Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inde

Your search found 3241 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 607-623:


607. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

promptus, sed talium duntaxat, quales hi erant, ad quos fit sermo. Sanctorum enim spiritus promptus est, obstinatorum autem et infidelium nec spiritus promptus est nec caro firma. Quando quidem tam carne quam spiritu mortiferę uoluptatis laqueis sese uolentes inuoluunt neque se inde expedire curant. Agnoscamus igitur carnis nostrę imbecillitatem et enitamur, ut saltem uoluntas ad bene agendum prompta sit. Vt autem prompta sit, precatione opus est, iuxta illud: Petite, et dabitur uobis. Hoc quoque Dominus noster suo nos uolens


608. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

collectas elemosinas hauriendis uoluptatibus turpiter impendunt. Christum aperte osculantur coram populo precationibus insistendo, ante sanctorum imagines genua flectendo, uultum modo in terram quasi humiles demittendo, modo ueluti diuina contemplantes cęlum uersus errigendo. Inde autem semoti lasciuiunt, tuburcinantur, libidinibus diffluunt et Deum offendere, dum prauę cupidini indulgent, non dubitant. Et quoniam aliter quam uideri uolunt uiuendo Iudam emulantur, nisi ad poenitentiam conuersi sese correxerint, cum illo simul inferno poenas dabunt.


609. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

Messiam fuisse negant. Neminem autem ille saluat nisi credentem. Deinde Ioannes narrans ait: Susceperunt Iesum et duxerunt. Et baiulans sibi crucem exiuit in eum, qui dicitur, Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum et cum eo alios duos hinc inde, medium autem Iesum. Pro maiori ludibrio ipsius, qui crucifigendus erat, humeris crucem portandam imponunt. Gestauit igitur primo sibi crucem Iesus. Sed quoniam tota nocte illa afflictus fuerat, lassitudine superatus perferre nequiuit. Fit itaque, quod alii


610. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

foedatę apparent. Manus pedesque sanctissimi clauis crudeliter perforati sanguinis riuos demittunt in terram, totum in ligno distentum languet corpus, laxantur cohęrentium iuncturę membrorum et circumquaque distractorum artuum soluitur compago. Cogor obliuisci bonorum, quę inde secutura sunt, dum te, fili mi, tot mala humiliter tolerantem intueor. Fieri denique non potest, ut in tam horrendo unici nati spectaculo non angar, non eiulem, non lachrymis tota distillem. An alię matres improbos etiam et proteruos liberos uita defunctos lugent, ego omnium


611. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 568 | Paragraph | SubSect | Section]

Moysen arroganter insurgentes cum aliis ducentisquinquaginta uiris, qui — ut ait Scriptura — proceres synagogę erant. Volebant enim et *corr. ex re i psi uti sacerdotio. Sed Domino ulciscente alii terrę hiatu absorpti, alii incendio inde effuso absumpti sunt, ut noscamus nec Iudeis impune fuisse, qui Christum presequebantur, nec illis, qui postea ipsum esse Messiam negare ausi sunt. Dum enim eos, qui tam impie egerunt, defendunt, participes commissi in Christum sceleris fiunt. Multa pręterea in


612. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

in illum introiuit, et ipse ueniam desperans suspendio sibi uitam erripuit Mathiasque in locum eius sorte uenit, ne apostolorum numerus a Domino constitutus minor haberetur. Iesus uero, postquam ingressus est urbem, introiuit in templum et flagello de funiculis facto inde negociantes eiecit, mensas nummulariorum euertit et in illos iratus: Scriptum est — inquit — Domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Hoc a Domino bis factum sentit Augustinus, et primam quidem


613. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 600 | Paragraph | SubSect | Section]

et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reędificas. De his in psalmo queritur** dicens: Subsannauerunt me subsannatione, frenderunt super me dentibus suis. Crucifixerunt eum et — sicut Ioannes ait — cum eo alios duos hinc et inde, medium autem Iesum. Hi latrones erant, ut Euangelistę tradunt. Et impletum est Esaię uaticinium dicentis: Cum sceleratis reputatus est. Idem significare uidetur illa Zacharię uisio: Vidi in nocte — inquit — et ecce uir ascendens


614. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

uulnus in Christi corpore futurum figurę Veteris Legis indicabant. Adam dormiente de costa lateris eius formatur mulier, ut sit uxor eius. De costa lateris Christi uulnerati exiuit Ecclesia, sponsa eius et omnium in Christo credentium mater. Noe aperuit fenestram arcę; emissus inde coruus non est reuersus, emissa uero columba rediit. Passus est enim Saluator pro iustis et iniustis, cum omnes indigerent misericordia Dei. Veruntamen, sicut coruus, nisi columba factus fuerit, ad Noe non redibit, ita peccator, nisi iustificatus per poenitentiam fuerit, ad


615. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

saxum magnum ad ostium monumenti. Iudeis quoque suggerentibus Pilatus custodiri iussit sepulchrum a militibus usque ad diem tertium. In typum sepulturę Domini pręcesserunt: Ioseph a fratribus in cisternam demissus; Ionas in mari mersus et a cetho deglutitus et tertia die inde exiens uiuus. Ipsum etiam Dominum in Hieremia prędicentem audimus: Lapsa est in lacum uita mea, et posuerunt lapidem super me. Nunc in fine uoluminis huius consyderemus parumper in cruce pendentis cruciatum pro nobis ultro assumptum. Contemplemur in


616. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

nosse poterimus, si ea, quę in Euangelio relata sunt, exterius interiusque consyderemus. Etenim Saluator noster ac Dominus, cum in cruce pendens expirasset, relicto corpore creditur ad inferos penetrasse et per diuinitatis suę uirtutem spoliasse infernum eduxisseque inde sanctorum animas, quibus expectabatur, secumque ad superos retulisse, ut ipso resurgente et ipsi resurgerent cum corporibus nulli iam corruptioni obnoxiis. Sic enim in Euangelio est scriptum: Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de


617. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

inferis uictor rediit Dominus noster. Hunc eius descensum figurasse mihi uidetur ille similis Dei Filio, qui in fornace Babylonii regis quartus apparuit, cum tres tantum illuc missi essent. Quos non adusit ignis, immo, qui inter flammarum globos Deo laudes decantabant, et illęsi inde Deo protegente exierunt; Abacuch etiam propheta cum prandio ad Danielem in lacum leonum delatus. Et ille quidem* cibo refectus et inter ferocissimas bestias inoffensus de lacu eductus est incolumis. Itidem Ionas propheta missus in mare, ut alii, qui in mari erant, saluarentur


618. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 621 | Paragraph | SubSect | Section]

domum stabilem reddit. Veruntamen tu, qui Christum sequi desyderas et ad beatitudinem, ad quam uocatus es, peruenire, quoties inanis glorię mentem inuadit cupiditas, quoties ad auaritiam pecunię amor impellit, quoties crapulandi meretricandique tibi blanditur libido, refer inde pedem, compesce mortiferi cogitatus affectum dicens: Surrexit Christus, non est hic. Pręcessit in Galileam, ibi eum uidebo. Galilea interpretatur transmigratio. Si Iesum uidere uis, si frui consortio eius exoptas, transmigrandum tibi est de ocio ad labores, de


619. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

Dolendum quidem est de his, quibus Deum offendimus, sed sicut doluit Magdalene,* ut saluemur, non sicut Iudas, ne pereamus. Dum alię uiso angelo prę timore obstupuissent et — ut Marcus testatur — mutire non auderent, illa interim uiso aperto monumento corpus inde sublatum putauit et continuo cucurrit discipulos hac de re facere certiores rursumque rediit ad monumentum. Venerunt Petrus et Ioannes, et cum uacuum sepulchrum offendissent, transpositum corpus putarunt atque abierunt residentibus adhuc in eodem loco mulieribus. Cumque et


620. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

positum, sed separatim inuolutum in unum locum. Tunc ergo introiuit et ille discipulus, qui uenerat primus ad monumentum, et uidit, et credidit. Quid uidit aut quid credidit, nisi quod mulier uiderat et crediderat? Vacuum uidelicet sepulchrum et corpus inde sublatum. Ideo subditur: Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat** eum a mortuis surgere. Hi duo discipuli Petrus et Ioannes erant. Vterque diligebat Dominum, et quidem Petrus in amore uidebatur flagrantior. Quam ob rem mirum uidetur, si


621. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, quem cum lachrymis quęrebas et, nisi illo inuento, conquiescere non poteras. Quod si eum — ut putabas — mortuum tibi alicunde rapere posses, non solum unguento, quod paraueras, unxisses, sed etiam totum lachrymis lauisses et eum amplexans osculari non cessasses atque inde collectum domi tuę collocasses, non ante ab eo discessura, quam aut ille uiuus resurgeret aut ipsa mortem oppeteres, nolens ne a mortuo quidem seiungi, a quo uiuo Martha etiam sorore reclamante separari nequibas, ut illam in ministerio adiuuares et a pedibus eius recederes.


622. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

terra patimur, requies illa, qua in cęlesti regno nos fruituros speramus. An quia sexagenario numero totum tempus animalium in terra degentium distribuitur. Prima enim ętas fuit ab Adam usque ad diluuium, Aetates secunda inde usque ad Abraham, tertia ab eo usque ad David, quarta usque ad transmigrationem Babylonicam, quinta usque ad Christum. Sexta nunc agitur, et in die Iudicii finietur. Septima erit sabbatismus, id est, nostra in Deo requies sempiterna. Sexaginta igitur stadia sex curricula


623. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

credi par est? Alii enim aut fuso fugatoque hominum exercitu aut subiugatis urbibus triumpharunt. At uero Rex noster et Dominus utrunque diaboli regnum dissipauerat. Ipso quippe uincente liberatus est orbis terrarum ab idolorum mortifero cultu, spoliatus infernus eductis inde sanctis, quos retinebat captiuos. Ex quo primus homo Dei legem est transgressus, nemo unquam regum tam longe lateque dominabatur *corr. ex dominabitur quam ille nequitię spiritus. Hunc autem Iesus Christus de cęlo ueniens, de Virgine nascens toto expulit


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.