Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: minus

Your search found 2491 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 761-767:


761. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii_v | Paragraph | Section]

nam quorum mentes honestas ipsa conglutinauit eorum voluntates circa bonum et aequum non distrahuntur, sed perstant immutabiles. Non autem infitior saepe oriri paruas dissensiones, non tamen propter animorum contumaciam. Sed quod accidit, vt vnus alio acutior hebetiorue ingenio sit: plusue aut minus cernat. Nefas est vel suspicari odio fuisse inter principes Apostolos laboratum. Siquidem in vnoquoque spiritus dei loquebatur, nec ipsi suam, sed Christi gloriam quaerebant. Atqui constat Petrum a Paulo fuisse repraehensum, sed neque hic laesisse, nec ille se iniuriam accaepisse existimauit.


762. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b_v | Paragraph | Section]

pertinax mentis intentio exorbent internum humorem, spiritusque vitales penitus exhauriunt: nisi recaeptui mature cecineris, vereor ne tibi propediem vel ab helleboro petendum auxilium, vel cum pestiferis morbis de vita dimicandum sit. Hic ego subridens, num tibi videmur minus capris circa propriam salutem sapere? illae quidem grauatae nimia pinguedine palpebras in aliquem rubum impingunt, ac missione sanguinis grauedine leuantur. Nos uero cauere a perniciae manifesta nesciemus? Non agnoscimus inquit istam sagacitatem in facie squallore


763. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

est origo et incrementa eiusce rei hominibus propter animae vim quandam in excogitando perficiendoque diuinam: quam summa dei optimi benignitate idoneam ad omne genus virtutis inueniendum, tractandum, ediscendum accepimus. Quid igitur obstat inquit quo minus degere iuste sancteque possimus absque cognitione literarum, quandoquidem iusticiae semina habemus in natura insita? Sane plurimum: nam quomodo iusticia vteris si quid sit iusticia nescias, neque iusti teneas definitionem? quod vt multis voluminibus explicatur, ita non


764. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

quibus rationibus hi sanentur morbi, et quo pacto reuocetur animus ad tranquillitatem. Porro longe falluntur, qui existimant hoc sibi vel torporem, vel molliciem, ociumue sedentarium esse praestaturum, quasi per desidiam atque socordiam prohiberentur aditu perturbationes, quo minus in animum inuaderent, nec anxietates sequi possent vitam fugientem actiones honestas, marcescentemque pigritia, atque sepultam: quod plane molestum ocium tantumque ad mulieres pertinens aeque animo atque corpori noxium pestiferumque medicamentum est: Vt aquae segnes immotaeque facile


765. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

contineri, alios in animali alios in rationali substantia; quod si alioqui concaedimus (deum immortalem) quot in homine turbae concitarentur, quanta confusio, quantum certamen esset inter ipsos affectus: quotidie, signis collatis, dimicaretur, nulla vi animus erigi posset quo minus proteruis illis et effrenibus beluis geminata eorum potestate, perpetuo succumberet. Itaque ratio persuadet, vt ira, dolor, metus, voluptas, caeterique turbidi affectus animae sensitiue inhaereant: quam vt habemus communem cum caeteris animantibus, ita et affectiones nostrae similes sunt


766. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e | Paragraph | Section]

eminentissima. Sed ea oppressit ipse atque superauit philosophia: in tantumque profecit ad virtutem: vt fama sapientiae Socratis totum orbem impleuerit. Porro nimium sumus euagati in vindicanda animae dignitate ab Astrologorum Tyrannide: Iam redeamus ad pensum nostrum. Illud praeterea non minus euidens ad demonstrandum diuisam esse penitus rationem a sensibus: quippe hominibus quibusdam vel a die natali, vel in cursu aetatis mente captis, sensus tamen integros manere non ignoramus. Libet autem quaerere, quo tum ratio abiit? vbi exulat intellectus? an peregrinantur apud Anthipodas?


767. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e_v | Paragraph | Section]

principatu ad quinque partes sensoriae totidem spiritus exploratorios pertingere, quos alii sensus interiores vocant. Mihi vero neutrum placet: fingunt enim animam quasi rem materialem in capitis penetralibus reclusam more principum mittendis et accipiendis nuntiis intelligere: quod sane non minus absurdum, atque falsum est. Non considerant autem vim ipsius diffusam per omnes recaessus corporis, ac eam praesentem excubare ad partes instrumentarias, nec indigere ministris ad ea, quae per seipsam exequi potest. Nam qui sensum communem siue phantasiam aestimatoremue nominant, non aliud


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.