Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ita

Your search found 6420 occurrences

More search results (batches of 100)
First 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4844-5013:


4844. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

et ipsi, Amadus autem eos confirmans: "Ne vos", inquit, "ista terreant; faciam enim ut libentius ea paulo postea contemnatis, quam antea suspexistis. Ante itaque quam quidquam aliud actum sit, ista, si sustinetis, reffellam." Cum ego: "A me quidem", inquam, "illa haud ita dicta sunt quasi tanto obsistere possint adversario; perge tamen ac impellere; cum te ipse non potuerim, tu me in tuam, si potes, sententiam pertrahe." Coepit ille tactaque, ut in principio orationis consueverat, fronte: "Istic", inquit, "haud longum


4845. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eiusmodi sermo est: non esse amplius illi tradendam iuventutem quippe quae morosos eos obstinatosque efficiat; id autem dudum illi vetustissimisque temporibus est obiectatum quod sordidos efficeret sui sectatores, nempe quia hoc in quibusdam philosophis vitium apparuit. Ita qui personarum defectus sunt, in disciplinas transferuntur hominumque erroribus scientiae infamantur. Nuspiam id clarius apparuit quam in quidam popularium nostrorum opinione, qui personarum vitium ad rem transferentes incultam malunt habere neglectamque iuventutem, quam


4846. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Ut ut tamen omne hoc saeculum post fraudes abierit, suum nihilominus nunc quoque sinceritatem honor manet; nihil enim vel nunc apud quosdam, eosque potiores, illa antiquius est, ut taceam quod nunc quoque omnes amicitiam sinceritate licitentur. Neque velim vos ita arbitrari quasi simulare tantum aut repulsam verbis officiosis tegere actus sit politicae; immo sinceritatem per se (ut more philosophi loquar) illa ex eventu tantum politica intendit; meministis enim me politicam praecepta dixisse quae doceant qui in hac aut illa


4847. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est, ut ipse quoque Aristoteles, qui dum ad particularia devenit quid nisi politica in quinto et sexto libro praecepta tradidit? Aeque igitur late politica atque prudentia patet, atque sicut sibi apud alterum ingenioso quodam nec tamen illicito commento gratiam quaerere, ita et urbem in fide servare, principem suum populo gratum facere actus politicae est. Longius provectus sum, finiam dum Baronio respondero, ne aliquid uspiam Alonico praesidii relinquatur. Scio equidem Baronium politicorum haeresim pluribus locis nominasse, sed id non


4848. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est ut ignorantia res tractandi extraneas ad suam solitudinem compellantur, non ut etiam facem iis praeferamus quo rebus proposito suo prorsus repugnantibus ingerere se facilius possint. De ecclesiasticis etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod ut in aliis ita hoc quoque in genere non pauca mente seposui, tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego nihil afferam; ipse si velit adicere, ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec


4849. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

debemus. Hoc ego consilio mature rem examinavi saepeque intra me ipsum revolvi ea quae modo vobis sum allaturus. Necdum illis negotiorum turbis nos ingessimus, necdum mala populares nostros de nobis opinio pervasit, res adhuc integra est; possumus collatis rationibus ita nos communire ut et nostris inhaerere inceptis et vitam ducere non malam valeamus. Populares illi, qui caeco impetu et fortuito casu ad rempublicam feruntur, suis vitiis et vulgi insania defenduntur; nos, qui diverso itinere et proposito laudatissimo accedimus, ratio


4850. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

facilius in oculos quid incurrit quam vestis aut suppellectilis aut aliae cuiuspiam rei insueta novitas. Illusiones inde, mox cachinni, dein apertum odium: atque id quidem aliquatenus non male, ne omnis per aliena mos patrius intereat; at vero quod suis quibusdam ineptiis ita inhaerent ut cuncta extera pro illis flocci pendeant, immo aperta sua vitia virtutibus praeferant alienis, id vero quis unquam approbarit? Cogor hic in laudes erumpere eius philosophi qui faciliorem de vitio ad vitium transitum quam ad


4851. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est, iam in omne novitatis genus erumpitur: quod tamen sua auctores invidia, quod adhuc sint exigui, constat. Ad alia nunc venio: quis ignorat Croatarum in litteras eruditosque homines odium? Exsecrandum morem! Cum vituperare quem quis cogitat, litteris deditum dicit; ita qui maximus apud alios honoris titulus est, apud miseram gentem istam in opprobrium vertitur. Iam invidiam illam, illos dolos, quibus aestimationem eiusmodi hominis minuere, honores impedire, procurare adversitates student, quis unquam satis deploret? Est haec


4852. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fluctuant, praesertim si eius, qui princeps considet, lenitas audaciae furorique isti locum concedat. Peream si unquam subtile nec minus proficuum egregii cuiuspiam civis consilium comitiorum suffragia tulit! Gens est praeterea, ut magis in septentrionem prona, ita Italis minus ingeniosa, et quae crebro post factum sapiat. Vino plus nimio, veneri minus indulgetur, nisi id externis e vitiis peregrinus quis adferat. Multus superstitioni locus vel apud optimates: ex externis aestimare omnia consueverunt. Hinc praecipua virtus modestia,


4853. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

peregrinus quis adferat. Multus superstitioni locus vel apud optimates: ex externis aestimare omnia consueverunt. Hinc praecipua virtus modestia, excitata ingenia contemnuntur. Adulatio quoque frequens vitium atque ut crebra erga eos, qui praecellunt, et saepe foeda servitus, ita nullus in exigenda ab iis, qui subsunt, modus. Aemulationis vis ingens in plerisque unde, quibuscum de dignitate aliqua iis contentio est, capitales fere reputant inimicos. His tam perditis gentis moribus servire qui recuset,


4854. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ostendamus qui nec iis quibus ceteri vitiis volutari et a populari abesse indignatione valeamus. Ad quod cum favor superum, tum fortunae indulgentia non levis, postremo nostra opera expeditaque in depromendis consiliis ratio adesse debent. Sed illa quidem ut dare alienum, ita persequi non nostrum est; de posteriori, ut nostra fert imbecillitas, expediamur. Duplicem ego cum inter nostros, tum in omni republica vivendi rationem puto, duram illam et leniorem alteram; cuius exempla cum alibi, tum Romae possumus capere infinita. Illam princeps


4855. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Tac. Agr. 42,5 per abrupta, sed in nullum rei publicae usum nisi ambitiosa morte inclaruerunt. Cicero conversa rerum facie ipse quoque aliam vivendi rationem amplexus ita reipublicae consuluit ut, nisi ira numinum pridem Romanis rebus infensorum obstitisset, pristinum procul dubio reipublicae statum restituissent. Atque haec quidem ita iam tum evenere; nunc nihil dubii superest quin apertam illam vivendi rationem qui iniisset non apud


4856. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Cicero conversa rerum facie ipse quoque aliam vivendi rationem amplexus ita reipublicae consuluit ut, nisi ira numinum pridem Romanis rebus infensorum obstitisset, pristinum procul dubio reipublicae statum restituissent. Atque haec quidem ita iam tum evenere; nunc nihil dubii superest quin apertam illam vivendi rationem qui iniisset non apud nostrates tantum, ubi plurimum popularis invidia viget, sed ubique gentium seu regnantium odio seu aemulorum artibus dicto citius interiret. Qua de causa nos quoque eam


4857. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

interiret. Qua de causa nos quoque eam vivendi normam, ut nobis prorsus incongruam et horum potissimum temporum rationi minime accommodatam, praetereamus; posteriorem, quae sua ad tempus consilia dirigit, persequamur. Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum est ut cuncta ceteroquin patria retineas, in congressibus tantum rarum et, ubi adfueris, severum te praestes; aut ita consilia sunt instituenda ut in omnibus omnino, quoad suscepta te vitae ratio permittit, sis popularis. Multae utriusque difficultates, medium


4858. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

accommodatam, praetereamus; posteriorem, quae sua ad tempus consilia dirigit, persequamur. Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum est ut cuncta ceteroquin patria retineas, in congressibus tantum rarum et, ubi adfueris, severum te praestes; aut ita consilia sunt instituenda ut in omnibus omnino, quoad suscepta te vitae ratio permittit, sis popularis. Multae utriusque difficultates, medium coniectu difficile est; illud si praestes, erit quidem aliqua civium erga te reverentia; at


4859. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

id primum cavere oportet ne peregrinam a servitiis turbam habeamus. Hoc enim et est et habetur patriae perniciosum acerbeque in priori episcopo a gente nostra est adversum, ut unum fere istud sit quod Croatas externam nonnihil dominationem faciat aspernari. Huic proximum est ita suos in officio servos continere ut nec querendi iis de domino nec fastidiendi occasio detur; nam id quoque ad famam popularem non parum confert eos habere servos qui suum ubique dominum cum laude nominent. Vidi ego eum, qui id neglexerit, non tantum servorum turba, verum


4860. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nostratum suos colonos. Sed eorum rursus pervicaciam et quod secus in disciplina contineri non posse videantur consideranti dubitare usu venit an non ex necessitate laudari hoc factum debeat. Faciant igitur alii ut aliis placet, ego id mihi hac in re pro norma constitui: ita agere ut neque iustitiae disciplinaeque inferam detrimentum, et cum homine rem mihi esse nunquam sim immemor. Ad uxorem iam filiosque, quia praestantissimam familiae partem, postremo transeamus. Fuerit id multum rationibus eius, qui populariter vivere constituerit,


4861. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

principiis et a consueto mulieribus res habendi peregrinas desiderio avertere multum sane expediat. Ab aliis quoque solitis matronarum vitiis, sive domestica sive sit peregrina, crebris dehortari sermonibus utile fuerit ut, quemadmodum vitae societatem recepit, ita normam quoque vivendi viri (ut sapientissime Plutarchus monuit) amplectatur. Iam maximam, quoad fieri potest, vitae consensionem ut suadeam, propositum non admittit, quippe id alioquin pernecessarium est et esse habetur solentque prudentes viri, ut facilius id assequantur,


4862. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

muliercularum coetus, qui in maritorum insectatione potissimum consistunt, ne admittatur. Id compositis primum ad id sermonibus suadendum est quod, si res fieri non patiatur, quod eo iam magnitudinis vitium istud excrevit ut matronas fere omnes pervaserit, tum proximum est ita illam formare ut se in his modestissimam aeque ac sapientissimam praebeat. Sit suus illi labor nec sua condicione indignus. Litteris se ut occuparet, optandum id quidem foret; at vereor ne amplius quidquam. Ubi enim eiusmodi feminam reperias quae id non respuat


4863. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nempe ubi per nimium otium licet librorum aliquid ipsam revolvere, quod tum praesertim facile potest evenire si, ut sunt apud nos nonnullae, Italicas litteras teneat. Cogor hic invitus licet in eam descendere quaestionem quae ut contrariis studiis maxime agitatur, ita plurimum invidiae apud illum, contra quem sentias, afferat: nimirum an rei tantum familiaris administratio mulieris opus sit? Longus sim, si per auctorum testimonia et per rationum ambages rem vellem subtilius resecare Aristotelisque et Xenophontis dubias super eo opiniones


4864. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

si per auctorum testimonia et per rationum ambages rem vellem subtilius resecare Aristotelisque et Xenophontis dubias super eo opiniones examinare. Ista praetereant: rem ut nostrates inter agitatur expediam. Laudant illi vetustos mores priscamque severitatem praedicant. Et ita (inquiunt) oportuit ut viri illi mulieres sibique ad ea, quae ipsorum sunt, facienda subiectas haberent, nos molles et mulierum plus quam virorum speciem habentes nimirum eiusmodi habere coniuges necessum est quae nobis e contra imperent


4865. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

cum nemo sit qui eam non concedat, nos quoque non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et pro potestate corrigere mutareque; at proprias labore rustico manus inquinare neque


4866. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et pro potestate corrigere mutareque; at proprias labore rustico manus inquinare neque condicioni congruit et a sanioribus omnibus reprehenditur. Ego


4867. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eo maius deinde ex iis sibi redditis solacium persentiscat, id mihi hodierna die usu venire debeo ingenue profiteri; nimirum sextus iam labitur annus quo eversis patriis legibus, invectis peregrinis institutis, inducto exotico idiomate, omnis personae proprietatisque securitas ita evanuit ut tum postremum me vivere, liberum hominem esse, et patriam habere senserim; sextus denique iam labitur annus quo abolito legali supremi comitis magistratu, sublatis liberis comitatuum congregationibus, ruptuque omni, quo princeps cum regnicolis de legum systemate


4868. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Post longum adeo intervallum, post omnem iam ferme de meliori sorte spem consumptam, ubi patriae libertatem, me patriae, inclitae universitati legalem moderatorem, me vero eidem restitutum esse inopine intellexi, tum primum sensi humanum animum, sicut ad doloris gravitatem, ita ad insperati gaudii magnitudinem obstupescere posse. Attonitus ego scrutabar vias, rimabar modum, indagabam consilia quibus stupenda haec rerum conversio procurari perficique potuerit. Verum dum parte ex una praecipitii, in cuius margine iam versabamur, profunditatem, parte


4869. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac providentia non absolvi, sed eo nobis omni studio conitendum esse ut primum quidem, quidquid illegalitatis in aliquam publicae administrationis partem quandocunque irrepsit, id omne in imminente iam nobis diaeta ita deleatur ut eius nec vestigium quidem severus actionum nostrarum iudex, posteritas, agnoscere possit; dein vero ut constitutione nostra in iisdem comitiis ad omnigenum securitatis statum collocata solidioribus, atque ipsi illam accepimus, fundamentis nixam ad posteros


4870. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

libertatem. Ut idonea hanc in rem consilia conferre possimus, iuvat nos attentius reputare qui factum sit ut ingenua et secus libertatis admodum tenax natio tam prope ad exitium perduci potuerit? Sicut enim cognito morbi statu medicus idonea facile medicamenta ordinare potest, ita detecta genuina, quae rem publicam afflixerunt, malorum causa necessaria ad eius sublationem haud difficile est procurare. Si omnium, quae post novam sub Carolo VI Hungariae regulationem evenerunt, reminisci velimus, nullo certe negotio deprehendemus postremam tristem


4871. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

coniunxit; quasi dicasteria erigere, transferre, coniungere, separare, ad legislativam non pertineret potestatem; eodem et subsequis annis potestas executiva magnam Crisiensis, Zagrabiensis, et Syrmiensis Comitatus partem per commissionem sic dictam aulicam statui militari ita incorporavit, ut provinciales ad actum hunc deputati non ad consulendum, sed tantum ad informationes praestandas adhibiti fuerint, ac ea quidem, quae de Syrmiensi et Zagrabiensi decerpta sunt, re ipsa confiniis adiecta fuere, ea tamen, quae de Comitatu Crisiensi


4872. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ac ea quidem, quae de Syrmiensi et Zagrabiensi decerpta sunt, re ipsa confiniis adiecta fuere, ea tamen, quae de Comitatu Crisiensi resecabantur, non confiniis regni, sed constituto in meditullio iurisdictionis politicae, sic dicto Varasdinensi Generalatui addicta, atque ita addicta sunt, ut iam una eius fimbria Zagrabiensem plane Comitatum a Crisiensi intersecet, quasi iterum erecta alioquin e bonis nobilium confinia regni coordinare eademque seu restringere, seu extendere non pertineret ad potestatem legislativam, aut vero quasi liberum esset


4873. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

possessores e bonis suis erga arbitrariam iterum aestimationem et bonificationem etiam invitos proturbare. Non multo post executiva potestas ad effectum tot tantarumque superinde conditarum regni legum aliquam partium maritimarum particulam incorporavit quidem, sed ita incorporavit, ut tota, quae inter modernos politicae iurisdictionis limites et urbem Segniam intercedit, plaga penes statum militarem relicta, sicque vetus illa civitas regia, quarti regni status commembrum, cuius incorporatio tot iam legibus decreta est, militari imperio


4874. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Hungariae filius nos coniecerat, dum potestatem executivam eo permovit, ut tres inferioris Slavoniae comitatus ab Hungaria etiam quoad contributionalia avellere, eos huius etiam intuitu cum superioribus coniungere, sicque e sex istis comitatibus distinctum ab Hungaria corpus ita efficere voluerit, ut hi ne legatos quidem suos in posterum ad diaetam mittere potuissent? Verum funestos pravi huius consilii effectus providentia eius temporis statuum regni huius facile pervidit, constantia consilium ipsum irritum reddidit, una nos posterosque nostros


4875. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

exitium in perpetuum antevertere possimus. Omnia haec pluraque eiusmodi alia ante Iosephi II regnum evenerunt; omnia luculenter ostendunt nos iam antea e cardine systematis nostri, genuino nempe potestatis legislativae exercitio, emotos fuisse, ut adeo rebus animisque ita comparatis huic haud ita difficile fuerit ipsam coronationem intermittere, legislativam potestatem privative usurpare et, vel modica vi adhibita, nobis eas, quas pro provinciis arbitrario gubernio de systemate suo obnoxiis scripsit, leges dictare.


4876. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

possimus. Omnia haec pluraque eiusmodi alia ante Iosephi II regnum evenerunt; omnia luculenter ostendunt nos iam antea e cardine systematis nostri, genuino nempe potestatis legislativae exercitio, emotos fuisse, ut adeo rebus animisque ita comparatis huic haud ita difficile fuerit ipsam coronationem intermittere, legislativam potestatem privative usurpare et, vel modica vi adhibita, nobis eas, quas pro provinciis arbitrario gubernio de systemate suo obnoxiis scripsit, leges dictare.


4877. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potestatis executivae obsistere non possit. Ipsa denique constitutio nostra rimas habet, per quas potestas executiva ad usum leges ferendi facile eluctari potest; nimirum disiecta per totum corpus iuris legislationis obiecta nullibi compendio et sub unum obtutum ita collocantur, ut ex sola constitutionis inspectione et executiva potestas limites suos perspicere et, si illos excesserit, per legislativam sine ambagibus ad eos possit revocari. Obsoletis, quae de periodico diaetae celebrandae termino perlatae fuere, legibus liberam utique


4878. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nil, nisi materia subsidiorum, et forte iudiciales leges pertineant. Quod summum est, utprimum potestas executiva aliquid quantumcunque praeiudiciosi extra comitia ordinavit, si status eiusdem abolitionem in diaeta urgeant, solet suum in id consensum plerumque negare. Atque ita, cum eius etiam consensus ad legem perferendam necessarius sit, nullum habet constitutio nostra modum, quo factae eiusmodi per potestatem legislativam extra diaetam ordinationes in irritum valeant revocari. Prostat luculentum eius rei exemplum in responsis, quae


4879. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

articulos modus, illa gravaminum forma, quae commembrum potestatis legislativae utique non decet, illa frequens ad privilegia, quae coram potestate legislativa nulla esse debent, provocatio, stylum et reale legislationis exercitium certe non praeseferunt. Atque ita et veram malorum, quae nos presserunt, causam in eo sitam esse, quod status e reali potestatis legislativae exercitio excussi fuerint, et quid potissimum ad id, ut inde excutiantur, contulerit, iam intelligimus. Eo tantum, ut iam praemisi, conatus et consilia nostra nos


4880. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

iam intelligimus. Eo tantum, ut iam praemisi, conatus et consilia nostra nos conferre decet: primum, ut status se ad reale legislativae potestatis exercitium in primis statim, quae nobis imminent, comitiis reponant, dein vero, ut adumbranda in proximis comitiis constitutio ita praemuniatur, ne status amplius ullo unquam tempore per potestatem executivam inde excludi possint. Ut status his statim, quae imminent, comitiis reale legislationis exercitium resumant, vix aliquid puto obstiturum. Si enim certam, per quam maioris repraesentantum


4881. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in ordinatum compendium missam non modo pro cynosura publicae administrationis, sed et pro basi inauguralium diplomatum stabiliverint: porro, si aut certum et periodicum comitiorum terminum defixerint, aut certe eadem de diaeta in diaetam ita indixerint, ut ad illa repraesentantes nationis absque alia convocatione non tantum possint, sed et debeant comparere: si denique ipsum modum et formam leges proponendi et perferendi activitati et dignitati potestatis legislativae magis conformaverint, iam se ad reale


4882. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

(ut de Traiano Plinius ait) temporum felicitate sentire quae velis et, quae sentis, dicere liceat, non erit difficile omnia ea, quae ad excludendos a reali legislationis exercitio status contulisse supra ostendimus, submovere sicque efformandam in his comitiis constitutionem ita praemunire, ut nullus etiam successorum eius eam amplius evertere possit. Si id ipsum pro fundamentali lege declaretur, quod princeps nullam prorsus extra diaetam legem perferre, sed eas tantum, quae in comitiis statuuntur, effectui dare possit: si statuatur


4883. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

haec constituta fuerint, nullum certe constitutioni nostrae a potestatis executivae seu immediatis, seu mediatis instrumentis periculum imminebit. Nos ipsos quod attinet, cum vera libertas inter arbitrarium imperium et anarchiam media sit, sicut illud impedire, ita hanc omni ratione vitare debemus. Id ut assequamur, plura certe causae publicae sacrificia nos facere oportebit. In arbitrario enim imperio una civium classis ad honores, alia ad lucrosa officia, ad exemptionem a communibus oneribus alia obrepere solet: vera libertas exigit


4884. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

affulsit, ea apud praestantissimos quosque non modo philosophorum, sed ipsorum etiam politicorum pervaluit opinio, quod institutioni juventutis intendere sit munus praecipuum regalis potestatis. Eximiam hanc sententiam nostra, cujus imperio gloriamur, Augusta animo Suo ita impressit, ut primis statim suscepti gubernii temporibus, gravissimis licet bellorum saepe varia, pro rerum humanarum vicissitudine, fortuna gestorum procellis distenta, curam tamen omnem explendo huic, a quo praecipuam subjectorum sibi populorum felicitatem pendere non


4885. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

et ad supremam Regiam revocarentur inspectionem. Verum consilio huic eotum ipsa circumstantiarum cum systemate ferme gubernii complicata latio obsistebat. Nimirum injuria vetustiorum temporum munus docendi uni ordini ita addixerat, ut, suppressa per id ipsum aliorum aemulatione, ordo hic scholas et quidquid eo refertur velut privatum diuturna adeo possessione legitimatum peculium suum consideraret. Atque inde factum licet existimare, quod, cum ordo hic, citra aliquam quaesiti juris


4886. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nil aliud superfuit quam ut Augusta ad supremam studia Suam inspectionem revocaret. Id quoniam haud alia firmiter constitui potuit ratione quam si gradualis inter ipsos docentes et Suam Maiestatem Sacratissimam nexus procuretur, placuit Eidem hanc directionis studiorum catenam ita nectcre, ut me quidem universae in his Regnis rei litterariae generatim, reverendissimum vero ac clarissimum virum Josephum Taisperger huic Academiae peculiariter Regio Suo nomine praeficeret sicque vos clarissimos Professores huic, illum


4887. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Agnoscitis jam procul dubio, clarissimi viri, quot nominibus Augusta Sibi vos obstrinxerit, videtis, quanta vobis incitamenta ad explendas quam exactissime vobis concrediti muneris partes proponantur. Ego tamen de ingenuo vestro in litteras ardore ita persuasus sum, ut vos ne his quidem stimulis eguisse existimem. Scio ego, quid apud ingenuos artium et scientiarum cultores generoso incoctum pectus honesto valeat, scio, quid amor litterarum, quid sitis doctrinae efficere possit, quantum aucta ipso successu proficiendi


4888. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

pectus honesto valeat, scio, quid amor litterarum, quid sitis doctrinae efficere possit, quantum aucta ipso successu proficiendi cupiditas animum intendere soleat, nec diffido vos haud alia quam colendi propagandique litteras causa operam vestram huic vivendi generi addixisse. Ita vos animatos dum plane confido, superfluum certe reputo vos pluribus hortari, ut, quam de vobis publicum concepit opinionem, quam vos ipsi apud Augustam concitastis expectationem, explere non intermittatis. Id unum est, de quo vos monere constitui, ut quoties vestras


4889. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

dum plane confido, superfluum certe reputo vos pluribus hortari, ut, quam de vobis publicum concepit opinionem, quam vos ipsi apud Augustam concitastis expectationem, explere non intermittatis. Id unum est, de quo vos monere constitui, ut quoties vestras subiveritis Cathedras, ita semper animo vobiscum reputetis, tamquam sub Augustis Clementissimae Dominae oculis eam decurrere deberetis praelectionem. Vestra, viri clarissimi, memoria id unice saepius revolvite, quod in omni hac re non alia sit Augustae intentio quam ut studia quo majori cum


4890. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

erigere possit et consolari. Colite hunc, ut par est utve ipsa Clementissima Domina vobis praecepit, ejus dispositionibus, alioquin nonnisi in rei litterariae incrementum internamque Academiae hujus disciplinam dirigendis, ita obtemperate, ut quoties ordinationes ejus expleveritis, toties homagialem Altissimo Mandato morem vos gessisse vobiscum reputetis. Mutuum inter vos ipsos amorem et amicitiam supervacaneum mihi videtur vobis commendare, credo ego, quod menti cuique vestrum alioquin


4891. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

non tam praepositum vobis, quam socium explendae Clementissimae Dominae intentionis considero meque ea solum parte vobis ducem profiteor, qua propiori gradu ad accipienda Altissima iussa sum collocatus. Nolite quaeso vos in me alium quam vestrum litterarumque amicum reputare. Ita enim tuto velim existimetis, quidquid mihi virium, quidquid facultatum Deus et natura concessit, id me totum in commune totius Academiae ac in singuli cujusque vestrum commoda laetum alacremque impensurum. Quod reliquum est, impendite


4892. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

mediocrium usque discipulorum captum demittatis, ut attentionem iuvenum saepius omnique meliori ratione excitare studeatis, denique ut non tam id spectetis quam copiose ornateque vos materiam persequi valeatis, verum potius qua ratione materias etiam difficilioris perceptionis ita proponere possitis ut eaedem captum mediocrium etiam discipulorum non excedant. Studium operamque hanc, viri clarissimi, eo impensius a vobis flagito quo magis me miseret scholasticae iuventutis cuius magna pars ob hanc rerum temporumque conversionem libris destituta


4893. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ac discipulis suppeditari posset? Cui quaestioni eo cum discrimine factum fuit satis ut iuventus quidem omni meliori modo ad describendas difficilioris perceptionis materiis additas adnotationes declarationesque per DD. professores disponi possit; hoc tamen ipsum ita instituatur ut, quamquam neque professores ad suppeditanda, neque discipuli ad describenda huiusmodi scripta cogi possint, si tamen zelus professorum cum fervore discipulorum et vice versa consentiret, casum in hunc seu in loco Academiae publico, sive domi etiam privata


4894. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

possit, ejus numerum habebat; vel solum Poloniae exemplum ostendit quam noxia sit Reipublicae nimia Judaeorum multitudo. Horum enim copia diversa, quibus Regnum illud premitur, monopolia sub titulo arendarum induxit: horum copia Agricolas, primam Reipublicae basim, ita exsugit ut non possint se relevare: horum denique copia plurimas salutares relate ad Politiam Campestrem ordinationes moratur. § 6. Et ideo ut exteri, et domestici etiam


4895. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

membri ratio est, quia plane musicae exercitium plurimam multis Zingaris vagabundam vitam ducendi compluraque hac occasione furta committendi occasionem praebet. Sicut itaque justum est ut hanc festis aut, si per Dominia vocentur, aliis etiam diebus exercere possint, ita necessarium videtur ut praeter hanc aliam adhuc Professionem consectari debeant, quae eos a vagatione illa impediat, et certam iis pro feriatis etiam diebus subsistentiam praebeat.


4896. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

publicam effectuandam se obligari arbitrentur; Deputatio haec operae pretium demisse existimavit, ut lex haec perferatur. § 13. Quodsi tamen Magistratus vastiorum praesertim Comitatuum aliis agendis ita distineatur, ut objecto huic minus sufficiat, potest Comitatus uni aut pluribus conspicuis commembris suis provinciam hanc ea ratione deferre, ut hi cum titulo Curatorum oeconomiae publicae hujus promotionem, cum dependentia tamen a Comitatu procurent.


4897. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ut huic impedimento subveniatur, sub Maria Theresia Societates Agrariae institutae fuerunt: verum praematurum adhuc esse pro Hungaria hoc institutum eventus ipse comprobavit: nulla enim earum ad solidam consistentiam potuit pervenire. Deputatio haec ita existimavit, quod ante omnia populus, per locales Jurisdictiones, sub inviatione dirigentis Dicasterii, ad novas etiam hactenus industriae species formari debeat, hoc autem facto, quod societates agrariae suapte emergent: itaque in casu impediti aliis agendis


4898. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et Levantinae seu Turcicae tabacae seminis libera ab omni portorio inductio perinde admittatur, et primo, qui semina haec naturalisaverit, condignum proemium pariter decernatur. Motiva. Tabaca ita, ut nunc adhuc imperfecta est, post frumentum, vinum, animalia et lanam, plurimam Regno pecuniam infert, uti id e tabellis tricesimalibus apparet. Nisi tamen qualitas ejus perficiatur, emolumentum hoc cum


4899. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Germanicarum Provinciarum in eo non subversatur; ut Hungari a percipiendo pro producto hoc tali, quale ab exteris habere possunt, pretio tantum ideo impediantur, ut Abaldo, et per illud Germanicae Provinciae tabacam leviori habere possint, Abaldo etiam, si ita ut proponitur regulatum fuerit, multa tamen semper prae privatis quaestoribus, qui illud ad extra evehunt, beneficia retinebit. Primum paratam vim pecuniae, quae cum aliis in rebus, tum praecipue in commercio praecipuum nervum constituit: deinde promptitudinem


4900. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

cutes caprarum, ad elaborandas pelles Sattyan dictas necessarias esse, pro quibus notabilis adhuc, ut ejusdem Elaborati §-pho 48. remonstratum est, pecuniae vis quotannis in Turciam effertur, sicut itaque, ubi silvis nocent, exstirpari, ita ubi innoxiae sunt, eas conservari interest. Articulus XVI. Quoad objectum opificiorum et manufacturarum. De provehendis opificiis


4901. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 50. Caehae nullas commembris suis taxas imponere aut mulctas exigere ausint; possint tamen e spontaneis oblatis cassam sibi conflare, sed ab hac unam clavim habeat commissarius, aliam caehae magister, ita ut sine illius scitu neque cistae aliquid imponi, neque inde excipi possit. Motivum. Impositiones facere et mulctas dictare est actus jurisdictionis, quae coetibus his non competit; jus mulctas exigendi aliqua vetustiora


4902. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

opificium suum etiam in civitatibus, sed sine sodalibus exercere. Motivum. Hanc provisionem caehae maxime refugient, non tam propter concurrentiam, quam ideo, quia ordinatio haec eos impediet, ne de pretio artefactorum suorum ita facile condicere possint: verum et justitia et ratio publici legem hanc perferri omnino exposcit. § 56. Absolute propria alicui opificio fabricata alterius speciei opifici non liceat elaborare. Si


4903. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

57. Si caehae alicujus magistros de pretio artefactorum suorum condixisse compertum fuerit, magistratus localis limitationem ejusmodi artefactorum continuo instituere teneatur. Motivum. Veteri lege sicut victualia ita etiam artefacta opificum comitatus limitabant. Verum lex haec rationi posteriorum temporum adeo non conveniebat, ut in plerisque comitatibus jam obsoleverit. Nunc cum opificiorum promotio quaeritur, eam renovare prorsus non expedit. Cum tamen in toto caeharum


4904. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

per postremae etiam Diaetae Articulum 10. agnita est, admitti non potest. Sed nec secus ullum inter tricesimalia et alia politica aut judicialia negotia discrimen subversatur. Sicut enim illa Consilio Locumtenentiali, haec Juridicis Dicasteriis, ita tricesimalia Camerae Hungaricae per legem delata sunt 1554. Articulo 11. 1630. 15. 1635. 30 . Et tamen tricesimalis manipulatio, ut in Elaborato Status Actualis §-pho 54. et 59.


4905. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Adhuc portus Tergestinus et Fluminensis sub eadem portuum maritimorum rubrica conjunguntur; ubi tamen dirigentis dicasterii multum interest nosse, quid per unum, quid per alium portum seu intret seu exeat. Adhuc cupri, quod e Regno effertur, totum pretium in tabellam ita inducitur, tamquam illud in paratam influxisset: cujus tamen contrarium in Elaborato Status Actualis §-pho 88. ostensum est. Quod summum est, restat adhuc recidenda quaestio illa, an in tabellam tricesimalem pretium mercium; vel quantitatem aut pondus;


4906. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Consilium pertinet, remonstrant. § 63. Proventus tricesimarum Hungaricarum in nullam aliam extraneam cassam influere possunt, et ideo limitaneae, quae cum Germanicis adhuc unitae manent, tricesimae separentur, ita ut illae Germanica, hae vero Hungarica portoria seorsim incassent. Motiva. Qua occasione, quo ex motivo Augustus Josephus II. complures limitaneas Hungaricas tricesimas cum Germanicis conjunxerit, in Elaborato status


4907. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Motiva. Qua occasione, quo ex motivo Augustus Josephus II. complures limitaneas Hungaricas tricesimas cum Germanicis conjunxerit, in Elaborato status actualis §-pho 60. ostensum est. Si haec tricesimarum conjunctio ita aequabiliter instituta fuisset, ut una Hungarica statio ad Germanicam, alia vicissim Germanica ad Hungaricam transferatur, posset existimari, quod abolita Tricesimalis Directio Viennensis per institutum hoc alleviandi tantum a salariis tot officiorum tricesimalium


4908. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

a salariis tot officiorum tricesimalium Aerarii Regii rationem habuerit. Nunc, cum Hungaricae tantum stationes ad Germanicas translatae sint, eo res spectasse videtur, ut Germanici tricesimales proventus per portoria Hungarica augeantur. Jam vero sicut limites, ita etiam proventus diversorum et ad invicem independentium Regnorum aut provinciarum confundere non expedit, cum per id Aerario Regio nihil accedat, in animis autem populi illius, cujus patrii proventus ab administratione domestica abstrahuntur, acerbam sensationem


4909. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 64. Inter Banatum et Transilvaniam nullae tricesimae erigantur. Motivum. Banatus constituit partem Regni integrantem, adeoque sicut unus comitatus ab alio, ita et hic a reliquo Regno per lineam tricesimalem intercludi non potest. Transilvaniam ejusdem originis, ejusdem linguae populus maxima in parte habitat. Primae et secundae epochae reges Hungariae hanc etiam, qua partem Regni integrantem possidebant,


4910. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

plerumque obnoxios principes, distinctam etiam legislationem: ad Augustam tamen Domum Austriacam jure Regis Hungariae rediit. Etiamsi qua pars integrans Regni non reputetur, debet adminus qua pars adnexa considerari, nullae tricesimae vigent: ita hae nec inter Transilvaniam et Hungariam instaurari posse videntur. Articulus XXI. De mediterraneis tricesimis. § 65.


4911. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

decrevit, illico regulativa novi vectigalis, quae pro temporis illius ratione sufficere existimabat, principia defixerit; subsequis vero comitiis specificum emetiendi juxta principia haec pro singula merce portorii laborem, Consilio Locumtenentiali per Articulum 2. ita detulerit, ut illud Elaboratum suum benignae Suae Majestatis Sacratissimae ratificationi immediate substernere possit. Verum subsecuti temporis experientia palam fecit sola illa principia ad rite regulandum, juxta usum moderni temporis,


4912. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

haereditarium et exoticum dividi, sicque vectigal sex portorii classes determinare debet. Jam vero sicut complures sunt merces respectu quarum quotta portorii in singula earum specie juxta mox subjungenda principia variari debet, ita major adhuc est talium articulorum numerus, qui ad nullum e praemissis principiis revocari, adeoque quibus eadem portorii quotta applicari potest. Et haec generalis portorii quoad singulam speciem determinatio clavis vectigalis appellari, reliquae vero


4913. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

producat. Industria enim (si non de particularibus aliquot individuis, sed de integro populo sermo sit) adeo relativa est ad massam circulantis pecuniae circulationisque celeritatem, ut hae se mutuo producant, et sicut sine hac nulla industria existere potest: ita haec vicissim illam adaugeat; et ideo dum unum populum alio industriosiorem dicimus, per id ipsum jam exprimimus quod apud illum major sit circulantis pecuniae quantitas et celeritas circulationis. Apparet itaque vel a posteriori quod Germanicae


4914. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

nec onera Germanicarum Provinciarum Hungaricum Germanico commercio subordinari exposcat, restat ut paucis edoceatur quod id salva Regni Constitutione nec fieri possit. Hungaria qua Regnum liberum eidem, qui Germanicis Provinciis imperat, Principi sponte, sed ita se subjecit, ut nullam ab ipsis Germanicis Provinciis, id est ab eorum dicasteriis aut tribunalibus, dependentiam unquam agnoverit. Cum Augustus Josephus II. in sequelam praeconceptae a se uniformitatis systematis influxum in res Hungaricas iisdem tantisper


4915. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

principia sibi tantum favorabilia, alteri vero nociva in suo vectigali stabiliat; verum in ejusmodi casu nihil primo illi Regno reliqui est, quam ut a contrario favorabilia tantum sibi, alteri vero noxia principia in proprio vectigali reciproce adoptet; ita exempli causa non potest impedire Hungarica legislatio, ne producta Hungariae impositionibus provincialibus, artefacta vero dimidio exotico consumtionali portorio per vectigal Germanicum graventur, dum haec in Germanicas


4916. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

onera stabiliantur, evenit plerumque ut ejusmodi reciprocum nec uni, nec alteri parti proficuum evadat, et tunc res ad tractatum devenire, per hunc vero justum demum inter utramque partem aequilibrium ita constitui solet, ut una pars alteri in iis potissimum articulis, in quibus id minimo sui detrimento fieri solet, certos favores in vectigali concedat, atque ita respectiva vectigalia ad mutuam utriusque partis utilitatem dirigantur, uti id in Elaborato Status


4917. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

devenire, per hunc vero justum demum inter utramque partem aequilibrium ita constitui solet, ut una pars alteri in iis potissimum articulis, in quibus id minimo sui detrimento fieri solet, certos favores in vectigali concedat, atque ita respectiva vectigalia ad mutuam utriusque partis utilitatem dirigantur, uti id in Elaborato Status Actualis § 12. explicuimus. Tractatum ejusmodi quoad nonnulla Germanici vectigalis Hungariae minus favorabilia puncta cum


4918. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

quae sumto pro basi tractatus eo: quod nec Hungaricum commercium Germanico, nec vicissim, dependens effici possit, pure reciprocam duorum horum membrorum utilitatem spectarent, excussisque summa aequanimitate omnibus vectigalis principiis, ita coalescerent, ut favores, quos Germanicae Provinciae in vectigali Hungarico obtinerent, per eos, qui Hungariae in Germanico vectigali vicissim obtingerent, se mutuo compensent; tractatus autem ejusmodi in proximis Hungariae Comitiis relatus in legem


4919. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

et Germanicas Provincias tamquam unius ejusdemque Monarchiae membra intercedit nexus omnino deposcit, ut legislatio Hungarica prohibitionem hanc canoniset quoad eas mercium species, quas citra sui detrimentum e Germanicis Provinciis habere potest: ita naturale veri proprii emolumenti studium exigit, ut prohibitionem hanc sufferat quoad illos articulos qui majori seu sumtuum, seu transportus compendio ab exotico haberi, aut quorum inductio productorum Hungaricorum evectionem promovere potest; prout


4920. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

considerationes recedi debet. Si Hungaria proprium sibi tantum Principem haberet, sat foret constituere ut prout aliqui exotici articuli seu pro consumtione domestica magis aut minus necessarii sunt, seu vero domesticam industriam promovere aut impedire possunt, ita eorum inductio majori aut minori portorio subjiciatur. Nunc, cum Germanicae Provinciae et Hungaria eidem Principi subsint, adeoque Germanicum et Hungaricum vectigal reciprocam habeant relationem, in Germanico vero vectigali ad principia haec alioquin


4921. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nullus titulus superest ejus evectionem prohibendi; alia est ratio frumenti; hoc sicut justum est, ut dum imminens aut jam fervens bellum, vel gravis Germanicarum Provinciarum inedia magnam vim frumenti requirit, eductio grani Hungarici prohibeatur: ita aequitas non admittit, ut dum in una tantum aliave Germanica Provincia talis defectus emergit, qui per moderatam pretii elevationem facile suppleri potest, statim evectio frumenti per totam Hungariam prohibeatur; Hungaria, quae est Regnum


4922. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in una tantum aliave Germanica Provincia talis defectus emergit, qui per moderatam pretii elevationem facile suppleri potest, statim evectio frumenti per totam Hungariam prohibeatur; Hungaria, quae est Regnum independens, non potest Germanicis Provinciis ita subordinari, ut si in his pretium frumenti tantisper accrescat, evectio Hungarici statim prohiberi possit. Saepe unius Germanicae Provinciae necessitatem tres quatuorve adjacentes comitatus, etiamsi notabiliori tantisper pretio, explere possunt, si via politiae


4923. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pretio prohibitionem evehendi Hungarici frumenti sollicitent. Et ideo debet activisari Consilium Locumtenentiale, cui circumstantiae ejusmodi constant, ut nocivas ejusmodi prohibitiones antevertere possit. Ut autem evehendae cujuscunque mercis prohibitio ita intercedat, ut nullum exinde in bonae fidei mercatores detrimentum emanet, id et justitia et promovendi commercii ratio omnino deposcit. Jam vero id nulla alia, quam quae in textu proposita est, ratione praestari potest. Nec obstat, quod id occasionem maleversandi


4924. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aequipollente prohibitioni portorio gravetur, dum id ipsarum immediate Hungaricarum fabricarum interesse exegerit. Motiva. Prohibitionem hanc tunc tantum fieri expedit, quando eductio ad extra pretium crudorum materialium ita elevat, ut domesticae fabricae penes illud subsistere non possint; si quae proinde fabricae species in Hungaria ad eum casum deveniat, justum est ut prohibitio haec intercedat. Verum ostendimus in Elaborato Status Actualis §§-phis 55.


4925. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Principia haec in Germanico vectigali ad amussim observata sunt: nihil itaque obstat, quominus in ordine ad illos articulos, qui eandem relate ad utriusque ordinis provincias subeunt considerationem, Germanica essitualia portoria adoptentur. Ita superfluum vinum et frumentum ad extra educi tam Hungariae quam et Germanicarum Provinciarum perinde interest. Cur igitur his articulis aut idem essituale portorium, aut eadem eductionis libertas non concedatur? Verum sunt articuli


4926. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam et Germanicarum Provinciarum perinde interest. Cur igitur his articulis aut idem essituale portorium, aut eadem eductionis libertas non concedatur? Verum sunt articuli quorum longe diversa est in uno Monarchiae membro relate ad aliud ratio. Ita interest Germanicarum Provinciarum ut plurium artefactorum, quae nec in Hungaria distrahere possunt, eductio ad extra sibi facilitetur, lanae vero domesticae, tamquam pro fabricis suis necessariae, aggravetur. E converso, cum Hungaria laneis fabricis


4927. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

lanam macedonicam eadem est per omnia ratio, quae stat pro Germanicis Provinciis quoad exotica colorum materialia; sicut enim harum interest, ne fabricae, quae his opus habent, in Hungaria exsurgant: ita interest Hungariae, ne concurrentia exoticae lanae pretium Hungaricae deprimat, quandoque ipsam ejus distractionem impediat. Quoad boves major adhuc ratio militat pro Hungaria, quam quoad gosypium pro


4928. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motiva. Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 55. quod jam in Germanico 1775-ti vectigali Commerciales inductionis stationes (Commercial Einbruch Stationen) pro exoticis mercibus ita stabilitae fuerint, ut merces hae nonnisi per has etiam in Hungariam intrare potuerint, ibidem portorium ab iis persolvi, totaque tricesimalis manipulatio in iis absolvi debuerit. Ostendimus deinde §-pho 57. quod per vectigal Hungaricum 1784. consimiles


4929. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

huic reflexionibus restrictiones has ac praesertim rubrarum illarum bolletarum usum sufferri enixe exorarunt. Quod stationum Capitalium et Depositorialium sublationem attinet, hae cum praecedenti § ita nexae sunt ut concessa deponendi, ubi libuerit, portorii libertate illae suapte cessare debeant. Quoad restrictum vero 12. illorum exoticorum articulorum commercium usumque rubrarum bolletarum id certe libertati commercii admodum adversatur,


4930. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

portoria circumstantiis temporis attemperari debent. Substantialis in cursu commercii mutatio raro intercedere solet, et tamen a 1775. usque 1788-um, adeoque intra 13 annos, tria nova vectigalia Germanica edita sunt. Hungaricum 1754-ti substetit quidem per 30 annos, sed ita alteratum, ut ea tantum vectigalis hujus puncta, quae Hungarico commercio officiebant, in suo vigore relicta fuerint, uti id in Elaborato status actualis §-pho 54. et 55. demonstrata sunt. Postea intra 4 annos duo etiam Hungarica nova vectigalia edita


4931. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

specificis duobus exemplis edocuit. Nimirum refert illa quod ut primum globos et stratagemata in Hungaria fabricari Directio Tricesimalis Viennensis observavit, statim inductionem plumbi uno floreno per centenarium gravaverit. Ita etiam quod ad suffocandas, quae in Hungaria pullulare coeperant, argillaceas fabricas centenario glutinis unius floreni 18 xrorum vectigal imposuerit. Jam vero frustra audietur Consilium, si Camera omnem talem mutationem per officia


4932. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

prosternere potest. Itaque hac in re, notabilis portorii mutatio cum prohibitione eandem plane subit considerationem, adeoque sicut relate ad prohibitionem provisionem hanc necessariam esse §-pho 80. Projecti hujus ostendimus: ita eam etiam quoad notabilem portorii mutationem locum habere suapte apparet. § 93. Inductorum e Germanicis Provinciis in Hungariam productorum pars illa, quae e venditione residua manserit, si


4933. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

videbatur. Caeterum possunt quidem circumstantiae commercii aliquam in ipsis his favoribus seu quoad speciem articulorum, seu quoad quottam portorii mutationem deposcere; cum tamen Tergestum et littorale Hungaricum ita situentur, ut nulla localis differentia inter utrumque possit subversari, nihil obstat, quominus duo haec emporia iisdem vectigalis favoribus perfruantur. § 95. Pro ea littoralis Hungarici parte,


4934. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vina Hungarica eveherent, portoria ab eadem proportione alleviari. Quoadinductionem haereditariam: posset Germanicis artefactis levius tantisper portorium in vectigali Hungarico defigi, quam vicissim: ita tamen, ut e contra Hungaricis productis in Germanico vectigali levius ab eadem proportione portorium defigatur, quam vicissim. Quoad eductionem ad extra: in casu illo, quo Germanicae Provinciae necessariorum


4935. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

illo, quo Germanicae Provinciae necessariorum pro fabricis suis crudorum materialium, quae Hungaria suppeditare potest, defectum re ipsa paterentur, posset horum eductio ad extra per administrationem Hungaricam ad certum aequanimem terminum prohiberi, ita ut vicissim, si aliquorum Germanicorum artefactorum, v. gr. ferreorum instrumentorum, quibus Hungaria eget, pretium nimis assurgeret, horum eductio ad extra per administrationem Germanicam perinde prohibeatur.


4936. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

prohibeatur. Quoad eductionem haereditariam: posset illorum materialium Hungaricorum, quibus Germanicae fabricae praecipue indigent, essituale portorium in Hungarico vectigali minus defigi, ita ut vicissim in Germanico vectigali, illis fabricatis Germanicis, quibus Hungaria plurimum eget, v. gr. ferreis artefactis, levius perinde essituale portorium defigatur. Quoad transitum: pro casu illo, quo merces exoticae in aliam


4937. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

merces seu per Germanicas Provincias in Hungariam, seu vicissim pro consumtione inferuntur, expediret fortasse, ut liber ab utrinque transitus admittatur. Quodsi tamen id rationibus Aerarii Regii obstare videretur, posset hic quoque mutua compensatio ita institui, ut septemtrionalibus et occidentalibus mercibus, quae per Germanicas Provincias Hungariae pro consumtione inferuntur, in vectigali Germanico idem transituale portorium imponatur, quod Hungaricum vectigal orientalibus


4938. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in vere et autumno, quo illae, ni instauratae sint, plurimum impeditae esse solent; maxima eductionis occasio se offert, idque tempore vigentis in Italia aut Gallia frumenti caristiae plerumque evenire consuevit. Non raro media aestate pluviae et exundationes vias ita corrumpunt, ut constitutae jam sub transportu merces pro stipulato termino ad locum destinationis suae pertingere non possint; id quod mercatoris creditum uno ictu prosternere potest. Et ideo viarum reparatio, quamquam nulla adhuc lex obligatoria exstiterit,


4939. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tantum itinerationis commoditatem pertinent, aliis postpositis, elaboratae fuerint. Interest itaque, ut ipsarum viarum praeferentia lege definiatur. Sicut commerciales, ut in jam provocato Elaborato et §-pho ostendimus, ita etiam postales viae in capitales et collaterales dividuntur. Capitales Hungarici commercii ductus, utpote Vienna, et respective Posonio ad littorale, nec non in Transilvaniam; item e littorali ad limites


4940. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 99. Omnes hae viae interea, donec fundus publicus constabilitus fuerit, gratuitis, uti hactenus usus invaluit, laboratoribus perficiantur. Ne tamen id in sensibile plebis aggravium vergat, una domus non plures quam 24 manuales, aut 12 jugales operas ita praestare teneatur, ut in quantum opus hoc minus populosis domibus onerosum foret, comitatus partem ejus aliis magis populosis adjicere, resultaturam tamen per hanc quottam clavim nunquam transgredi possit. Labor etiam viarum tempore messis, falcaturae,


4941. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | SubSect | Section]

in capitalibus ductibus super fluviis Danubio, Tibisco, Mura, Dravo, Savo, et Colapi constructi, aut construendi, si per privatos e proventu moderatae tariffae debite sustineri non possint, per publicum ad rationem Commercialis Fundi ita recipiantur, ut id, quod e proventu teloniali defecerit, exinde suppleatur. Motiva. Naula cursum Commercii ita impediunt, ut hujus incrementum ne sperari quidem possit, donec haec in capitalibus ductibus,


4942. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

moderatae tariffae debite sustineri non possint, per publicum ad rationem Commercialis Fundi ita recipiantur, ut id, quod e proventu teloniali defecerit, exinde suppleatur. Motiva. Naula cursum Commercii ita impediunt, ut hujus incrementum ne sperari quidem possit, donec haec in capitalibus ductibus, praesertim majori numero subsistunt. Constat quod ante non multos adhuc annos primum capitalem commercii Hungarici ductum Vienna et Posonio ad


4943. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

obstringat, exhibitionem rationum eo minus difficultare possunt. Eruta hac ratione justa proventuum quantitate, defalcataque in lucrum proprietarii una tertia, pronum deinde erit e locali materialium et operarum pretio determinare, an? et si ita, quantum viae spatium titulo accessus et recessus proprietario exscindi debeat? Caeterum an plus vel minus una tertia titulo lucri proprietario assignari debeat definire ad legislationem pertinebit.


4944. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

praestent; istud vero iis combinatis planum efformet super eo: quibus in locis? et cum quali tariffa? in casum reperiendi pro redimendis in capitalibus adminus ductibus privatorum, qui iis sponte decedere noluerint, teloniis fundi, telonia publica ita constitui possent, ut illa nec commercium premant, et tamen notabilem pro reparatione viarum harum fundum efficiant; planum vero hoc in proximis comitiis referatur. Motiva. Deputatio haec


4945. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

parte proximius relevetur. Quodsi teloniorum possessores iis sponte decederent, praesertim si generosum eorum exemplum imitando reliqua etiam nobilitas et civitates suae eatenus immunitati ultro renunciarent, possent substituenda iis telonia publica ita regulari, ut nec commercium premant, et tamen sufficientem pro conservandis adminus capitalibus commercialibus viis fundum praebeant, uti id in aliis Regnis evenire constat. In hunc casum utique ad partes Consilii Locumtenentialis pertineret,


4946. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

seu in toto, seu in parte relevetur. Motiva. Ut proventus teloniorum publicorum nullas sic! alio, quam in conservationem viarum convertatur, res ipsa alioquin deposcit. Prouti proventus hic augetur: ita etiam majori viae quantitati sufficere potest, adeoque ab eadem proportione numerus etiam laboratorum publicorum minus necessarius evadit, hacque oneris parte plebs jam ultro relevari potest. In capitalibus commercialibus ductibus crescens cum


4947. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ne seu unus, seu alter longum in his discutiendis tempus perdere debeat. Questiones autem circa id: an allegatum per vectorem impedimentum seu reale, seu sufficiens sit? uti et de eo: an merces seu in promotione, seu in depositionis loco deterioratae sint? et si ita: in quo valore? in stationibus a loco ordinariorum fororum remotis plerumque exoriri, et in facie loci promptissime decidi possunt. Has ergo per localem jurisdictionem summarie decidi, et mercatoris et vectoris interest.


4948. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

modus in suo esse relinquatur; nimirum, ut has Camerales, qui in singula statione defixi sunt, Officiales summarie cognoscant, succumbens vero ad magistratualem personam, quarum una in Herszina, alia in Ravnagora residet, ita provocare possit, ut harum decisio statim effectui mancipetur: parti tamen non contentae ordinaria juris via in salvo relinquatur. § 110. Etiamsi caupo aut educillator


4949. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

veluti Tabaca, Frumentum etc. per Tergestum, quam per Flumen exportetur. Constituti eatenus domestici mercatores duas hujus rei causas assignant. Primum quod Pettovio usque Tergestum res vecturaria ita regulata sit, ut nullo mercatoris seu fatigio, seu periculo merces ad destinatum tempus certo transponantur. Ubi e converso Canisa usque Flumen et vectores reperire admodum molestum, et merces iis concredere


4950. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

Fluminensi autem via in nulla adhuc intermedia civitate, imo ne in ipso quidem Carlostadio, mercatores ejusmodi exstent. Primum in via Tergestina ea solum ratione effectum est, quod certae permutandarum vecturarum stationes defixae, in his vero coetus vectorum ita regulatus sit, ut et mercator sumtus transportus in antecessum calculare, et factor ejus, ut primum merces adveniunt, advocato tantum coetus magistro, securam continuo vecturam habere possit. Donec itaque id ipsum in via Fluminensi


4951. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

constituatur, nunquam haec concurrentiam Tergestinae sustinebit, adeoque Hungaria tot transportuum jacturam eousque semper patietur. Alterum nec Pettovii uno ictu effectum fuit; sed prout commercii cursus per regulatam vecturisationem accrevit, ita id ipsum plures mercatores eo sensim allicuit. Si per regulandam in via Fluminensi rem vecturariam commercii cursus continuo increscat, eadem causa eundem effectum hic quoque producet, defigentque se seu Canisae, seu Zagrabiae, seu etiam Carlostadii, intermedii


4952. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

constructionis navium in scholis his tradantur, illi, qui ad artes mechanicas suapte inclinant, tanto facilius ad hanc profitendam se determinabunt. Jam vero sicut nautarum, domesticarumque navium numerum promovere: ita etiam modum suppeditare interest, ut domestici et periti capitanei, aliique pro navibus necessarii officiales formari possint. Sunt quidem aliqui, qui scientiam naves regendi usu tantum sibi compararunt; verum sicut in omnibus aliis


4953. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

interest, ut domestici et periti capitanei, aliique pro navibus necessarii officiales formari possint. Sunt quidem aliqui, qui scientiam naves regendi usu tantum sibi compararunt; verum sicut in omnibus aliis artibus et scientiis, ita in hoc quoque instituto pauci admodum, et hi tarde plerumque eo eluctantur. Si theoriam discendi occasio adsit, et plures, et hi citius ad majores gradus enitentur. Ante complures annos exstabat Tergesti nautices cathedra, quae


4954. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

litterario Fluminensi notabiliter aucta fuerunt, quae omnia simul cum cathedra iterum Tergestum translata sunt. Donec etiam cathedra haec Flumine constitit, praeter physicam nulla alia nautices subsidiaria scientia illic tradebatur, ita ut cathedra haec ad formandos potius eos, qui officia in re navali jam obibant, quam ad formandos pro instituto hoc alumnos deserviverit. Interest itaque ut non sola nautices, sed omnes una subsidiariae ejus cathedrae in Littorali Hungarico


4955. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

utilissime suscipi potest. In hos libera alioquin est omnium mercium, adeoque necessariorum etiam pro navibus materialium et fabricatorum ab exotico invectio. Verum liberi etiam Hungarici Portus a reliquo Regni corpore per lineam tricesimalem ita praecluduntur, ut praeter eos articulos, quibus vectigal favores aliquos per expressum concessit, reliqui ejusdem speciei, qui ex iis in- aut educuntur, iisdem, quibus exoticae merces, portoriis subjaceant. Interest itaque ut inter favorisatos ejusmodi


4956. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

inductas etiam domesticis navibus merces una cum reliquis in similibus casibus consuetis cautelis non posset adhiberi? Quoad eductionem vero exstat jam exemplum instituti retrosolutionis; cur hoc quoad educendas domesticis navibus merces ita induci non posset ut tricesimator aut totum, aut partem jam depensi portorii mercatori illi restituat, qui legitimare poterit, quod ipsae hae merces domestica navi educendae sint. Nec portorii tricesimalis diminutio aliquem instituto huic obicem ponere


4957. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 119. Cum Hydraulicum Departamentum omnes totius Regni hydraulicos labores quoad ipsum executionis modum immediate dirigere non sufficiat, quinque praeterea dirigentes geometrae ita constituantur, ut singulo Hungariae circulo unus, partibus vero adnexis itidem unus obveniat. Neque tamen aut dirigentes hi a Departamento Hydraulico; neque comitatenses geometrae a dirigentibus; sed hi quidem a Consilio;


4958. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sumtuum schematibus, e Departamento Hydraulico individua adeo frequenter exmitti, ut ea amplius non suffecerint. Ut difficultati huic subveniat, Augustus Josephus II. prouti singulo e decem, in quos Hungariam diviserat, districtui unum commissarium praefecerat, ita in singulo etiam districtu unum dirigentem geometram, majori tantisper salario provisum constituit, hancque hydraulicorum laborum graduationem defixit, ut hi dirigentes labores comitatensium geometrarum immediate direxerint.


4959. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

provisum constituit, hancque hydraulicorum laborum graduationem defixit, ut hi dirigentes labores comitatensium geometrarum immediate direxerint. Hydraulicum vero Departamentum superiorem in hos utriusque ordinis geometras inspectionem ita habuerit, ut si propter laboris alicujus difficultatem ne in dirigentum quidem judicio acquiesci potuit, tum primum individua e Departamento Hydraulico ad ocularem investigationem exmissa fuerint. Necessitatem intermedii hujus hydraularum gradus haec quoque


4960. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Possunt enim dirigentes per legalium circulorum numerum constitui, et si forte progressu temporis unus singulo circulo dirigens non sufficiat, poterit eorum numerus semper a ratione circulorum augeri. Caeterum hydraulicum institutum non potest ita organisari, ut comitatenses a dirigentibus geometris, hi vero a Departamento Hydraulico dependeant. – Si enim id constituetur, posset ipsum iterum hoc Departamentum alteri extra Regnum constituto officio ita subjici, ut externum hoc officium intra limites


4961. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Caeterum hydraulicum institutum non potest ita organisari, ut comitatenses a dirigentibus geometris, hi vero a Departamento Hydraulico dependeant. – Si enim id constituetur, posset ipsum iterum hoc Departamentum alteri extra Regnum constituto officio ita subjici, ut externum hoc officium intra limites depromendae opinionis non subsistat, sed in ordinandis etiam et inspiciendis laboribus jurisdictionem in Regno contra constitutionalem ejus independentiam exerceat; Consilium vero et


4962. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vero tamquam comitatuum simplicia instrumenta considerentur, ut nec Departamentum Hydraulicum apud dirigentes geometras, nec hi apud comitatenses quidquam ordinare, aut vicissim hi suas retrogrado ordine relationes praestare possint; verum ut sicut reliqua, ita etiam hydraulica negotia, per canalem Cancellariae, Consilii, et localium Jurisdictionum manipulentur; ut Departamentum Hydraulicum et dirigentes geometrae a nullo quam a Consilio ordinationes accipere aut suas alteri, quam


4963. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

valebunt. Insuper id etiam necessarium est, ut illi, qui ejusmodi naves erexerit, periti eandem regendi nautae e publicis illis navibus suppeditentur; quid enim eum juvabit talem navim construere, si idoneis navarchis destituatur; hos autem sibi procurare privato non ita pronum est. Publicum faciliorem habet aut eos e conducendis tyronibus formandi, aut si id non succedat, exteros etiam accersendi rationem. Itaque publicae illae naves quodpiam veluti nautarum seminarium constituere deberent, et ideo non interesset eas tamdiu


4964. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

id autem solum omnem suscipiendi periculi hujus animum cuique privato adimere potuit. Deinde multa adhuc eotum commercium Hungaricum impediebant, quae postea primum sublata sunt: et ideo nec commercii, nec navigationis spiritus adhuc ita, ut nunc post auctam notabiliter intra intermedios 30 annos populationem excitatus fuit. Potest itaque fundate sperari id nunc successurum esse, quod tunc praecox fortasse adhuc fuit institutum. Forte ad feliciorem ejus successum id ipsum conferet, quod lege


4965. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

nullum ex his elaboratis ad generale navigationis planum dirigebatur; omnis operans aut projectans particulare tantum suum objectum respexit, singulus ferme distinctam libellationis scalam adhibuit; unus unius, alter alterius ordinis observationes in medium attulit, ita ut omnia illa elaborata pro usus generalis plani non sufficiant, et ad summum pro aliqua tantum inviatione deservire possint. Ostendimus tamen in eodem Elaborato §-pho 74. quod jam anno 1784. generalis capitalium Regni fluviorum


4966. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

Neque obstat quod interea, dum haec absolvantur, interventurae in fluviis mutationes novas iterum mappationes requirent. Habent enim locales geometrae in elargita ipsis 1784. instructione inviationem qualiter omnem eventuram nefors mutationem in distinctam mappulam ita conjicere debeant, ut stante in reliquo mappa mutationes hae per appapandas cartulas in eadem exhiberi possint. § 127. Peracta et proxime secuturae Diaetae reportata hac mappatione denominentur


4967. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

deputati, iisdemque celeberrimum in arte hydraulica, quod haberi poterit, individuum adjungatur; una vero Deputationi huic exstantia in Archivo Cancellariae Hungaricae et Consilii laborum ejusmodi plana communicentur, et omnes publici geometrae et hydraulae pro hoc actu ita subordinentur, ut singulorum opera, dum eam sibi necessariam esse exstimaverit sic!, uti possit. Motiva. Opus hoc et tanti in publicum momenti, et adeo sumtuosum erit, ut si Legislatio ejus temporis perfectioni


4968. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

canalis, qui per mappata jam stagna non procedat, stabiliatur. Hujus enim terreni libellatio et mappatio tum primum institui debebit. § 128. Deputatio haec systematicum navigationis planum ita elaborabit ut et generalem omnium navigabilium fluviorum regulationem, et vastiorum stagnorum exsiccationem, et canalium communicationis erectionem, et viarum e locis emporialibus ad propinquiores navigationis stationes ducentium instaurationem exhauriat. Et cum omnes


4969. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

semitae attractoriae debeant instaurari? His stabilitis discuti debet, quos ex influentibus in haec flumina majoribus tantisper fluviis, veluti Vuna, Dravo, Vago, Samusio, Marusio ita aptare operae pretium sit, ut illi collaterales si non adversae, secundae adminus navigationis canales praebeant, et qualiter id in singulo fluvio praestari possit? Cum nec determinandi in hunc usum


4970. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

Temessiensia, Tibiscana, aliaque vasta stagna ideo praeprimis efformare intersit, ut hac ratione eodem labore et communicatio aperiatur, et ingentes, quae modo vix alicui usui sunt, plagae in fructifera terrena convertantur? si ita, ubi? et qualiter? canales hi fodi debeant? Si vero omnibus his praestitis adhuc notabilem aliquam Regni plagam beneficio communicationis cum aliquo navigabili fluvio destitui eveniat, an? ubi? et qualiter ejusmodi communicationis canalem per


4971. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

necessarii in tale opus sumtus ab iis jure requiri. Ut tamen libera de rebus suis disponendi facultas salva maneat, ad eos, si nolint, praestandos cogi non possunt. Opus tamen tale ex ipsa justitiae naturalis ratione, invito etiam proprietario, sumtibus publicis ita perfici potest ut publicum factas in illud expensas ex usufructu meliorandi hac ratione terreni sibi compenset. Nisi enim opus hac ratione perfectum fuisset, proprietarius per totum, quo publicum fundi talis fructum capiet, tempus alioquin nullam ex


4972. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

plerumque etiam interessentiis occasionem praebet. Vigebat etiam in aliquibus civitatibus abusus ille, forte statutis etiam earum confirmatus, ut certus officinarum, adeoque mercatorum etiam numerus, qui pro domestica provisione sufficere credebatur, ita defigatur, ut ultra hunc nemini officinam aperire liceat. Instituto huic ea ratio praetexebatur, quod si plures, quam quas domestica consumtio requirit, officinae aperiantur, unus mercator alium enervet; expediat autem pauciores validos, quam plures


4973. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

sed pro mera usurpatione haberi debet. Jam vero primus, qui usum jus quaestus vendendi exercere coepit, non potuit habere legitimum possessorii titulum, quia usus hic in restrictione numeri mercatorum ita, ut jam ostendimus, radicatur, ut illa posita hic enasci, illa vero sublata hic suapte evanescere debeat. Illam vero magistratus nunquam legitime stabilire potuit. Habent quidem civitates jus obligatoria pro gremio sui statuta condendi, si illa Princeps confirmet,


4974. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quaestum et ad libertatem commercii et ad regnicolarum commoditatem pertinere, adeoque eum non abolendum, sed regulandum tantum esse existimavit. Hac autem in re id primum definiendum occurrit: an domalis quaestus cum omnibus vel aliquibus tantum; et si ita, cum quibus mercibus exerceri possit? Relate ad id communiter quidem id statui solet, ut quaestus hic ad minutiores tantum articulos restringatur. Verum id quaestionem adhuc non resolvit; decidi enim insuper debet, an minutia alicujus articuli ab ejus volumine? vel


4975. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commercii causam assignant. Verum non reflectunt illi ad constitutionalem, qui virtute Sanctionis Pragmaticae inter has provincias et Hungariam vigere debet, nexum, qui non admittit, ut legislatio Hungarica incolas illarum provinciarum etiam in commerciali linea, ita uti subditos extranearum potentiarum tractet. Non potest itaque illa respectu horum aliud, quam reciprocum stabilire; si domalis quaestus Hungaris in illis provinciis negatur, jam tum legislatio Hungarica nexum illum non violabit, hunc


4976. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sua primo alicui mercatori vendere, consumens vero eadem ab hoc debeat comparare. Quoad extraneos fabricantes eadem est ratio, quae quoad quaestores; sicut his §-pho 136. nonnisi quaestus all ingrosso concessus est, ita his quid amplius concedi potest. Fabricantum etiam haereditariarum Germanicarum Provinciarum eadem est, quae mercatorum ratio: adeoque sicut quoad hos praecedenti §-pho reciprocum


4977. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quid amplius concedi potest. Fabricantum etiam haereditariarum Germanicarum Provinciarum eadem est, quae mercatorum ratio: adeoque sicut quoad hos praecedenti §-pho reciprocum stabilitum est: ita quoad hos etiam idem debet observari. § 140. Si opifex una in quaestum se immittat, ab hoc etiam beneficio cum justa proportione taxetur. Id tamen pro quaestu eidem non imputetur, si remansam e procurata


4978. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

primae necessitatis constituunt, et tamen nullae dantur nundinae frumentariae. Ut ut sit, si restrictio haec quoad articulos primae necessitatis subsistere posset, potiori adhuc jure introduci quiret quoad reliquas merces, ita ut exempli causa panni quaestus tantum ad aliqua, lineorum fabricatorum ad alia loca etc. restringatur. Quod cum ratio ipsa non admittat, interest certe ut Legislatio pecuariarum etiam nundinarum discrimen sufferat, et sicut omnes alias


4979. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

exempli causa panni quaestus tantum ad aliqua, lineorum fabricatorum ad alia loca etc. restringatur. Quod cum ratio ipsa non admittat, interest certe ut Legislatio pecuariarum etiam nundinarum discrimen sufferat, et sicut omnes alias merces, ita etiam pecora in hebdomadalibus nundinis distrahi admittat. Non inferetur per id injuria iis, qui ejusmodi privilegia jam impetrarunt; nam respectu eorum ad idem recidit: an pecuariae nundinae per privilegia multiplicentur, vel vero per legem pro liberis


4980. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

copia populum a labore agriculturae avocet, et in vitio ebriositatis obfirmet. Verum argumentum hoc ad omnium potius nundinarum sublationem spectare videtur; quam cum ratio moderni temporis non admittat, interesse potius videtur ut eae quam maxime multiplicentur. Ita enim eveniet ut nundinae ipsa hac de causa suapte sensim evanescant, quemadmodum id apud eos, quibus nullus amplius est nundinarum usus, populos factum est. § 142. Sub limitationem nonnisi


4981. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

de pretio artefactorum suorum condixisse eveniat, omnis etiam ejusmodi cujuscunque speciei labor. Horum tamen omnium limitatio nec ad semel, nec periodice suscipiatur; sed prouti alicujus articulorum horum pretium ultra justos limites elevatum fuerit, ita eidem remedium de casu ad casum adferatur. Et primum quidem tententur omnes alii, per quos pretium ejusmodi restringi possit, politici modi; si nullum jam aliud medium supersit, tum demum ad limitationem descendatur. Hanc ubi casus fert, singula


4982. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potest. Altera epocha est dum aucta populatione et opificum numero notabilior jam venditorum concurrentia enata est, et tunc sicut non ubique, et omnium primae necessitatis articulorum, sed jam hic, jam ibi, jam unius, jam alterius articuli pretia exorbitare solent: ita administratio etiam publica in illis tantum locis, ubi casus enascitur, et illius tantum, cujus pretium nimium assurgit, articuli partialem tantum limitationem suscipere debet. Tertia demum epocha est, dum commercium jam ita effloruit ut sola venditorum


4983. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alterius articuli pretia exorbitare solent: ita administratio etiam publica in illis tantum locis, ubi casus enascitur, et illius tantum, cujus pretium nimium assurgit, articuli partialem tantum limitationem suscipere debet. Tertia demum epocha est, dum commercium jam ita effloruit ut sola venditorum concurrentia sufficiens cupiditati frenum injiciat; et tunc cessante limitationis necessitate ipsa suapte evanescit. Hungaria in prima adhuc epocha versabatur, dum veteres leges et generalem, et periodicam


4984. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

victualium pretia artefactis, et vicissim, commensurentur; massa vero circulantis pecuniae nunquam exacte determinari, adeoque tota haec operatio in nullo fixo principio fundari possit. E converso si partialis tantum alicujus articuli limitatio suscipiatur, omnia haec ita ad vivum resecari non est necesse, sufficit, si vel per practicam aliquam probam, vel per institutam cum sumtuosiori aliquo articulo comparationem, seu etiam a vicinae, quae in iisdem plane circumstantiis versatur, jurisdictionis exemplo pretium alicujus ejusmodi


4985. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pretium alicujus ejusmodi articuli exaggeratum esse ostendatur. Cum tamen ipsa haec criteria fallere possint, interest ut jurisdictiones publicae omnes alias diminuendi talis pretii politicas vias antea experiantur, quam ad limitationem descendant. Ita si pistores panis, lanii bubulae pretium plus justo augeant, juvat experiri, an non per admissam omnibus emacillandi et panem vendendi facultatem pretium articulorum horum ad justos limites reduci possit. Ita etiam si merces asciariorum et murariorum elevetur,


4986. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vias antea experiantur, quam ad limitationem descendant. Ita si pistores panis, lanii bubulae pretium plus justo augeant, juvat experiri, an non per admissam omnibus emacillandi et panem vendendi facultatem pretium articulorum horum ad justos limites reduci possit. Ita etiam si merces asciariorum et murariorum elevetur, experiri interest, an non per evocationem aliorum magistrorum malo huic subveniri possit, antequam ad anceps et invisum limitationis remedium descendatur. Major


4987. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

e communi populo plures vino, quam bubula utuntur, et tamen haec cadit, illud non cadit sub limitationem. Tota itaque res ad usum recidere videtur. Sed ne hic quidem hactenus uniformis fuit; alii enim comitatus plura, alii pauciora objecta ad limitationem revocabant. Ita e victualibus alicubi plane vitulina limitabatur, qua certe rustici, adeoque major populi pars, non utuntur. Ex opificiis alicubi maxime vulgaria sartorum, etiam sutorum, cothurnariorum et


4988. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod ipsis viam ad honores, etsi minori cum utilitate, pandit. Axioma hoc non in sola rationis subtilitate, sed in ipsa omnium populorum et seculorum experientia fundatur; nam prout Status Mercantilis apud aliquem populum majori aut minori honore gaudebat gaudetque, ita etiam pauciora aut plura magna negotia et olim gerebantur, et hodiedum geruntur. Interest itaque ut Legislatio hoc vitae institutum pro nobili declaret. Caeterum ipsas, quae majoribus mercatoribus in specifico exhiberi debeant, honoris


4989. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam fabricantes Regno praestant utilitatem; justum proinde est ut paribus etiam favoribus perfruantur. Hac ratione justa etiam quoad mercatores proportio pariter stabilitur; prouti enim majus vel minus fuerit ejus commercium exportationis, ita ab eadem proportione favorum horum fructum capiet. Interest tamen ut iis, qui majores fabricas erigunt, aut commercium exportationis all ingrosso exercent, praeterea aliqui favores concedantur, verum praeter


4990. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conditionis et cujusvis opificii capaces declarandos esse proposuerit, demisse opinari debet ut favores etiam quaestus ad eos perinde extendantur; eorum vero seu deinde tolerantialis taxa seu contributio ita regulatur, ne propter aliorum impotentiam pauci illi, qui cum insigni publici emolumento aut fabricas erigent aut notabile exportationis commercium exercebunt, isthoc legis beneficio priventur. In reliquo id suapte alioquin intelligitur, quod favores hi in


4991. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

decidi deberet, an una tantum pro toto Regno, vel vero distincta in singulo comitatu cassa publica constitui debeat? In hoc enim varios esse jurisdictionum sensus Deputatio e submissis sibi projectis observavit; et prouti Legislatio quaestionem hanc deciderit, ita etiam distincta conflandi fundi publici ratio iniri debebit. Sed etiamsi unicam pro toto Regno cassam publicam stabiliendam supponamus, adhuc praevie decidi deberet, an ea absque ullo tituli discrimine generaliter pro omnibus Regni necessitatibus


4992. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

ita etiam distincta conflandi fundi publici ratio iniri debebit. Sed etiamsi unicam pro toto Regno cassam publicam stabiliendam supponamus, adhuc praevie decidi deberet, an ea absque ullo tituli discrimine generaliter pro omnibus Regni necessitatibus ita erigi debeat ut inde erogationes pro re nata ad quosvis Regni usus promiscue fieri possint, vel vero, an pro usibus commercii alia, alia pro bellicis, pro reliquis demum eventualibus Regni necessitatibus alia cassa publica


4993. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

insuper superari debet: an pro hac vel pro his cassis fundus in iis tantum objectis, quae Legislatio in potestate habet, vel vero in spontaneis etiam Statuum oblatis quaeri debeat? Nam prout praeliminares illae quaestiones superatae fuerint, ita determinati etiam fundi proponi et stabiliri poterunt. Quoad spontanea oblata, praevie iterum decidi deberet: an Diaeta dependendum per omnes etiam reliquos, quos illa repraesentat Regni Status fundum obligative stabilire possit? vel vero,


4994. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

pecuniae et schedarum harum quantitatem proportio observari, quae ad nullum quidem fixum principium reduci, per usum tamen ipsum facile determinari potest. Nimirum interest ut principio haud adeo magna schedarum summa emittatur, sed prouti eas amplius quaeri observatur, ita earum numerus sensim augeatur, donec apparuerit, quod plures jam sint, qui eas in paratam convertere student, quam qui eas quaerunt. Quodsi proportio haec haud multum excedatur, ipse naturalis rerum cursus justum aequilibrium suapte reducet,


4995. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

redimendis pares sint et eas reipsa exsolvant, perdet status omnem utilissimi alias instituti utilitatem. Si aut cassae publicae non sufficiant, aut secus legislatio earum redemtionem interdicat, schedae aut omnem, aut maximam valoris sui partem uno ictu amittent, atque ita legislatio involabit in sacrum jus proprietatis, quia multi schedarum possessores gravia damna subibunt; labefactabitur nationale creditum, opificia, artes, commercium ipsum gravem patientur succussionem, malumque hoc a proportione illa,


4996. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

in spontaneis Statuum oblatis fundet, opinio ejus in secunda objecti hujus parte recensebitur. § 150. Comitatus Baranyensis pro fundo publico proponit etiam inventos thesauros, ita ut quidquid probari non poterit, quod ante 32. annos per aliquem reconditum sit, id pro thesauro habeatur. Hujus una tantum tertia inventori, reliquum Fundo Publico cedat; occultatores si deprehendantur, praeter restitutionem totius


4997. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc jure exigi et a proportione duplicari posse videtur apud eos, qui characterem tantum aliquem, aut honorem, utpote baronis aut comitis diploma, vel vero consiliarii, aut aulae familiaris titulum impetrant. Ita enim fieret ut ipsa honoris cupiditas bono publico litare debeat. Solus S. Stephani ordo ab omni taxa ideo eximendus censetur, quia ille ex instituto suo in meritorum remunerationem cedere deberet, merita autem censui alicui


4998. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

publico, aut aliis piis fundationibus paragraphos dirigenti dicasterio submittere debeat. § 154. Denique proponit alter accisam, unius quidem ab animalium, medii autem denarii a pecorum carnis libra; ita tamen, ut haec de Diaeta tantum ad Diaetam stabiliatur. Id quod institutum hoc invidiosi habet tam per hoc, quam eo motivo elui posse arbitratur, quod accisa haec non coacte, uti 1681 Artic. 12, sed libere offeratur. Et cum practicam in tam vasto et undique aperto


4999. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

aperto Regno instituti hujus manipulationem plurimam projecto huic difficultatem allaturam esse praevideret, hanc per id levare conatur, ut taxa libratim non desumatur, sed classificentur animalia, et in singula classe certus moderatus pro singulo frusto librarum numerus ita defigatur, ut singulum animal in pagis a minimo, in oppidis a majori, in civitatibus a maximo librarum numero assumatur, et juxta hunc calculum certa singulo frusto taxa, quam lanii dependere debeant, stabiliatur. Ne vero hi obvenientem etiam ab integro frusto taxam


5000. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

jam in alios fines Aerario Regio oneri cedant, pretium salis in uno grosso adauxit, fundumque hunc commercialibus, ac praesertim hydraulicis usibus perpetuo addixit; nec multo post enascituras etiam apud quaestores Turcicos contrabandas eidem fundo adjecit. Atque ita primum distinctus ab eventuali cassa Fundus Commercialis enatus est. Verum cum commercium sola navigatione non absolvatur, sed insuper vias facile permeabiles requirat, ad utrumque autem hoc ne duo quidem illi fundi suffecerint, enatus est sensim usus ille, ut et


5001. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

immunitate, gratuito hospitii et necessarii terreni usu remunerari solebat. Interea majores etiam aliquot commerciales pontes, quorum conservatio proventus telonii excedebat, adeoque a privatis sustineri non poterant, ad Fundum Commercialem recepti fuerunt. Atque ita fixae Fundi Commercialis necessitates ad stipendia Departamenti Hydraulici et conservationem ejusmodi pontium, eventuales vero ad stipendia exmittendorum pro inducendo novo aliquo et utili instituto magistrorum, ad suscipiendum per intervalla aliquem laborem


5002. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sint, quotta fundi publici admodum moderata esse debet, ne secus ipsa gratia impetratori oneri cedat, id autem pro realibus gratiis in 5 pro 100 a proportione taxae regiae determinari posse Deputatio demisse existimavit. Ita enim fiet, ut pro armalibus raro ultra 100 florenos, pro impetratione vero bonorum valoris 100 000 nonnisi 5000 dependi debeant; id quod minus sensibile onus constituere videtur. Pro mere titularibus justum videtur ut taxa haec duplicetur; cum


5003. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

eminentius corpus vel concipi potest.- Hujus itaque determinationes per nullum amplius discuti, vel in quaestionem vocari queunt. Indubitato huic principio id unum opponi solet quod, cum ipsum jus leges ferendi a natione proficiscatur, possit haec aliquid sibi ita reservare, ut in objecto tali aliqua ne per Legislationem quidem mutatio fieri valeat; tale autem in Hungaria esse illud, ne cui, nisi consentienti nobili, taxa aliqua imponatur. Verum an limitata ejusmodi Legislatio vel existere possit, disquirere, non


5004. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

vel alio titulo aliquid dependat. Jam vero inficiari non licet, quod et veteri et recentiori instituto sub titulo honorarii, aut subsidii bellici complures ejusmodi ephemerae et spontaneae oblationes in Diaetis ita obligative decretae fuerint, ut nullam amplius in comitatuum congregationibus subire potuerunt quaestionem. Quid igitur obstat, quominus Status diaetaliter congregati consimile etiam sub titulo erigendae commercialis cassae oblatum


5005. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquod conflandum sit, tuto determinare non licet. Ut singulis annis notabile quid accedat, ne sperari quidem potest. Quodsi tamen seu ad semel, seu periodice quid colligatur, quod id in unam potius generalem cassam inferre expediat, jam § 148. ostendimus. Atque ita omnia illa, quae projectans seu de emolumentis instituti hujus, seu de coordinatione et securitate cassarum adfert, suapte evanescunt. § 158. Alter in vicem gratuiti oblati titulum perpetui mutui ita


5006. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

ita omnia illa, quae projectans seu de emolumentis instituti hujus, seu de coordinatione et securitate cassarum adfert, suapte evanescunt. § 158. Alter in vicem gratuiti oblati titulum perpetui mutui ita proponit, ut primum periculum fiat in specifico aliquo, v. gr. in erigendo Pestino usque Szolnokinum communicationis inter Tibiscum et Danubium canali; quodsi enim id successerit, eadem ratione successive omnes hydraulicos labores perfici posse arbitratur.


5007. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

id autem nec naturae Legislationis, nec nationis dignitati convenire videtur. § 159. Tertius proponit ut schedae bancales intra 40 annos ad valorem 32 millionum emittantur: ita tamen, ut pro sustinendo chartarum harum credito praeter fidejussionem Statuum intra idem tempus realis sedecim millionum cassa confletur; hujus autem sequentem modalitatem proponit. 1-mo. Singulus nobilis ex annuo suo proventu quartam ejus, quod


5008. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

A capitali tamen hoc eidem nonnisi 1 1/2 pro 100 dependatur. 3-tio. Conflata hac summa, emittantur sub fidejussione Statuum schedae bancales ad vires 8 millionum. 4-to. Operatio haec singulo decennio usque ad quartam vicem repetatur. Et ita futurum statuit, ut singulus nobilis nonnisi per 40 annos proventus unius anni, qua parte 1000 florenos superant, conferre; in interusurio nonnisi 3 1/2 pro 100 jacturam pati debeat, et tamen omnibus commercialibus necessitatibus abunde suffectura 32 millionum summa


5009. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

est, cum summa, v.gr. 4 millionum, si ad semel expendatur, nonnisi labor, qui valori hujus summae aequivalet, perfici potest; si eadem elocetur, intra 32 annos cum eadem summa opus 12 milliones valiturum peragetur. Cum proinde necessitates commerciales non ita comparatae sint, ut aut omnes simul, aut intra breve tempus expleri debeant, expedit ut ea, quae ex oblato conflabitur, summa mox explicanda modalitate ad fructificandum elocetur, erogationes vero commerciales reliquo, inclusis jam propositis schedis, fundo interea


5010. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

possunt. Vel enim statim principio nemo has schedas acceptabit, et tunc Status nullam sentient seu utilitatem, seu detrimentum; id tamen, cum schedae hae reali fundo tectae sint, ne supponere quidem licet. Vel habebunt aliquo tempore cursum, sed postea creditum ita amittent, ut notabilis earum pars redimi debeat; et tunc si vigesima tantum earundem pars pro redimendo adferatur, haec ex currenti illius anni interusurio exsolvi poterit. Si plus redimi debeat, cassa erga hypothecam praehabitarum obligatoriarum tantum parati aeris


5011. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

haec ex currenti illius anni interusurio exsolvi poterit. Si plus redimi debeat, cassa erga hypothecam praehabitarum obligatoriarum tantum parati aeris facile conquiret, ut his etiam satisfacere possit; per promtam vero hanc exsolutionem creditum schedarum harum indubie ita restabiliet, ut jam redemtae schedae denuo erogari queant, sicque fundus temporaneam tantum diminutionem patiatur. Vel per funestum aliquod bellum, pestem, aut aliud simile flagellum, circulantis pecuniae massa ita diminuetur, ut quisque


5012. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

schedarum harum indubie ita restabiliet, ut jam redemtae schedae denuo erogari queant, sicque fundus temporaneam tantum diminutionem patiatur. Vel per funestum aliquod bellum, pestem, aut aliud simile flagellum, circulantis pecuniae massa ita diminuetur, ut quisque paratam tantum pecuniam, velut in arduis ejusmodi circumstantiis praesentaneis necessitatibus magis accommodam anhelet, adeoque omnes omnino schedae hae redimi debeant. Et tunc non poterunt quidem illae parato exsolvi,


5013. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

sed per plures etiam annos facilem cursum retinebunt. Et tunc Cassa Commercialis, calculatis ut supra ejus fundis, intra decennium septem milliones erogare poterit, et adhuc pro subsequis annis, donec schedae hae decurrerint, annuus medii millionis fundus eidem ita remanebit, ut intra 30 annos 17 milliones in usus commerciales impendi possint. Quo adminiculo, si pecuniae rite, ut supponere oportet, dispensentur, commercium Hungaricum ad notabilem perfectionis gradum perduci potest. 5. Fundus hic convenit dignitati


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.