Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inde

Your search found 3241 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 532-561:


532. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Veh uobis qui saturati estis, quia esurietis. qui autem gulę atque uentri sese in seruitutem dedit, idem luxurię libidinis-que uitio facile cedet. Ventris enim repletione uenas inflari intumescere-que necesse est, et inde pudenda ipsa in venerem concitari et in turpem pruritum exardescere. Quam autem male cum illo agitur, qui his affectibus est addictus, prodigi filii in Euangelio miserabilis testatur euentus.


533. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ita diuina uerba si legantur, etiam non intellecta | uim habent ad animę sanitatem conferendam. Te nunc appello qui diu multum-que in gentilium libris uersatus es, dum te comptus delectat sermo | et musici poetarum cantus deliniunt, quantum inde tibi emolumenti contraxeris parumper cogita. et cum nihil ista tibi ad salutem profuisse cognoueris, ad Iesum tandem quęso conuersus dic cum Petro: Pręceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus; in uerbo autem tuo laxabo


534. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uoluptatem uel legendo diuina uel audiendo. In quo Mariam ad pedes Domini sedentem diligenter obserua | Luc10 tanta-que perfusam sermonis eius dulcedine, ut nulla sororis Marthę interpellatione inde mota sit. et quoniam toto corde cęlestis magistri amplectebatur disciplinam, optimam partem dicitur elegisse, quę non auferetur ab ea. Christum enim elegerat, in cuius unius contemplatione tam suauiter requiescebat. Quotus


535. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quotus autem quisque est, qui sic in ecclesia sacris prędicationibus interesse nititur, ut pręcepta uitę absque operatione non elabi sinat? alius nullo amoris affectu illa suscipit, alius tametsi donec audit aliquantulum compungitur, mox tamen inde discedens ad consuetas nequitię sordes reuertitur, tanto nequitior factus, quanto inexcusabilior. Talibus dicit Dominus: Io8 Qui ex Deo est uerba Dei audit. propterea uos non auditis,


536. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

amittimus ęternas? et non potius cum breui labore transimus ad quietem gaudii perennis? Conscii igitur fragilitatis nostrę | nec per se bonum quod cupimus ualentes perficere, leuemus oculos ad montes cum psalmista | et mente cęli culmina penetremus. Inde ueniet nobis auxilium a Domino, qui fecit cęlum et terram et omnia. Non possumus recte de illo aliquid speculari, nisi ab ipso adiuti, qui-que nobis relicti retro labimur, Dei ac Domini nostri ope subleuati usque ad thronum


537. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

testimonia animum applicet, et uidebit Salomonem regem in dedicatione templi fixis in terra genibus | et manibus ad cęlum expansis deprecantem. Audiet Danielem prophetam dicentem: Posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari | in ieiuniis, sacco et cinere. Inde transiens ad Euangelium considerabit uas electionis Paulum apostolum, qui ait: Curuo genua mea ad patrem Domini nostri Iesu Christi. Ipsum quoque Christum Dominum contemplabitur, quo nemo sanctior, nemo magnificentior, modo prono corpore in faciem procumbentem, modo


538. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(templum enim Dei eras, dum innocenter uiueres) non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. omnis uirtutum uis dissipabitur abscedente Domino uirtutis. Reliquum erit | ut ubi eradicata bona fuerint, inde exurgant mala | et de corrupto semine teterior exhuberet seges | et fiant nouissima tua prioribus peiora. Quanto ergo satius, ut in tempore resipiscas | et cum diu dormieris, iam tandem expergiscaris | atque a uitiis quę sequeris auersus


539. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in deserto et mortui sunt, sed qua qui recte usi fuerint , uiuent in ęternum | Consule igitur saluti tuę dum licet. Nam quo nunc tendis, in ultima uię crepidine terribile pręcipitium est | quo si corrueris, nunquam inde resurges. Nulla est enim redemptio in inferno. Quo autem a nobis reuocaris, inde aditus est ad cęlestem beatitudinem, ad angelorum gloriam, ad requiem gaudium-que sanctorum. Nequaquam erit ita ut uidetur difficile a prauis actionibus


540. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in ęternum | Consule igitur saluti tuę dum licet. Nam quo nunc tendis, in ultima uię crepidine terribile pręcipitium est | quo si corrueris, nunquam inde resurges. Nulla est enim redemptio in inferno. Quo autem a nobis reuocaris, inde aditus est ad cęlestem beatitudinem, ad angelorum gloriam, ad requiem gaudium-que sanctorum. Nequaquam erit ita ut uidetur difficile a prauis actionibus desistere | atque ad iustitię sanctitatis-que opera accingi, si uel malorum poenam |


541. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et tibi unire, sub panis uini-que figura latere uoluisti, ut nemo horreret gustare, quod fideliter gustatum beatitudinem confert. Primus Melchisedech in sacrificio panem et uinum obtulit. Inde tu diceris | in ęternum sacerdos, non secundum ritum eorum qui pecora sacrificabant, sed secundum ordinem Melchisedech, qui pane uino-que litauit. Illius tamen sacrificium signum et umbra fuit, tuum autem ueritas est et lux. tuum istud et prophetę


542. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mundaberis, continentior constantior-que efficiere | denique tutemet longe alium quam qui fueras esse senties. At uero si etiam rite pręparatus communicare nolueris, (uide quantum tibi incommodi inde oritur) uitam in te non habebis. In morte ergo eris. Quidni? Si uetus quoque Lex id testetur dicens:


543. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ocio et ignauię sese dedat: laborantes ille adiuuat, non desides neque somniculosos. et quoties hominis industria quantum necessitati satis est nequit parare, ipse suppeditat. Agar cum filio per desertum errans cum uehementer sitiret, angeli indicio puteum comperit | et inde hausta aqua se et puerum a pernicie seruauit. Sanson nazareus, cum et ipse siti enectus clamasset ad Dominum, egressis de molari maxillę asinę aquis seruatus est. Elias in torrente Charith latens Deo procurante a coruis pascitur. Cum per deserta Idumeę arida arenosa-que


544. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsi didicerunt, et non sibi solum, sed aliis etiam prodesse studeant | tanto-que accepto beneficio se dignos pręstent. Vt quid enim bonum sapientię tu qui Dei benignitate sapientiam adeptus es, si cum proximis non communicas? si nihil inde tibi deperit, si communicatum etiam augetur et excrescit? Quis est enim qui docet, et docendo non aliquid discat? et quod didicit non confirmet? cum de memoria facile labi soleat et exciderit , quicquid relinquitur irrepetitum?


545. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri. Nocuit Israhelitico populo habitasse cum Aegyptiis. Inde enim Moyse duce egressi ritu eorum uiuere uolebant, crapulari, ludere, diis gentilium sacrificare . atque hęc causa fuit, ut posteri quoque eorum toties inimicis subiecti seruirent. Recte itaque dicitur:


546. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in cęlo consequantur , qui in terra diuitias habere noluerunt. Quare ergo Ecclesię agri, uillę, uici, urbes donatę sunt | et sacerdotibus episcopis-que distributę? Certe non ut in his ipsi luxurientur, sed egenos pascant. non ut sibi nummos inde congregent, sed ut inopum turbę dispensent, ut miserorum necessitati succurrant | et stipendia quoque militibus ministrent, qui pro religione, pro fide, pro iustitia contra infideles decertant. Ecclesię igitur bona pauperum sunt, quorum sacerdos non


547. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ostenderunt perseuerantia opus esse in amando. Io. xx. Perseuerauit Maria ad monumentum plorans, et prima resurgentis Domini gloriam uidere meruit | et quia proposuerat, nisi inuento dilecti corpore inde non recedere, digna fuit cum reuiuiscente prius quam cęteri colloqui | et tam admirandę eius resurrectionis nuncia fieri. Hanc charitatis continuationem ipse etiam Dominus pręcipit Discipulis dicens: Io.


548. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

habetur. Quando quidem ita illis fauet Deus, ut in ipsorum gratiam peccatoribus quoque et iniustis ignoscat. Gen. 19 Ne autem iustus cum scelestis uno rapiatur interitu | Loth solus multę in Deum pietatis uir ab angelo monitus inde egreditur, et Sodoma Gomorra-que igne de cęlo pluente delentur. Segoro oppidulo, quod ille ingressus est ut ibi se cum suis saluaret, pepercit Deus. in hoc quoque ostendens, quanti sit apud se uel unius iusti meritum atque gratia. Quę res etiam in Noe cum uxore et liberis


549. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dignus concupiscit, aliis detrahit, ut se efferat, aliorum facta deprimit ut sua extollat, adulatoribus fauet | et uix ullo uitio abstinet, dum in his etiam quę perperam agit, se laudari cognoscit. Postremo cumulandarum opum auiditas quot scateat sceleribus quis enumeret? Inde sunt inter fratres odia, inter amicos dissensiones, iurgia, lites, contentiones, aleę lusus, periuria, fraudes, furta, rapinę, contumelię, iniurię, uulnera, cędes | et citius adeundę hęreditatis gratia concupitę ante diem parentum mortes. Quid multa?


550. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pater non portabit iniquitatem filii | nec filius nequitiam patris. anima quę peccauerit ipsa punietur. Qualis cuiusque in anima affectus fuerit, talia edet et opera. Intimo prius cordis morbo medicina est adhibenda, ut in cute inde nascentia hulcera curentur. Interiora si sana fuerint, ea quę foris sunt pulchre ac probe se habebunt. De quinque sensibus. Caput XIX Et quoniam sensus nostri


551. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si nec a male postulantibus auerti uolueris, admone ut a malis resipiscant | et ad bonum conuertantur. et hoc quidem magnum mutuum erit, si te hortante corrigentur. Luc. 6 Mutuum inquit date nihil inde sperantes; et erit merces uestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater uester misericors est. Mutuum istud elemosina est, quę non ab eo


552. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uendicans, nihil te lucri fecisse argueris. atque ideo pro ignauię crimine, pro interioribus tenebris, quibus obnubilatus animus futura non prospexit, tenebras patieris exteriores. ibi erit pro lętitia fletus, pro crapula et ingluuie dentium stridor. nunquam inde exies de diuitiis istis exiturus citius quam putas. Quod si perituris conferre semper duratura soleres, melius tecum actum duceres carere opibus | et esuriendo panem ostiatim quęrere | quam illis


553. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

decessurum, si febriculę igne correptus incaluerit. Ad medicos curritur, nisi et hoc auaritia uetuerit. Ille interim pauidus ingremiscit, luget, anxiatur | et tristius sibi uidetur a diuitiis quam a corpore discedere. Inde scriptum est: Eccl. 41 O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis. Torquetur cogitans cui illas relinquat? quis illis post se fruetur? quas ipse tanto labore quęsiuit, tanta solicitudine auxit,


554. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum obdormisset, scalam uidit a terra ad cęlum extentam | et in ea angelos ascendentes et descendentes | ac Dominum cacumini innixum. qui terram in qua quiescebat ei promisit | regnum-que eius longe late-que diffundendum prędixit. Inde ille parens efficitur duodecim liberorum, qui duodecim tribubus nomen dederunt | coeptus-que est uocari Israhel, hoc est, Deum uidens. et, vidi inquit Dominum facie ad faciem. In Aegyptum transmigrans multiplicatur. Liberis quę


555. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

futurorum indulta, Dei uoces palam locutę, ingentium miraculorum operatio concessa. Deo fauente timuit eos Aegyptus, et cum dimittere nollet, flagella sustinuit. mare se aperiens siccum euntibus prębuit iter, et aquę quę illis hinc inde pro muro erant, Aegyptios cum armis hostiliter insequentes operuere. In solitudine manna cęlestis cibus pabulum illis prębuit | et de saxo uirga percusso scaturiens amnis potum. Iordanis ad fontem suum reuersus perstitit


556. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et paruulos populi, qui non peccauerant. Quadraginta annos per solitudinem antequam terram incolendam adissent errauerunt. Chore et Datan Chorę quoque Datani et Abironis castra una cum ipsis terrę hiatu absorpta sunt. atque inde subitus ignis exhalans ducentos et quinquaginta uiros, qui incensum offerebant absumpsit. et hoc quidem quia legi diuinę aduersantes usurpare sibi sacerdotium nitebantur. Vide tamen inconsultam uulgi audaciam.


557. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Antonius. Hilarius. Serapion. Archebius. Pacomius. Dorotheus Hanc certe adepti sunt: Antonius qui sportulas de palmarum foliis texuit; Hilarion qui ligna concidit; Serapion qui cum suis discipulis messis tempore operam locabat, ut inde haberet quod ipsorum uictui annuo sufficeret; Archebius qui suis manibus cęllas construebat quas aliis donaret; Pacomius cui cum suis monachis propositum fuit manuum labore uictum quęrere; Dorotheus qui diuenditis quas texuerat sportulis | precium quod uictui


558. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in scissuris petrę, exaltantem solium tuum, qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? Et quoniam supra quam decuit efferebatur Idumeus, consequenter dicitur ei: Si exaltatus fueris ut aquila | et si inter sydera posueris nidum tuum, inde te detraham dicit Dominus. Vt qui se omnium fortissimum credidit, omnium imbecillimus euadat. et de illo quoque dicatur: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore .


559. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uitiis, e contrario infelicitas ipsa custos innocentię sit necesse est | in his qui ante infelicitatem innocentes erant. Felicitas terrena luxurię ministra est; contaminat et confundit intelligentię puritatem. Inde mens cupidinibus corrupta inter turpe et honestum nullum agit discrimen | eo-que facillime inclinatur, quo malarum uoluptatum appetitus impellit. At uero in calamitatibus anxia solicitudine excussus animus, ignauię abiiciens


560. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

populi tui non maledices! Magis tamen poena illa uerenda est, de qua Apostolus ait | ad Cor. prima 6 maledicos a regno Dei excludendos cum fornicariis et idolorum cultoribus. Qui autem inde repulsi sunt eos ad inferos cruciari certum est. Quoniam impii ac scelesti non solum bono summo priuantur, sed etiam suppliciis ascribuntur ęternis. Ita ut lingua nequam nulli perniciosior sit | quam ipsi cuius est.


561. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ait: pue. 17 Qui meditatur discordias, diligit rixas, et qui exaltat os suum, quęrit ruinam. Interdum de re leuissima inter se dissidentes ad maximos furibundi prorumpunt clamores. inde ne manibus quidem temperant. De uerbis enim ad uerbera facile peruenire proprium contentiosorum est atque contumacium. Cum-que diu obstinatis animis fuerit altercatum, sanguine et cędibus pertinax finitur contentio | vsque adeo noxium esse solet | nolle linguę moderari | et


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.