infidelitatis ac proditionis crimen plectendum esse; caetera ducum errata non tam ipsis obicienda quam eorum suffragatoribus, qui quidem summum imperium per stultitiam ad minus idoneum detulissent. Caeterum ne ipse quoque de maritima expeditione aliquid remisisse uideretur, in pluribus imperii sui locis naueis fabricandas, ueteresque reficiendas constituit. Itaque ad eas naueis, quas superiore anno aedificauerat, circiter sexaginta nouas addidit. Quas sane


650. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est,


651. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

adimere, et, quod turpissimum est, aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare. Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum nihil minus animo cogitarent. Itaque hoc praetextu rex Neapolitanus, improba cupiditate duorum maximorum Christiani orbis regum, e patrio atque auito regno eiectus est. Quamquam sunt qui existiment Fridericum Dei imprimis nutu e regno eiectum esse, et quia de retinendo regno mathematicorum uanitatem


652. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

nedum hostibus risui sunt. Ad regem incolumis deductus est, a quo non modo uiolatus non est, uerum etiam contra spem omnium benigne excaeptus. Quin etiam quum rex eum adhibito interprete per se interogasset, cur in defendenda urbe pertinacior extitisset, respondenti sui muneris non minus fuisse urbem fidei commissam tutari quam regii eam oppugnare, uestis e regio deprompta uestiario, quod quidem apud barbaros regis gratiam testatur, dono data est. Adeo Turcae uirtutem etiam in hoste admirantur. Vnde liberos quoque huius praetoris conquisitos atque in regiam


653. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

magna ex parte casus, sed uirtus omnino sibi uendicare posset. Quae quidem uerba literis quoque, quibus huius expeditionis successum quibusdam amicis scripsit, inseri iussit, usus sane solutiore quam eius mos erat dicacitate, parum etiam aduertens, nisi scribae imprudentia id factum sit, minus gloriosam esse ex imbelli hoste uictoriam. Postero die militibus naualibusque sociis conuocatis primum Deo immortali, Turcaico ritu, quamquam qui trinum Deum esse non credat, nescio quid aliud quam Deum colit, gratias egit, quod se urbis eo ipso die, quo ei


654. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

clade, cuius Turcae praetore Methonensi cum quibusdam captiuis ad murum in conspectu productis eos admonuerant, neque insueta Turcis singularique in Coroneos humanitate compelli ad defectionem potuerunt. Vi autem urbem aggredi haudquaquam uisum est, quum ne, si incoepta minus successissent, notae aliquid praesenti inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire. Porro Turcae haud alia magis re quam


655. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

permolesti erant. Itaque quum haec cura intentos Venetorum animos haberet, Albanesios, qui eum tractum incolebant, Lyssi defectione haud parum erectos sibi conciliant. Verum dux rei incipiendae idoneus deerat, qui profecto, si minus opibus rem eorum iuuare posset, nulla tunc aut admodum tenui Albanesiorum fortuna propter principum tum exilium, tum interitum, at saltem nominis claritudine ac familiae dignitate et suis spem daret, et


656. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

ne hostes ea re elati iniquas pacis conditiones ferrent, haudquaquam ausi sunt. Itaque agunt cum Hungaris, ut uulgata noua militum conscriptione territarent Turcas, ita tamen re in speciem composita, ut Hungarum non minus pacis quam belli cupidum esse appareret, eoque modo tentarentur hostes, an ad pacem animos uersos haberent. Quos quum ad quietiora consilia et arma deponenda inclinatos animaduertissent, et ipse non suo tantum nomine, sed etiam perinde ac pacificator a Venetis


657. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsis Gallis manus conseri nequibat. Itaque accitum ad se Petrum cognomento Nauarram, spectatae uirtutis uirum, qui in Hispano exercitu ordinem ducebat, hortatur, ut cum sua cohorte praesidium ponti impositum aggrediatur. Exercitum Gallorum sine duce esse, inquit, sine imperio, nec minus seditione quam aegritudine inualidum, atque iccirco Hispanos occupato ponte facile amnem transituros, manusque cum hoste uiribus multo inferiore conserturos, locumque aut uictoriae inuenturos, aut Gallos, si pugnam detrectarint, spe regni Neapolitani abiecta,


658. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

accaepto, a ducibus destituti, morbo, fameque magna ex parte confecti, et ob id certaminis studio auersi, ne tentato praelio dissipantur. Qui uero per ualetudinem effugere nequiuerunt, positis armis hosti sese dediderunt. Dux Hispanus arbitratus non minus decorum esse uictis parcere quam hostes superare, suos a caede hostium inhibuit, Francosque armis spoliatos dimisit incolumes. Quosdam etiam ex hostibus illustriores uiros, Christiana ac rara uictoris in deuictos usus benignitate, ne in itinere necessariarum rerum inopia deficerent,


659. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius uiri mentio admonuit, quo sane nihil immanius aetas nostra tulit, naturam et mores eius non praeteribo silentio. Neque enim minus operae precium puto imitanda memorare, quam quae cauere decet. Caesar Borgias, Valentiniensium dux, homo scelestus; Alexander VI pontifex improuiso ueneno tollitur. Alexander Sextus, pontifex Romanus,


660. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod peteretur, turpissimum foret. Sacra omnia uenalia erant, quod quidem apud sanctos illos pontifices, qui Christianorum mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum quoque impunitates precio dabantur, nemo literis aut uitae sanctimonia ad ullam subuehebatur dignitatem, solis nummis ad sacerdotia aditus patebat. Diuites episcopi ueneno necabantur, quo non modo pontificis filius, quod turpiter prodigeret, haberet, sed et


661. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

libatam, securus ueneni, eo quod exploratae fidei minister, habebatur, hausit. Interim cardinales, quos diximus ad coenam uocatos, ancipiti metu deliberare irentne ad pestiferas epulas, an ualetudine excusata domi se continerent. Sed quia eo rerum uentum erat, ut non minus periculosum esset uitare quam inire conuiuium ― timebant enim, ne euitato ueneno in ferrum inciderent ― pręsumptis aduersus uenenum remediis eunt ad epulas. Itaque quum omnes discubuissent, dux Valentiniensium et ipse aduersus uenenum praemunitus uultu in


662. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

imprudens adicit, uim ueneni magna ex parte mitigarat. Virus in inferenda morte efficax prima potione solus pontifex hausit, quo intra duodecim dies extincto caeteri conuiuae, una cum pontificis filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris funditus euertit: nam morbo implicitus nihil negocii per sese obire potuit, quum res sua ipsius non modo opera, sed et praesentia indigeret. Itaque intra paucos dies urbes Ecclesiae Romanae uectigales, partim antiquum imperium respicientes pulsis


663. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi cum Maximiliano omnia integra esse, conscripto exercitu nihil auxilii Venetis portabat, sed Mediolanensis imperii fines quietis stationibus tantumodo tutabatur, apparebatque haud aegre laturum Gallum, si clade aliqua Maximiliani animus minueretur, quamquam Gallus non minus optabat de ferocia Maximiliani demi quam noua aliqua causa inter Venetum et Alemanum offensam exoriri, quo Venetis maius omni ex parte odium conflaretur. Igitur Veneti, abusi Maximiliani absentia, Carnos Histrosque, quatenus hae gentes ad Maximilianum pertinebant, suis


664. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

regis est, amicorum et ipsorum etiam hostium rationibus inseruieris. Nam sicut summi ducis est hostes superare, ita etiam his ipsis parta uictoria consulere. Haud difficulter populi erga regem amor in odium conuertitur, ubi fortuna obsequente cupiditatibus suis rex minus imperare in animum induxerit. Omnibus uictoria tua grata erit, si insolentia caruerit. Nemo non bene praecabitur tibi, nulli tuum imperium graue futurum est, si non quantum fortuna suadebit, sed quantum aequitas permiserit et ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris. Haec


665. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

bellum indixit, usum esse ferunt: Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, magnis ac multis iniuriis uestris irritatus, Veneti, uobis bellum indicit, quippe qui foederis religionem saepius uiolastis, hostes eius auxiliis modo ac pecunia iuuando, modo, quod his haud minus sceleratum est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui prior foederis iura uiolat, is et fidem frangit, et iniurius est. Proinde aut in animum inducite pro iniuriis satisfacere, aut bellum accipite. Satisfaciendi autem hanc unicam uiam esse:


666. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

gerendum ― aut hostibus aequa petentibus parere, sua unicuique, quae per scelus occupauerant, ultro restituendo, et soli, quod institutis ac moribus illorum conueniebat, mercaturę incumbere, nec terra marique regendis imperiis implicari, propterea quod nihil minus tutum est quam ingentes opes nullis aduersus hostem propriis armis munitae. Nam hae, ut alio loco dictum est, alienis armis et milite externo aere conducto tutae esse nequeunt. Vt is, qui bellum Venetis indixerat, Mediolanum ad regem est reuersus, rex in Cremonensem agrum


667. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

non obrutos fuisse diuinae claementiae potius quam ipsorum regum errori procul dubio tribuendum. Nihil enim refert ad salutem Venetae ciuitatis suone consilio, an hostili errore excidium euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis hominum quam uirtutibus, perinde ac uoluntatis suae instrumentis, utatur, tametsi ille nullius uitii sit causa. Nam si Venetorum res ex alieno odio penderet, iam diu corruisset, quum nemo fere Christianorum principum adeo mitis sit ingenii, quin Venetos aeque ac publicam


668. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

Dalmatiae optimates respectu pristini et regii imperii moliri possent, in eos plebem clam concitasse in suspitionem uenerunt. Nempe nobilitas sub ius alienum neccessario posita longe inclinatior est ad regium quam ad populi imperium, quandoquidem dignitate domini minus turpis uideatur esse seruitus. Hoc igitur exorto seu fortuito tumultu, seu Venetorum consilio ― neque enim id pro comperto habeo ― Phariae insulae, quam et Lesinam uocant, nobilitas pene deleta est, ea partim


669. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti, Patauina plebe eorum coepta adiuuante ― plebs enim senatui suo semper aduersatur ― Patauium recipiunt, pulso Alemanorum praesidio, quod numero hominum eo minus firmum fuerat, quia Alemani, Patauinae nobilitatis uoluntate ac amicitia confisi, nihil sibi a Venetis tanta strage infractis timendum putabant, ignorantes Venetorum animos non ita mercatura corruptos, quin existiment interdum fortunae esse obluctandum. Iam Maximilianus, contracto


670. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

pertineret, agi tunc potuit. Deposito igitur censurae metu Iulius pontifex coacto exercitu per se in expeditionem profectus est. Atque dum Mirandulam oppugnat, quae tunc cum Ferrariensium duce erat societate iuncta, ratus ibi haud difficilem uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane Triuultius permoleste ferebat principem Mirandulanum ciuitate sua pelli: is enim Triuultii filiam in matrimonium duxerat. Hac clade animo haudquaquam demisso, immo magis ad bellum gerendum accenso, quum Romam


671. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

Satis autem constat timorem haud fidum esse regni custodem: subditi enim quem timent aut perire cupiunt, aut alio saltim rectore mutare. Nec flagitiosum apud Turcas putatur fratri de imperio deturbato fratrem seu quemlibet alium eiusdem familiae in regnum substituere: nempe non minus ad familiam regiam quam ad regem imperium spectare censent. Inde nulla sunt apud Turcas acerbiora odia quam eorum, qui in eandem spem regni geniti sunt. Corguthes, Selyni fratri contra Achmetem fauens, discordias inter illum


672. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

censuit, satis gnarus, qui regulorum sedem regni tenuerit, eum imperio quoque procul dubio potiturum. Commissa igitur cuidam ex amicis Trapezuntia satrapaea cum quinquaginta lembis per Euxinum mare enauigat, atque in Tauricam chersonessum, quo loci distantia patri eius in Europam aduentus minus suspectus foret, cursum dirigit. Eam regionem a Taphro, nobili urbe, Capham corrupta antiqua uoce aetas nostra nominat. Chersonesso, pulso inde patris praesidio, in potestatem redacta filioque suo atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia,


673. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

molestam uitam /254/ ducere, atque ideo nolle amplius mole regendi imperii grauari, et paterno casu, ut par est, indolui, et non mediocris cura salutis Othomanii imperii animo meo iniecta est. Quare saepius ad te nuntios cum literis misi, ex quibus quaedam intelligeres, quae non minus ad conseruationem imperii tui quam ad gloriam et amplitudinem spectare uidebantur. Nunquam tamen per quosdam consiliarios tuos, qui officii praetextu regiam tuam obsident, ullis nuntiis aut literis meis aditus ad te patuit. Quod quum et imperio perniciosum putarem, et


674. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia nihil minus utile id temporis esse quam ciuilis discordia uidebatur, attributisque Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci.


675. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi regem dari tumultuose flagitant; Baiazethem assentiri cogunt; Selynem Constantinopolim inuitant et patrem solio deturbare promittunt. Ab hoc praelio Selynes in Pontum ad naues, unde uenerat, refugit, mox ad Tauricam chersonessum sese recępit. Bazethes uero haud minus rerum perturbatione moestus quam uictoria lętus, Constantinopolim se contulit. Curam illi intendebat, ne Selynes imperii auidus gloriaeque appetens militaris Turcarum studia in se accenderet, Achimathisque e contrario modestia atque in patrem pietas apud gentem


676. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

inito. Itaque hortati sunt Alemanos, ut praecio ingenti accepto Lodouici Mauri filium regi Francorum traderent. Sed ubi Germanos flagitium aspernari uident, aggredi oppidum constituunt. Iamque deiecerant aliquantum muri tormentis, quum subito Alemani ex oppido erumpentes Gallum, nihil minus quam eruptionem hostium timentem, inuadunt, et quum multum terroris ac tumultus in aciem hostium, quae aduersus erumpentes opponi coeperant, intulissent, multique ex Gallis primo congressu cecidissent, caeterique omni ex parte pellerentur et Germanis aduersariorum trepidatione


677. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur Deum, libertatis uestrae auctorem, qui stupentibus aduersariis uestris uos una contraxit atque armis induit. Neque enim sine Dei nutu in unum armati, nullo nobilium obsistente, conuenistis. Itaque dum metu torpent, aggredimini hostes uestros: omnia caede ac fuga complebitis. Nihil minus sperant luxu suo perditi homines quam uobis animos esse excutiendi iugum seruitutis. Docete insolentes belluas ex aequo cum suis colonis ac ciuibus uiuere, non autem per intolerabilem fastum atque impotentiam nefarie dominari! Nolite praetermittere


678. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

adeo uacuas exercitu reliquerat, quin essent, qui a circuniectis hostibus fines Turcaicos tutari possent. Arx est in tumulo satis decliui, ab Illyricis regibus, antequam Turcae in Europam transgressi essent, extructa, incolae Chaualam uocant, inter Samandriam et Taurunum posita, paulo minus a Tauruno quam Samandria distans, praeterfluenti Istro (inde enim Danubius in Istri nomen abit) imminet; situ simul et operibus ac praesidio Turcarum locus satis munitus est. Inde Turcae perinde ac e specula, quidquid Tauruni ab Hungaris incipitur, speculantur, suisque Samandriae


679. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

insectando ad praelium concitare statuit. Itaque misit ad Ismahelem nuntium, qui mandata ferociter edidit, nec illi linguae libertas, immo potius asperitas, fraudi apud Sophenum fuit. His autem uerbis nuntius usus esse dicitur: Putauit Selynes se aduersus uiros arma mouisse, minus quam foeminas inuenit. Quae enim gens adeo imbellis et ignaua ferre posset hostem regiones suas impune peragrare? Tu uero, inquit, Ismahel, uerbis potius quam re nobilis non modo obuiam hosti prodire non audes, et uera uirtute bellum gerere, sed etiam uicos et urbes tuas diripis atque


680. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

lanceis uulnera acceperant, partim tormentis lacerati conspiciebantur: his crura, illis humeri et manus, aliis capita a corpore diuulsa erant, quibusdam per pectus et costas pila lapidea traiecta effusis ac disiectis uisceribus totum corporis positum ac figuram confuderat. Nec minus foeda equorum caeterorumque iumentorum strages cernebatur. Caeterum, quamquam Selynes dimidiam fere exercitus sui partem amiserit, fama tamen aduersae pugnae in Sophenos uertit, eo quod quum praelio facto uterque exercitus intra sua munimenta sese recepisset, Sopheni


681. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes, ut erat amicis, nedum hostibus implacabilis, extemplo iugulari iussit, regionique cui ille praefuerat, praesidium imponit. Mox aestate iam exacta Constantinopolim reuersus est. Ibi cum Hungaris, legato Barnaba Belliano rem curante, uiro, ut inter Hungaros, non minus facundo quam circumspecto, quem sex annos apud se honorifice retinuerat, magnamque uim auri in eius lautitiam erogarat, pacem per triennium fecit, omnibus Christianis praeter Rhodios pacis conditionibus adscriptis, quamquam Turca multum institisset


682. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

duces, et septem ac triginta senatorii ordinis homines uiui capti sunt. Neque huius rei gestae fama Sarmatiae finibus se tenuit, sed Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum amicitiam non minus sibi quam Hungarorum necessariam censeret, propterea quod regem Hungarum, utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono foedere, sed etiam sanguine iunctum haud ignorabat, cum quo sane pacem habere, ut supra demonstratum est, magnopere cupiebat, quoad cum


683. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

cum uitae periculo decertarat. Itaque tuto accessu impetrato ad Selynem transfugit. Qua quidem proditione declaratum est inuidiae morbo et mentis praua coecitate fieri, ut plaerique mortalium malint non sine patriae dedecore, atque etiam excidio, ablatum a suo ciue imperium ad externum, cui sane minus inuidetur, deferre. Turca, adiuncto sibi et hosti adempto tam forti ac strenuo uiro, magna solicitudine uidebatur liberatus: tantam inesse uim in uno homine censebat. Itaque magna spe uictoriae animo concoepta, ubi


684. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

ceciderat, Selynes ratus hesternum praelium magis Sinonis morte quam uirtute hostium ad spem non respondisse, repetit oppugnationem, pugnae cura Ionae Dalmatae demandata. Qui rei militaris haud imperitus, existimans non minus in rem esse suos conseruare quam hostem affligere, cum robore militum cautius ad muros succedit. Nam priusquam manum cum Cercassis consereret, magna ui tormentorum (sclopetos uulgo uocant) in hostem emissa urbem adoritur. Nec segnius Cercassi, nihil territi tormentis,


685. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

Machomethanorum sacerdos, tradidit, imitatus Alexandrum Sextum, pontificem Romanum, qui ingenti ui nummum aureorum a Bazethe, Selynis patre, accepta, ut supra demonstratum est, Gemium, Mehmethis filium, ueneno sustulit. Pari tamen in scelere Machomethanus Christiano minus turpis extitit: alter enim metu, alter auaritia ab honesto recessit, quamquam sunt, qui affirmant Thomam fide interposita ad Selynem perductum fidemque datam Selynem seruaturum fuisse, nisi rumor inter Caërenses temere uulgatus fuisset de reddendo Thomae imperio, Turcamque Aegypto


686. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

unquam coepti eum poenituerit. Quamquam hoc quoque eius felicitati tribuerim, quod, priusquam alteram experiretur fortunam, uita excesserit. Pluribus forsan quam lex historiae permittit naturam et cultum Selynis persequuti sumus. Consulto id fecimus: nosci enim non minus decuit tanti regis interiorem uitam, quam quae militiae gessit, quum praesertim multo laudabilius sit uita et moribus quam rerum gestarum gloria commendari. Alterum enim ueluti sui quisque animi bonum sibi uendicare potest, alterum sine aliena opera, labore


687. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes, quum animaduertisset in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam Turcaicis, quam


688. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

libenter adiungunt, militiamque exercere cogunt, coeteras uero nationes militiae haud quaquam idoneas censentes contemptui habent. Itaque Gallus spe praemiorum illectus duces copiarum adit suadetque, ut uiribus artem expugnandarum urbium adicerent, asserens rem militarem non minus consilio quam ui corporis procedere. Itaque cuniculum sub terra agendum et puluere facticio arcem deiciendam edocet. Duces collaudato Gallo promissisque, si exitus consilium comprobasset, onerato, uim magnam fossorum ― et praesto erant ― contrahunt (nam haud procul inde


689. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

K: quo mora ac dilatione Mg: qua mora ac dilatione Z 85 * minus KZ: minusque M * quidem suppl. g: deest in MKZr


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.