Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ita

Your search found 6420 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 906-931:


906. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 44 | Paragraph | Section]

atque Observande. Post servitutis meae commendationem. Quod semper feci in litteris ad Vestram Dominationem missis hoc idem nunc quoque faciam. Gratias videlicet agam Vestrae Reverendissimae Dominationi de eius erga me humanitate ac beneficiis. Rogo autem eandem, ut semper hactenus, ita etiam imposterum commendatum me dignetur apud reverendissimum dominum 3 reddere meosque omnes protegere. Quod ego Vestrae Dominationi Reverendissimae, dum vivam, reservire studebo. [...] et bene valere opto. Ex Buda dominica proxima ante festum [...] Millesimo


907. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 45 | Paragraph | Section]

Colendissime. Pro illa, qua semper Vestram Reverendissimam Dominationem unice colui, observantia nihil magis opto, nihil ferventiore desiderio cupio, quam Vestram Reverendissimam Dominationem intelligere aut iam convaluisse, aut certe in dies melius se habere. 2 Quod, ut ita contingat, Deum Optimum Maximum precor, ut Tuam Dominationem Reverendissimam nobis cito incolumem cernere concedat. Nova nulla habemus alia, nisi illa, quae iam puto per totum terrarum orbem divulgata: illustrissimum, immo serenissimum dominum Lodovicum (quod faustum felix totique


908. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 53 | Paragraph | Section]

rem consideramus, verissimum est illud Martialis nostri omnes hi veteres novi fuerunt . 4 Quis enim nostrum iure dicere potest sibi ullum veteri amore vinctum, qui non idem ei olim novus fuerit. Quare non diffido Tuam quoque Dominationem, quam ut omni in virtute, ita in amicitia quoque colenda plurimum voluptatis ponere, nullum est dubium amico novo et visu forte tantum cognito aliquid tribuituram, quae si dignabitur mihi quoque vicissim quippiam iniungere, faciam, ut quicquid viribus et ope mea confici poterit, id se amico diligentissimo


909. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 54 | Paragraph | Section]

et egregio Stephano Brodarich de Ierosyn 2 decretorum doctori, comiti capellae sancti Andreae apostoli 3 et canonico Quinqueecclesiensi salutem et gratiae nostrae regiae assiduum incrementum. Quemadmodum variae sunt et multiplices mortalium voluntates atque appetitus, ita videmus varia ac multum inter se diversa esse studia, et diversas ad varias artes ab ipsis paene incunabulis animorum applicationes, prout cuique vel natura, vel conditio, vel animi libido suadet. Quo sit, ut alii protinus, ut in lucem sunt editi, agricolationi animum intendant, alios mercium


910. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 59 | Paragraph | Section]

ex Florentia, quo eum concessisse Vestra Maiestas non ignorat, 10 rediit. Communi igitur opera et consilio omnia aguntur et agentur. [3.] Expensas ego nullas penitus habeo. Deus immortalis scit, quod non solum vehementissime angor, sed et supra modum admiror, quod Vestra Maiestas ita me sine expensa reliquerit. Maiestas Vestra scribit 11 et item reverendissimus dominus cancellarius 12 ex voluntate Maiestatis Vestrae Fukaros 13 mihi satis expensarum daturos, ab eis ne obolum quidem habere possum. Immo derideor ab eis, qui orator Maiestatis


911. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 65 | Paragraph | Section]

sive brevi Suae Sanctitatis. Scripsi alias de affectione Suae Sanctitatis erga Vestram Maiestatem et scripsi meram veritatem, et scio, quod non solum in hoc sed in omnibus, quibus unquam poterit gratificari Vestrae Maiestati, erit ad gratificandum paratissimus. Intelligit id, quod revera ita est, magnam partem salutis Christianae reipublicae post Deum esse in manu Vestrae Maiestatis. Ego et me et meam servitutem humillimam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis commendo. Quam Deus conservet semper felicem et victoriosissimam. Ex Urbe XXVI. Ianuarii


912. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 66 | Paragraph | Section]

Romae, quam nostra propria per oratores nostros curabantur. Nunc istud negotium nostrum talibus involucris et ambagibus tractari. [2.] Et proinde postulamus a te, ut nobis tandem aperte scribas, quid agatur in ipso negotio, nam non dubium est, quin summus pontifex, cum ita res succedit, parvi faciat postulata nostra iustissima, aliudque facere in hoc ipso negotio, quam quod nos volumus aut ferre possumus, contendat, de quo, quidquid id sit, vellemus quam primum certiores fieri, ut rebus nostris opportuno modo prospiciamus. Nam quidquid illius


913. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 68 | Paragraph | Section]

si iuris mei essem, ex hac turba libentissime subducerem. Episcopatus Plocensis iussus est in manus secularium tradi, electo regio locus in senatu episcopi Plocensis, et mihi Premisliensis est assignatus imperio principis ac procerum omnium. Quid reliquum futurum sit, ubi pontifex et vos istic ita rem, ut coepistis, tractaveritis, non libet augurari. [4.] Scribitur etiam nobis, quod de meis istic sacerdotiis nescio quid cudatur, sine quibus ego nunquam episcopatum hunc recipiam, 6 et proinde rogo et obsecro Vestram Dominationem, ut me quamprimum certiorem reddere


914. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 71 | Paragraph | Section]

praeterea diligentissime pro pace, concordia aut indutiis inter principes Sanctitatis Suae auctoritate conciliandis. Nos enim, ut saepe sumus testati, his dissidentibus exiguam admodum aut potius nullam publicae salutis et conservandae reipublicae Christianae spem habemus. Noli existimare nos ita ab extrema spe et praesidiis pendere, ut domi, quae praestare ipsi atque efficere possumus, negligamus. Verum scis, quid inter caesaris potentiam tot annis tam feliciter auctam et nostras vires adeo debilitatas et fractas intersit. Non unius regis aut populi videtur esse, ut tantum tyrannum,


915. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 72 | Paragraph | Section]

serenissimo nepoti Maiestatis Vestrae, domino meo gratiosissimo, hic a Sede Apostolica subministrando, quae altera fuit pars meae legationis, multa quidem saepius deliberata et decreta, sed nondum aliquid ad effectum deductum. Dies et noctes laboro in pecuniis extricandis et legato, quoniam ita regiae etiam maiestati placuit, expediendo, fortasse iam tandem post tot et tam varias dilationes brevi extrudetur. [4.] Cardinalem Volteranum ob suspicionem Siciliae ad defectionem sollicitatae et rerum novarum motus in custodiam atque adeo in arcem Sancti Angeli coniectum puto


916. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 74 | Paragraph | Section]

scripsi. Quod ubi per Maiestates Vestras tractari intelligeretur, fortasse isti, quibus nunc tam submisse supplicamus, ultro nobis supplicatum venirent. Parcat mihi, rursus oro supplex, Maiestas Vestra, quod de his rebus ad eam scribere audeo, et nepoti suo carissimo, domino meo gratiosissimo ita consulat, ne inter tot spes pacis et exspectationis subsidiorum regnum, quod Deus avertat, amittat. Me et meam servitutem humillimam Vestrae Maiestati devotissime commendo. Quam Deus felicissimam et victoriosissimam conservet. Ex Urbe X. Iunii. 1523.


917. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 75 | Paragraph | Section]

ab ipsis subditis nostris ac aliis nobis consulebatur, negotium hoc tractavimus, utcunque est, quoniam iam illius Sanctitas voluntati et iuribus suis satisfecit. [2.] Postulamus a te, ut tandem finis fiat huic tragoediae, fiatque provisio tam de episcopatu Plocensi, quam etiam Premisliensi, ita ut prius scripsimus, sine ulla pensione ac onere et sine aliqua mora et difficultate. Similiter ut de canonicatu Cracoviensi reverendi Raphaelis electi Plocensis servo nostro Opalenicio 4 provideatur. Quod tibi uberiori gratia et favore regio curabimus inferre. Datum.


918. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 80 | Paragraph | Section]

Hungariae, qui se, antequam conclave 6 ingrederetur, huic negotio [...]luerat, et mea maxima diligentia ac labore, ad hunc finem tandem [...] ad quam me nunquam sperassem, deducturum. Conventio igitur inter me et plebani pridem mortui executores ita facta est, ut ipsi litem Dominationi Vestrae Reverendissimae amplius ne faciant sub poena dupli eius summae, quam Dominationem Vestram Reverendissimam solvere constitutum est, cuius rei obligationem manu sua scriptam is, cuius maxime interest, executor mihi dedit. Rursum,


919. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 81 | Paragraph | Section]

rerum vel illius plebani, [..]us cuius ipse executor fuisse dicitur apud Dominationem Vestram Reverendissimam, quod integra conscientia teneri non possit, eam quoque ad usus pios, et bona opera impenderet. Exspectassem pontificis electionem, 8 ut cum eo quoque agerem. Ceterum quoniam res ita nobis successit, ut neque pontifex eam commodius expedire potuisset, non putabam mihi diutius exspectandum, ne impensis inanibus per servitorem suum Dominatio Vestra Reverendissima gravaretur, praesertim quod iam is sibi impensas deficere querebatur. Nam quod Dominatio Vestra


920. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 84 | Paragraph | Section]

Maiestatem, neque nunc aliud scribere possum, quam quod tunc scripsi, praeter quam quod in annata Plocensi tantam video difficultatem, ut parum aut nihil spei apud me sit reliquum. Aiunt, et in hoc se fundant, ecclesiam illam ab initio semper in duobus milibus ducatorum fuisse expeditam, et ita in libro etiam annatarum (quem vocant) contineri: si Alexander papa 2 vel alius pro bina vel trina expeditione propter aliquam causam minus accepit, id annatae priori duorum milium non debere praeiudicare. Ab hac sententia, credo, deduci vix poterunt. Feci ego de hoc et privatim et


921. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 84 | Paragraph | Section]

scripsi pontificem ad hanc rem adiecisse animum, delegisse ad hoc certos ex reverendissimis dominis cardinalibus, cum quibus ego fui iam saepe; video et pontificem et reverendissimos dominos ad id propensissimos. Sed et illud video, Princeps Sapientissime, parum in hoc spei esse ponendum. Quid ita? Quia Christianissimum regem ita durum atque obstinatum video in recuperando ac nostros in retinendo vel non cedendo ducatu Mediolani, ut facilius utraque pars quidvis subiret, quam in hoc alteri parti cederet. Quid igitur spei de pace in tanta animorum obfirmatione? Aliae igitur, Clementissime


922. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 84 | Paragraph | Section]

adiecisse animum, delegisse ad hoc certos ex reverendissimis dominis cardinalibus, cum quibus ego fui iam saepe; video et pontificem et reverendissimos dominos ad id propensissimos. Sed et illud video, Princeps Sapientissime, parum in hoc spei esse ponendum. Quid ita? Quia Christianissimum regem ita durum atque obstinatum video in recuperando ac nostros in retinendo vel non cedendo ducatu Mediolani, ut facilius utraque pars quidvis subiret, quam in hoc alteri parti cederet. Quid igitur spei de pace in tanta animorum obfirmatione? Aliae igitur, Clementissime Princeps, salutis viae Vestris


923. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 86 | Paragraph | Section]

Sedis Apostolicae praesidium imploraret. Tecum is ex mandato sui principis consilia communicabit, tecum una ad Sanctitatem Domini Nostri et ad reverendissimos dominos cardinales accedet. Vide, ne illi usquam desis, agitur commune utriusque nostrum negotium. Hostis instat, tempus breve est. Vos ita provinciam vestram administretis, ut, quod ab ista Sede Apostolica flagitamus, auxilium adsit in tempore. [3.] Nam in his quinquaginta milibus ducatorum, quod reverendissimus dominus legatus 8 habet in potestate, adversus hostem potentissimum leve admodum et per exiguum


924. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 94 | Paragraph | Section]

cancellarium 6 Hungariae in mei commendationem suas litteras dare et efficere, ut mei quamvis absentis, diligenter tamen eorum maiestatibus servientis ratio habeatur saltem in minoribus beneficiis. 7 Nam maiora, sicuti non mereor, ita neque petere ausim. Neque sum, Clementissime Princeps, natura adeo ambitiosus, ut patrocinio Vestrae Serenitatis, quam scio omnia etiam summa apud dominum meum clementissimum posse, aliud consequi optem, quam unde possim commodius et honorificentius vestris maiestatibus servire. Scit enim


925. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 94 | Paragraph | Section]

meos clementissimos, quam etiam ad reverendissimum dominum cancellarium 5 Hungariae in mei commendationem suas litteras dare et efficere, ut mei quamvis absentis diligenter tamen eorum maiestatibus servientis ratio habeatur saltem in minoribus beneficiis. Nam maiora, sicuti non mereor, ita neque petere ausim. Neque sum, Clementissime Princeps, natura adeo ambitiosus, ut patrocinio Vestrae Maiestatis, quam scio omnia etiam summa apud dominum meum clementissimum posse, aliud consequi optem, quam unde possim commodius et honorificentius Vestris Maiestatibus servire. Scit enim


926. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 99 | Paragraph | Section]

quanto me minorem istic mea Romana absentia esse voluit. Sum tamen is, qui cum vidua illa et ipse in gazophylacium minuta quanquam aera proicio, 5 et cum omni mentis sinceritate Vestrae Sanctitati ac Sanctae Sedi Apostolicae pro mea exilitate servio. [3.] Dominus baro 6 ita a nostris omnibus amatur, ut eum non in illa Sicilia, quae pars Italiae esse censetur, sed in hac, quae pars Hungariae est, quam et ipsam eodem nomine appellamus, natum esse reputemus et pro vero ac puro Hungaro habeamus. Qui ita, ut mei mihi retulerunt, causam meam iussu Vestrae Sanctitatis


927. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 99 | Paragraph | Section]

pro mea exilitate servio. [3.] Dominus baro 6 ita a nostris omnibus amatur, ut eum non in illa Sicilia, quae pars Italiae esse censetur, sed in hac, quae pars Hungariae est, quam et ipsam eodem nomine appellamus, natum esse reputemus et pro vero ac puro Hungaro habeamus. Qui ita, ut mei mihi retulerunt, causam meam iussu Vestrae Sanctitatis egit me absente, ut vel hoc ipso, si nihil unquam benignitatis Vestra Sanctitas antea in me contulisset, fatear me ei perpetuo obligatissimum non aliter, quam si omnia, quae petebantur, fuissent impetrata. 7 Me ac meam


928. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 102 | Paragraph | Section]

de rebus omnibus referam. 4 Ne vero nunc longioribus litteris sim Vestrae Sanctitati taedio, referet nonnulla Vestrae Sanctitati nomine meo dominus Emericus archidiaconus, 5 frater meus. Illud tamen unum neque ego possum tacere. Me licet ab initio fuerim Vestrae Sanctitati ita addictus, ut addi nihil posse videretur, nunc tamen ob diligentissimas intercessiones immo contentiones quoque acerrimas domini baronis pro mea promotione nomine Vestrae Sanctitatis factas, factum esse longe addictiorem et obstrictum vinc 1 Louis II informed the Pope already on 20


929. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 117 | Paragraph | Section]

agere deberet. [2.] Consilium enim meae ad caesarem profectionis fuit mutatum, cuius mutationis vix scirem ego ipse dicere certam causam. Hoc scio, pontificem, ut ad Vestram Maie statem scripseram, fuisse in ipso mei huc adventus principio huius meae profectionis cupidissimum. Nunc vero non ita, neque aliam causam affert, nisi litteras et mandata serenissimi et gratiosissimi domini mei regis serius quam oportebat venisse. Si me illuc ire contigisset, nihil mihi optatius certe fuisset, quam Vestrae Maiestati tam in hoc negotio Barensi, si nondum confectum fuisset, quam in aliis, quae


930. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 117 | Paragraph | Section]

tam in hoc negotio Barensi, si nondum confectum fuisset, quam in aliis, quae mihi commissa fuissent, servire. Pro pace autem et concordia illorum principum, pro liberatione Christianissimi regis (nam et hoc mihi per clementissimum regem meum fuerat commissum) totis viribus elaborassem. Et ego ita certe existimo, Sapientissime et Clementissime Rex, non futuram fuisse hanc vel meam vel alterius et prudentioris et maioris me Vestrarum Maiestatum servitoris illuc profectionem a statu praesentium rerum atque ab illorum principum nunc inter se tractatibus alienam. Non enim dubito Vestrarum


931. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 120 | Paragraph | Section]

sua in commissis habeat, ut nomine illarum maiestatum hoc idem apud caesaream et catholicam maiestatem efficaciter promoveret. Nunc cupimus, et si par sit, rogamus, assistet ibi oratori nostro, magnifico Ioanni Dantisco, 3 et in quibus auxilium suum postulaverit, ita illud impendere velit, quemadmodum rebus nostris prodesse noverit. Nos enim praefato oratori nostro ad Tuam Paternitatem singulare iussimus habere refugium, nam illam scimus ibidem non parvi valere et reputari. Nos, quando poterimus Paternitati Tuae omni nostra gratitudine id rependere


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.