Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inde

Your search found 3241 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 636-767:


636. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

ac inelaborata oratione, quo nos res ipse duxerunt, consulto secuti sumus. Neque enim his lucubrationibus humanam gloriam, quam electione contempsimus, quaesiui, sed ocium ac desidiam euitaui. Placuit igitur, quicquid post regis Matthiae Chugniadis Coruini excessum (inde enim historiam inchoabimus) regno per triennium dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum rebus publicis nihil sit intestina discordia perniciosius, nec ulla alia pestis ad magna quaeque imperia euertenda ea ualidior,


637. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum scripturus sum, non modo origo, sed etiam causa manauit. Post Alberti mortem Vuladislauus primus ab Hungaris in regnum inducitur; cui


638. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

amnem gentes Illyricae sunt, quas Hungari partim Choruatos, partim Sclauenos ac Rhaxianos dicunt. A Drauo Hungaricus incipit sermo, quo omnes etiam Transistrani praeter Gothos, quos Boemi Slauenos nuncupant utuntur. Atque inde conicio Slauenos et Gothos eandem esse nationem. Sed et Alemani Hungaricas incolunt urbes, quippe qui soli in omnibus Transistranis regionibus opifices ac mercatores sunt. At Hungaros seu Hunugros ab Hunnis et Vgris


639. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

imperante, ab Hyperboreis montibus duce Atthila et Belda eius fratre digressos, peruastata prius Thracia, utraque Moesia, Macedonia et toto prope Hyllirico, in Pannoniis et his finitimis Transistranis regionibus, pulsis inde Gothis, sedes posuisse. Quos tamen Vcri, Glacialis oceani accolae, aliquot post annis, Iustino Constantinopolitanum imperium obtinente, bello uictos sibi parere coegerunt, terręque ab se occupate de gentis appellatione


640. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

uoto sibi regem constituerent. Nempe Italis Hungari, Boëmi ac Poloni adeo infensi sunt, ut illos eodem fere odio, quo et Iudaeos prosequantur, eorum maxime (has enim maleuolentiae causas inquirendo comperi) calliditatem atque auaritiam perosi. Quam profecto opinionem de Italis inde natam esse illis gentibus arbitror, quia aliquando quidam Romani sacerdotes, missu summi pontificis ad Circumistranas regiones accedentes, adeo ab illa natione nummos per spetiem religionis extorserunt, ut nullum


641. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

ignominiae causa, ubi spe regii matrimonii decidit, spargere in uulgus non dubitauit. Quae profecto contentio perturbationis pestem magna ex parte adauxit, ferrumque ac facem ciuili bello praetulit, hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam


642. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

inferiorum quies labefactatur ― agrestes quidam, quorum uis magna undique ad signa Stephani confluxerat, praetextu hostium inquirendorum Feduarense irrumpunt monasterium, atque sublatis ibi quibusdam rebus, quae sicut illis usui erant, ita a sacerdotibus negari haud debuerant, inde abeunt. Sunt enim sacerdotum domicilia ita antiquitus instituta, ut essent hospitalitatis ac beneficentiae officinae. Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium


643. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur. Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae aliquando et grauiter aegrotanti et irato uox exciderat iam Beatricem nouas nuptias sibi conciliare, regique Boëmorum sese comere. Nempe audiuerat Matthias, ut erat sagax ad animos suorum explorandos, iactari sermones a quibusdam Hungarorum


644. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum uitae sortiti sunt. Cur igitur, Iane, me in Hungaria regnaturum deseris, remque mihi laetissimam tristem facis? Quae enim ulla regnandi uoluptas cuiquam esse potest, amicis destituto? Cur me ipsum fugiens inde abire paras, ubi sub Coruini imperio, ne dicam tyrannide, tamdiu uixeris? Cur, si mecum non eras in Vngaria uicturus, me tantopere ad nouum regnum accipiendum hortabare, an forte simulata in me adortando usus oratione uerecunde admonuisti me temere


645. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem, Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati potes consilium, haec arma,


646. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoria. Et sunt fere plerique mortalium, ex his maxime, qui sub regibus uiuunt, magis proprii quam communis boni studiosi. Alemanus, Noua Vrbe ciuium uoluntate recepta, relictisque qui arcem obsiderent, ne parua res magnas corrumperet opportunitates, Viannam sexdecim millibus passuum inde distantem petit. Atque ubi non procul a portis fuit, tota ferme ciuitas effusa una cum omnibus sacerdotum collegiis, quoque collegio sua praeferente uexilla, honoris ac beneuolentiae reconciliandae gratia ei obuiam fit. Et erat alioqui ciuitati ingens cupido principem


647. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

eo quod plumbeam extutiat pilulam, uocant. Igitur hi paulo ante quam arx tormentis percuti coepta est, edocti a Viannensibus loci peritis, ea parte, qua Hungari minime timebant, eo quod locus inde operibus egregie emunitus erat, scalis muro applicatis, arcem conscendunt, paucos obuiam trucidant, caeteros arma ponere iussos comprehendunt, atque ad principem perducunt. Quos sane Maximilianus uolens clęmentiae fama Hungaros sibi conciliare ― nondum enim regni


648. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

incoeptis officere, ut erat, existimans, iter exercitui pronuntiat. Quinto fere die, postquam Vianna mouerat, Sala commeatus abunde praebente, Vesprimium uenit. Caeterum Vuladislauum regem, animaduertentem hinc fratrem, inde Alemanos instare, ingens desperatio incessit. Non tamen animum curis obrui permisit: nam licet esset desidiae usque ad reprehensionem deditus, nec ulla gloriae cupidine tangeretur, tamen urgente rerum discrimine inter ipsa pericula satis audaciae ostendebat. Itaque pontifices


649. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

intra moenia accepere, pacti ut incolumes cum rebus suis abirent. Austriaci Albam Regiam ab Hungaris desertam occupant et depopulantur. Alemanus praesidio satis firmo Vesprimiensi arci imposito, inde Albam Regiam oppugnaturus flectit iter. Cuius exercitum aduentantem postea quam Stephanus Bather Transiluanus praefectus, et Paulus Cinisius, Thibiscinus satrapes, e loco aedito prospexere ― et erat facilis in subiectam


650. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

oppidum petebant, prohibebant. Dum Alba hoc modo obsidetur, Cinisius cum suo exercitu, quinque millibus autem fere hominum praeerat, Vassontem castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum breui recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate, tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites muris admouendo,


651. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

ut fieri in sacerdotum obitu solet, ablata, ad ducenta millia nummum aureorum apud illum reperta sunt, atque in domum regiam illata. Porro mos est Hungarorum regum nummos penes extinctum antistitem inuentos sibi uendicare, quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam


652. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum quidem militem miserunt, praesule nondum in patriam restituto, tametsi Alemani deduxerant inde praesidium. Varadinensis trecentos equites dedit; centum fere Canadiensis. Iauriensis partim galeatos partim leuis armaturae ducentos, Syrmiensis cum Diaconense circiter centum confecit. Tantundem Nitriensis, quamquam Syrmiensis ac Diaconensis praesulatus magnis olim regionibus


653. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

habeant. Vos quoque, Boëmi, quorum uirtus prae caeteris nationibus in bello semper enituit, ac si unquam alias aduersus ullum hostem, in hunc acriter pugnare decet, ac iusti doloris ira erumpere, totisque uiribus adniti, quo Alberthus regni Hungariae ceruicibus expellatur, qui inde fratrem magno cum dedecore uestro ac omnium nostrum conatur deturbare: uestri muneris est in hoc praelio praecipuam operam alumno magis quam regi nauare. Nempe uobis potissimum custodia curaque gloriae ac salutis regiae incumbit. Vos illum puerum olim in Boëmiam repulso


654. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

non desit, sed ne lectus in regem Hungarorum ipse mihi per ignauiam deesse uiderer, propterea quod non in priuatis quibusdam conciliabulis, ubi fratrem meum regem creatum esse aiunt, uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione


655. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

ut erat, in capite Alberthi uictoriam consistere, castellum in quod profugerat armatis cingunt, machinas, queis portas proruerent, confestim admouent, terrorem perculso addunt, ultimum capto ignominiosumque supplicium denunciant, ni sese quamprimum dedat. Alberthus, ubi uidit effugium inde non patere, nec reparandi belli spem ullam esse, se obsesso, suisque fugatis, atque hinc inde dilapsis, tantum uitam sibi et his, qui cum ipso erant, ab Hungaris paciscitur. Nam de fratris lenitate, utpote satis sibi perspecta, nihil uerebatur. Itaque deditione facta in manus hostium deuenit.


656. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

machinas, queis portas proruerent, confestim admouent, terrorem perculso addunt, ultimum capto ignominiosumque supplicium denunciant, ni sese quamprimum dedat. Alberthus, ubi uidit effugium inde non patere, nec reparandi belli spem ullam esse, se obsesso, suisque fugatis, atque hinc inde dilapsis, tantum uitam sibi et his, qui cum ipso erant, ab Hungaris paciscitur. Nam de fratris lenitate, utpote satis sibi perspecta, nihil uerebatur. Itaque deditione facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa,


657. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

fraude, Transiluanam Stephano ademisse prouinciam, atque in eius locum subrogasse quendam Bartholomeum Draphium, ordinis senatorii uirum, principem quondam ipsius praesulis, dum ruri puer una cum parentibus degeret. Hic enim uir, ueluti plęrique Hungari, ex rure ad ludum literarium profectus, inde, quum in literis aliquantum profecisset, forte in aulam Matthiae Chugniadis Coruini delatus, breui et ad praesulatum prouectus est (nempe reges hoc tempore in suo quisque regno pontifices designare solent) et magister epistolarum


658. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum est, post conditam urbem deducto inde humore constratum esse constat. Rex igitur priusquam urbis iaceret fundamenta arcem in praealtis rupibus mari subiecto imminentibus, ubi nunc diuae Virginis aedes est ac monasterium, quod sacrae


659. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

protensis munitionibus ad rupes zephyro obiectas moenibus circundat, planitie omni extra munitiones relicta, quam partim sylua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna extruxere. In medio fere oppidi, regionem hanc nunc incolae Pusternam nuncupant, Polimirus diui Stephani Protomartyris erigit templum, reliquiasque Neraei,


660. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

ad utrosque perueniebat ― id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accaepta petebantur ― publicum, quia inde leges, quibus nunc quoque in litibus dirimendis Rhacusani utuntur, descriptas attulerant, quamquam Rhacusani temporibus ita poscentibus ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil ueriti Venetorum


661. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

magnifice pro cultu ciuitatis sepultum, extructo ei marmoreo, quod adhuc extat, monumento. Ex hac belli uexatione Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque Slauinis Dubrauiae incolis inde ui pulsis uicum, et quicquid campi interiacebat, moenibus circumseptum cum urbe coniungunt. Atque ita magnitudo urbis breui duplicatur, tectis toto eo spacio exaedificatis. Et quoniam haud paruo certamine Dubrauiam de


662. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum Rhacusani, haud quaquam contenti hoc tantummodo in Dardanum regem officio, consuluerunt ei, uti confestim Hungariam peteret fortunamque recuperandi regni tentaret. Itaque Rhacusanis nauibus Scardonam deductus, inde in Hungariam profectus, breui ab Hungaris, quum opera Iani Chugniadis, regis Matthiae patris, tum thesauro in militum stipendia erogato, quem ei Rhacusani


663. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen quantum a dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habent, ac omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam


664. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

in illam ferantur partem. Itaque legatos ad Alberthum confestim misit, qui ei de regno gratularentur simul et ad mutuum eum amorem hortarentur. Non ita multo post Vuladislauus regnum Boëmiae, quinque annis post quam inde abscesserat, inuisurus, Pragam, sedes ea regni est, maximo apparatu profectus est. Hungari enim, per studium opes suas Boëmis ostentandi, magnam uim auri atque argenti tum in uestem praeciosam, tum in equorum phaleras contulerant. Qui ubi Boëmiam ingressus est, his qui a


665. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

Valachi, Turcarum auxiliis fraeti, confestim e montibus, ad quos cum familiis animaduerso Polonorum hostili animo confugerant, descendunt. His enim mos patrius est hostem in patentibus campis nequaquam operiri, uerum exustis uicis et pabulo corrupto iuga montium petere, atque inde ex occasione praeliis hostem lacessere. Itaque coniuncti cum Turcis haud procul a Polonis consedere, aduersa hostium ualetudine magis quam uiribus confisi. At Poloni simul suorum ac regis aegritudine, quae quidem eorum incoepta uel maxime irrita fecit, simul noua Valachorum


666. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

insigni duce Achimate Hiëdio, qui Hydruntem oppidum in Salentinis paucis ante mensibus Mechmethis Magni auspiciis expugnarat, atroxque regi Neapolitano Ferdinando bellum conflauerat. Bis itaque comisso praelio Gemius tandem profligatur, fugaque in Cariam, mox Alicarnassum delatus est. Inde tuto accessu impetrato Rhodum sese recepit. Insula haec Liciae adiacet, urbemque nobilem eodem nomine uocitatam habet. Eam sacerdotes, qui et equites Rhodii dicuntur, imperio obtinent. Diuum Ioannem, eum quem nostri Baptistam nuncupant, patronum habent, ac


667. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

capiunt, satis censeri possunt. Ad hos cum Gemius quinquaginta circiter fidis clientibus comitatus profugisset, credens apud Christianos, et hos quidem religione sacros, fidem inuiolatam fore, atque aliquid inde subsidii afflictis rebus accessurum, statim in custodiam traditus est. Interiectis aliquot diebus Rhodii equites ex collegii decreto mittunt ad Bazethem cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri


668. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus circa locis, ne quae forte essent insidiae, nec non praesidiis dispositis, qua uenturum hostem suspicio erat (allaturum enim opem suis Alberthum omnes credebant), copias praedatum emisit. Igitur hinc Thatari, inde Turcae atque Moldouii conscensis equis, quos ad id temporis manu duxerant, quo his inter excurrendum recentioribus uterentur, Rhoxanos uicatim sine ullis fere urbibus habitantes ueluti indagine undique circumuentos adoriuntur. Et est regio incursionibus propter patentes campos


669. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

Caucasum montem habuisse ― nam et eiusdem fere linguae homines sunt - Thatarosque ad Tanaim fluuium profectos circa Moeotidem consedisse, Turcas uero, meliores sedes expetentes, transgressos Caucasum in Albaniam irrupisse anno salutis humanae quinquagesimo quinto supra septingentesimum. Inde per Albanum agrum ad Cyrum amnem accessisse, moxque Armeniam Maiorem occupasse. Deinde cum Persis et Sarracenis, gente Arabica, diu uaria fortuna decertasse, tandem a Sarracenis pacem sedesque in Asia quietas hac conditione impetrasse, uidelicet ut Machometani ritus


670. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime, atque Balduinum fratres, cognomento Bolionios, bellum gesturi secum arma coniungerent, caeterosque Romanae religionis homines Asia arcerent. Qua quidem accepta conditione, totius ferme Minoris Asiae imperium, praeter quasdam maritimas ciuitates breui sibi adiunxerunt, pulsis inde partim Graecis, partim Persis ac Sarracenis regulis. Post aliquot deinde annos, extincta penitus apud Turcas regia Hunchariorum prole, imperium in plures diuiditur principatus. Nam quisque fere praefectorum eam, cui praefuerat, regionem assumpto sibi regio nomine inuasit. Hi


671. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

in Asiam se recępit. Huic vero Baiazethes I, a Tamerlano captus succedit; cui Musia in regno sufficitur; post quem regnans Baiazethes Secundus a Milone Dardano trucidatur, Dardani vero a Turcis subiguntur. Bazethes inde imperio a patre accępto regnat, qui pacis quam belli artibus clarior fuit. Hic dum Mysiam ius dicendo peragraret, nuntiatur ei Thataros duce Thamerlano in Minorem Asiam impetum fecisse, iamque ab illis Iconium obsideri. Porro Thamerlanus, priscos Turcarum reges longa cognatione attingens,


672. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

magno Turcarum periculo emanaret, in aciem copias educunt, et quod pro regis gloria erat faciundum, id pro sua quisque salute agens, magnis in hostem animis inuehuntur. Nec segnius pugnam capescunt Christiani ― atrox igitur utrinque praelium excitatur. Cadunt passim hinc Turcae, inde Christiani. Iamque Turcae uix impetum Dardanorum ac Macedonum sustinebant, locoque paululum cesserant alii, fugam alii spectabant. Tum duces Turcarum altiore uoce, Quo fugitis , clamitant, uiri Machometani? A tergo Strymon, lęua Aegeum pelagus obstat fugae, nonne honestius est in


673. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

Homurathe extrema aetate extincto regnum Turcarum filio Mechmeti Secundo cessit. Qui quidem, sicut perfidia, auaritia, libidine ac crudelitate, ita et imperio omnes ante se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim coepit. Deinde Peloponesum pulso inde Graeco rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos


674. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

tutatus est quam auxerit. Nam nihil ferme ex his, quae imperio suo adiunxit, praeter duo oppida amisit. Quorum alterum in ripis Saui amnis situm est, qua is Sirmiensem agrum Moesicumque interfluit, incolae Sabaciam dicunt; Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad Vrpanum amnem ab Illyricis regulis constructum, Iaizam, ut supra dictum est, uocant. Vtrunque Hungari, duce Matthia Coruino, pulsis inde Turcis, ui coeperunt atque praesidiis nunc quoque obtinent. Bis tantum cum hoste per se acie


675. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

agrum Moesicumque interfluit, incolae Sabaciam dicunt; Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad Vrpanum amnem ab Illyricis regulis constructum, Iaizam, ut supra dictum est, uocant. Vtrunque Hungari, duce Matthia Coruino, pulsis inde Turcis, ui coeperunt atque praesidiis nunc quoque obtinent. Bis tantum cum hoste per se acie conflixit: semel cum Hungaris, a quibus haud mediocri caede apud Taurunum oppidum in confluentibus Saui et Danubii situm, nunc Nander Albam incolae nuncupant, est repulsus.


676. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno in expeditionem profectus, non modo uacuus praeda domum reuersus est ― nempe Poloni cognito hostium aduentu in munitiora ex agris loca demigrarant ― sed etiam inde rediens circa Istrum coortis subito tempestatibus adeo male habitus est, ut ex octuaginta prope millibus hominum, qui secum in expeditionem iuerant, uix tertiam partem domum reduxerit. Equorum insuper centum


677. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

conditione pacem cum Bazethe habere, modo liceat uobis mercaturam uestram exercere, quam ei nequicquam, et cum maximo uestro obluctari detrimento? Nam si ei stomachum feceritis, quingentarum nauium classe instructa Adriaticum sinum inuadi iubebit, atque Dalmatia Istriaque occupata inde faucibus ciuitatis uestrae obsessis necessario uos non de imperio, uerum de salute decertare coget, pro qua scilicet opificum uestrorum uulgus et sellullarii Turcaico militi oppositi egregie pugnabunt. Quare inducite tandem in


678. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

Thracium contracta erat, signumque proficiscendi expectabat. Itaque Bazethes designato classis praefecto Thaude Cossicio imperauit naues soluere, atque Hellesponto educi, Euboiamque, inde in sinum Saronicum contendere. Constabat autem haec classis ex centum triremibus, centum et quadraginta dierotis, additis quinquaginta uarii generis turritis nauibus, quas inter rarae una magnitudinis erat, utpote quatuor millium amphorarum capax.


679. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

apparatum, multiplicia armorum ac tormentorum genera, ligneam insuper turrim Turca contulerat, quam frustatim circumferri promontorioque Patrensi, quod ex aduerso Aetoliae mille circiter passuum interuallo a Naupacto distat, imponi constituerat, quo inde Venetos Corinthiacum sinum cum nauibus ingredi, suppetiasque Naupacto ferre, quam sane urbem oppugnare statuerat, facilius prohiberet. Baiazethes cum exercitu tendit in Thessaliam; classis Turcaica Aegaeum mare petit; Veneta, Grimano duce, in


680. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

Baiazethes cum exercitu tendit in Thessaliam; classis Turcaica Aegaeum mare petit; Veneta, Grimano duce, in Peloponnesum festinat; Iaderinos Dalmatas Turcae inuadunt. Per eosdem dies rex quoque Constantinopoli cum ingenti exercitu egressus Hadrianopolim petiit, inde per Macedoniam Thessaliam peruenit. Ibi bona copiarum parte uni ex purpuratis, Musthaphae Argiuo, atributa, eum in Aetholiam Naupactum oppugnatum proficisci iussit. Ipse castris positis non procul ab Othri monte circa Peneum amnem substitit, euentum


681. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

sentirent, populari, qui quidem latronis ritu Diomedis promontorium ex improuiso adortus ― nondum enim bellum Venetis Bazethes de more indixerat ― tanta clade eam regionem uastauit, ut supra quinque millia agricultorum capita cum septuaginta millibus pecorum inde abegerit, frumenta insuper omnis generis, uineas, oliueta, et caetera id genus, unde Iadestinis maximi suppetebant prouentus ― et est ea regio pro habitu Dalmatiae agri huberis ― funditus euertit, his quae asportari nequiuerant igni demum immisso. Ferunt autem Turcam memorabili


682. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

incursionem fecerunt, qui quum temere in agrum Scardonitanum, natura montibus asperrimis munitum, penetrassent, locorum angustiis, simulque Cossuli ― ex eo genere Illyrici hominis, qui se Romanos putant ― astu pene interclusi uix inde ad quadraginta ex suis amissis praeda nequicquam petita euasere. Id sane tenuis admodum solatii fuit Dalmatis pro tot cladibus per eos dies acceptis. Turcaica classis se in Sophiam insulam


683. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

fama timoris, quo Veneti in committendis praeliis utuntur, cognito Christianorum consilio, tertia fere uigilia subsolano leniter flante, sublatis uelis e portu sensim atque sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate coacti discrimen pugnae subituri. Iam circiter quindecim millia passuum perfecerant Turcae, quum rubente aurora hostes eos conspicati insequi coeperunt: itaque deficiente sub sextam fere horam uento illos consecuti


684. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquantulum reficeret, et hostium consilia exploraret, quos ad obsistendum Turcis circa ea loca collocatos accaeperat. Qui ubi Christianos praelium subterfugere, nec morti sese credituros cognouit, dextrorsum in Carnorum montanam caesareae ditionis regionem iter flectit, atque inde aliquot millia passuum uersus Opiterginos montes processit, Liquentiae fluuii, quem traicere cupiebat, uestigans uada, quo latius Venetum uastaret agrum. Quem ubi uado transire nequit, quicquid erat Carnici agri Venetae ditionis, inter Tergeste et Liquentiam late populatus est.


685. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

regionibus in maritimam Macedoniae oram expulsos. Non enim me praeterit accolas olim Rha fluminis, quos nunc partim Rhacianos, partim Bulgaros appellant, pulsos a Thataris e patriis sedibus profugos ad Tanaim amnem, inde ad Istrum peruenisse, tandem occupatis Thraciis atque Illyrico Macedoniae quoque mediterranea subegisse; inde Albanesios relictis campestribus Macedoniae locis, montana totius fere Graeciae necessario insedisse.


686. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

quos nunc partim Rhacianos, partim Bulgaros appellant, pulsos a Thataris e patriis sedibus profugos ad Tanaim amnem, inde ad Istrum peruenisse, tandem occupatis Thraciis atque Illyrico Macedoniae quoque mediterranea subegisse; inde Albanesios relictis campestribus Macedoniae locis, montana totius fere Graeciae necessario insedisse. Nempe facilius adducor, ut credam


687. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

propterea quod continuis fere praeliis cum Turcis contendunt, nec ulla adeo re, quae ad effoeminandos animos pertinet, utuntur. Baiazethes se cum exercitu in Macedoniam interiorem, inde Philippopolim uersus recipit; in Hadrianopolitano tandem agro hyberna constituit; digressio ad Alfonsum II, Neapolis regem, et Ludouicum Sfortiam, Mediolani ducem. Dum ea in Venetorum Carnorumque confinibus atque Illyrico geruntur, Bazethes Turcarum rex ex


688. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

rerumque usu clari essent, tanquam contagium quoddam uitabatur. Quum ita corruptis esset moribus, Hisabellam Alfonsi Secundi filiam, amitinam suam, permissu Romani pontificis (quae permissio raro felices nuptias fecit) duxit uxorem. Hisabella, ut sunt acrioris ingenii Hispani ― inde enim illa oriunda erat, nam proauus Alfonsus a Tarraconensi Hispania profectus, regnum Neapolitanum incolarum uoluntate sibi adiunxerat ― ubi animaduertit uirum nullius esse apud suos auctoritatis, omneque imperium ad arbitrium Lodouici patrui administrari, rei indignitate permota


689. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat. Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam Italiae partem spe


690. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa est, quippe quos non uirtute, sed impetu ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum uis animi sicut secundis rebus supra modum attollitur, ita aduersa fortuna, cui ne parum quidem obluctantur, humillime submitti, atque infringi consueuit. Quod sane illis ita euenire necesse est: nam quum aut metu tantum, aut


691. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

spe dederit. Ludouicus Sfortia a Gallis regno pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit. Lodouicus Sforcia ubi accepit Aureliensium ducem regem Gallorum creatum esse, ratus, ut erat, illum sibi infestum esse, atque inde rebus suis pestem impendere, quum ob quasdam ueteres simul et recentes offensas, tum quod ille, utpote legitima Philippi filia ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam


692. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte alicuius numeri hostem intra fines suos armatum coeperint, eum extemplo interficiant; rursus, ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio


693. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

simultatem, tum ne inbellem inglorius gereret magistratum, atque eo magis ut hostibus, apud quos Veneti contemptui erant, ostenderet se quoque armatos esse atque ad uim inferendam haud imparatos. Iacet haec insula in Ionio mari, fauces Rhii uno latere prospectans, hinc ab Acarnania, inde a Peloponeso pari fere spatio submota: trecenta enim circiter et uiginti stadia ab utroque distat litore. Circuitu patet centum et quadraginta millia passuum, frumenti, uini, olei, pecoris, xyli quoque admodum


694. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

a Turcis, qui in praesidio erant, defensum est. Quum itaque totam fere hyemem Venetus ad Cephaleniam, eo quod remige tantum classem instructam, milite uero inopem habebat, nequicquam absumpsisset, amissis duobus circiter millibus, promptissimo quoque classicorum, tandem irrito incaepto inde abscessit morbo ex animi aegritudine contracto, quo quidem paucis post diebus peropportune extinctus est, ne eadem inuidia, quam Crimano conflabat, ipse conflagraret. Etenim apud Venetos ex euentu, quod quidem maxime ab aequo abhorret, duces et laudari et uituperari solent,


695. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

Bazethem ad urgendos bello Venetos uehementer incitabat. Missae igitur sunt ad intercipiendos hostiles lembos ab Hieronymo Contareno ad classem legato quatuor triremes, e quibus una Istrica, treis reliquas antecedens, regionibus explorandis praemissa ad Sasonem insulam accessit (inde Brundusium breuis traiectus intercedit). Et quum ad hanc insulam, qua ea in Apuliam uergit, sub solis occasum applicuisset, nautae remigesque totius diei lassi remigio, iactis anchoris, coenatique nauim tentoriis de more integunt, mox


696. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

legatis cum muneribus ad Ferrandum, Ioannis Arragonii filium, Hispaniorum regem, suppliciter petierunt, ut eius permissu liceret Consaluo Adigario, clarissimo sua aetate duci, cum his Hispanorum copiis, quas ipse in Sicilia id temporis habebat, ad Cephaleniam proficisci, atque inde pulsis Turcis Venetorum ditioni insulam adiungere. In quam quidem sententiam quum regem facile induxissent, numerata Hispanis militibus ingenti ui pecuniae Cephaleniam una cum Consaluo repetunt. Ibi dux Hispanus expositis in terram


697. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

ultro pollicente, armatis Massiliae ad duodecim turritis nauibus eas Venetis auxilio misit. Quibus Veneti classi suae adiunctis Lesbum insulam inuasere, ubi cum Galli Mytilenem urbem aliquandiu oppugnassent, Turcis eam acriter defendentibus, re infecta inde abscessere, obiecta Venetis, ut est Gallorum natio ualde suspicax, proditione, eo quod quingenti Turcae e proximo continente lembis clam aduecti, per armatam Vasconum custodiam, Mytilenem irruperant, Venetis per id maxime tempus cum quadraginta longarum nauium classe oram Asiae custodientibus,


698. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

ut est Gallorum natio ualde suspicax, proditione, eo quod quingenti Turcae e proximo continente lembis clam aduecti, per armatam Vasconum custodiam, Mytilenem irruperant, Venetis per id maxime tempus cum quadraginta longarum nauium classe oram Asiae custodientibus, ne quod subsidium obsessis inde transportari posset. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber octauus Veneti Hungaros contra Turcas implorant, cum


699. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

absumeretur, quo prima aestate, aut quiescentibus Hungaris aut ad arma mouenda nondum paratis, classem e Rhio, ubi id temporis hyemabat, eductam cum his nauibus, quas in Ambracio sinu, ut ante dictum est, aedificari iusserat, coniungeret, Methonemque inde oppidum ac caetera Venetorum in Peloponeso loca iret oppugnatum. Itaque quum ex Hungaria, legato a Vuladislauo, licet nouo exemplo, in gratiam Christianorum retento, neque certum bellum, neque res quietae nuntiarentur, Iacobum Eunuchum ― is erat ex regiis purpuratis


700. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

atque in frontem instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis aduersum hosteis concitandum. Bazethes rex interea, cum equitatu pedestribusque copiis ex hybernis profectus, per Macedoniam, Thessaliamque, inde per Locros, Ozolas cognomine, ac Phocidem caeterasque Graeciae regiones Isthmo appositas iter agens Peloponnesum ingressus est. Atque quo suspitionem ab oppugnanda Methone auerteret, hostemque securiorem redderet ― Turcae enim


701. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

Quibus Methonem proficisci imperatum erat, eo enixius dicto paruerunt, propterea quod, quum urbem satis omnibus rebus ad /202/ repugnandum hosti instructam expugnatum iri haud arbitrarentur, non modo tuto in eam se ituros expeditionem putabant, uerum etiam duplicem inde laudem ac decus reportaturos, et egregie uidelicet in oppidum irruptionis per oppositas hostilium nauium stationes, et eius defensionis, quam quidem praesentis simul et potentissimi regis oppugnatio nobiliorem erat factura. Venetorum


702. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

intulisse, dum oppidani stationibus temere relictis, ad portum, quo maxime tumultuabatur, accurrunt, credentes ab ea parte hostem in urbem una cum suis irrupisse. Turcae, qui praesertim terra Methonem oppugnabant, ubi animaduertunt Christianas naues oppidanis subsidio uenisse suosque inde, ni totis uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut iniussi omnes pariter, quatenus loci angustiae permittebant, muris oppidi, qua parte iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus


703. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

parte nauium ad muros, qua occidentem spectant, accessit, scalasque applicare frustra conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus ea pars muri extructa erat, inter salum et murum ipsum interiectae, prohibebant naues moenibus admouere, licet inde oppidum opere haud satis emunitum esset, ut ubi ipsius loci ac maris praesidio tutum foret. Sed quia Iacobus metu poenae obstinauerat animo immissi in oppidum auxilii negligentiam egregio aliquo facinore compensare, quo specie saltem oppugnationis inde ostensa uires oppidanorum distraheret,


704. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

prohibebant naues moenibus admouere, licet inde oppidum opere haud satis emunitum esset, ut ubi ipsius loci ac maris praesidio tutum foret. Sed quia Iacobus metu poenae obstinauerat animo immissi in oppidum auxilii negligentiam egregio aliquo facinore compensare, quo specie saltem oppugnationis inde ostensa uires oppidanorum distraheret, iubet suos per rupes urbi appositas ascensu tentato muros adoriri, uirtutis, cuius mentione Turcae admodum excitantur, praemiorumque, quae a rege pro nauata opera essent accepturi, identidem admonendo. Hosteis insuper, ut erat stolida et procaci


705. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

sed crimine non exemit. In eorum locum totidem ex gregariis militibus, qui primi murum ascenderant, suffecti: adeo apud Turcas uirtus uel infimae fortunae uiris gloriam ac decus conciliat. Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde distantem, cum quibusdam ignobilibus castellis, uoluntaria traxit ad Turcam deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui sit mortalibus, nihil ereptum. His rebus in Peloponneso gestis Bazethes,


706. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

Peloponneso gestis Bazethes, classe Hellespontum repetere iussa, ut ibi quassatae reficerentur naues, cum omnibus copiis praeterquam quos Peloponneso custodienda reliquit, Istmo digressus Serras uersus (urbs est Macedoniae) profectus est, inde Hadrianopolim petit; prius tamen quam Peloponneso excederet, Naupliensibus ad uoluntariam deditionem nequicquam tentatis, propterea quod hi neque recenti Methonis clade, cuius Turcae praetore Methonensi cum quibusdam captiuis ad murum in conspectu productis eos admonuerant,


707. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

ne Deus nostris sceleribus irritatus eo magis exaudiat, quia nemo iam Christianorum principum, ne ipse quidem Romanus pontifex, quicquam salutare in medium consulit. Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum suspicionemque territur tempus. Quo profecto furore non modo nostrae occasioni desumus, sed etiam suam communibus hostibus oppugnandi nos damus occasionem. Sed de hoc latius alias dicemus, quum huiusce


708. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

Imperator Venetus triduo per Ambrachium sinum uagatus magno cum periculo per fauces euasit. Etenim e castellis in faucibus ipsius sinus utroque ex latere positis ingenti tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter unam Dalmaticam, fortunae beneficio integras inde eduxit, quae quidem et ipsa haud eo loci percussa fuit, ut aut ita undam acciperet, ut pessum iret, aut difficulter refici posset. Egressus sinu Ambracio Venetus imperator oppidum in Leucadii litoris peninsula situm ― locus est opere accolarum a continenti nunc abscissus, uulgo


709. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

nullam mentionem facit, hos duos procul dubio amnes unum esse putauit, hac maxime, ni fallor, causa lapsus, quod hi duo amnes non procul a Scodra oppido inter se coire pene uidentur, utpote qui ibi haud magno terrae spatio, dum Drinon Scodrensem agrum praeterfluit, dirimantur, atque inde, uelut ex eodem fonte bifariam effusi, mox magno interuallo disiuncti Adriatico mari uterque accipitur. Vnde diuersos esse amneis, nec usquam commisceri ex hoc etiam satis constat, propterea quod Drinon in monte Scardo, qui Dalmatiam a Dardanis disterminat, exoritur


710. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim


711. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

traditas in ditionem redegerunt. Quas sane urbes Caesar, Valentiniensium dux, homo omnibus sceleribus coopertus, atque ad perturbandam Italiam natus, ipsius Alexandri pontificis filius ex adulterio susceptus, ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius uiri mentio admonuit, quo sane nihil immanius aetas nostra tulit, naturam et


712. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

qui eum, quandocunque iussisset, sisterent, quem nisi promissores exhibuissent, pecunia regis arbitratu luerent. Non ita multo post Caesar, audiens in ea Hispaniae regione, quam nostra aetas Nauarriam nuncupat (inter Vascones et Cantabros sita est) bellum exortum esse, et inde illi uxor erat titulusque dignitatis, ocii impatiens eo confestim contendit, ibique a quodam Cantabro hoste dimicans interfectus est. Iulius Secundus, Romanus pontifex, aegre ferens Venetos eo audaciae progressos, ut ne a rebus ad Romanum quidem


713. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

eo audaciae progressos, ut ne a rebus ad Romanum quidem pontificem spectantibus rapaces continerent manus, saepius eos admonuit, ut urbes Romanae Ecclesiae uectigales deductis inde praesidiis restituerent, nec iniquis augescerent incrementis; uiderent, ne expeditius sit quaedam rapere quam continere, reputarentque nimias opes magnae locum facere iacturae. Veneti praesenti inflati fortuna haud fere


714. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu aduolat. Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter socios conuenerat) bellum denuntiauit. His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt: Lodouicus


715. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

obsessum deserit. Dum haec in Veneto agro geruntur, Iulii Secundi Romani pontificis exercitus Rauennam accessit, ciuibusque eam dedentibus recaepit, centesimo et quadragesimo fere anno posteaquam Polentanis fide interposita in uincula coniectis eam Veneti occupauerant. Inde Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminum, et quicquid eo in tractu locorum ad Romanam Ecclesiam unquam pertinuit, uoluntaria item omnium deditione in potestatem pontifex redegit. Eodem quoque tempore Alfonsus Ferrariensium dux, Franciscusque Mantuanus marchio, quicquid Veneti de


716. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

regum, ut inter ipsos conuenerat, suis rebus, haud quaquam pugnare inter se regibus, utpote sublata causa, necesse erat. Veneti Maximiliani sibi conciliandi spe deiecti, existimantes Patauio retento continentis quoque possessionem haud uideri amissam, faciliusque caetera loca inde recuperatum iri, eo magnam uim commeatus, priusquam Maximilianus Patauinum agrum attigisset, importarant, ualidoque praesidio urbem munierant, data eius tutandae cura principi Petiliano, cui, ut ante dictum est, summa etiam imperii tradita erat. Patauina urbs ad


717. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

sed cornu Ferrariae canere, quum praetor Venetus in eadem urbe, quoties signum canendum esset, tuba uteretur. Porro Veneti cum aliquando Ferrariensium dissensionibus fraeti urbem fraude occupassent, coactu pontificis Romani, quibus diximus conditionibus, praesidium inde deduxere, urbe Hestensibus restituta. Iisdem fere temporibus Veneti, hac maritima infelici expeditione in inscitiam atque ignauiam praefecti classis coniecta ― semper enim apud Venetos res bello male gesta ducibus adscribitur ― dissimulataque consternatione, terrestres


718. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

occupat; Hispani ad Pampelonam belli sedem constituunt; Maximilianus imperator copias suas a Gallis reuocat; hinc Galli ex Italia migrare coguntur; Hispanorum praesidia eis ubique succedunt; Helueti, auxiliares Venetorum, tumultuantur et gressum referunt. Inde castris motis urbes Flaminiae nomine concilii Gallici occuparunt duce quodam Sanctoseuerinate, ciue Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus


719. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis gloriam semper inuidit, Germanos milites, qui mercede conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut


720. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira, siue nostra ignauia maximam orbis terrarum partem, non sine Christiani nominis dedecore ac detrimento, Machomethani armis occuparint. Sed Asiatici ut plurimum Helisophiae libros in precio habent, reliquorum scripta non magni faciunt. Inde ritus, ut fit, diuersitate inimicitias conflante Machomethanis simultates intercedunt. Differunt autem Sophiae a caeteris Machomethanis ritu solum sacrificandi ― nam omnium eadem est de Deo opinio ― quippe


721. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

custodem: subditi enim quem timent aut perire cupiunt, aut alio saltim rectore mutare. Nec flagitiosum apud Turcas putatur fratri de imperio deturbato fratrem seu quemlibet alium eiusdem familiae in regnum substituere: nempe non minus ad familiam regiam quam ad regem imperium spectare censent. Inde nulla sunt apud Turcas acerbiora odia quam eorum, qui in eandem spem regni geniti sunt. Corguthes, Selyni fratri contra Achmetem fauens, discordias inter illum et patrem seminat; latronem quendam in armorum societatem


722. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

satrapaea cum quinquaginta lembis per Euxinum mare enauigat, atque in Tauricam chersonessum, quo loci distantia patri eius in Europam aduentus minus suspectus foret, cursum dirigit. Eam regionem a Taphro, nobili urbe, Capham corrupta antiqua uoce aetas nostra nominat. Chersonesso, pulso inde patris praesidio, in potestatem redacta filioque suo atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit. Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad


723. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta. Quibus suis copiis adiunctis nauibusque impositis contendit, qua Ister in Pontum influit. Inde Istri ostia praeteruectus ad Istropolim Tomosque et circa illa loca copias suas exponit. Mox Moesiae ulteriora petens inter Aemum montem et Danubium amnem in Triballorum agro consedit. Inde credens patrem coeptis suis, quia


724. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

qua Ister in Pontum influit. Inde Istri ostia praeteruectus ad Istropolim Tomosque et circa illa loca copias suas exponit. Mox Moesiae ulteriora petens inter Aemum montem et Danubium amnem in Triballorum agro consedit. Inde credens patrem coeptis suis, quia nemo obuiam se tulerat, haud obstare, transgressus Aemum ad Rhodopem montem accessit. Hinc ad patrem Hadrianopoli tunc agentem literas querelarum plenas dedit, petens ut sibi eum adire liceret. Bazethes enim metu terrę motus aliquot ante


725. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

parentis iudicio in regni successione potior esset, sola industria efficaci ad illam diem negocii conficiendi celeritate sibi nitendum esse. Itaque cum Europaeis copiis in Asiam confestim transgressus magnis itineribus in Bythiniam proficiscitur. Inde transmisso Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea


726. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

fratrum, qui iam decesserant, liberi, qui quidem in fidem eius sese permittentes, acceptis in Asia latis ad uictum cultumque agris, perinde ac caeteri regis amici ac purpurati eum fide satis integra, et ob id securi, comitabantur. Horum domos milites regis eodem tempore ita complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Itaque comprehensi omnes eodem temporis momento iugulantur, regioque funere honestati Prusae Othomanorum sepulchris illati sunt. Et quoniam hoc quoque non omittendum putarunt, qui rei gestae interfuerunt, ferunt Cichanis filium, ad quem iure


727. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

auaritiam adeo inuisum esse, praesertim apud Boemos, quos a nostris haereticos uocari diximus, ut eos omnium gentium latrones appellent, asserentes, siue quis Christianorum Romam rei suae expediendae causa petierit, exhaustum pecuniis domum inde reuerti ― pontifex enim Romanus etiam minimi sacerdotii tam collationem quam confirmationem studio pecuniae congerendae sibi uendicauit ― siue legatus a Sede Apostolica in aliquam regionem missus fuerit, onustum auro per omne nefas quaesito Romam regredi.


728. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Perae construit; Turcae quidam praedatum egressi clade ab Hungaris accepta reuertuntur; Galli pace et societate cum Venetis inita Italiam denuo tentant. Selynes Othomanus fratribus ac propinquis, ut demonstratum est, interfectis Constantinopolim reuertitur. Inde filium Solomonem, decem et octo annos natum, satrapem Amysinum declaratum in destinatam dimisit prouinciam. Est enim mos apud Turcas hanc regionem attribuere ei , qui patri in regnum est


729. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

reges eodem loco urbium cultores ac rusticos habendos esse censent, utpote qui ab utrisque pari iure tributum exigunt. Neque enim putant mercatorem et opificem anteire gradu aut dignitate agricultorem, quum illos eadem seruilia officia pares efficiant, nec ordine distinguant. Inde Italis nihil fere nobilitatis inesse gentes extra Italiam positae, quas uulgo Transmontanas appellant, existimant, propterea quod Itali, senatorii etiam ordinis homines, urbes promiscue cum opificibus incolunt, mercaturamque excaeptis Neapolitanis patriciis ut plurimum


730. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

― impetrata a pontifice Romano Leone Decimo legatione apostolica, re nunquam non quaestuaria et lucrosa, regressus in Pannoniam coepit Hungaros hortari pollicendo peccatorum purgationem ad expeditionem in Turcas suscipiendam, credens nec Hungaris id ingratum fore, et nullum inde tumultum aut periculum ortum iri. Quod quum per totum Hungariae regnum fama uulgatum esset, Georgius Scytha, quietis ac ocii impatiens, accedit ad cardinalem, profitetur se breui magna Hungarorum manu contracta Turcis bellum illaturum, modo nobilitas Hungarica aut suis opibus huic expeditioni


731. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

eodem tempore apud Pesthinum a Iohanne Abstemio profligati; coniuratio Antonii Longi eodem modo in agro Colociensi suffocatur, Longus Budae ad poenam trahitur; plebs paullatim ad seruitium reducitur; Iohannes Scepusiensis parta huius belli gloria se regi suspectum reddit; occasio inde colloquii inter imperatorem et Hungariae regem nata; Vladislauus cum fratre Sigismundo, Poloniae rege, Viennam ad Maximilianum imperatorem ascendens, affinitate cum Austriacis iungitur; Budam regressus paucos post menses diem obit. Iisdem temporibus


732. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus fines Turcaicos tutari possent. Arx est in tumulo satis decliui, ab Illyricis regibus, antequam Turcae in Europam transgressi essent, extructa, incolae Chaualam uocant, inter Samandriam et Taurunum posita, paulo minus a Tauruno quam Samandria distans, praeterfluenti Istro (inde enim Danubius in Istri nomen abit) imminet; situ simul et operibus ac praesidio Turcarum locus satis munitus est. Inde Turcae perinde ac e specula, quidquid Tauruni ab Hungaris incipitur, speculantur, suisque Samandriae agentibus renuntiant. Hanc arcem Hungari aeque ac Tauruni ceruicibus


733. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

Europam transgressi essent, extructa, incolae Chaualam uocant, inter Samandriam et Taurunum posita, paulo minus a Tauruno quam Samandria distans, praeterfluenti Istro (inde enim Danubius in Istri nomen abit) imminet; situ simul et operibus ac praesidio Turcarum locus satis munitus est. Inde Turcae perinde ac e specula, quidquid Tauruni ab Hungaris incipitur, speculantur, suisque Samandriae agentibus renuntiant. Hanc arcem Hungari aeque ac Tauruni ceruicibus impositam, aut muralibus tormentis funditus euertere, aut deiectis inde Turcis praesidio Hungarico firmare exoptabant.


734. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

operibus ac praesidio Turcarum locus satis munitus est. Inde Turcae perinde ac e specula, quidquid Tauruni ab Hungaris incipitur, speculantur, suisque Samandriae agentibus renuntiant. Hanc arcem Hungari aeque ac Tauruni ceruicibus impositam, aut muralibus tormentis funditus euertere, aut deiectis inde Turcis praesidio Hungarico firmare exoptabant. Itaque Transiluanus praefectus, contractis circiter quinque millibus equitum peditumque, it locum oppugnatum. Iam Hungari deiecerant tormentis aliquantum muri, Turcaeque, qui in praesidio erant,


735. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

quo ad Araxem uenerat, in Capadociam regressus est, abductis secum multis ferrariis fabris et id genus opificibus, quorum ars erat tegmina militum e laminis ferreis conficere. Quibus Constantinopolim missis officinas attribuit, iussitque arma fabricare, atque eadem arte alios instituere. Inde in Gallograeciam, Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello


736. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur, nec iccirco praesidio militum munitum esset, primo fere Turcarum impetu captum est. Turcae enim discussa tormentis muri parte, propugnatoribusque, qui fere oppidani, et ob id imbelles erant, inde missilibus submotis, per praerupta haud facile subeuntes in ruinas muri, qua oppidum custodiis nudatum erat, euadunt, oppidoque potiuntur, puberibus magna ex parte interfectis. Quo ualido praesidio multisque tormentis firmato, in Minorem Asiam sese recipiunt. Ibi


737. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

Mox ubi illos ad defectionem nequiquam solicitando occulta consilia parum processere, comparato iusto exercitu quaedam Lithuaniae oppida ad Polonum spectantia, in finibus utriusque imperii posita, oppugnare aggressi sunt. Caeterum inde a Polonicis praesidiis erumpentibus non sine cęde repulsi iterum maiore manu coacta fines Lithuaniae adorti sunt, Smolencumque oppidum, adiuti quorundam Graeci ritus oppidanorum proditione, occuparunt, plurimis ex suis in ea oppugnatione amissis. Hoc autem magnae rei successu


738. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

Alaudolam finitimum quam Turcam habere), adeo ira exarsisse ferunt, ut barbara quadam insolentia dimissis ab se legatis sine responso quibusdam ex suis non dubitauerit dicere se propediem daturum operam, ut Othomana progenies Syriae quoque ac Aegypto imperet pulsis inde Cercassis (ea natio Cercetarum soboles est, Ponti accola), nec permissurum mancipia aere empta Machomethanis hominibus tam impotenter dominari. Tametsi quidam affirment Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco an serio incertum,


739. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

timebantur, ne fraude detecta, priusquam coalescerent, uires euerterentur, resque summa calliditate coepta non sine repertoris perfidiae periculo uana euaderet. Itaque Pontica gens, quae inter Moeotim et Phasim incolit (uulgo Cercassos uocant) ad hanc militiam delecta. Inde greges seruorum abducebantur: partim liberi a parentibus uenundati, qui sane nihil sceleris eo facinore se suscipere putabant, existimantes prolem suam non in seruitutem adduci, uerum in imperium mitti, partim a Thataris, Moeotis


740. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

celeriter Constantinopolim percurrerent, et Pirrho Caramano, quem Constantinopolitanae praefecerat ciuitati, suis imperarent uerbis, ut ocyus quadraginta longas naueis, partim triremes, partim dyerotas, deduceret, atque remigibus ac militibus instructas ad Pelusiacum ostium mitteret, ut inde Nilo flumine eo subirent, ubi Turcaica castra collocata esse cognouissent, atque ita, si fieri posset, eodem tempore a terra simul et amne terror Cercassis incuteretur. Non enim Selynem fugiebat confligendum


741. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

animo concoepta, ubi solitudinem cum copiis emensus est, ad Horionem amnem castra locat, stationibus equitum undique obiectis, ne aliqua hostis ex improuiso accederet, Turcasque in aliena et ignota terra turbaret. Nondum enim Cercassorum res, licet accisae essent, contemnendae uidebantur. Inde transmisso Horione castra in agro Babylopolitano haud procul a Cercassorum regia posuit, quandoquidem classis quoque e Constantinopoli profecta, Pelusiaco ostio appulsa Nilumque inuecta nuntiabatur. Hanc autem urbem quidam exules a Mesopotamia profugi, partim Babylonii, partim


742. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

ac tecta refugientes lapidibus telisque aliis, et imprimis plumbo igni colliquato hostes incessere. Adeo autem Turcae plumbo liquefacto afflicti sunt, ut Selynes statim ab hoc praelio edictum Constantinopolim miserit, ne liceret cuiquam e regionibus Turcaici imperii plumbum exportare, credens inde plumbum duntaxat in Aegiptum aduehi, quum satis constet Britanniam quoque huiusce metalli copiam suppeditare. Capta urbe protinus ad arcem occupandam copiae missae. Quam quidem custodes, quo uictoris gratiam inirent, sine ullo certamine dediderunt; milites Cercassi,


743. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

Ionas sibi conciliandos ducens, loco ditium tenuiores ciues ablegauit, retentis his domi, qui eum donis, ut fama est, largiter coluerant, simul quorum amicitiam aucupabatur, magis suis quam regiis rationibus inseruiens. Nempe si opulentioribus sociis praeesset, maius emolumentum sibi inde prouenturum sperabat. Quae res ubi indicio eorum, qui asportabantur, ad Selynem delata est, accitum in castra Ionam indicta causa telis praetorianorum ira furens obiecit, exprobrata ei praeter inobedientiam atque auaritiam paterna nece, quandoquidem graui odio magnorum scelerum ministri,


744. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

militibus firmauit, ne quid aperti atque opportuni naualibus Christianorum incursionibus foret. Christiani enim piratae illam oram infestam faciebant. Ab oris maritimis Damascum se recaepit, diutiusque nullo in loco quam Damasci commoratus est, allectus tum eius coeli salubritate, tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam facit, in grauissimam inciderat febrim, quam ubi haud parum remissiorem sensit, morbumque posse iam se sustinere, commissa Iamberdino Damasci et totius fere Syriae tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica,


745. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

Iamberdino Damasci et totius fere Syriae tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam


746. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

omittebat. Nam quum Rhodiorum iniurias ferre nequiret ― nempe omnes Turcaici imperii maritimas oras ac litora, totumque id mare, quod inter Asiam et Macedoniam late patet, ita nauibus suis infestabant, ut nulla fere Turcaica nauis frumento onusta Constantinopolim tuto peruenire, aut inde in alias regiones cum mercibus enauigare posset ― statuit eis bellum inferre, ratus quum suorum res ac fortunas sibi cure esse debere, tum non paruam dignitati et gloriae suae labem inustum iri, nisi tam infestae ac uicinae gentis excidio latrociniis mare liberaret.


747. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

uidisset. Verebatur enim circumspecta foemina, Salomonis mater, utpote cui satis perspecta erat admiranda Selynis simulatio, ne fama mortis falso emissa erga se filii mentem deprehenderet. Porro quidam arbitrantur Selynem ne filium quidem patria dilexisse charitate, quam sane opinionem inde obortam reor, quia nec Selynes odio propter crudelitatem in suos caruit, et nemo unquam mortalium extitit consortis imperii eo impatientior. Eam autem dominandi libidinem habuit, ut maximam et solam fere gloriam in maximo


748. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi admodum raro soleret. Quum de bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem sententiam exquirebat, sed in capiendo consilio suam potius sequebatur. Suspicabatur enim duces, qui praesertim sub sene Bazethe diutius uixerant, quietis quam belli studiosiores esse. Inde uox eius saepius audita se neminem habere, quocum de magnis rebus consilia agitaret. Itaque neccessario cogebatur, quae in rem essent, per se excogitare. Et erat eius solertiae, itaque et se et hostem exacte perpendebat, ut nullius


749. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

ut si cui essent bona a parentis sui procuratoribus inique erepta, etiamsi sint fisco illata, causa cognita restituerentur. Atque ita omnibus fere, quibus per iniuriam quicquam ablatum erat, magna omnium admiratione redditum. Nefas enim Turcae putant in fiscum uel iniuste illata inde unquam perinde ac Deo dicata efferre, aut in alium usum quam in rem principis, seu publicam uertere: tantum plane Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt,


750. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Mechmetem Alydem Michallium, ex regiis purpuratis ducem impigrum, cum quadraginta millibus equitum, quos Turcae a praedandi studio achangias uocant, ultra Danubium miserunt, qui fines ibi Hungaricos populando non sinerent Transistranos Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius enim ibi profligatus fuerat ― non modo nulla re memorabili gesta, sed ne uiso quidem hoste in Moesiam, unde uenerat, regressus est. Caeterum Turca, ne ea parte, qua Sauus Danubium illabens


751. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida, ut dictum est, oppugnaturus pene cursim atque incredibili celeritate peruenit, praemisso ultra Sauum Balyde Iachino, eius partis Dalmatiae, quam Bossinam uocant,


752. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

est, oppugnaturus pene cursim atque incredibili celeritate peruenit, praemisso ultra Sauum Balyde Iachino, eius partis Dalmatiae, quam Bossinam uocant, praefecto, qui scilicet et ex tuto exploraret, an ullae Hungarorum copiae in Syrmium conuenissent, simul et daret operam, ne quid inde subsidii commeatusue Taurunum submitti posset. Mandatisque adiecit, ne Syrmiensem regionem ulla belli clade afficeret, sed rusticos colere agros, pecora pascere, et caeteris agrestibus operibus incumbere amoto hostili metu permitterent, existimans ea lenitate ac clementia et sibi


753. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro Aquileiensi et Veneto dirimat, continens imperium usque ad Italiam, Inferiore Dalmatia in potestatem redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam breuissimum e Macedonia in Italiam traiectum, inde Romam sit, in qua Vrbe templum Deo suo erigere Selynes, Salomonis pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque numero, neque robore ac uirtute militum


754. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

suo conducta et Caroli Augusti copiis iungenda in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli, qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in auitum regnum restitueretur. Nam et Augustus, eundem belli titulum praetendens, aequum censebat pulso inde Gallo Sfortiam Mediolanum reducere. Plane iam solemne est Romanis pontificibus bellum gerere, non autem, ut olim factitatum est, controuersias iure ac iudicio disceptare. Coeterum quum legibus pontificiis prohibitum sit priuatis sacerdotibus militare, cur summis pontificibus uel


755. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

auaritiae coniuncta esse uideretur, succensa soloque aequata, eo maiore Salomonis dedecore, quia Turcae, ubi rex cum exercitu adest, praedari aut quemquam praeter armatum hostem ac repugnantem uiolare nefas putant. Et ne Turca inde abeunte Hungari ea oppida facile restituerent, materia, quae ab igne illesa superfuerat, partim in Sauum, partim in Danubium, qua hi amnes altissimi fluunt, ex commodo excidentium demersa. Quo quidem facto Turca testatus est animi imbecillitatem, quippe qui maluit ea loca hosti uasta


756. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

sese praeberent; unde ipsorum magis quam Salomonis interesse capta an tradita eorum urbs foret; quibus enim uiribus ipsi a rege suo destituti repugnaturi sint tantis hostium copiis; si igitur oppidum et sese tradidissent, liberos eos in libera patria aetatem acturos; sin malint inde migrare, incolumes cum rebus suis abituros. Haec ubi iureiurando a Turca confirmata Sumonienses audiuere, confestim animi eorum labare coeperunt, moxque defendendae urbis, utpote expugnatu facilis, consilio abiecto sese dediderunt. At Turca causatus eam deditionem haud uoluntariam


757. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

haberet. Verbis transfugarum fides habita, nec uana afferre uisi. Itaque extemplo tormenta ad insulam, quae Sauo in Danubium elabenti obiecta est, transuecta, atque ad eam partem urbis, quam transfugae concutiendam indicarant, conuersa. Igitur murus crebris ictibus petitus breui urbem inde nudauit, nemine contra ex oppido tormentis lapideas pilas ad insulam Turcarum conatibus impediendis emittente, eo quod nullum tale tormentum oppidani habebant, quo obuiam hosticis tormentis iretur. Nempe Ioannes, Sepusiensium princeps, Transyluanus praefectus, omnia ferme maiora


758. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

emittente, eo quod nullum tale tormentum oppidani habebant, quo obuiam hosticis tormentis iretur. Nempe Ioannes, Sepusiensium princeps, Transyluanus praefectus, omnia ferme maiora aenea tormenta ad Chaualam oppugnandam, ut supra demonstratum est, Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum inconsulte fugit, hostibus reliquerat, nec loco amissorum alia Hungarorum principum negligentia restituta erant. At oppidani, qui omnes fere Moesi erant, non modo pro nudata moenibus patria corpora sua non opponere, sed ne ligneas


759. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

intacta repentina, ac praepropera fuga relicta. Cuius sane turris summitatem quum arcis altitudini prope aequalem additis ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis instruxissent, ne consistere quidem muris, ut dictum est, praesidiarios sinebant milites. Multos enim inde ferreis pilulis e tormentis excussis aut interficiebant, aut grauiter uulnerabant. Nempe contra Hungari nullum ne in urbe quidem , ut dictum est, nedum in arce tormentum habebant, quo turrim illam


760. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

e tormentis excussis aut interficiebant, aut grauiter uulnerabant. Nempe contra Hungari nullum ne in urbe quidem , ut dictum est, nedum in arce tormentum habebant, quo turrim illam demoliri possent, hostemue inde submouere, praeter aliquot pilularias, sclopetos uulgo uocant, a quibus incidentibus telis Turcae obiectis ligneis munitionibus facile tegebantur. Blactius Moeso-Hungarus, et Ianus Botthius, egregii urbis et arcis


761. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

non minus consilio quam ui corporis procedere. Itaque cuniculum sub terra agendum et puluere facticio arcem deiciendam edocet. Duces collaudato Gallo promissisque, si exitus consilium comprobasset, onerato, uim magnam fossorum ― et praesto erant ― contrahunt (nam haud procul inde argentariae sunt) atque intra paucos dies cuniculum egere, aut nullo Hungarorum ingruentis periculi sensu, aut quia ferramentorum inopia Turcis altius terram molientibus obuiam ire nequiuerunt, fossamque apertam e regione hostilis operis


762. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

quod quidem corpus monachi Graeci ritus (nam et ipsi Tauruni coenobium, a Moesis olim regibus constitutum, seorsum a Caesiis sacerdotibus tenuerant) Turcarum permissu in curru impositum Constantinopolim auexerunt. Quamquam sunt qui affirment diuam Peticam iussu Salomonis inde exportatam, quo illius quoque foeminae reliquiis Constantinopolim translatis regni sui sedem religione augeret. Quippe Machomethani Christianos, qui, ante quam Machomethus Arabs exitialem sectam institueret, uitae sanctitate clari fuerunt, ualde uenerantur, et amicos


763. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

amissum est. Quod quidem oppidum olim a Thracibus conditum, mox ab Vcris, de qua gente alio loco diximus, deletum, Stephanus Nemannius, Moesorum rex, quos aetas nostra a Rha, maximo in Sarmatia Asiatica flumine, Rhascianos, Bulgaris affines, uocat (inde enim utraque gens septingentesimo fere a Christi natali die anno in Moesias aduenit), abhinc centum et quadraginta annos aduersus Hungaros propugnaculum instaurarat, et pro antiquo Tauruno Belgradum, tametsi Hungari eandem urbem Nanderalbam uocent,


764. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

agmen adorti terribilem tumultum intulerant. Paucis post diebus Balys, ratus sua e Syrmio fuga securitatem Transistranis Hungaris iniectam esse, maioribus copiis comparatis per Danubium gelu concretum sine ullis nauibus in regionem Daciae Tauruno obiectam transmisit, atque inde superato Thibisco amne, et ipso glacie astricto, fines Baciensis regionis inuasit, ibique aliquot uicis depopulatis raptim se Taurunum recępit. Magnam uim pecorum abactam, hominum ad mille et trecentos captos esse ferunt. Haud tamen sine detrimento Turca domum reuersus est,


765. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

in Kg: habent AZr * post regionem exp. Posternam nunc appellatam, et quidquid inde recta ad occidentem solem editioris loci erat M: habent AKZgr * fidesque K: fides


766. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

more barbarorum, non tam sacris precationibus, quam epulis ac largiore uino uti solebant. Diocleates animaduertentes, Rhacusanos ita Slauinis obsidione pressos, ut neque appellentibus nauibus in portum Rhacusanum tutus aditus esset, neque inde soluentibus profectio libera pateret ** post uidebatur app. ed. Crau.: Itaque adeunt praetorem Rhacusanum, ostendunt se inuenisse uiam Rhacusanae


767. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

omnes externum iugum subiere. Atque haec seruitus, quanquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate demsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus, metum inde consilio habentes, omisso amplificandae fortunae studio, sublimium animorum affectu, solis uectigalibus incumbere; unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam necessariae. Sed iam procul ab


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.