Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ita

Your search found 6420 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1407-1522:


1407. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

autem Caiphas a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando designent, non intelligant. Caiphas carnaliter ad innocentis necem inclinabatur, Spiritus autem Sanctus ad mysterium redemptionis nostrę uerba formabat. Porro sancti prophetę, licet multa obscure admodum et perplexe prędicerent, nihil eos ex iis,


1408. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

quia se humiliauerunt, exaltati sunt, nonne isti, quia se exaltant, humiliabuntur? Humiliabat se Dominus noster, et tamen laudatione multorum, qui opera eius uiderant, carere non poterat. Obuiam uenit turba, ut scriptum est, uestimenta sua sternens in uia et palmarum ramos, ita ut ipse non ad mortem ire, sed iam deuicta morte triumphare uideretur. Vnde et clamabant: Osanna, benedictus, qui uenit in nomine *corr. ex ascellum Domini, rex Israhel. Osanna in excelsis! Osanna autem »salua nos«


1409. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

ferię coena hęc facta est, et in eadem hora Christus captus. In uespera uero sextę ferię crucifixus, ut et typicum et uerum agnum uno die immolatum fuisse sciamus, alterum in initio, alterum in fine. Vel fortasse uerior est Burgensis sententia, qui huius quęstionis nodum ita soluit, ut dicat iuxta antiquam Hebreorum consuetudinem duplicem tunc decimam quartam lunę occurrisse, et in prima quidem Christum perfecisse uetus sacrificium nouumque instituisse; in secunda semet in sacrificium Deo Patri obtulisse. Quam computationem idem


1410. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

de terra sublatos cęlestibus inserit. Quare autem ante passionem lotione ista utitur? Vt eos ad susceptionem tantę futurę gratię pręparet, quibus post passionem Spiritum Sanctum missurus erat. Et uos mundi estis — inquit — sed non omnes. Cur ita? Declarat Euangelista dicens: Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes. Latebat ergo inter agnos lupus, inter homines sanctos spiritus nequam. De quo dicitur: Vnus uestrum diabolus est. Sequitur: Postquam


1411. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

recubuisset iterum, dixit eis: Scitis, quid fecerim uobis? Vos uocatis me Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Si ergo ego laui pedes uestros, Dominus et Magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis. Humilitatem docet Magister humilis. Et, si Dominus non est dedignatus pedes lauare seruis, quanto minus debet pudere seruum, ut conserui lauet pedes? Et hoc esse puto, quod Apostolus pręcipit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis


1412. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite! Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes! Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ita in Mattheo scriptum. Sacerdotale igitur hoc munus est. Apostolis primum dictum est, ut accipiant et comedant et bibant. Illis iuxta Paulum a Domino dicitur: Hoc facite in meam commemorationem! Ad illos denique pertinet confectio mysterii huius atque ministratio,


1413. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum lauit. Qui maiores estis in ecclesia Christi, estote sicut minores, non ut delinquentes castigare negligatis, sed ut ope uestra indigentes adiuuetis. Tanquam pręsides peccatores corripite, tanquam ministri bona omnibus, qui fidei uestrę commendati sunt, prouidete. Si hoc ita non feceritis, reprobabit uos Dominus, humilitatis suę signa non inueniens in uobis. Sin uero* feceritis, uobis quoque dicturus est, quod tunc discipulis suis dixit: Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi


1414. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Itidem in Ioanne: Non cantabit gallus, donec ter me neges. In Marco autem aliter habetur: In nocte hac, priusquam gallus uocem bis dederit, ter me es negaturus. Quęstionem ita equidem soluendam reor, quod alii Quęstio tres Euangelistę attenderunt trinę negationis initium tantum, Marcus autem expressit et finem. Ante primum enim galli cantum coepta est trina negatio, ante secundum peracta.


1415. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesus: Dixi uobis, quia ego sum. Si ergo me quęritis, sinite hos abire. Animaduerte diligenter, quid respondeat: Si me quęritis — inquit — sinite hos abire. Deponite maliciam, desinite peruerse agere, uirtuti exercendę operam date atque ita, si me quęritis, inuenietis. Fallitur ergo, quisquis inuenire Saluatorem sperat et a uitiis non recedit. Hic est quidem moralis loci huius sensus; historicum nunc explicemus. Iesus in discipulos manum protendens: Si me quęritis — inquit — sinite hos


1416. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetarum. Lucas addit: Sed hęc est hora uestra et potestas tenebrarum. Hęc utique hora uestra est, qua comprehendi et pati uolui, hac ipsa uos in me infenso animo sęuituri estis. Et hęc est potestas tenebrarum spirituumque reproborum, qui uos ita obtenebrarunt, ut lucem, quę ad illuminandum omnem hominem uenit, uidere non potestis. Et quoniam, qui credunt in lucem, filii lucis sunt, uos non credentes filii estis tenebrarum. Quęstio Hoc loco


1417. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

quia timebat, negauit, sed quia sequebatur, poenitentiam egit ac ueniam meruit. Foris substitit, illo alio discipulo atrium ingresso, quo iubente et ipse introductus atque ab ancilla hostiaria rogatus, an et ipse esset discipulus hominis illius, respondit: Non sum. Hoc ita Ioannes. Mattheus uero et alii de falsis testibus narrationem pręmittunt. **corr. ex premittunt Principes — inquit — sacerdotum et omne concilium quęrebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti


1418. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

Facitis itaque, quod uobis non licere facere confessi estis. Quin etiam, quo facilius id factum impetretis, quędam crimina, iuxta alios Euangelistas, obiicere conati estis, nequid intentatum relinqueretis ad rem celerius perficiendam, quam inique decreuistis. Ita enim in Luca scriptum legimus: Coeperunt* autem illum accusare dicentes: Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cęsari et dicentem se Christum regem esse. En tibi, quam impudens maliuolorum audacia! Non erubescunt aperte mentiri,


1419. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

**corr. ex dicet ***om. incipiens a Galilea usque huc. Quia nihil simile ueri obiicere poterant, clamoribus inualescunt, ac ueluti rabidi canes, cum mordere nequeunt, latratibus terrere solent, ita illi, dum grauius crimen deferendo nihil proficiunt, ad indignationem concitantur et ad infirma magis argumenta descendunt. Quid enim mali fuit docere et ad doctrinam, quę nihil erroris habebat, commouere? Pilatus autem audiens Galileam, interrogauit, si homo Galileus


1420. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 469 | Paragraph | SubSect | Section]

ad gratiam, quam amisimus, recuperandam. Herodes autem incredulus eorum, quę de Iesu audierat, et simul accusantium stimulis incitatus, spreuit eum cum suo exercitu. Tales enim serui, qualis dominus. Et ludibrii probrique causa ueste alba induit illum atque ita indutum remisit ad Pilatum. Et facti sunt — inquit — amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Nam antea inimici erant ad inuicem. Ex inimicis amici fiunt, ut Christo simul aduersentur et alter, superbia elatus, eum irrideat, alter delatorum uocibus


1421. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

sed ad regnum spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis. Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis. Nunc autem non est


1422. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis. Nunc autem non est regnum meum hinc.*** Notanter et signate dixit nunc, hoc est, passionis


1423. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Marcus attenderit horam, quando Iudei petierunt, ut crucifigatur, Ioannes, quando crucifixerunt eum milites Romani. Marcus ergo, ut Iudeis autoribus factam crucifixionem ostenderet, illud tempus designauit, quando instare coeperunt Pilato, ut eam fieri permitteret. Alii uero ita soluunt, ut dicant scriptorum culpa id contigisse apud Gręcos. Nam gamma Gręcum tria denotat, ipsilon sex. Et quoniam hę litterę similitudinem quandam in se habent, alteram positam fuisse pro altera atque ita, ubi scriptum est hora sexta, scribendum fuisse


1424. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

instare coeperunt Pilato, ut eam fieri permitteret. Alii uero ita soluunt, ut dicant scriptorum culpa id contigisse apud Gręcos. Nam gamma Gręcum tria denotat, ipsilon sex. Et quoniam hę litterę similitudinem quandam in se habent, alteram positam fuisse pro altera atque ita, ubi scriptum est hora sexta, scribendum fuisse hora tertia. Tale igitur hora siue tertia siue quasi sexta Pilatus Christo in medium producto ait ad Iudeos: Ecce rex uester. Quasi diceret: Quomodo


1425. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

sed interius mortiferę amaritudinis ueneno refertę sunt. Gustant eas Christi serui periculum consyderando, et bibere nolunt, ne in illis moriantur, in quibus plurimos quotidie perire uident. In loco igitur reorum damnatione infami crucifigunt Dominum nostrum, Deo ita disponente, ut, ubi peccatores a fficiebantur supplicio, ibi per Christi supplicium omnium credentium peccata delerentur. Ibi ergo crucifixerunt eum et cum eo duos latrones, alterum ad dextram eius et alterum ad sinistram. Cruci titulum apposuit Pilatus litteris


1426. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 486 | Paragraph | SubSect | Section]

fari non poterat. Sustentabatur a mulieribus, ne amissis sensibus debilitatoque corpore in terram rueret. Interim Mariam Magdalenam in lamenta prorupentem Magdalenę lamentum mihi audire uideor fusisque lachrymis ita loquentem: Quare me a te separas, piissime Domine? Viuens uiuentem suscipere dignatus es et in tuum admittere consortium. Da nunc, ut cum moriente moriar. Da, ut te de terra decedentem sequar, quem secuta sum in terra manentem. Dimisisti mihi omnia peccata mea.


1427. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitię Christo tenebrę orirentur in cordibus multorum, qui de illo dubitare coeperant, an ipse esset redempturus Israhel. Pręterea, si Moyse manum suam in cęlum extendente tenebrę *corr. ex preceptum horribiles operuerunt terram Aegypti, ita ut per triduum nemo alterum uidere aut se mouere de loco, in quo erat, potuerit; si Iosue iubente sol et luna refrenato cursu, donec ille fugientem prosterneret hostem, perstiterunt ipsum tunc diem multo longius, quam alias solent, protrahentes; si reuersus est sol decem


1428. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

illud defendens, et cum anima in paradiso ad dextram sedens Dei Patris. Alioquin et corpus in triduo illo corrumperetur et anima ad ipsum uiuificandum tam cito non redisset. Cęterum, licet in morte anima et corpus hominis inter se separentur, non tamen separantur a humanitate. Ita Christi humanitas ne per mortem quidem seiungi potuit ab eius diuinitate. Christus ergo tunc etiam, cum corpus eius fuit mortuum, Deus et homo erat, quanquam non homo perfectus propter separationem animę et corporis, homo tamen propter humanitatem, quę inseparabilis est et


1429. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

obnoxium passioni, paratus est accipere. Accipiat illud, si mundauit conscientiam, si innouatus est spiritu, si expurgauit uetus fermentum, ut sit noua conspersio. Illi uero cum phariseis custodiunt sepulchrum, qui mortalia curant et lapideam cordis sui pertinaciam ita obsignatam gerunt, ut ad peccatorum suorum poenitentiam nunquam emollescant. Hęc sunt, quę de Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi calumniis contumeliisque et passionibus disserere libuit, non sępe, sed semper quidem ante oculos mentis habenda. Nihil est


1430. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut puluerem terrę. Hoc euenisse in Christo credimus, qui secundum carnem fuit Abrahę semen. Christi autem Euangelium in omnes orbis terrę partes per apostolos est uulgatum. In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. Atque ita Abrahę patris multiplicatum est semen, id est credentium numerus, qui ob multitudinem ipsis harenę puluerisque corpusculis per hyperbolen comparatur. Credentes autem et ipsi semen Abrahę sunt, quia ille fidei pater est dictus et multarum genitum genitor. Porro


1431. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

et Mariam atque de eadem cognatione. Hęc enim fuit matrimonii lex, ut in Numeris habetur: Omnes uiri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctę foeminę de eadem tribu maritos accipient, ut hereditas permaneat in familiis nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatę sunt. Iesus ergo, Marię filius, de tribu et stirpe Dauid fuit. Proinde iuxta Iudeorum consuetudinem a plurimis filius Dauid uocitatus est in Euangelio, cum tamen ante tempora esset ex Deo Patre et in tempore ex Maria matre generatus,


1432. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 512 | Paragraph | SubSect | Section]

uidetur ad alium uertere sermonem. Quare mihi quidem accomodatius uerique similius uidetur, ut Deus* Pater de Filio proferat hęc et dicat se mittere angelum, hoc est nuncium Ioannem Baptistam, ante faciem suam, id est ante Filium. Sicut enim Filius imago est Patris, ita et facies. Et statim ueniet — inquit — ad templum suum Dominator, quem uos quęritis. Hoc Christo puero in templum pręsentato est impletum. Porro iuxta tropologiam templum Christi corda fidelium sunt. Templum Dei est —


1433. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo, offerens ei uirginalem integritatem. Et ipse Princeps sedit in ea, ipse Dei Filius, Patri consubstantialis, carnem sibi assumens ex ea, ut comedat panem factus homo; et id quidem coram Domino, hoc est a sua diuinitate non diuisus neque ab eo, quod semper est, mutatus. Ita tamen humanitati insertus, ut esset Deus et homo unus Christus. His astipulari uidetur lapis ille de monte abscissus — ut in Daniele legimus — regnorum terrę statuam conterens, qui factus mons magnus uniuersam terram impleuit. Christus enim Dominus, absque


1434. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

et in cęlo genitus est sine matre et in terra sine patre, in cęlo Deus ex Deo, in terra ex homine Deus et homo. Duę naturę in unitate personę Christi tam mirabiliter conuenerunt, ut, nisi fides credat, nec lingua effari nec mortalium mens possit comprehendere. Hoc tamen ita esse credimus ei, qui ueritas est, nulli obnoxia mendacio, nullius particeps falsitatis. Genuit enim Virgo Filium, ancilla Dominum et suum creatura Opificem. Quę cum ab angelo didicisset, quod esset salua uirginitate Iesum paritura: Ecce ancilla Domini —


1435. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

infantia, pręterquam quod in Luca legimus: Cum iam esset duodecim annos natus... Id enim ętatis coepit suam manifestare sapientiam, postea per duodecim apostolos longe lateque difundendam. Nam in templo inuentus est inter legisperitos de scripturis disserens, ita ut audientes mirarentur ac stuperent, unde in tam tenero pectore tanta inesset scientia atque doctrina. Omittamus hac de re interrogare prophetas. Neque enim opus fuit, ut cuncta, quę futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem


1436. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

nominum probat interpretatio. Daniel quippe iudicium Dei dicitur, Ananias donum gratię Domini, Azarias auxilium Domini, Missahel saluans Deus. Filio autem Deus Pater dedit omne iudicium, omnem contulit gratiam, ita ut idem ipse nobis et auxilio esset contra demones et saluti aduersus errores. His tandem de Saluatoris infantia pueritiaque, ut potui, expeditis ad grandioris ętatis gesta ab Euangelistis descripta ordine rerum seruato recensenda accedamus, ea q uidem,


1437. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

humili diuinitatis maiestatem et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic est, de quo dixi: Post me uenit uir, qui ante me factus est, quia* prior me erat. Sic in Ioanne est scriptum. Mattheus uero magis succincto sermone rem constringit et Baptistam ita locutum refert: Ego quidem baptizo uos in aqua in poenitentiam; qui autem post me uenturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare. Ipse uos baptizabit in Spiritu Sancto et igni. Aqua tantum se baptizare dicit, ne putes illo


1438. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

ac pedes abluerent. Per baptismi enim gratiam Ecclesię patet ingressus et ad altare, qui Christus est, peruenitur. In Numeris aqua cinere uaccę **corr. ex uacce ruffę aspersa mundos efficiebat illos, quos ex tactu rei immundę inquinari contigisset. Ita et nos, qui in Adam ex tactu uetitę arboris peccauimus, in Christo baptizati a peccato purgamur. Tunc quoque baptismi sacramentum pręparabat Dominus, cum in Esaia diceret: Lauamini, mundi estote! Idque rursum mundandis pollicebatur dicens: Aperiam in


1439. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod enim maius fideli animę gaudium esse potest quam audire: Renouabitur ut aquilę iuuentus tua. Consenuit aliquis in peccatis? Credat et baptizetur in Christo, et renouabitur in spiritu. Et sicut aquila, cum nouas induerit pennas, altius euolat, ita baptizatus ad cęlestia contemplanda cupidius errigetur. Multa diximus, nondum tamen hoc, quod Christo contigit, dum a Ioanne baptizatur, in Scripturis ueteribus olim reuelatum fuisse monstrauimus. Ac ne in perquirendo plura, quam necesse sit, tempus teramus magisque


1440. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 528 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam neque Lex Moysi absoluere nos potuit a maledicto antiquę pręuaricationis, nec Helię ad montem peruentio. Christo soli reseruatum fuit, ut in illo benedicantur omnes gentes et pristinę gratię, quas amiserant, restituantur. Dauid quoque, sicut in multis, ita et in hoc tenuit typum Christi, sub eius persona loquens in psalmis: Operui in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi; hoc* est in tentationem Sathanę experimentum quęrentis, cum diceret: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes


1441. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

Domino concidit Palestinos, Iosaphat, rex Iuda, Ammonitas et *corr. ex. hęc Idumeos. Iudas Machabeus parua manu magnos Antiochi exercitus fudit, per triduum ante ieiunans. Igitur, sicut isti suos hostes abstinentię armis muniti uicerant, ita eodem munimine Christus usus diabolum superauit, ut nos doceret, quomodo pugnare aduersus uoluptatum illecebras inimicique dolos debeamus, si uincere et cum ipso, qui uicit, uolumus regnare. Porro demon superatus (ut in Euangelio est scriptum) recessit ab eo. Quod


1442. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

is, cuius inuidia mors in orbem terrarum introiuit. Sed mortem istam Christi crucifixi mors expulit et eiusdem resurrectio nobis uitam donauit, ut suo loco disseremus. Nunc occurrentia explicari oportet, ne dicendorum seriem confundamus. Igitur in Euangelio post hęc ita est scriptum: Ioannes uidens eum uenire ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ipse hoc testatus est, qui illum baptizauerat, qui Spiritum Sanctum uertici eius insidentem uiderat, qui Dei Patris uocem, quod esset Filius suus, audierat. Videamus,


1443. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte probauit Christum, id est seipsum, non solum filium esse Dauid secundum carnem, sed etiam Dominum secundum diuinitatem. Hoc uero ita esse operibus affirmauit. Ex iis enim, quę ab illo fiebant, alia Dei, alia hominis erant. Cęcis uisum dare, leprosos curare, mortuos uitę restituere, demonia de corporibus obsessis pellere, diuinę uirtutis fuit. Sitire autem et esurire, pauere, tedere, dolorem


1444. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

super Dominum — inquit (sentiendo intra se Spiritus Sancti consolationem) — et sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hereditate Iacob, patris tui. Os enim Domini locutum est. His uerbis pręmium felicitatis ęternę promittitur sabbatum, ita ut diximus, obseruanti. Et licet quotidie ista, quę dicta sunt, obseruare debeamus, pręcipue tamen in diebus diuino cultui dedicatis. Tunc enim ab operibus manuum ideo cessatur, ut operibus mentis Deum orando diuinaque contemplando magis uacemus. Iudei uero, litterę, non


1445. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 535 | Paragraph | SubSect | Section]

Spiritus Domini super me, quia, dum ipse baptizatur, apparuit super eum* in columbę specie Spiritus Sanctus. Vnxit me, inquit. Vnctio pertinet ad humanitatem. Vnctus est igitur, id est sanctificatus, a sua diuinitate, ita ut idem esset Deus et homo. Euangelizare pauperibus misit me, ut illos ad agnitionem ueritatis conuerterem, qui pauperes sunt nec Legem habentes nec prophetas et in idolorum cultura obtenebrantur. Sanauit autem contritos corde, quoties poenitentibus


1446. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

Legem, sed adimplere. Ideo autem dicitur sicut in principio, quia — ut *corr. ex. filiae Apostolus ait — Lex spiritalis est, quę sub uelamento litterę cęlat Euangelii sacramenta. Atque ita imber iste, qui descendit in principio, in uerbis matutinus est, in sensu serotinus. Tunc enim purior fluere coepit, cum terra dedit fructum suum, id est, cum Maria Virgo genuit Dei Filium, qui ea, quę de se prędicta fuerant, adimpleuit et adimpleta esse prędicauit, ut


1447. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

reparatum. Hęc est porta, de qua in psalmis cantat propheta: Hęc porta Domini, iusti intrabunt per eam. Per illam enim solam introitus est ad uitam. Hęc est templum, quod per quindecim gradus psallendo aditur, et sicut quis magis proficit uirtute, ita altius ascendit. Si non uis ruere, retro ne respicias, sed semper de *corr. ex nominauit ascensu cogita. Hęc est domus et atrium Dei et tabernaculum Spiritus Sancti. Audi Micheam dicentem: Et erit in nouissimo dierum mons domus


1448. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutum. De synagogę autem uinea in Hieremia quoque lamentantem Dominum audimus: Ego plantaui te — inquit — uineam fructiferam, totam ueram. Quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienę? Crebro enim ad gentilium ritus declinabant Iudei, nec tamen ita pertinaciter, quin tandem aliquando ad Deum suum redirent, cum pro peccato ab inimicis opprimerentur. Porro nihil illis immobilius fuit, nihil durius in repellendo perdendoque Christo Saluatore, cum neque prophetiarum indicio, ut susciperent, inclinarentur nec magnitudine


1449. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

Filius a dextris Dei sedet ueluti ęqualis; Ecclesia non sedet, sed stat, ut ante Dominum ancilla. Stat autem fidei, spei et charitatis auro exornata, circumdata uirtutum multiplicium uarietate. Diuersa enim bona sunt, licet unus, qui illa largitur, Spiritus sit. Deus autem hanc ita elegit, ut et bene agendi impartiat ei facultatem et bene agentem diligat, et dilectam protegat, et protectam atque nullis aduersantium oppugnationibus superatam coronet, dicente Apostolo: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret,


1450. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

Tres assumpsit Iesus, ut, qui sanctę Trinitatis mysterium credunt, eos a Deo electos esse significet et secum habitaturos in monte excelso regni cęlorum. Ideo autem seorsum, quia fideles ab infidelibus separabuntur, iusti ab iniustis. Porro, sicut ibi Christus resplenduit, ita et omnes iusti in resurrectione fulgebunt, alii magis, alii minus, secundum merita singulorum. Stella enim a stella differt in claritate. Ita et resurrectio mortuorum. Iesus autem inter Moysen et Heliam medius apparuit, ut ostendat se et Legis esse


1451. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

cęlorum. Ideo autem seorsum, quia fideles ab infidelibus separabuntur, iusti ab iniustis. Porro, sicut ibi Christus resplenduit, ita et omnes iusti in resurrectione fulgebunt, alii magis, alii minus, secundum merita singulorum. Stella enim a stella differt in claritate. Ita et resurrectio mortuorum. Iesus autem inter Moysen et Heliam medius apparuit, ut ostendat se et Legis esse autorem et prophetarum Dominum, Legem quoque et prophetas secundum spiritalem intelligentiam ad Euangelium pertinere. Omnes itaque respicit Dei Patris


1452. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus adorari. Huius autem transfigurationis suę similitudinem in Moyse figurauit, cum ille de monte Synai descendens faciem pręferret radiantem ac ueluti cornutam, ita ut, sicut Apostolus ad Corinthios scribens ait, non possent filii Israhel prospicere in faciem eius, nisi cum uelamen interponeretur. Et hoc illi ex colloquio Dei in monte habito contigisse scribitur, ne Deus crederetur, si hoc ei proprium fuisse sicut Christo aliquis


1453. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

gladio salutiferę separationis, ut, qui credere uellent, ab incredulis dissiderent et saluarentur. Ideo ait: Veni separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis, domestici eius. Hoc ita futurum prędixerat Micheas propheta. *corr. ex querere Vbi uero ad prędicandum se uenisse dicit, nonne omnis Euangelii prędicatio in eo spectat, ut consulatur hominum saluti? Pręterea non uenit, ut faciat uoluntatem


1454. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

hęc significata siue prędicta inueniemus? Quantum ad unctionem spectat mulieris, reor equidem figuratum fuisse in Dauid rege, quem in Iudea regnaturum unxit Samuel propheta in Bethlem, iterum tribus Iuda in Hebron, tertio cunctę tribus simul, cum ad illum ibidem conuenissent. Ita Dominus noster Iesus ter unctus in Euangeliis apparet: primo, quod Lucas refert, a muliere peccatrice in domo pharisei, quę pedes eius lachrymis lauit, capillis tersit, unguento unxit et ueniam meruit peccatorum; iterum, quod Ioannes narrat de Maria, in domo Marthę, ubi erat


1455. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudeorum, quis unquam regum sic urbem eorum introierit, sicut pręuidit propheta? *corr. ex prędicata **corr. ex quedam ***corr. ex manifestus Et, si nullum ante aut postea ita ingressum constat, agnoscant hunc, qui ita ingressus est, regem fuisse suum. Si enim credunt prophetę, profecto credere debent et hoc in Christo, qui crucifixus est, fuisse impletum. Sequitur: Plurima autem turba strauerunt uestimenta sua in


1456. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

introierit, sicut pręuidit propheta? *corr. ex prędicata **corr. ex quedam ***corr. ex manifestus Et, si nullum ante aut postea ita ingressum constat, agnoscant hunc, qui ita ingressus est, regem fuisse suum. Si enim credunt prophetę, profecto credere debent et hoc in Christo, qui crucifixus est, fuisse impletum. Sequitur: Plurima autem turba strauerunt uestimenta sua in uia, alii autem cędebant ramos de


1457. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

tritico, et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Memoriale passionis Dominicę est, quod nunc in altare a sacerdote consecratur. Et qui de illo digne fideliterque pascitur, uiuet in ęternum. Et sicut uinea germinans foliis uirentibus uestitur, ita ille beatitudinis luce operietur et in conspectu diuinę maiestatis perfecti amoris uino inebriabitur. Inter coenandum autem Dominus exurgens impleuit peluim aqua et lauare coepit pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat pręcinctus. Hanc lotionem pręuidit


1458. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

figurabat Achan, qui auaritię stimulis concitatus de anathemate urbis Hierico ausus est siclos argenti aureamque regulam furto surripere. Quam ob rem sacrilegii conuictum lapidibus obruerunt. Eo interempto Deus placatus est et Iesus Naue aduersus hostem uictoria est potitus. Ita et Iesus noster Iuda perdito diabolum uicit atque de illo triumphauit in cruce moriendo et de sepulchro resurgendo et de terra in cęlum angelis hominibusque imperaturus ascendendo. Interim tamen, antequam Iudas perisset, commendat discipulorum constantiam Dominus et,


1459. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum, et in cornibus ararum eorum. Nam quemadmodum cor *corr. ex obdurate **corr. ex latitudine p haraonis intantum induratum fuit, ut ne Dei quidem flagellis mollescere posset ad dimittendos Iudeos, ita nunc ipsi Iudei ferro et lapide duriores modis omnibus Christo repugnant et peruersa interpretatione* Scripturas deprauare conantur, ob hoc solum, ne earum autoritate superati nostrę adherere compellantur religioni. De quibus psalmista ait: Alienati sunt peccatores a


1460. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

suam et pardus uarietates suas. Induimini nouum hominem. Nolite inebriari calice Babylonis, poculo confusionis. Patres uestri ab Aegypto discedentes, quia Deo increduli fuerunt, in deserto intra quadraginta annos omnes mortui sunt neque Terram promissionis ingredi potuerunt. Ita et uos, nisi Euangelio credideritis, nisi Iesum ducem secuti fueritis, regnum cęleste in Christum credentibus promissum intrare non ualebitis. Nolite ergo imitari Iamnem et Iambrem, ut, quemadmodum illi Moysi, ita et uos resistatis Euangelicę ueritati, sicut hactenus


1461. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes mortui sunt neque Terram promissionis ingredi potuerunt. Ita et uos, nisi Euangelio credideritis, nisi Iesum ducem secuti fueritis, regnum cęleste in Christum credentibus promissum intrare non ualebitis. Nolite ergo imitari Iamnem et Iambrem, ut, quemadmodum illi Moysi, ita et uos resistatis Euangelicę ueritati, sicut hactenus fecistis. Ille, qui crucifixus est in terra, regnat in cęlo. Illum, quem uos negatis, prophetę omnes confessi sunt, apostoli prędicauerunt, gentiles *corr. ex irascor


1462. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

**corr. ex depręcatus ***corr. ex compelebatur c omprehensus* diluere inciperet. Quod quidem futurum Salomon in Canticis testatus est, ubi sponsam Ecclesiam Christo sponso inducit ita loquentem: Veniat dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore


1463. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

(ut seruorum mos est) linguę petulantia Dominum lacessierat, figurabat ille Semei, filius Gerra, de Saulis cognatione, qui Dauid regem, cum Absalonis seditionem fugeret, maledictis probrisque incessuit et lapidibus insecutus est. Abisai autem uindicare uolentem rex inhibuit. Ita et Christus Petro, ut gladium reconderet, quem eduxerat, iussit et ultra sęuire non permisit. Cęteri discipuli metu perculsi diffugerunt. Quod futurum prędixerat eis dicens: Omnes uos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et


1464. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 591 | Paragraph | SubSect | Section]

uerbi Domini crimen negationis fleuit amare et ueniam impetrauit? Denique, sicut Manasses ob peccata captiuus fuit translatus in Babylonem, deinde peracta poenitentia liberatus *corr. ex illium r egnum, quod amiserat, recepit, ita Petrus post fletum in ordinem receptus est apostolorum. Respexit enim illum Dominus, ut illud impleret in Esaia dictum: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Et iterum: Vias


1465. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 591 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic respondes pontifici? Hoc prędictum legimus in Iob: Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam; satiati sunt poenis meis. Hoc idem in Hieremia: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Christi ita percussi typus fuit Micheas propheta, qui uera prędicens a Sedechia pseudopropheta colaphum accepit dicente: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Contraria enim uaticinabatur Iosaphat et Achab regibus adulatus. Ita et ipsi Christo ab


1466. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 591 | Paragraph | SubSect | Section]

opprobriis. Christi ita percussi typus fuit Micheas propheta, qui uera prędicens a Sedechia pseudopropheta colaphum accepit dicente: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Contraria enim uaticinabatur Iosaphat et Achab regibus adulatus. Ita et ipsi Christo ab impio illo alapa est illata uolente assentari pontifici seque prę ceteris fidum studiosumque ostendere. Post talia tam impia ac nefanda Dominus noster falsis testibus circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur modisque omnibus deridetur. De


1467. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

me, et retribuebant mihi mala pro bonis; hoc est pro redemptionis beneficio odii iniuriam. Ad hęc sputa, colaphi, probra atque conuitia, prius multo quam accidissent, prophetarum uaticiniis prędicata sunt. Et sicut illi talia in Christo implenda prędixerunt, ita nos impleta confitemur, quando quidem nunquam ulli alii talia contigerunt, ut cuncta his, quę olim prędicta significataque sunt, responderent. Labia dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant enim eum de his, quorum exortem


1468. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

Et acceperunt triginta argenteos precium appreciati, quem appreciauerunt a filiis Israhel. Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Licet dictum istud non de Hieremia, sed de Zacharia sumptum fuerit, sicut tamen occurrit dicere Euangelistę, ita positum est, ut appareat dicta omnium prophetarum esse unius spiritus et nihil referre, si alius pro alio nominetur. Sed quoniam diuersa et uerba et series uerborum in Zacharia scribuntur, hoc quoque obseruandum, quod apostoli et euangelistę satis interdum


1469. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

satis interdum habent sensum Scripturę in exemplum proponere, uerbis ipsis uel mutatis uel prętermissis. Et plane ubique non tam, qualiter aliquid dicatur, attendendum est, quam quid dicatur. Nam et inter folia poma quęrimus et inter paleas frumentum. Porro in Zacharia ita legitur: Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum precium, quo appreciatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci illos in domo Domini ad statuarium. Quem Euangelista maluit dicere


1470. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 596 | Paragraph | SubSect | Section]

in illis leonis fuit, dum clamant et obstrepunt, feritas, dum perdere sine causa expetunt iustum. Facinoris huius fortasse typum prę se tulit Gedeon a ciuibus ad necem petitus, eo quod idoli Baal aram euertisset dictusque est Hierobaal, quod est fortis aduersum Baal. Ita et Iesus, Hierobaal noster, fortis contra diabolum fuit, dum se interimi patitur a Iudeis nostrę consulens saluti. Flagellatus ergo traditur illis, ut crucifigatur. Tunc in prętorium***** perductum purpura induunt, et spinis coronant, et genu flexo — ut


1471. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 599 | Paragraph | SubSect | Section]

commoti id agebant, quod ipse pro omnium salute non grauate, sed libenter perferre aduenerat. Tetendit arcum suum — inquit — et posuit me quasi signum ad sagittam. Hoc in Hieremia legitur. Sicut enim sagittarius cuncta sua iacula ad scopon dirigit, ita Iudei omne iniuriarum genus ei soli nitebantur inferre. Vnde ipse in psalmis conquestus est dicens: Conculcauerunt me inimici mei... omnia consilia eorum in malum. Et in alio psalmo: Multiplicati sunt — inquit — super


1472. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

credentium mater. Noe aperuit fenestram arcę; emissus inde coruus non est reuersus, emissa uero columba rediit. Passus est enim Saluator pro iustis et iniustis, cum omnes indigerent misericordia Dei. Veruntamen, sicut coruus, nisi columba factus fuerit, ad Noe non redibit, ita peccator, nisi iustificatus per poenitentiam fuerit, ad Christum reuerti non poterit. Moyses uirga percussit petram, et fluxerunt aquę sitientibusque in deserto potum prębuerunt. Petra ista erat Christus, quo in cruce lancea percusso effluxit sanguis et aqua, et cum Apostolo


1473. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 608 | Paragraph | SubSect | Section]

eos. Propterea quidem conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Et quoniam, qui spernit, et ipse spernetur, per Osee prophetam loquens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus. Quęris, cur ita? Quia — sicuti in Hieremia est scriptum — uerterunt, inquit, ad me terga et non facies, cum docerem eos et erudirem diluculo, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. In Salomonis quoque Prouerbiis exprobrat eis dicens: Vocaui, et


1474. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

finitur. Illa uero poena magis, immo maxime est timenda, quę infidelibus debetur in inferno, quia ęterna est et nullo unquam clauditur fine neque minuitur unquam. Nolite igitur cum uxore Loth retrospicere, o Iudei, et sicut illa conuersa est in statuam salis, ita uos nolite sal fatuum effici ab hominibus conculcandum. Nolite aspides surdę fieri obturando aures ad uocem incantantis sapienter. Audite ad ęternę beatitudinis pręmia uos uocantem Hieremia dicente: Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem


1475. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Post resurrectionem eius, inquit, ut ipse esset primogenitus resurgentium ex mortuis, quem alii sequi deberent. Neque enim isti ita resurrexerunt, ut iterum moriantur sicut Lazarus. Nam omnibus uisibiles apparerent, si cum mortali corpore surrexissent. Dicitur autem: Apparuerunt multis, sicut et ipse Dominus multis apparebat, non omnibus, hoc est illis duntaxat, qui *corr. ex


1476. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

arguit infidelitatis. Dei sapientiam, quę Christus est, in Ecclesiastico prędicentem audimus: Penetrabo inferiores partes terrę, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Obseruandum hoc loco, quod omnes quidem inspiciat iustus Arbiter, ita bonos quam malos, sed non alios illuminet nisi credentes atque in Deo spem collocatam fixamque habentes. Et illuminabo — inquit — omnes sperantes in Domino, hoc est illos, qui se liberandos indubitanter sperabant in aduentu eius. De quibus in Ezechiele


1477. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 613 | Paragraph | SubSect | Section]

inferne. Hoc autem eos respicit, qui tantum in morte erant. Mortui enim erant in Adam, sed reuixerunt in Christo. Cęterum, cum post ipsam* Domini mortem omnibus tam salubris esset eius resurrectio, mirum in modum desyderabatur a sanctis adhuc sub Lege constitutis, ita ut eorum desyderium documento esset, quanto cupidius ea res expeti debuerit ab his, qui cum illo conuersati fuerant et eius uiuentis atque ea, quę uera sunt, docentis dulcedinem gustauerant. Desyderio quippe isto affectus fuit Dauid, cum in psalmis concineret: Exurge,


1478. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

Apostolis quoque suis compluries quidem prędixit, quod Filius hominis tradetur, ut crucifigatur, et tertia die resurget. Et cum resurrexero — inquit — pręcedam uos in Galileam. Ibi me uidebitis. Sicut ergo a Patre suscitatus est, ita et a se suscitatus est. Eadem enim utriusque diuinitas, eadem uirtus, eadem maiestas. Diuina est natura, quę suscitat, humana, quę suscitatur. Deus autem et homo unus Christus. *om. **corr. ex incorruptionem


1479. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

cętera autem, ut uidebimus, latius explicauit. Porro Marcus nonnihil diuersum sibique contrarium dicere uidetur, cum ait: Valde mane et orto iam sole. Neque enim dici potest ualde mane nisi ante ortum solis. Orto autem sole iam ualde mane pręteriit, Quidam ita soluunt, Quęstio quod mulieres ualde mane profectę sint et orto iam sole ad monumentum *corr. ex plennis **corr. ex Salomę ***corr. ex


1480. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

in uanum laborant, qui ędificant eam. Angelus ergo Domini reuoluit lapidem et sedet super eum, ut et tu super duritiem cordis tui sedeas et domineris ei. Alioquin lapis iste, quandiu in corde tuo sederit, tibi dominabitur, te sibi seruire compellet, et sicut olim pharaonem, ita et te duritia tua deducet in interitum. Si te tanto periculo liberare non potes, posce auxilium a Domino, et Christo miserante uidebis reuolutum lapidem cumque uirtutum odore redolere coeperis, etiam angelos mereberis uidere. Quibus ducibus usque ad resurgentis et iam ad


1481. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

Filius, quia et hominis factus est filius. Vt enim hominis esset filius, insigne fuit bonitatis et misericordię. Quod autem idem sit Dei Filius, testimonium est cum Patre ęqualitatis, cum Spiritu Sancto communicationis. Vna est trium maiestas, par uirtus, eadem gloria. Et cum ita sit, merito quidem personę Filii angeli seruiunt, sancti se submittunt, demones obediunt, cuncta imperanti parent. Aspectus autem angeli refulgens atque coruscus cum niuei candoris indumento lętitię et gaudii signum erat. Lętandum enim et exultandum fuit eo in


1482. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

cuncta sunt oculis eius — sed ut misericordiam impetremus, cum scriptum sit: Dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. Currentibus adhuc mulieribus, necdum ad discipulos appulsis, occurrit Dominus dicens: Auete! Ita et confessionem tuam pręueniet gratia statimque, cum de commisso dolere coeperis, mereri incipies remissionem. Namet filio, qui discedens substantiam male consumpserat, ad se reuertenti obuiam iuit pater, amplexum osculumque dedit et lętatus est, quia, qui perierat, inuentus


1483. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

quod non magis a Domino diligeretur. Non enim sic de illo quemadmodum de Ioanne dicitur: quem diligebat Iesus. Credimus autem eum magis fuisse dilectum, qui titulo designator Quęstio dilectionis. Quęstionem hanc ita soluendam reor, ut dicamus multa incidere potuisse, ob quę magis diligens minus diligatur, et rursum minus amans magis ametur. Petrus magis diligebat, anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda.


1484. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

Quęstio dilectionis. Quęstionem hanc ita soluendam reor, ut dicamus multa incidere potuisse, ob quę magis diligens minus diligatur, et rursum minus amans magis ametur. Petrus magis diligebat, anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino, ęquo


1485. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

lassitudine deficere; quosdam uero prudentius incedere et in suscipiendis laboribus temperamento uti atque iccirco quidem uia recta ad propositum sibi finem indefessos peruenire. Sed quoniam plerique, etiam cum succubuerint, rursum resumpto spiritu ad cursum uegetantur atque ita pristino mentis feruore concitati et ipsi, quo contendebant, tandem perueniunt, ideo ipse Ioannes, qui ante monumentum substiterat, Petrum deinde secutus in monumentum introiuit. Non pauci tamen inueniuntur, qui, cum diu aratrum tenentes in agro Domini


1486. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — sed quę pręcipit tibi Deus, illla cogita semper. Denique non solum humana imbecillitas, uerum etiam angelica sublimitas nequit ęquari sapientię et scientię Dei. Transcendit igitur omnem intellectum mens diuina, ita ut, qui cuncta comprehendere nititur, ignorare conditionis suę mensuram probatur. Recte itaque iubet Apostolus non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Deinde abeuntibus a sepulchro discipulis Mariam retinet Magistri sui amor. Non enim erat de


1487. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

Filius. Futurum certe istud fides credit, licet ratio intellectus nostri, qualiter hoc futurum sit, non comprehendat.** Maria itaque corpus hominis tangere expetiit, ille magis expetenda proposuit, ut in homine Christo Deum uidere et, quomodo in cęlesti regno sanctis datur, ita tangere concupiscamus. Interim autem hic in terra et teneri et palpari uoluit, ut se idem corpus habere probaret, quod mortuum fuerat, et iam post resurrectionem mori non possit. Denique nondum se ad Patrem ascendisse prędicat, ut significet se ideo adhuc morari in terris,


1488. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

se etiam uisionem angelorum uidisse, qui dicunt eum uiuere. Cum dicant et nunc tertia dies est hodie, uidentur de illo recordari, quod ante ab illo audierant, die uidelicet tertia a morte resurrecturum. Sed ita, ut prędictum fuerat, contigisse non audent affirmare, ut qui mentem adhuc ancipitem Questio gerebant. Sed quare aiunt mulieres terruerunt nos, cum terror de malo, non de bono fiat? Illę autem


1489. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

terrori similem faciebat apertum monumentum, corpus non inuentum, uisio angelorum dicentium illum uiuere, testimonium quoque eorum duorum, qui auditis mulieribus cucurrerant ad monumentum. De quibus quidem subiugendo dicunt: Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum uero non inuenerunt. Sed quęret aliquis: Cum Mattheus dicat Questio mulieres auditis angeli uerbis ad monumentum regressas uidisse Dominum in uia pedesque eius


1490. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum Mattheus dicat Questio mulieres auditis angeli uerbis ad monumentum regressas uidisse Dominum in uia pedesque eius tenuisse et eum adorasse, quare Cleophas ista subticuit et, quod minus erat, uisionem memorauit angelorum? Quia ita natura comparatum est, ut, cum multa audierimus, quibus non satis fidem* pręstamus, ea contemptim et semiplene aliis referamus, uel quia simul omnibus ad monumentum angelus apparuit et locutus est, a monumento autem remeantibus, quia alię festinantius, alię lentius ibant,


1491. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

fidei confessione accedant. Qua quidem in re et prophetis suis iniuriam faciunt, quasi qui minus uera prędixerint, et semet in ęternę damnationis baratrum imprudenter pręcipitant. O igitur stulti et tardi corde ad credendum Iudei! Nonne hęc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Si Esaias uera prophetauit, cui uos credere dicitis, cur ea, quę dixit, de Christo crucifixo prędicta fuisse non creditis, si in illo euenisse non ignoratis? Cum illum in crucem egissent patres uestri, uulneribus confectum interfecerunt. Hoc


1492. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

spacio non uenit, quando ueniet? Veniet autem iste, qui iuxta prophetarum oracula et passus est, et sepultus est, et resurrexit, et in cęlum ascendit, et iterum uenturus est, non ut iudicetur, sed ut iudicet. Quo certe iudicio, sicut iusti et fideles in ęternum saluabuntur, ita scelesti et increduli in fornacem ignis inextinguibilis sine fine cruciandi detrudentur, ut nunquam iusta uindicta careant, qui nunquam malignę mentis nequitia carere uoluerunt, dum uiuerent. Saluator igitur noster, cum declarare discipulis dubitantibus passionis suę


1493. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam aduesperascit, et inclinata est iam dies. Coegerunt illum, ait Euangelista, ut eos sugillet et carpat, qui, *corr. ex tenaicus dum hospitales uideri uolunt, inuitant quidem peregrinos, sed ita frigide, ut appareat se cupere, ne ueniant, quos inuitant. Coegerunt autem isti discipuli eum, ut et tu illum, quem mensę tuę participem facere intendis, non solum, ut ueniat, roges, sed etiam, si eum uenire puduerit, renitentem atque inuitum cogas, ut ille se non ex ficta,


1494. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

cordis fidelis affectu precati fuerimus, illud nobis Domino miserante continget: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! Et: Preciosa** in conspectu Domini mors sanctorum eius. Sequitur enim in Euangelio: Et intrauit cum eis. Ita in illa hora uisitans nos Saluator noster nobiscum introibit in gloriam suam, ut tantę beatitudinis nos faciat consortes. Intrat quoque ad illos Dominus, qui in suscipiendis peregrinis opus pietatis exercent, dicturus his in die Iudicii: Hospes eram, et collegistis


1495. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

audierant, et quę in conuiuio cognouerant. Nos quoque, si in fractione panis, in communicatione corporis et sanguinis Domini nosse ipsum uolumus, confiteri cum poenitentię dolore oportet peccata nostra, quę in huius uia uitę commissa perpetrataque fuisse recordamur, atque ita ueniam consecuti usque ad uidendam resurrectionis eius immensam ineffabilemque gloriam perueniemus. Post hęc Euangelista Lucas consequenter ait: Dum autem hęc loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dixit eis: Pax uobis. Hanc eius apparitionem Ioannes


1496. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

admirabilis. Infusa ergo prius intelligentię luce dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. Passus est enim, ut elogium illud maledictionis antiquę deleret, resurrexit, ut benedictionem induceret. Atque ita, ubi abundauerat peccatum, superabundauit et gratia. Hoc autem fuit maxime necessarium ad salutem generis humani, quod in peccati diluuio super omnem terram effuso desperabat.* Sequitur: Et prędicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in


1497. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 652 | Paragraph | SubSect | Section]

destinantur ad poenam. Sed uidendum nobis occurrit, quomodo Questio hic Dominus eos expectare iubeat Spiritum Sanctum ex alto mittendum, cum in Ioanne sit scriptum: Insufflauit et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Hoc ita soluendum reor: unum esse Spiritum Sanctum, sed bona eius plurima. Quando ergo insufflauit, tunc gratiam eis contulit remittendi peccata atque retinendi. Sequitur enim: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Quando


1498. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

istud uitę beatioris homini per peccatum ablatum esset et in aduentu Christi restitui deberet, rursum in faciem eorum inspirandum atque insufflandum fuit, per quos uiuificandi erant omnes, qui in mortis poena conclusi fuerant. Sicut enim Christus mortuus est et resurrexit, ita nos in Adam moriebamur, in Christo resurreximus. Cum autem a morte peccati suscitatis opus fuisset cognoscere tanti beneficii autorem, missus est spiritus instruens ac suggerens omnia his ipsis, per quos alii docendi erant. Insufflauit igitur Christus, ut in peccato mortuos a


1499. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

Euangelista et ait: Thomas autem, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus,* non erat cum eis, quando uenit Iesus. Aberat nempe Thomas, quando uenit Iesus. Affuit autem, quando duo illi ab Amaus reuersi inuenerunt — sicut Lucas ait — undecim congregatos. Atque ita Ioannis Lucęque a uero non discrepat narratio, cum facile appareat Thomam ipsum paruo temporis momento secessisse atque abeunte Domino redisse. Sequitur: Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit: Nisi uidero in manibus eius fixuram clauorum et


1500. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

manum meam in latus *corr. ex Dydimus eius, non credam. Diuina credimus dispensatione factum, ne Thomas crederet, ut per eum postea credentem alii magis in fide confirmarentur. Licet enim alii et uiderint et palparint, non tamen ita diligenter et curiose, ut uulnerum quoque foramina digitum manumque inferendo scrutarentur. Nihil prętermisit Thomas, quod ad dignoscendam Dominicę resurrectionis ueritatem superesse potuisset. Nisi uidero — inquit — nisi


1501. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

fulgebunt. Plus decoris erit in illis membris, quę propter Christum lęsa fuerunt, quam quę intacta permanserunt. Vnde enim plus processit meriti, illic plus conferetur gratię. Martyrii ergo coronę erunt in fulgenti corpore artuum post supplicia uenustas fulgentior. Et cum ita sit, quis adeo* pusilli est animi, ut non pręoptet pro fide per tormenta occidi quam inter omnes mundi delicias omniaque sensuum suorum oblectamenta sine fide uiuere? Hoc autem, quod nunc uni Thomę dicitur, latius patet et ad omnes pertinet. Quid est enim digitum in fixuras


1502. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 658 | Paragraph | SubSect | Section]

se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli nauigio uenerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rethe piscium. Quando ad sepulchrum cucurrerunt Petrus et Ioannes, prior Ioannes peruenit, sed Petrus prior intrauit. Ita et nunc contigit: primus Ionnes agnouit Iesum, sed primus Petrus ad eum uenit. Significare mihi uidentur — ut ante diximus — duos populos, prępucii uidelicet et circumcisionis. Lex enim et prophetę monstrabant futurum Christi aduentum; nos ab illis suscepimus monstratum.


1503. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 662 | Paragraph | SubSect | Section]

scientes, quia Dominus est. Superfluum hoc dictum uidetur. Si enim sciebant, quod Dominus est, quid opus erat interrogatione: Tu, quis es? Cum autem nihil frustra positum credamus ab iis, qui Spiritu Sancto docente Euangelia scripserunt, quęrendum restat, quare hoc ita dicatur. Illud ergo, quod ait Euangelista: scientes, quia Dominus est, non absque aliqua dubitatione eos scisse reor. Cumque suspenso animo silentium tenerent, nonnulla occurrebant argumenta, quę ipsum esse testarentur. Ob hoc quidem non ausos interrogare


1504. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Cum ergo esses iuuenis, Petre, uoluntatis tuę utebaris libertate. Cum autem iam senueris, ista ętas alios mores, aliam uitam sibi postulat. Grandioris enim ętatis affectus rationis freno moderandus est, ita ut non, quod libeat, sed quod prosit, cogitandum atque agendum sit. Amare te fateris Dominum. Non satis est tantummodo gregem eius pascendo ostentare amorem. Nisi et *corr. ex prouecte m ori pro confessione nominis eius paratus es, non


1505. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

et iudicaturi tribus Israhel. Quid est ergo, quod nunc aliis quibusdam discipulis pręsentibus soli Petro dicit: Sequere me? Quando enim omnibus, ut se sequantur, iussit, hoc ab eis exigebat, quod alibi ait: Exemplum dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Hoc autem, quod nunc Petro dicit: Sequere me, de morte, quam ei futuram prędixerat, intelligi uoluit. Sequere me suspensus in patibulo, sicut et ego fui suspensus. Quod etiam ipse Petrus intelligens ac iam de se certus, de Ioanne interrogat.


1506. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 669 | Paragraph | SubSect | Section]

cognouit. Iste igitur mundus, qui eum non cognouit, neque cuncta, quę de illo scribenda restabant, si scriberentur, intelligeret. Hucusque Ioannes. Ad reliquas ab aliis relatas Domini a morte suscitati uisiones consyderandas ipso Domino fauente accedamus. In Mattheo ita legimus: Vndecim autem discipuli abierunt in Galileam, in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et uidentes eum adorauerunt. Quidam autem dubitauerunt. Post memoratas uisiones ista uidetur habere locum. Dulcis enim et suauis erat eis


1507. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

Non multo ante illum spectauerant, palpauerant, Thomę retulerant, quia uidimus Dominum, quem etiam *corr. ex mihi Thomas ipse, cum uidisset et tetigisset, iam confessus fuerat. Quomodo ergo nunc quidam dubitauerunt? Ego plane ita sentio dubitationem istam non fuisse ipsorum undecim, sed aliorum quorundam, qui cum illis aderant. Iccirco non dicit quidam ex iis, sed quidam tantum, ut eos non de apostolorum numero fuisse intelligamus, sed de turba aliorum discipulorum, qui una


1508. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

Patris et Filii et Spiritus sancti. Hoc alios docete, quod a me didicistis. Instruentes autem de omnibus, quę credere oportet, ut salui fiant, baptismi gratia purificate, ut Ecclesię membra facti mihi, qui caput eius sum, coniungantur, et sicut ego et Pater unum sumus, ita et ipsi mecum unum sint. Docete omnes gentes — inquit — ut se non modo ad saluandos Iudeos uenisse significaret, uerum etiam ad omnes gentium nationes. Alioquin, qua ratione diceretur Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, si solum Iudeę gentis


1509. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 671 | Paragraph | SubSect | Section]

ex fide uiuit. Ergo, ut uitam, quę per Christum promissa est nobis, recipere mereamur, copulanda est cum fide iustitia. Pueris uero, qui baptizati absque iustitię operibus decedunt, sufficit innocentia ad salutem, quia iustificati sunt per Mediatoris passionem, ita ut, quod in origine amiserant, in baptismo consequantur. Et quoniam arduum et difficile uidebatur docere omnes gentes et singulos quosque baptismatis aqua abluere, ipse, qui potest omnia, suum pollicetur auxilium: Et ego uobiscum sum — inquit


1510. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 675 | Paragraph | SubSect | Section]

inanis est prędicatio nostra... Denique si Christus non resurrexit — inquit — adhuc estis in peccatis uestris. Huius igitur assertionis hęc ratio est: Mors poena peccati est. Si Christus non resurrexit, nondum de poena peccati redempti sumus atque ita adhuc in peccatis manemus. Ideo ipse Apostolus consequenter ait: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitię mortuorum. Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes


1511. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 675 | Paragraph | SubSect | Section]

poena peccati redempti sumus atque ita adhuc in peccatis manemus. Ideo ipse Apostolus consequenter ait: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitię mortuorum. Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Ad hęc futuram mortuorum resurrectionem seminum astruit exemplo. Quod seminas — inquit — non uiuificatur, nisi prius moriatur. Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut


1512. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 676 | Paragraph | SubSect | Section]

quomodo Deus illum exaltarit donans ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Igitur de ascensione eius Marcus ita scribit: Assumptus est in cęlum, et sedet a dextris Dei. Hoc idem paulo plenius refert Lucas in Euangelio, sed multo copiosius in Actibus apostolorum. In Euangelio quidem sic: Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et eleuatis manibus suis benedixit eis. Et


1513. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 677 | Paragraph | SubSect | Section]

quanuis in personarum distinctione alius sit Pater, alius Filius. Nec putes Patrem ad leuam Filii sedere, quia Filius ad dexteram Patris sedet. Hoc hominibus conuenit, non Deo, qui spiritus est, et non membris dignoscitur*, sed uirtute. Sicut ergo Filius a dextris Dei Patris, ita et Pater a dextris Filii sedet, cum omnia in Deo dextra sint, sinistrum nihil. Hoc Propheta psalmo centesimonono testatur dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Dominus Domino — Pater Filio. Et rursum Patrem a dextris Filii residere asserit, dum


1514. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

quam aliis prędicant. De quibus Dominus pręcipit dicens: Quę dicunt, facite, secundum autem opera eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Quid est pręterea: uidentibus illis eleuatus est, nisi ut, sicut resurrectionis, ita et ascensionis, eius testes forent? Vtque illi, qui Dominum sequi uellent, non terram, sed cęlum intuerentur, fragilia contemnerent ac de illis, quę ęterna sunt, adipiscendis die noctuque cogitarent. Tu tamen, qui maiestatis diuinę magnitudinem contemplaris, caue, ne ultra


1515. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

usus est secundum prędestinationem, non secundum prędestinationis adimpletionem. Quęris, quomodo ei, qui regnat in cęlo, nondum sint subiecta omnia. Alii per fidem ei se subiiciunt, alii per incredulitatem repugnant; alii uirtutibus, alii uitiis seruiunt, atque ita quidam amici, quidam inimici sunt. Tunc autem omnia sibi subiiciet, cum in die nouissimo et amicos omnes in suo regno recipiet et omnes inimicos in carcere ignis ęterni concludet, ut et illorum, qui damnati fuerint, sit iustus iudex et eorum, qui saluabuntur, pius et


1516. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 686 | Paragraph | SubSect | Section]

ascenderant, ueneratur atque collaudatur, dum — inquam — immensa illa et indicibilis celebritas toto cęlo miris plausibus resonante agitur, sancti discipuli a Monte oliuarum Hierosolymam reuersi domique congregati promissum sibi Spiritum Sanctum intentis animis expectabant. Ita enim Lucas in Actibus *corr. ex Actis Apostolorum scribit: Et conuescens pręcepit eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis — inquit — per os meum. Quia Ioannes


1517. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 688 | Paragraph | SubSect | Section]

delectat, quorum studio plurimum dicitur. Repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui uariis linguis. Possumus intelligere alium alia lingua sermonem fecisse, uerba, quę uellet, protulisse, et tamen diuersorum idiomaę tum homines, quid illi dicerent, ita plane percepisse, ut quisque sua lingua locutos* censeret. Conuenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Aderant illic Parthi, Medi, Elamitę, et qui habitant Mesopotamiam, Iudeam, Cappadociam,* Pontum et Asiam,


1518. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 690 | Paragraph | SubSect | Section]

Euangelio scriptum: Spiritus, ubi uult, spirat, et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat aut quo uadat. Quod si de cęlo mitti dicitur, si Esaias quoque ait: Donec effundatur super nos Spiritus de excelso, quomodo nescimus, unde ueniat? Hoc ita soluendum reor: De baptismi sacramento interrogatus Dominus ista respondit. Nam idem subiunxit: Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu. Cum enim baptizamur et sacerdos uerba profert, quę in baptismo requiruntur, per os eius uocem Spiritus Sancti audimus. Et


1519. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

de eo, quod Filii est, accipere, ut nunciet, quia a Patre Filioque procedit. Audit autem, quod semper sciuit, et accipit, quod semper habuit. Ne forte minorem Patre et Filio Spiritum Sanctum ob hoc putes, quod audita loquatur et accepta nunciet. Hoc enim ita est dictum, ut a Patre Filioque eum procedere intelligas, ipsis tamen ęqualem, ipsis coęternum et consubstantialem. Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus Deus. Vt tamen unaquęque persona Deus dicatur, unius essentię


1520. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

habuit. Ne forte minorem Patre et Filio Spiritum Sanctum ob hoc putes, quod audita loquatur et accepta nunciet. Hoc enim ita est dictum, ut a Patre Filioque eum procedere intelligas, ipsis tamen ęqualem, ipsis coęternum et consubstantialem. Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus Deus. Vt tamen unaquęque persona Deus dicatur, unius essentię inseparabilitas compellit. Nihil enim in natura diuina est, quod Deus non sit. Porro Spiritum Sanctum Deum esse illos, qui hoc negant, Scripturarum


1521. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section]

assecuti cęlum ipsum mente penetrarunt et, quę per se nosse non poterant, Spiritu Sancto monstrante didicerunt. Hoc Apostolus aperte testatur dicens: Quis enim scit hominum — inquit — quę sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Ita et*, quę Dei sunt, nemo cognouit nisi Spiritus Dei. Vtque a Spiritu Sancto se habere, quod docet, ostenderet: Nos — inquit — non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quę a Deo donata sunt nobis. Quę


1522. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 695 | Paragraph | SubSect | Section]

est scriptum: Illi autem profecti prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Mandauit enim Dominus apostolis, ut Euangelium prędicarent, ac ueluti nubes uento agitatę aera peruolant et in pluuiam soluuntur, ita illi orbem terrarum percurrentes doctrinam ubique diffuderunt salutarem. Tunc autem eis Dominus ianuas cęli aperuit, cum Spiritum Sanctum de cęlo misit. Quo illi repleti nobis manna cęlestem cibum ministrarunt. Quid enim suauius pręceptis Domini, quid iocundius, quid


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.