Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inde

Your search found 3241 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1994-2070:


1994. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Insuper ut scirem, quod nunc cognoscere primum
Est animus, quas Virgineae (quae vestra beati
Aligeri Regina audit) praetexere famae,
Moliri quam certus eo, de stipite laudes
Inspecto possem. Neque enim levis inde puellae
Gloria, conceptum per carmen itura, veniret:
Cernere Palladias vetito cum germine frondes
Augustae quae prima fuit victoria matris,
Humanaeque locum cuperem lustrare ruinae


1995. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et pulchrum, quod summa Tonantis
Moliri possit virtus, quod compare semper
Multiplica argumento, donec perspexeris omnem
Consumptam numerorum artem. Proh! Quale venustum,
Dulce, suave bonum, mirumque exurgeret inde!
Quo multo minor iste, meo qui clauditur horto
Est decor et gustus. Virgo tamen omnibus istis
Propositis rerum illecebris, quas tanta bonorum
Colligeret moles, procul est ut lumine solo,


1996. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

divinum inerat, dignata fuisset.
Finge pari numero poenas et verba dolorum
Omnia, quae Numen pro lege subire iuberet,
Post minimae maculam labis; durasset in istis
Virgo malis potius, quam sese exolveret inde,
Cum posset, modicae quamvis formidine noxae.
Talis erat Mariae Authori connexa voluntas.
I modo, ne qua meae feriat te flamma Machaerae.”


1997. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

flat nubilus Auster
Ad montes ubi Luna tuos, Vulcania nactos
Torridaque Aethiopum magalia montibus ipsis
Subiectae produnt vasta se mole paludes,
Unde nova emergit bis natus origine Nilus.
Inde per adversos scopulos sine more ruentem
Excipiunt gratum, sed adhuc torvo ore minantem
A saxis, quibus ille fremens spumansque cucurrit,
Thebaicae faciles spondae, Meroesque propinqua
Prata salutatum


1998. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Inferior nobis terrâ vitale sepultum
Lumen habet nostrique animi natalibus impar?
Dicite, caelestes animae, vos aurea caeli
Progenies, vos et rutilum superantia solem
Lumina, quid facimus? Purum nihil: inde profectus
Est nostrae virtutis apex: quod Prima Voluntas
Iusserit, id sumus. Aetherei quoque culminis ignes
Novistis fas esse Deo carbonibus atris
Mutare et terram rutilis aequare pyropis.


1999. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Nostris si forte favere velimus
Hostibus, hoc dabimus votum non triste superbis
Daemonibus caelo pulsis. Phlegetonte cremandis
Exulibus quas hic vacuas spectamus; iisdem
Sunt positae Aligeris sedes; cumque inde rebelles
Mersi Erebo cecidere animi, deserta protervis
Spiritibus repetunt alios subsellia cives.
Fine isto productus Adam, livore maligni
Flaminis impulsus prolem et se reddidit istis


2000. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

impulsus prolem et se reddidit istis
Sedibus indignum temeratae crimine plantae.
Si nunc ergo reis veniae caeleste negetur
Subsidium nolitque Deus pietate nocentem
Erigere Adamum, quae nostris hostibus inde
Gaudia! Qui plausus Erebo qualisque futura
Laetitia! Aligerum exclusae quod ab aethere turbae,
Impediant vacuo cives assurgere caelo.
Palma haec hostis erit, numerare faventia dictae


2001. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

paternam
Sectatae fluxere fidem, non sanguinis huius
In numerum veniunt gentes) aeterna Voluntas
Extulit, e cuius regali stemmate proles
Susciperet divina viri sine semine corpus.
Inde legenda fuit Virgo, cui regius esset
Virtutis Regumque alto cum sanguine splendor.
Hanc Pater aeterno qui perficit omnia nutu,
Imperiosa hominum qui condit fata, puellam
Disposuit fortique levans super


2002. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

procul intuitus, secura timentis
More animae quam culpa gravat, petit ima propinquae
Antra specus, latebra lucis solante pudorem.
Attamen aethereus princeps hunc Ales in ipsis
Quaesitum latebris, sed nil minus inde timentem
Interpellat amans, aeternae foedera pacis
Insinuat iustaeque Dei mala deprimit irae:
“Vidit Adame tui poenam Deus optimus”, inquit,
“Flagitii, nec posse tuas extergere labes


2003. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Apellae.
Ingrato Isacidae nisi seminis ista fuisset
Gloria, sulphurea Sodomae quid nube negasset
Ultores flammarum imbres crepitare, remensâ
Flagitiis poena saturae carbone Gomorhae?
Inde venit, tantis fuerat servata quod olim
Prodigiis Tharea Domus: quo nomine iussus
Stare dies, aequor scindi, Iordania Doris
Ire retro, nubes famulari, panibus aether
Praesto esse, ignotoque silex humore


2004. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tulisset;
Successit sed postquam operi reverentior aedis
Virgineae faber, imperium sine labe secutus
Romuleum, cessit paries legemque subivit
Quam sedes Romana tulit Petrique potestas.
Inde aditum sacram triplex concedit in aedem
Ianua: bina sibi opposito stans limine, nactis
Ingressum fuscae facit ora videre puellae.
Tertia post aram (post aram octava sacelli
Pars superest) humilem praebet


2005. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


At sincera aliquis de stirpe remanserat ortus
Ex Davide nepos, quatuor post lustra decemque
Quëis servos Chaldaea tulit, quem clara remisit
In patriam Cyri pietas; mansitque vetustus,
Inde propagatus regum de semine sanguis.
Postea centenas ultra servata propago
Vixit Olympiadas, donec novus adfuit aevi
Alterius Splendor flueretque superstite regum
Prole Ioachimo sobolis caelestis origo.


2006. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

6.
Fortem animi sortita virum nisi acerba fuisset
Lingua, graves poterat probri sentire querelas;
Sed nitidae mentis robur convellere duri
Levitae nequiit ruditas: abit inde serena
Fronte Ioachimus. Rigidae tormenta repulsae
Numinis excusat placito, vultusque ruborem
Ingenuo candore premit, dentisque protervi
Dura nimis tacitâ tolerat convitia linguâ.
Et


2007. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sine amore bonum, similesque referre
Negligat, aspectae pro lucis imagine flammas? 13.
Quod caeli hanc regalis apex spectrumque deceret,
Inde venit (iam pando tui Regina nitorem
Conceptûs Virgo) – primae cum vulnere culpae
Saucia mortiferum penetraret pectora virus,
Atque hominum genus omne gulae sentire paternae
Debuit infaustam Nemesim –


2008. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cunctorum aeterno premeretur culpa dolore.
Sed deliquit Adam, cunctosque involvit eodem
Naufragio, poenaque simul. Stetit una paterni
Expers flagitii Virgo; nam crimine lapsus
Non fuit Adamus Mariae Caput: inde paterno
Non fuit in pacto: caeli, terraeque potestas
Huic Dominae concessa vetat pro plebe notatis
Legibus involvi, decuitque his esse solutam
Reginam Adami, libertatisque parentem.


2009. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Obsequia; occultum fluxus authoris egentem
Vox laticem Libani non erupisse ferebat.
Illa eademque die siquidem manare negavit
(Non incerta fides) lymphae libanitidis humor,
Qui campos hortosque rigat- fons inde vocatus
Hortorum: a Libano triplici fluit utilis amne;
Quorum uno (Assyrios reliquis lavat eminus agros)
Laeta Zabulonis tellus, quam Nazareth alto
Ornat amoena iugo, recreat sua iugera rivo.


2010. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Altus ut ante vado; similique obstantia lympha
Saxa rotante fremit, ripas aequore superbus.
Illa eadem vero, fuerat quae Virginis ortae,
Prodigii quoque prima fuit lux: septima semper
Inde dies vacui retulit miracula rivi:
Hoc etenim fluvii cursu natura retento
Virginei voluit memorem natalis Idumen.
Integroque stetit ferme sua sabbata servans
Portentum saeclo, donec missa ignibus Urbe


2011. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Caelitibus patres, quos carceris impare plenos
Laetitia exultare videt, Mariaeque canentes
Reginae nomen, Mariae depromere matris
Messiae titulos Ditis percepit Alastor.
Evolat infelix inde explorator, acerbum
Horrendûmque fremens, numquam placitura superbo
Nomina, quae fari nequit, illaturus Averno.
Cumque Stygem penetrasset atrox, inimica Mariae
Vipera, sic regem affatur: “Generose


2012. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sacratum exhibuit nuptis, verbisque piatum
Et cinere (in tenues hunc lege redacta favillas
Russa iuvenca dabat). Purae, quëis contigit isto
Lustrari, securae ibant ad munda maritae
Atria, iucundis quibus inde videre licebat
Ad pia donatos transire holocausta bidentes.
Ritibus Anna istis imos ingressa penates,
Laeta quidem reliquas templi quod quiverit inter
Apparere nurus mater fecunda, sed ipso


2013. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ritibus Anna istis imos ingressa penates,
Laeta quidem reliquas templi quod quiverit inter
Apparere nurus mater fecunda, sed ipso
Fetu laeta magis, nequiit qualem hactenus ulla
Templo offerre nurus. Cupit inde rapacibus agnum
Cernere consumi flammis: fuit hostia caesae
Consumptaeque igni pecudis legale statutum
Munditiae pretium, sobolisque vicaria merces.
Anna sed oblatam sacris dum cedere flammis


2014. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

caelestibus imas
Venturi partus, urunt quae viscera, flammas.”
Anna recensitis mystae mitissima votis
Annuit, et Natae vultus offerre caduco
Crebra seni, maiora simul solacia mater
Inde parensque pius mystâ gaudente legebant.
Expletis templo votis petit Anna maritam
Nazareth et tectis non lenta iugalibus infert
Prolis delicium: crescentem sedula natam
Observat, primaeque expendit semina


2015. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

canentem
Cingite, Pierides! Fuit hoc quadruplice templum
Portarum numero, obiectas in quatuor orbis
Respiciente plagas; sed quarum maior in Ortum
Versa, peregrinis etiam speciosa patebat.
Inde etiam externae sectae cultoribus ampla
Non vetita, aprico praestabant atria saxo;
Vestibuli cuius Tyriis asarota nitebant
Marmoribus, varias quae multicolore lapillo
Reddebant rerum formas; contra Euron et


2016. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fragrantis
Addita fumabat sacro pars purior igni.
Hic etiam laticem numquam prohibente scatebat
Dextrum fonte latus, cui aequoris aenea lymphas
Debebant et labra suas, et habere perennes
Inde sibi elegit luteris concha liquores.
Haec miranda aulae facies, haec gloria solos
Excipiens mystas, ubi non nisi flammeus auri
Spectari potuit splendor, domus ista nec unquam
Calcari potuit, nisi calcaretur


2017. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hic Ioachimus comi sermone reponens
Pontifici grates, imae se postibus effert
Flaminiae, propriaeque domus ad limina tendit. 17.
Inde petit gemino fulgente Nazareth astro,
Et matre et nata pater ut se tertius illis
Addiderat splendor; completi luminis instar
Fulgebat terrena Trias. Venit obvia sancto
Anna viro, legis quae natam arcana


2018. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Una Zabulonis campos rigat, altera montes
Fortunata tuos fecundis roribus Hermon.
Dulcibus Aurorae lacrymis hic vertice pingui
Praevalidi laetas Issacharis umbrat aristas.
Perpetuis mox inde patent data culmina diris,
Quo nulli veniunt rores, pluviamque negantes
Occurrunt tantum nubes: ut gramina perdat,
Sidus aquosarum venit imbris inane sororum.
Hinc subito planis protenditur area


2019. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ferro.
Cernitur hic tumulus Iosippi et villa paterno
Cunctorum soli fratrum superaddita dono.
Hinc Lebnae turres, hinc praetereunda Garizim
Fana, profanatae cultu Iovis Hospitis arae.
Inde petunt Machmas, ubi cena secunda profectam
A patria excepit Triadem: labor inde diei
Simplicis Hebraeae primam fert gentis in urbem.
Attulit huc omnes vesper, proprioque penatum
Limine Iesseos vidit lux


2020. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

soli fratrum superaddita dono.
Hinc Lebnae turres, hinc praetereunda Garizim
Fana, profanatae cultu Iovis Hospitis arae.
Inde petunt Machmas, ubi cena secunda profectam
A patria excepit Triadem: labor inde diei
Simplicis Hebraeae primam fert gentis in urbem.
Attulit huc omnes vesper, proprioque penatum
Limine Iesseos vidit lux sera tribules.


2021. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mente.
Aethra novos Phoebi cum mane recolligit ignes,
Supremumque vocant templi stata munia Mystam,
Impiger augustam Simon procedit ad aedem,
Ut repleat sacras solitis suffitibus aras.
Inde per auratos visit domicilia postes,
Debilior quae sexus habet, monitusque docetur:
Sancta Ioachimi quam ducat in atria Natam,
Expectare suum, iuncto cum sanguine, culmen.
Venit ut adversus graduumque in


2022. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Isacidas Fortuna tamen, nisi caelite signo
Admoniti pandant quae sunt ventura Prophetae.
Si sacer ignota de Nazareth hactenus omnis
Subticuit Vates, quid eam proferre recentis
Famae posse putas? Non provenit inde quod altas
Afficiat mentes.” “Nil me movet iste,” reponit
Herodes, “somnus. Sed quod mihi saepe vetustis
Auditum est extare libris, tibi dicere, Simon,
Non opus est. Novisti etenim, paritura


2023. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Vindicis ista
Urgeret pietas, celerem quo tristius Orci
Hospitibus deferret opem caeloque locaret.
Aut etiam si quas flammis abolere pusillas
Pectore servatas labes opus esset, habebant
Inde pii flammae ad veniam suffragia manes. 4.
Talibus ut primum cessit perfuncta iugalis
Officiis virtus, thalamis optata secundis
Anna fuit, quae


2024. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

prolisque beatae
In corpus venturae ingens expendere sollers
Prodigium: laetum, fortunatumque parentis
Extollit fetum, felicia viscera dicit,
Ex quibus haec veniet terras visura propago.
Inde Patris Sobolisque unum meditatur amorem,
Ex utroque Deum, amborum spirabile Numen. 20.
Codice fatidico quamvis obscura lateret
Et modicum


2025. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

noctisque diurno
Flammea connectit Virgo praecordia penso.
Lucifero surgente sacrum iucunda puellae
Cura Volumen erat signataque codice Vatum
Noscere compositâ divina oracula mente;
Inde suum puris manibus dare sueta laborem,
Aut telas pingebat acu tinctisque lebete
Sidonio aut niveis variabat stamina filis.
Germinaque et ficto surgentes cespite flores
Formabat, propriae exemplo fortasse


2026. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Docta sed interno veri monitore maritas
Proposuit vitare faces purumque soluti
Corporis obstrictae mansurum foedere mentis
Conservare decus. Tunc primum candida movit
Virgineus vexilla pudor: constantior inde,
Difficilem subiit voto praecinctus arenam.
Ivit in exemplum sua non uno agmine quondam
Signa secuturis Virgo coryphaea puellis,
Virginibus tutrix eadem materque futura
Quae fuit


2027. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est dextrae, nullum sapientia finem,
Nullum vita timet, rerum est fontalis origo.
Quod sibi collibeat nostris immensa Tonantis
Maiestas votis, nostra quod laude serenos
Explicet obtutus, quae lux venit inde misellis
Mentibus, ut maestas tanta pietate repellat
Quae nimis officerent animis mortalibus umbras.
Quid faciam? Quid munifico pusilla rependam
Authori? Saevis equidem mihi membra cremari


2028. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Rachelis 29 Rachelis: Iachelis , dulci quae lacte vigentem
Nutrit adhuc famam servatque audacia laudem.
Quis novit qua sorte recens nos nympha levabit,
Quanta potest nostris spes inde venire ruinis?
Hic arcana ergo mens est nutusque Tonantis
Expectandus”, ait. “Sortis vocale futurae
Consultum, quid pandat ephod, quid lumine clari
Ostendant onyches, veri responsa probemus!”


2029. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

maritum.” 6.
Responso attonitus praesul laetusque loquentem
Audivisse Deum et mystae sine more stupentes
Virginei data signa viri, magis inde puellam
Suspiciunt, cuius felix hymenaeus Olympum
Cogeret e siccis producere lilia virgis
Et sponsum Assyria 123 Assyria: Assyriae vellet signare volucre.


2030. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

penates,
Sed quo quisque loco potuit nova limina fixit,
Iudaeae pars quaeque parem dare stipitis impos
Unius sobolem, non certa sede diremptos
Servabat mixtos omni regione tribules.
Inde fuit tota Iudae quod sparsus Idume
Spiraret sanguis, quavis ex parte profectos
Spe thalami, reduces domus acceptura maritos,
Transmisit Solyma iuvenes. Hic adfuit Amos,
Carmeli flos pulcher Amos, quem Rutha


2031. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

9.
Regia progenies, altae virtutis Ioseph
Exemplum; cuius, sed avo propiore Mathane
Progenitor Salomon, vera a Davide propago
Inde parens Iacobus, uti soror Anna recenset
Sanguinis eiusdem proavos. Dedit Anna Mariam,
At soboles Iacobe tua est Iosippus; et istum
Iosippum fratris prolem sicut Anna Nepotem,
Sic habet et generum: Mariae


2032. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

posteritas, domitis iucunda procellis,
Ad placidas vitae secura rediret arenas. 19.
Proxima iam niveis superaverat atria pennis
Ales et inde avidos sua signa videre tribules
Adveniens gestire facit totoque volantem
Ore sequi: primum lentis illa atria circum
Pervolitat pennis factoque ter orbe per amplum
Vestibuli spatium, pennas immota


2033. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quiverit aligeris Virgo si par Hymenaeos,
Nil mirum, Iosippe, fuit, sed summa vetabat
Quam dare Virgineae frontis reverentia dextram
Composuit celsis descendens calculus astris.
Venturum inde orbi quondam mens augurat ingens
Hac taeda flagrante iubar, sed quale sit illud
Non capio: sublime quidem quodque, ominor, altum est,
Quo tamen et fandi vires animique labascunt.
Memnona liquentem cum iam


2034. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

eundem
Esse locum, Galilaea domus ventura per auras,
Parte ubi quinquennis spatii maiore moretur.
Hic subito auratâ iactat folia abdita telâ,
Insita venturum laurus quo limen obumbret.
Inde venit, tali quod crescat origine nata
Laurus adhuc; licet amissos mons ille beatos
Deploret postes, alios compage penates
Fert similes, eadem sacri quibus area tecti,
Quos semper viridis caelo data laurus


2035. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Deploret postes, alios compage penates
Fert similes, eadem sacri quibus area tecti,
Quos semper viridis caelo data laurus opacat. 12.
Inde procelloso spumans Aquilone per aequor,
Ipso Aquilone magis velocior, evolat ales
Spiritus, Adriacumque Thetin lateque frementem
Par subito superare salem, subsistit in ipsis,
Navigiis statione favens


2036. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

decuit statuique tibi me prodere soli.
Virginitas promissa mea est votoque Tonanti
Obstricta.” Hic tacuit Virgo, demissaque vultum
Erubuit seseque putat satis esse locutam
Et sponsum docuisse satis. Verba inde mariti
Expectare humilis, voti suffragia dictat.
Iosippus quae verba ferat, non concipit; haesit
Par utriusque animus vocemque repressit utrique.
Tandem sponsus ait Mariaeque ita voce reponit:


2037. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nexu.
Posce, soror, patrem, diram cui tollere labem
Fas uni. Perimat culpas, donetque soluto
Supplicium sceleri; quamvis nihil hiscere contra
Ausuram cernes hominum suspendere poenas,
Inde reluctantem tantum quod lancibus aequis
Digni operis pondus nequeant pro labe referre.
Si vero, quod iam summus Dominator Olympi
Constituit, novus Adam mortalisque futurus
Unigena, aequata culpis qui lance


2038. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

lances.
Illius apposito (quae culpam haud aequet, inanis
Humani levitate operis sublime levatam
Indigitat lancem) meritorum pondere, partem
Adversam leviore dabit descendere noxâ;
Inde cadet vis tota mihi roburque nocendi
Nostraque ab hac iusti mollescet imagine cuspis.
Hinc simul et iustum et miserantem fama Tonantem
Per cunctas late celebrabit didita terras.”


2039. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Unigenamque meum aeterno splendore micantem
Suscipiat terrena caro, cui funeris expers
Prima manet, sed origo dabit succumbere letho
Altera, complentem vacuam pretioque prementem
Sanguinis, inde gravem casuram in funere lancem
Iamque reperta parens carnem praebebit iturae
In terram soboli tempusque advenit eundi.” 22.
Hic haerere


2040. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

prudens
Terrigenum sortem, trabeas regumque secures,
Pulvere componi stellas caelumque sciebat;
Despectu proprii cineris flagrare Tonantis
Igne, puellam humilem sic exultantis, amabat.
Inde fuit; cum se famulas demitteret infra,
Reginae ad culmen sese festina ferebat. 30.
Per varios postquam se virginis extulit ardor
Crevitque


2041. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nullibi passa moram, nisi ubi Solymaea diebus
Urbs tribus a patria distans occurrit, amicum
Forsitan et lassae et templo pia vota daturae
Virginis hospitium, temploque inferre volentis
Delubri Dominum. Inde hunc, quia ventre gerebat
Ipsa magis templum; Matrisque habitata Tonanti
Integritas, qua coniugii labor omnis et aestus
Abfuit, antiquos superabat honore penates.


2042. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Integritas, qua coniugii labor omnis et aestus
Abfuit, antiquos superabat honore penates. 39.
Ritibus expletis Solymis et in urbe relicto
Inde reversuro mox ad sua limina sponso,
Augustae Virgo portas egressa Sionis
It vidua comitata nuru, quae nupta Rubeni
Stirpe Zabulonis genito, post rupta iugalis
Vincla thori per fata, supplere Rebecca


2043. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Unde dapes sponsi solitas vitamque petebant
Hortus erat plantis modicus, sed edulibus herbis
Sufficiens tectisque ipsis non dissitus hortus.
Arboribus tenuis subiectum bucula gramen
Et rude carpebat pecus: inde domestica Ioseph
Auxilia et parcum mensae vectigal habebat.
Bos etenim grato distendens ubera passu
Butyrum cum lacte dabat, vel lacte coactos
Caseolos: aurita pecus seu ligna tepenti


2044. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

per antrum
Deprensis motâ Vulcanum suscitat aurâ.
Ut flamma effulsit, deserti apparuit atra
Effigies antri pecorumque boumque per imam
Fusa loci faciem vestigia foeda iacebant.
Inde statim patuit, species quod bucera vili
Haesisset tecto, ut faeno praesepe refertum,
Et veluti disiecta vagè stramenta notabant.
Vir pecudi adductae gaudens non deesse relicti
Graminis et palearum escam,


2045. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

crudele iugum. Mea se tibi, magne
Pectora subiciunt, infans, dicique beatus
Tunc potero, quoscumque tibi si rectus ad usus
Inveniar poscesque meos servire labores.”
Haec et plura tulit Iosippus et inde pudicae
Observat voces, si quas daret ore, maritae. 14.
Interea Aligeri medium sub noctis opacae 333 opacae: apacae


2046. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fulgent
Attonitis caeli studio pollentibus, adsunt:
Quae postquam ignotae lucis novitate stupentes
Fecere Uranidas, subducto lumine gaudent
Ad sublime magis spatium caelumque reverti.
Inde faces famulas reor advenisse faventem
Spectatas stipare Iovem Mediceaque quatuor
Lumina: pro lucis modico, nisi forsitan aegram
Pupillae fugere aciem non visa, priusquam
Illorum ad facilem aspectum sollerte


2047. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quatuor
Lumina: pro lucis modico, nisi forsitan aegram
Pupillae fugere aciem non visa, priusquam
Illorum ad facilem aspectum sollerte parasset
Ingenio Etruscus speculi adiumenta repertor.
Inde tamen venere illae, quae pectus Oloris,
Quae matrem Andromedae, quae Ophiuchi reptile sidus
Ornavere faces: quae post sua prodita terris
Lumina molitae reditum magis alta polorum
In spatia, humanos oculi


2048. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Oloris,
Quae matrem Andromedae, quae Ophiuchi reptile sidus
Ornavere faces: quae post sua prodita terris
Lumina molitae reditum magis alta polorum
In spatia, humanos oculi lusere labores.
Inde etiam (neque enim certum est tellure vaporum
Hanc nimia pallere facem) si quando protervum
Vult hominum genus ense Deus poenisque ferire,
Lividus egreditur flammisque minacibus ardet,
Dicturus caedes


2049. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

multi
Horum inter casus fato meliore resurgent.
Hunc velut expositam iaculis fodientia metam
Tela petent: illum probris et morsibus illum
Et linguae iaculis plebs inconsulta lacesset.
Inde tuo, durae velut si cuspidis ictu
Saucia membra gemant, luctu commota fatisces,
Ut pateant multorum animi tacitasque revelent
Edita de matre et nato suffragia 854 suffragia:


2050. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Externa evasit Solymas regione secures.”
Talia dicentem nox occupat, ipsaque mentis
Perplexae tenebris maiores adicit umbras. 4.
Non procul inde, urbi Petrae subiecta patebat
Planities frugum sterilis, nisi pauca recisis,
Quod spectata procul, properata mapalia ramis
Gramineo pasci signabant flore bidentes.
Caetera campus habet nulli mansuetus


2051. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


(Flexa genu prius) et Iosippi audita revolvens
Somnia, nil sistendum inquit, sed iussa Canopi,
Dissita quantumvis urgebat quaerere regna. 7.
Inde autem Pharium bibituris obvia Nilum
Est via deserti, sitiens et inhospita tellus,
Urbe carens. Cives domuum concordia nectit
Hic nullos, ubi nec steriles qui nectat arenas
Humor adest; Lybicis regio par


2052. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

molesta
Et vacua humoris tellure, vibrantibus ignem
Phoebeis sine nube rotis, procul hospitis omni
Commoditate laris, tolerare ardentius anni
Debuit implacida tempus regione, timendâ
Inde magis, nulla hic aestum quod frangeret umbra.
Hinc hominum nulli non quivit acerba videri
Haec via deserti: nemo haec sabulosa viator
Aequora quaesivit, nisi quos caeleste subegit
Imperium; veluti Phario


2053. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae, dicere linguâ
Verba videbantur. Mariam dein voce salutant
Atque virum, metamque viae sermone requirunt.
Iosippus contra “Pharus est, quo tendimus” inquit.
“Quare agite, ô iuvenes, siquidem vos inde profectos
Non dubito, monstrate viam, quae recta Canopum
Respicit adversasque istas quo tramite rupes
Vincere, quove modo saxa haec superanda, docete.”
Horum unus subito: “Bone vir, cerne, iste


2054. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

escae
Subsidium: Cererem atque novos de stipite fructus
Et gelidam, quam fons aliquis dedit aurifer undam. 14.
Hic fixo in terram vultu, mox inde vicissim
Se tacite explorant oculis Iosippus et uxor.
Ille prior sic ore refert: “Submisit egenis
Nunc etiam miro iuvenum, qui gemmea calcant
Astra, ministerio annonam Deus: ecce benigni


2055. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

modicum mittens e cespite 395 cespite: exspite gramen.
Grata loci facies, qualis tellure 396 tellure: tollure vaganti
Desertâ non visa prius, sed gratior inde,
Lympha sitibundo manans quod adesset asello
Sufficeretque illis gramen quod velleret umbris. 17.
Proxima Memnonias aperire Aurora


2056. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nostratia visus
Oppida iam calcat membrisque exilibus infans
Ignotus, tacitum vibrat de pectore lumen
Caelestesque faces, quales neque flumine toto
Obruet adversus septeno gurgite Nilus.
Inde fuit, sua quod saevus praestantia Typhon
Ora impos tolerare, tuus nequissimus hostis
Typhon, saxa Deûm fragiles mentita figuras
Deseruit stravitque; meum neque dispare casu
Stravisset marmor, veri sed


2057. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Copia sed Nili est maior, quod origine surgens
Hunc repleat propiore latex lapsique sub aestu
Solstitii, ignaro pluviarum imbrisque Canopo
Aethere labentum vice surgere cogat aquarum.
Inde venire potest toties quaesita, nec unquam
Explorata satis crescentis copia Nili.
Fons idem vero, postquam crocodilifer haustu
Hoc prius intumuit gurges, mox ordine verso
Cum satis et campi et segetes et


2058. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et vidit legitque tuorum, Iacobe, nepotum
Serviles hac urbe manus tribuumque notavit
Duratos lateres; qui non ingratus amatam
Ut foret in plebem, rediit sua spargere Iudae
Lumin poenalique iugo, manifestior inde
Ut fieret, celso fixus de culmine luxit. 33.
At septemgeminum divina invisere Nilum
Quod voluit Soboles et Phoebi maius in urbe


2059. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vile iacent nullum positoris habentia nomen;
Cum tamen a morum et scelerum feritate profecta
Duratura tuis stat adhuc infamia muris. 43.
Inde propinqua petunt humiles stagnantia ripas
Torrentis vada, Iudaeae quem montibus ortum,
Labentem saxis, vitis Sorecia botris
Propitium bibit et grato se gurgite replet.
Protinus emenso veniunt torrente sub


2060. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

botris
Propitium bibit et grato se gurgite replet.
Protinus emenso veniunt torrente sub altas,
Fonte suo optatas rupes, quo Virginis alma
Et soboles posuisse sitim ferturque beata
Inde bibisse parens siccisque labore diurno
Surgentem labris laticem admisisse maritum.
Mansit honor fonti: siquidem sermone Philippi
Hoc pius Aethiopum regina semivir hausit
Fonte fidem, formare potens eodemque


2061. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fonte fidem, formare potens eodemque perustos
Marmaridas vero; et fecundae munere lymphae
Divino ingentem populum generare puello. 44.
Inde viae spatio non longo errantibus anceps
Occurrit bivium: lateri fuit obvia dextro
Iudaea et Solyma; ursisset si Nazara, laevus
Aequus erat pulvis. Sponsis certabat uterque
Iudaeae et Galilaeae ardor:


2062. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Subtractum voluit, signo praesente reposci.
Virgo tamen verbis quae vox audita ferebat
Non male perspectis, alio quam caetera carmen
Turba revolvebat sensu. Signare profectam
Credidit a Nilo sobolem, cui inde vocatae
Dux eadem custosque fuit. Sed nescia partus
Virginei, Solymaea fides non censuit istos
Demissos caelo numeros comprendere tanti
Versa retro Phario pueri vestigia rivo.


2063. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Succedit folio teretis pars nacta cylindri
Effigiem, notam flagris imitata columnam:
Cera stylo partim color est et muricis humor.
Hunc super, implexus veluti de sentibus orbis
Horreo et inde pari fibrarum triplice filo,
Queis ferri color est, surgunt in vertice clavi.
Sub folio vero maiore latere videntur
Dispositi in gyro, foliorum in acumen euntes
Mucrones veluti septem, materna dolorum


2064. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

stetit: o virtus heroa, virile
Robur, stare isto MARIAM potuisse sub ictu.
Qualis hic afflictae penetrans praecordia matris
Ensis erat? Tamen exanimem non reddidit, Orci
Fila potens resecare mucro; sed saevior inde
Horridiorque fuit, quod citra funus, acerbas,
Viscera non citra plagas materna feriret.
Illa doloris erat cuspis, non funeris ensis. 31.


2065. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut unum
Titane occaso, Phoebes mortalibus astrum.
Quantumvis fidei Titan occumberet author,
Lux fuit haec fidei, duri caligine lethi
Quae lacrymarum ipso in pelago tranquilla micabat.
Inde maris sidus dictam modo iure putabo,
Quae Solymas inter salvo splendore procellas
Enituit tantique inter discrimina fati,
Mortis inaudita cum tempestate solutus
Occubuit Phaëton, stellis fugientibus


2066. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Deveniunt titulisque trabem sublimibus ornant.
Circumfusa isti limbo venientia plantae
Agmina tam grandis merito dignata triumphi
Signa colunt roburque Crucis victricis adorant.
Inde brevi spatio (quamvis et longius esset
Si spatium, mora nulla viae est, queis propria mentis
Esse agiles natura dedit, ventura beatis
Corporibus pro dote comes) vicina sepulchri
Claustra petunt spectantque


2067. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

subit resides massas animatque vetustum
Possibilemque mori carnis transgressa vigorem.
At reliquae vero mentes, quibus arida necdum
Ossa levare fuit, nec fas assurgere membris;
Felices aliàs animae, quibus inde molestum
Et nil triste venit, quarum est suprema voluptas
Libertasque ratum statuit quod Numen habere,
Exultant pariter, sociis in carne resumpta
Mentibus applaudunt, tantumque nitoris habentes


2068. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

dicere cuncti,
Observare omnes soliti absentisque magistri
Doctrina et virtus; sobolis promissa, beatum
Expectare docet Flamen Natique potentem
Sollicitare fidem votis donumque monebat.
Inde fuit quod dena illis consumpta rogando
Pollicitum caeleste dies auditaque crebro,
Unanimi repetita sono, cui fecerat imus
Pupillas manare calor, vox illa: “Paterni
Flamma veni cordis veniensque a pectore


2069. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

esse
Quae poterat non plena magis: torrentior esse
Sic poterat neque plena magis, ut Numinis illo
Imbre superfuso flueret fieretque refusae
Virgineae torrens non unus copia lymphae.
Inde fuit quod linguarum flammaeque peractis
Prodigiis, haurire dedit prior omnibus illa
Divinos veri latices et fundere plenos
Flaminis accepti rivos, praesentibus orsa
Christicolis: quo fonte ipsi quos


2070. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

signis.
Saepe etenim poenale iugum, fatale cruento
Numinis excessu subiit visura theatrum.
Quam dulces fudit lacrymas, quam dulcia fixit
Oscula, divinum saxis memorantibus aestum!
Inde sacras tumuli rupes montisque cavata
Marmora, comprendi nimis impote mater adibat
Affectu, Natique locum, rorantibus ultro
Luminibus, genibus positis labrisque premebat.
Fecundos oleae coles, nemora alta


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.