Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dominus

Your search found 4635 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1257-1274:


1257. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Ad quem ille: Si ob hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate perfrui possem? Has itaque aequo animo feram, a quibus plus uoluptatis quam iniuriae capio. Haec parabola docet juxta Euangelium et inimicos diligere. Diligite, inquit Dominus, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est. Cum ergo incomparabiliter plus boni in hoc existat, ut simus filii Dei, quam mali in quauis


1258. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam


1259. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. DE POENITENTIA ET CONFESSIONE Parabola XXII Imperator quidam singulari pietate insignis, cum plurimos in ciuitate conspiceret, qui leges,


1260. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quid enim rubor est ea homini reuelare, quae Deo spectante non puduit facere, ea uni nunc confiteri, quae, nisi confiteare, omnibus postea nota erunt in die iudicii, dicente Naum propheta: Ecce ego ad te, dicit Dominus Deus exercituum, et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Quanto igitur melius est, quanto optabilius nunc uni sacerdoti commissa dicere hisque expiatis caelo se dignum praestare quam tunc uniuersis non


1261. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quoties uel gentilium uel nostrorum euoluerint libros. Quae inutilia sunt, respuant, quae uero bene uiuendi institutionem iuuare quent, excerpant. Non est uitium omnia legere, sed sine delectu omnibus delectari uitium est. Omnia probate, inquit Apostolus, quod bonum est, tenete! Et Dominus in Euangelio zizania cum tritico colligere iubet, sed hoc usui seruare, illa igni urenda tradere. DE INSTANTIA ORATIONIS Parabola XXV Quidam paupertate compulsus mendicare coepit. Et primo hostiatim panem petens abunde sibi


1262. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quem comederat, uiuum euomuit. O ridiculum et plus quam rusticanae fatuitatis hominem! Quis unquam audiuit iumentum aliquod ouino ore uel uoratum uel editum? Caeterum hec parabola eo spectat, ut credamus non minus desipere eos, qui dubiis in rebus certam proferunt sententiam, cum Dominus clamet et dicat: Nolite iudicare, et non iudicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. Non quod et ipsi peruerso iudicabuntur iudicio-


1263. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et dicat: Nolite iudicare, et non iudicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. Non quod et ipsi peruerso iudicabuntur iudicio- iustus est enim Dominus et rectum iudicium eius- sed quia merito damnandi sunt, qui aliis immerito detrahere non uerentur. DE VICTVS MODERATIONE Parabola XXXII Duo rustici suum quisque iumentum onerauerant frumento ac uino iter habentes urbem uersus,


1264. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quisque iumentum onerauerant frumento ac uino iter habentes urbem uersus, ut his ibi diuenditis pecuniam secum referrent. Sed unius iumentum plus iusto pondere pressum prae lassitudine uix incedere poterat gradatimque in uia corruendo remoratum nequiuit eo peruenire, quo dominus uolebat. Hic ergo nihil emolumenti adeptus tristis ac moerens in uia resedit. Quem etiam latrones inuadentes despoliatum trucidarunt. Alter uero, cuius iumento tantum oneris impositum erat, quantum ferre poterat, ad nundinas in tempus occurrens plurimum lucri fecit laetusque et incolumis


1265. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

muros illos scandunt, in quibus aduersariorum superbiam stare uideant, ne pari cum illis uitio notentur. Sed uerae humilitatis cuniculos prudenter subeundo uictores euadunt et dominari incipiunt. Laeti deinde iam ad caelestem prouecti gloriam illum de Euangelio uersiculum decantant: Deposuit Dominus potentes de sede et exaltauit humiles. His oritur sol iustitiae, illis occidit, quia Deus et superbis resistit et humilibus dat gratiam. Ideo alteri orientem uersus stare dicuntur, alteri occidentem. In lumine igitur ueritatis manent, qui humiliantur, et in tenebris erroris


1266. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes reperit, mulctauit. Haec ad omnes pertinet parabola. Omnibus enim ab imperatore caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit.


1267. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes reperit, mulctauit. Haec ad omnes pertinet parabola. Omnibus enim ab imperatore caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse


1268. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus


1269. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus intantum illi pactam pro labore mercedem soluere noluit, ut etiam male pro temeritatis crimine mulctatum dimitteret. Terreat haec parabola Ecclesiae doctores, ut, cum diuini uerbi pabulo


1270. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

causa plebi praecipere, quod ipsi non faciunt. Quoniam autem acerrime uitia reprehendunt, quae ipsi committere non uerentur, nonne semetipsos propria uoce damnant? Quid igitur obstat, ne a iusto Iudice damnentur, quando quidem suo se praeiudicio iam condemnarunt? Auditorum tamen saluti consulens Dominus: Omnia , inquit, quaecunque dixerint uobis, facite, secundum uero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt . DE DOCTORE QVI, QVEMADMODVM DOCET, ITA VIVIT Parabola XLV Vir quidam imprimis diues


1271. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nec solum uerbis instruat, sed etiam exemplo. Ille denique arguat alios, qui ipse redargui non possit. Coepit nempe Iesus facere et docere; sic apostoli, sic euangelistae, sic omnes nuncii Christi fideles. Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno caelorum, ait Dominus. DE PASSIONE DOMINI PRO SERVIS SVSCEPTA Parabola XLVI In ciuitate omnium praecipua rex erat prae caeteris praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac


1272. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer suscipit, non agentes iuste damnat, quia et misericors et iustus est Dominus. DE PVRGATORIO Parabola XLVII Rex inter potentissimos primus mensam habet decore egregiam et electissimorum ferculorum semper plenam. Quam uasa auri purissimi mirabilique fulgore radiantia


1273. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

si tamen, priusquam decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior euaserit, ad regis regum mensam uitae aeternae nectare alendus feliciter transferetur. Et cum gustare coeperit, quam suauis est Dominus, ineffabili gaudio perfusus pro tantae beatitudinis beneficio gratias aget gestiensque et exultans cum sanctis decantabit: Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos, Domine, in refrigerium. Quanuis autem purgatorii poena omnium catholicorum iudicio grauissima sit, cum tamen


1274. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, partim a Ioanne in Apocalypsi dicente: Quaerent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quod postremo ibi serpentes bestiaeque habitent, id est infensi humano generi spiritus, Dominus in Euangelio de aeterno inferni igne loquens omnibus manifestum fecit, cum dixit: Qui paratus est diabolo et angelis eius. Sexcenta talia in libris diuinis conscripta et multi legunt et plurimi, dum leguntur, audiunt. Nec tamen uitam corrigere curant, quasi qui ea uera esse negent.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.