Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ita

Your search found 6420 occurrences

More search results (batches of 100)
First 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5786-5791:


5786. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 33 | Paragraph | Section]

Latina familiarior fuit, concredi debuerit, aut quod Lingua Hungarica principio constituti Regni necdum satis fuerit exposita. Erecta enim per Ludovicum I. Quinqueecclesiensi Accademia, jam sub Sigismundo, Litterae etiam apud Saeculares, ita propagatae fuere, ut omnes de publicis negotiis expeditiones non tantum e Comitatibus, sed ex ipsis etiam Civitatibus Latino Idiomate expeditas fuisse, omnia ejus temporis, quae exstant, monumenta abunde testentur, quod si unica adoptatae per Hungaros, in


5787. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 34 | Paragraph | Section]

continuae ferme, quas in Germaniae, Galliae et Italiae Provincias suscepere expeditiones; sub primis vero Regibus, frequentissima cum Civilia, tum externa bella, impediverunt, ita ut si omnes in unum se contrahere voluissent Hungari, vix aliquot Comitatibus impopulandis suffecissent. Et hoc fuit, quod Hungaris primo statim occupati Regni tempore neccessitatem injecit, ut nullos, nisi quos in Pugna caeperunt Slavos in servitutem redegerint,


5788. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 34 | Paragraph | Section]

Regni receptis. Hoc denique, desolato subinde post cladem Mohachianam Regno, nostra jam tempestate non tantum Regibus, sed ipsis etiam potentioribus Dynastis, illud Consilium expressit, ut deserta sua Svevis, Italis, Gallis, Hispanis impopularent, ita ut nullus ferme sit in Europa Christianus Populus, qui non copiosas gentis suae Colonias in Hungaria numeret; nullum ferme Idioma, quod in Regno non vigeat: denique ut numerus verorum Hungarorum, in ipsa Hungaria, vix quartam populi partem efficiat. Accessere complures, quas


5789. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 35 | Paragraph | Section]

ut omnes abstrusos, et exquisitos, qui in objectis publicis innumeri ferme occurrunt Terminos in succum et sanguinem suum converterit; denique ut illam scribendi energiam, quam in Latino Idiomate e Scriptoribus Classicis haurire pronum, e Hungaricis non ita expeditum est, sibi compararit, ad hoc, ut graviores expeditiones publicas prompte adparare possit. Non interest autem Reipublicae, ut cursus negotiorum publicorum vel hoc nomine adhaereat; itaque sicut in aliis Regnis, ubi unicum toti populo commune est Idioma,


5790. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 35 | Paragraph | Section]

Non interest autem Reipublicae, ut cursus negotiorum publicorum vel hoc nomine adhaereat; itaque sicut in aliis Regnis, ubi unicum toti populo commune est Idioma, vernaculam linguam etiam in negotiorum publicorum pertractatione inducere, et pronum et utile fuit, ita a contrario in Hungaria id perfici, nec Reipublicae utilitas, nec Res ipsa admittit. Quid si insuper Hungaria relate ad adnexas Provincias consideretur, hae omnes non tantum diverso Idiomate utuntur, sed et distinctum


5791. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 37 | Paragraph | Section]

Idiomatis cum Hungaria coaluisse; linguae Latinae in publicis usum sine unanimi omnium Hungariae Comitatuum, et Civitatum consensu, qui nunc certe non adest, ne quidem in quaestionem vocari posse. Quod si autem Hungarica Lingua in ipsa Hungaria, jam ita diffunderetur, ut reipsa omnes Comitatus et Civitates Hungariae in ejus introductionem consentirent, tum etiam id non nisi accedente adnexarum provinciarum assensu perferri posse. Petunt proinde Nuncii praefatorum Regnorum usum Linguae Latinae in


Bibliographia locorum inventorum

Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].


More search results (batches of 100)
First 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.