Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: amicos

Your search found 330 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 129-142:


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

suspicabatur, Hungaros, si forte eis posset persuadere, ut regnum ad indigenam defferrent, oratione tentandos censuit, neminem unum sigillatim designans, non ausus plane quemquam nominare, prius quam principum animos exploraret. Tametsi quidam existiment Stephanum seorsum, inter amicos et quibus rem tuto committi credebat, fratris filio Georgio regnum obliqua petiisse oratione - ad id maxime tentandum prouocatus Michaelis Selagii exemplo, qui itidem Transiluanam praefecturam gerens Matthiam Chugniadem Coruinum sororis filium, ut supra dictum est, regem


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

traxit. Persuadet mox Maximiliano, id ipsum uehementer cupienti, uti se ducem sequatur, regnique Hungariae potiundi magnam animo spem concipiat. Exercitus Austriacus in Hungariam descendit; Vuladislauus, relicta Buda Posonium secedens, amicos ad fidem et constantiam hortatur. Itaque Maximilianus moram incoeptis officere, ut erat, existimans, iter exercitui pronuntiat. Quinto fere die, postquam Vianna mouerat, Sala commeatus abunde


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

metu imminentis periculi, siue amplioris spei opinione despecta eius absentis fortuna, ut plerunque in aduersis fieri solet, praesenti Maximiliani illicerentur euentu, huiusmodi apud amicos, prius quam proficisceretur, habuit orationem: Si armis uobisue inuitis, proceres, regnum Hungariae imperio meo adiunxissem, subiret forsan hoc tempore animum meum de uestra in me uoluntate


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

et Gemium, sibi superstites reliquit. Bazethi Amisiam urbem cum magna Galatiae parte, Gemio Panphiliam uiuens adhuc pater atribuerat, unde scilicet illis ad uictum et cultum sumptus suppeterent. Vterque igitur summopere amicos fautoresque sibi parabat, atque sicut ambo certa fere spe, ita aequali prope animo ad paternum aspirabant imperium. Nam quod minori aetas detrahebat, id uirtute et paterno iudicio, ac gratia satis compensabatur. Quum igitur Mechmethes fato esset functus, quidam purpuratorum,


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare supplex peto, ut filio patrem adire liceat, et ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris. Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus,


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia nihil minus utile id temporis esse quam ciuilis discordia uidebatur, attributisque Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci. Hic nihilominus bellum in patrem moliens amicos et milites ad suas partes allicit; Baiazethis Constantinopolim redeuntis pedes cum exercitu premit, suosque ad pugnam stimulat. Selynes animaduertens conatus suos non ex toto, ut optabat, procedere ― nam et Danubii limites tenere cupiebat, ut si ad spem euentus


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

interrogauit primo, an ipse imperii potens esset, et posteaquam a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset, hortatus est eos, ut regi suo gratiam referrent fortem ac fidelem operam nauando. Et quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

miscere dignatur. Itaque nisi uelit Selynes Armeniae campos cadaueribus Turcaicis oppleri, excederet aliena terra, ac sese legitimo domini sui imperio, a quo Othomanus aeque ac fugitiuus seruus nefarie defecit, subiceret. Hec ubi dixit nuntiumque ad Turcam remisit, retulit ad amicos, an tempus pugnae iam committendae his uideretur. Omnes censuere extemplo pugnandum esse, impetu quodam magis quam consilio: nam exploratum habebant Turcas inopiam rerum necessariarum uix tolerare, multosque hostium una cum iumentis fame enectos esse, et ob id Turcam in hostili


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium multitudine magis obrutus quam uictus, in solitudinem, quae inter Idumaeam et Aegyptum interiacet, paucis ex suis desyderatis, relicta hostibus urbe Gaza, cum reliquis equitibus refugit. Turca Gaza occupata retulit ad amicos, tentando animos eorum magis quam consilium exquirendo, an nullo laxamento hostibus dato Aegyptus, sedes Cercassorum imperii, petenda esset, an modus secundis rebus imponendus, nec solitudo Aegypto adiuncta, ob aquarum maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis,


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

eius regionis hominum manu Heliopolim Syriae oppugnare. Igitur eo confestim exercitus cum duce Perchato Dalmata, qui Iamberdini conatus comprimeret, missus. Itaque in agro Damasceno pugna commissa, qui defecerant profligati, Iamberdinus ipse, ut ex Salomonis literis ad quosdam amicos scriptis cognitum est, interfectus, Damascus a Turcis recoepta, Alaudolaeque iunioris fidei, cuius praeclarum facinus in hoc ipso praelio aduersus Iamberdinum extitit, commissa. Hic est autem Alaudola ille, qui coniuratione facta cum


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

inde exportatam, quo illius quoque foeminae reliquiis Constantinopolim translatis regni sui sedem religione augeret. Quippe Machomethani Christianos, qui, ante quam Machomethus Arabs exitialem sectam institueret, uitae sanctitate clari fuerunt, ualde uenerantur, et amicos Dei appellant, existimantes Christi leges humanum genus tenuisse, quoad Machomethus non tam eas abrogaret quam suas conderet. Nam ubique Christum honorifice appellat, et uerum Dei legatum ad homines missum fatetur, sibi ipsi per imprudentiam repugnans, quandoquidem eum maxime probat, cuius


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.