Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: minus

Your search found 2491 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 719-732:


719. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

fluminibus et uasta palude circumsępta, nullae naues praeter huius senecionis rimosam phasellum haud reuehendis umbris destinatam. Excubat in ostio latrator Cerberus terribilis aspectu, nec minus diligens quam truculentus ianitor, adeo ut ne Mercurii quidem soporifera uirga falleretur; uerisimile est Ditis quoque prouidentia passim dispositos esse custodes qui seditiones atque tumultus, siqui subito exorirentur,


720. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

conpirationes, omnia denique consilia explorent ac deferant ad ipsum principem. Sed o uanam meam mentem ac prorsus immutatam: quam indignas cogitationes magnitudine Cęsaris sugessit: dii faxint ut nihil minus cupiam, quam aut in ambienda dignitate aliqua deprecandaue contumelia, si qua innocens iniuria perstringar, ante cuiusque pedes uolutari aut refugere, si deposcar in labores, pericula, tormenta, cruciatus, demum quamlibet


721. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

hoc prętextu parares diuitias et miseria multorum fieres magnus et formidabilis. SyL. Nihil minus, per Iouem, siquidem patrimonium a patre tam amplum accoepi relictum ut uel ad tutelam amicorum satis fuerit: quapropter dixeris imprudenter me rebus nouis ob inopiam studuisse.


722. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

non mihi quęsiui. Sed alias quoque oportunum erit meum animum ad calculos reuocare, atque in coniecturam ducere. Quoniam uideris te Libero patri aut Herculi facere parem, peruelim, Sylla, mihi explices primo, si minus tangebare diuitiis (ut ipse iactas) quid bello ciuili proscribebas, quid rapiebas bona ciuium? parum fuit sanguine crudelitatem exsaturasse, nisi etiam in bona inuasisses: an quo delicatius philosophareris necesse erat


723. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

comprimendę delectari tradunt, quod ipse contemptis superfluis opibus frugaliter continenterque uixerit. Sed nostram innatam frugalitatem exigebat imperii dignitas et amplitudo populi Romani ut posthaberemus. quod si fuissem minus splendidus imperator existimatus, non defuissent qui me calumniis, uniuersum uero senatum probris dilacerassent, quod imperium contulissent in hominem abiectum: et qui nesciret se gerere principem ciuitatis, ex quo


724. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

tibi morem geram, efficiamque (ut spero) credas me culpae nullius affinem fuisse. CAES. Si minus absurda nec aliena fuerint a ratione: imprimis a te peto ne inuoluas me Dialecticorum ambagibus, neque per angulos Chrisippi decurras. SyL.


725. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

et qui tum facinus arbitrare mutuis odiis inter se dissideant, dolisque in fastigium nitantur? Singulis horis atque momentis inuocamus Iouem optimum Maximum, eique Vota nuncupamus, quod non minus iustus ac beneficus in omne genus hominum, nostraque salus in eius esse tutela existimatur. Atqui ille sanctissimus deorum patrem solio ac diademate per uim spoliauit, ac regno expulit: quod semper timuisse uidetur


726. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

atque fortissimi animi fuit. Quippe omnia pessum eunt diuinaque non dignoscuntur ab humanis, nisi his qui magistratus gerunt non solum a ciuibus iniuriam propulsent, et malos ab inferenda prohibeant, uerum etiam si minus incipientes a lare, tum suis affectibus statuant modum, tum incitatiores cupiditates frenent: quin etiam nisi manus a rapinis, et oculos ab impudico temperauerint aspectu, ad mores potentiorum reliqua multitudo componitur


727. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

tuę sententię subscriberem: sed contrahe iam uela et cursum quo cęperas intende. Nequeo tamen intelligere quomodo te isto ex labyrinto euolueres: haec maxime pugnant inter se: perpetuus dictator, quum nihil minus cogitares, renunciatus es: quod omnes ordines et magistratus ratum habuerunt, et ipse (licet dissimularis) approbasti. deinde contendis cędendum fuisse de iure alieno, quasi uero iniuste possideres ea quae partim


728. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

instituta. Proinde cunctis ex sententia perfectis dictaturam deposui, legiones reipublicę restitui, satellites dimisi rationem rerum a me gestarum ad nutum populi sigillatim redditurus, ut nemo esset, cui minus constaret me ob tutelam publice libertatis, non priuata simultate bellum contra Marios, communes bonorum omnium hostes, gessisse. Sed finge cunctorum ordinum alacritatem in me ornando fuisse maximam et


729. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

et carcinomata, primas atque postremas partes tragediae sibi deposcunt: his, quoniam sunt aures et oculi principum, nulla ianua clauditur quominus admittantur: nullum tempus importunum est quo minus audiantur. Deum immortalem, quantas curas pectoribus ingerunt? quot mentem perturbant in somniis? quot latrocinia fumum uenditantes committunt? quam diris calamitatibus urbes implicant, omni fere labe his ex fontibus


730. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

agmine, ficulnis tamen uiribus non esse timendos, puta maxima ex parte calones et lixas, ingenter scortorum greges in plaustris et impedimenta circumnectantes: postremo confirmatis oratione militibus persuadet ut non minus prędę quam pręlio sese accingant. Caeterum dum animo reuoluit cataphractos equites et currus falcatos ac elephantes cum turribus, ad hęc uelites alios, alios sagittarios et funditores, alios diuerso genere telorum


731. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

et imprimis obsequio atque facilitate demerenda sunt: nihil aeque pestiferum gubernatoribus urbium arbitramur ac ubi ciuitas percussa metu odio in ipsum principem accenditur: scilicet ullę uires obstabunt quo minus imperio deiiciatur? dehinc extorris amissa patria et domo, si forte cum spiritu euaserit, miseram uitam exigat? certe nullę Dionysio Syracusano deerant opes ad stabiliendam tyrannidem pręter amorem ciuium, quamobrem


732. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

SyL. Mirum quo processerit humana credulitas; quasi non gratior esset diis innocentia pauperum impotenti regum dominatione, aut fortasse minus accepta est thuris et uerbenarum incensio lactisque sacrifici, quam Hecatonbe superbę litationis uana ostentatio. CAES.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.