Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ita

Your search found 6420 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2004-2013:


2004. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

est authoritas, et tua virtute insigni, et maiorum tuorum in hoc regnum difficillimis temporibus, maximis meritis comparata; qua nemo est in hoc regno, qui non movetur. Totus ordo equestris te sequetur: quidquid te velle ostenderis, se etiam velle testabitur, atque te ut ducem sequetur. Quod cum ita sit Illustrissime Comes, totum studium tuum, curas omnes, et cogitationes tuas, ad Reipublicae omniumque nostrum salutem conferre debes. Ut quemadmodum maiorum tuorum huius regni salus et dignitas beneficiis, et conservata, et aucta semper fuit; tuo beneficio nunc conservetur, et in tuo


2005. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

Nullum regnum est, cuius copiae, cum nostri regni copiis, si vir viro conferatur, comparari poterunt. Vincent quidem illi numero, et multitudine plebeia; viribus certe et nobilitate, animorumque ardore, pares nostris esse nequeunt. Quamque nec numero illis, non solum non cedimus, verum etiam, si ita usu poscat, ut numeroso exercitu utendum nobis sit, superiores fuerimus. Quis regum tot millia bellicosissimorum equitum infinita effusa pecunia conficere potest? quot ad unum edictum, regem nostrum sequantur? nec robore, nec numero cuiquam cedimus: virtute vincendi, gloriae


2006. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

His artibus prosapia tua amplissima, Comes Illustrissime tantum splendorem, qui oculos nostros perstringit, sibi peperit: hanc tantam gloriam vestram, et opes amplissimae, et authoritas summa consecuta. Hanc laudem equestris ordo propriam sibi semper esse voluit: atque ut fide erga suos reges; ita rei militaris gloria princeps aliarum gentium esse contendit, atque ut haereditatem a maioribus sibi traditam retinuit. Quod decus gentis nostrae viresque invictas regni, nihil aliud praeter odia, discordias, atque dissensiones intestinas, praeterquam domestica mala illa, de quibus dixi,


2007. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

praeteream; bellum cum Moscho gestum, indubitatum argumentum est. Grave et difficile bellum susceperamus contra superbum: multisque et macimis victoriis, provinciisque, occupatis, Livonia sub iugum missa, ac praesidiis munita, tumenti arma tulimus: quem Rex noster, primo in Moschoviam ingressu ita perterruit, ut in aciem descendere nunquam ausus fuerit: pristinamque illam gloriam, quae opes suas, victorias suas, ac potentiam invictam toto in orbe personabat, amittere maluerit; quam armis cum eo congredi. Non tam arma nostra, quae saepe et victor et victus quae essent,


2008. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

de victoria de nobis, sed de suo casu, ruinaque cogitabunt: quam pace potius rediment, quam ut aleam belli experiantur. Invictum est Regnum Poloniae, si concordia, ac consensu ordinum roboratum fuerit, ac Regis authoritatem secutum fuerit, consiliaque sua cum consiliis eius, coniunxerit. Quod cum ita sit, ne nos ipsi, nostras vires debilitemus: ne hostis animum adversus nos erigamus: ne portas ei aperiamus; Ilustrissima Magnificentia vestra pro suo officio, et Gorcanae damiliae dignitate providere debet: quod equidem uno hoc facto efficies, si discordiam ordinum, et privatim, et publice


2009. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

numero esse videmus, qui quod suae virtuti, ac ingenio non satis confidant, alienae invidere soleant; cum tu et opibus, et prosapiae dignitate, et maiorum rebus magnis gerendis, authoritate comparata, et ingenio in rebus gerendis, summaque prudentia et felicitate, instructus et ornatus ita fueris, ut omnium fortunas, authoritatem, sapientiam superes, atque adumbres. Quae omnia haec tua ornamenta, hoc uno facto, quod a te Respublica exposcit, longe ampliora et illustriora reddes, nosque, fortunasque nostras, conservabis. Quod equidem ut facias, atque ut te ad omnes impressiones


2010. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

praeceptis hortantur ad virtutem, vel adiecerunt animum ad tuenda et augenda communia commoda. Quod genus hominum antiquitas plane gratior et liberalior divinitati consecravit. nec alia via propius accedimus ad Deum, quam cumulandis beneficiis, et in commune consulendo. Sed ut alia praeclara, ita mos iste propemodum exolevit. Sic vivitur hoc coruptissimo seculo, ut egregios conatus, rara gratia consequatur. Me tamen ab instituto meo nunquam alienus error deducet: nec deterrebit labor ab honesto opere: ac me ipsum iuvabit, si quid in rem videatur, commodis publicis pro


2011. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 23 | Paragraph | Section]

a corde (quam diu viget) sanguis et calor, spiritusque vitales profecti per omnia reliqua membra propagantur; et contra, eo quidem occumbente, neque commeante sanguine atque calore, spiritibusque penitus extinctis, languere caeteras partes corporis, ac tandem interire necesse est; ita florentes Respublicae, praesidiisque vallatae consilii atque prudentiae, sic serviunt commodis privatorum, ut etiam digniatem afferant et tranquillitatem. Illis vero convulsis et corruentibus, fit; ut omnium fortunae atque ornamenta domestica radicitus convellantur, eaque ruina praesens


2012. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 32 | Paragraph | Section]

expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non falsis opinionibus nixum, primum


2013. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 36 | Paragraph | Section]

agendi, laborandi, vigilandi, nullam intermissionem concessam esse: ut quum ipsi in negotiis, laboribus, excubiis fuerint, tum demum otium, quies, securitas populo, esse parta videantur. Porro ut haec omnia singularem prudentiam, assiduamque curam et cogitationem flagitant; ita quidem nihil actum esse domi videbitur, nisi parem solertiam animique robur ad cognoscendas res externas attulerint. Est enim eximiae sapientiae, summique consilii providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica patiatur. Non parum interest gubernantium Rempublicam nosse aliorum formam


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.