Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ita

Your search found 6420 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 307-316:


307. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

merore leuarent, quibus, cum amici uita suauissima extitit, mors ipsa iocunda esse non potuit, alterum quo extremum amici munus rebus ab eo bene gestis uirtutumque ipsius copia ac splendore amplissimis laudibus exornarent, illud ego prius consolationis genus ita prorsus in omne tempus perdidi ut magis ipse solatio egeam quam ut illud cuique uel praestare possim uel polliceri. Quod etiam si minime perdidissem, nunquam tamen dispicere possem qua oratione aut quibus rationibus etiam illi quidem, qui principes


308. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

nullis denique minis euincere posset, diuinum, ut erat, in eo aliquod munus arbitratus, hortantibus fratribus diui eum Francisci sacris initiauit, seruatisque pro more religionis rite caerimoniis uestem Christi induit. Qua assumpta ita omnia tyrocinii rudimenta libens promptusque et perdiscebat et exsequebatur ut nemo dubitaret et prudentiam illi et uires ante aetatem non nisi diuinitus subministrari. Quas ob res omnibus carus, omnibus dilectus esse coepit, praecipue autem ipsi auunculo


309. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

difficillima quaeuis uel philosophiae uel theologiae problemata summa cum omnium admiratione absoluebat; uersus complures multosque grammatice textus, quos olim puer edidicerat, ita memoriter recitabat ut ea illum heri aut nudiustercius memoriae mandasse existimares. Perfectis igitur quam celerrime omnium bonarum artium studiis, rediit sollicitus ad magistrum munus, cui caelitus destinatus erat, optime impleturus. Inerat enim menti


310. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

igitur quam celerrime omnium bonarum artium studiis, rediit sollicitus ad magistrum munus, cui caelitus destinatus erat, optime impleturus. Inerat enim menti eius praesaga quaedam futurorum diuinitas complurimaque antequam contigissent per quietem discebat, ita ut insomnia ipsius non uisa solum, sed certa uiderentur oracula. Quibus uarie sollicitatus coepit auunculum suum hortari, coepit importunius compellere Romam peteret atque in ea urbe uersari uellet, in qua a maximo omnium rectore deo futurus summus


311. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

ostendere quam gerere domi, proborum autem uirorum esse non simulatione, sed integritate uiros superare. Sane munificentiae liberalitatisque eius largitatem quis est qui ignoret nisi qui illa uti uel noluerit uel nescierit. Ea ipse ita flagrabat ut illos etiam, quibus iustis de causis aliquando irascebatur, muneribus tamen ornare non cessaret. Non semel neque solus interfui, cum quosdam familiarium merito obiurgasset, deinde uestimentis et magistratu donauit. Et cum aliquando a magistro domus suae,


312. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

quibus debemus, sed quibus possumus, laudibus persequamur . Itaque, ut propositus ordo postulat, nunc ipsius prudentiam contemplemur, quamuis eius excellentia iam per ea, quae narrauimus, magna ex parte potuit esse manifesta. Quamobrem tantum eam partem attingam qua ita sese inter principes christianos gessit ut, cum unius erga eum beniuolentiam consideres, credas ab aliis minime dilectum. Lex quippe amicitiae ita habet ut amicos inimicorum minime diligamus; hic tamen sua prudentia consecutus est ut


313. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

narrauimus, magna ex parte potuit esse manifesta. Quamobrem tantum eam partem attingam qua ita sese inter principes christianos gessit ut, cum unius erga eum beniuolentiam consideres, credas ab aliis minime dilectum. Lex quippe amicitiae ita habet ut amicos inimicorum minime diligamus; hic tamen sua prudentia consecutus est ut aeque carus omnibus haberetur, nec ullus esset qui eius amicitiam ultro non expeteret, et adeptam studiis omnibus non coleret atque foueret.


314. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

pro exaugendis rebus eius exposuit. Haec quoque sacra apostolorum aedes beneficentiam eius testari potuisset si tantum quatuor mensibus superstitem uidisset. Iam enim decreuerat et aedificiis et prouentibus hac proxima aestate ita eam instruere ut quinquaginta fratribus et commodae mansiones et necessarius uictus perpetuo suppetere posset. Insuper et bibliothecam his proximis diebus adiecturus erat praestantissimis omnium scientiarum libris egregiae refertam. Sed dei


315. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

est amicorum officium sua commoda ex amici spectare incommodis. Quicquid superuixisset, doloribus superuixisset et laboribus; quibus quoniam eum diuina clementia misericorditer subduxit, gratias illi agamus atque dicamus Dominus dedit, dominus abstulit; sicut domino placuit, ita factum est; sit nomen domini benedictum. Cf. Iob 1, 21: Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum ; Noua Vulgata, ibid: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino


316. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

est; sit nomen domini benedictum. Cf. Iob 1, 21: Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum ; Noua Vulgata, ibid: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Amen. ET SIC EST FINIS.


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.