Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hostis

Your search found 654 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 32-46:


32. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

de conditionibus agitur in mittendis etiam atque remittendis litteris, tota aestas effluxit. Qua, etsi imperator cupiditate arderet patrare aliquod egregium facinus, et se et suorum maiorum gloria dignum, dissuadentibus tamen legatis nihil actum est. Verebantur enim ne barbarus hostis, bello lacessitus, oratoribus, uiris nobilibus atque innoxiis, manus inferret. Igitur, iam instante hieme, dux regiae classis Neapolim ad regem se recepit. Marinus quoque Malipetrus cum Ludouico Bembo legati domum reuocantur. Veneti, de


33. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

est. Imperator etiam misit nuntios cum litteris et ad magistrum Rhodiae religionis et ad regem Cyprium, ut uere ineunte bello se praeparent, nauesque ex foedere debitas mitterent. Interea ipse cum classe circum Aegeas insulas obnauigat. Timebat enim ne hostis, nactus opportunitatem, aliquam ex foederatis ac subditis insulis opprimeret: nam multa in eis oppida debilia ac male munita sunt. Dum in his locis cum classe moratur, accepit uicum Ioniae opulentissimum temere sine praesidio esse. Situs est in


34. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

conuersis equis, magno impetu proelium ineunt. Obtruncatis multis ex hostibus, caeteros in fugam uertunt. Itaque omnis praeda ad naues reducitur. Equites interfectorum hostium capita imperatori offerunt, singulos aureos in singula capita accepturi. Nam imperator promiserat unicuique interfecti hostis caput deferenti aureum se soluturum, quod semper postea seruatum est. Imperator, oneratis praeda nauibus, ad quandam insulam desertam ac portuosam, quam nunc Sanctam Panaiam uocant, quae inter Chium ac continentem sita est, se


35. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Cariae quae Coo insulae opposita est, ad quod multi christianorum, seruitutem Turcorum fugientes, ex tota Asia quotidie se conferunt, et quoniam extra munitiones hostis omnia tenet, oppidanis ne lignandi quidem gratia exire licet. Hic mira de canum sagacitate ac solertia narrantur. Habent enim oppidani ultra quinquaginta canes, quos nocte extra munitiones tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad


36. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esset, magno clamore ab utraque parte edito infestis armis concurrunt. Atrox proelium committitur. Equites, impedientibus praeruptis saxis, nostris non multum auxilio fuere. Nauales uero socii ac milites eminus plumbea glande tormento emissa et sagittis, cominus ense et hasta hostem feriunt. Hostis quoque missilibus, quibus maxime praeualebat, nostrorum multos sauciat. Stetit aliquantulum anceps proelium. Tandem nostri, et numero et uirtute superantes, obtruncatis multis hostem in fugam uertunt. Multi uiui capiuntur, caeteri ad praeruptos montes atque inuios anfractus


37. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

bellum gerunt ac sustinent. Nec nos paenitet laborum et impensae, modo rei publicae christianae profuturi simus. Quoniam igitur his diebus Aeoliam atque Cariam, opulentissimas barbari hostis regiones, omnia ferro igneque prosternendo pecore ac colonis expoliaui, nunc, quia ades, tuo ductu atque auspiciis caetera agentur . Tum Cardinalis: Et legi et audiui et etiam nunc uideo, egregie imperator, Venetorum animum in


38. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

animum in defendenda religione christiana supra omnes reges ac principes praecipuum fuisse, Venetosque suis armis multas christianorum gentes ac prouincias a barbarorum rabie defendisse. Tu quoque, magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute fregisti. Igitur macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi felices successus tribuat. Copias uero quas adduxi tuum imperium sequentur . Venit


39. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

apprehensas trahunt. Quaedam uidua, cum in monumentum uiri sui incidisset, complexa monumentum, quasi uiuum ad auxilium uocabat, subindeque dicebat: En, quos nunquam uiuos ulla uis separare potuit, nunc barbarus hostis diuidet . Et cum nullo modo inde abstrahi posset, miles stricto gladio sponte praebenti ac distendenti collum caput abscidit, inquiens: I nunc, et marito tuo te consocia . Multi, mancipia spernentes, ornamenta mulierum pretiosa, uestes pictas cuiusque generis, uasa


40. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praefecti responso, oppugnationi se praeparat, et, quoniam unicus aditus equiti, et hic quoque perangustus, iuxta litus maris ad conuallem erat, (nam caetera omnia perpetuus mons in theatri formam claudebat) uallo locum ac fossa munire iubet, praesidium ad obseruandum aditum imponit, ne, si potens hostis aduenisset, nostros ab oppugnatione deturbare et oppidanis subsidium ferre posset. Deinde captato loco tres bombardas magnas a parte occidentis oppidi, quartam ab austro locat. Oppidum circumobsidere, ne quis


41. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur. Nam ipse quoque rem difficilem fore cernebat, quoniam ualidissimus hostis omnes aditus firmis praesidiis occupauerat. Imperatores lectis litteris ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus


42. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

si quo pacto se coniungere posset, mittunt. Ille tabulis undique tectis nauibus, ne ab hoste utramque ripam obtinente sagittis infestaretur, remis innixus, aduerso flumine ad oppidum tendit. Nec hostis interea cessabat: nam quae apud nos agebantur a transfugis edoctus erat. Igitur ad radices montis, quo Georgius uenturus erat, duodecim milia lectissimorum equitum cum duce Cansabego opponit, pontemque duplici praesidio muniit. Supra oppidum, unde


43. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

stuppa, sulfure complent, quae igne incensa in hostem demissuri erant. Saxa ingentia per munitiones disponunt, maiores bombardas paruis lapidibus suffarciunt, ut uno ictu simul excussi plures uulnerare possent. Quibus paratis, oppidani omnibus missilibus instructi taciti ex industria, quousque hostis munitiones subiret, expectant. Turci magno clamore edito corona oppidum aggrediuntur, per


44. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praefectis triremium naturae concessisse. Eadem sibi metuens, ad medicos Rhagusium concessit, relicto ibi Stephano Malipetro legato, etiam non satis ualido, qui imperatori affirmat nunquam a Boliana se recessurum, etiam si certa mors sibi instaret, nisi prius hostis obsidionem Scodrae solueret. Rhagusium est ciuitas Dalmatiae, quam Epidaurenses, Epidauro a Gotis euerso, auspicatiore loco condiderunt. Urbs est


45. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

proeliando, sanguinem suum ulti occumbere. Itaque soluta obsidione omnes ad fluuium ruunt, desiderataque multis diebus aqua se satiant. Hic multi aqua repleti stupidi rigentibus membris statim mortui conciderunt. Imperator audito hostis discessu, cum neque medici neque medicamenta Rhagusina aliquid eum iuuarent, graui ualitudine oppressus Venetias se contulit. Nec post multos dies Triadanus nouus imperator Catari moritur. Stephanus Malipetrus,


46. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

neque medici neque medicamenta Rhagusina aliquid eum iuuarent, graui ualitudine oppressus Venetias se contulit. Nec post multos dies Triadanus nouus imperator Catari moritur. Stephanus Malipetrus, Mocenici legatus, cum hostis suo discessu secura omnia reliquisset, classem dissoluit. Praefectis nauium mandat uti se ad salubriora loca conferant, suam et naualium turbae sanitatem procurent; nam


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.