Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hostis

Your search found 654 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 392-401:


392. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [Paragraph | Section]

et nos liberati sumus; diu desideratus succursus 12. currentis ex monte a monasterio Camadulensium aduenit, ac fortissime in hostem irruit, et primo tormenta eiusdem, quae ad monticulum unum contra nostros superraduxerat, occupauit, ac ita inde hostis ad aliam suam batariam reddire coactus fuit, indeque fortiter longo tempore sese defendit. Nostri cum magna ui sturmam fecerunt, perditis sine dubio nostris plurimis, hostem tamen etiam inde pepulerunt,


393. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [Paragraph | Section]

reddire coactus fuit, indeque fortiter longo tempore sese defendit. Nostri cum magna ui sturmam fecerunt, perditis sine dubio nostris plurimis, hostem tamen etiam inde pepulerunt, captis similiter tormentis, ad tertiam suam batariam iterum hostis recessit. Ibidem longissimo tempore fortiter resistebat; pulsus tamen etiam inde. Haec a mane usque ad horam mediam secundam circiter durabant, postea circa horam mediam secundam pomeridianam cum hoste, extra batarias,


394. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 4 | Paragraph | Section]

etiam inde. Haec a mane usque ad horam mediam secundam circiter durabant, postea circa horam mediam secundam pomeridianam cum hoste, extra batarias, non per longum tempus confligerunt; paulo post enim hostis terga dedit, relictis omnibus suis tentoriis, tormentis, munitione, ac rebus uniuersis, quas habuit, Interim dum nostri diutius tentoria pretiosiora (uiliora enim etiam post tres dies qui habere uoluit, potuit) colligerent, ac


395. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 4 | Paragraph | Section]

omnibus suis tentoriis, tormentis, munitione, ac rebus uniuersis, quas habuit, Interim dum nostri diutius tentoria pretiosiora (uiliora enim etiam post tres dies qui habere uoluit, potuit) colligerent, ac reculas alias in praedam diriperent, hostis uiros, mulieres ac infantes, quorum multas centurias, si non millia, pro captiuis habuit, occidebat, ac ita eosdem miseros homines, alios absolute occisos, alios parum uiuentes, omnes scissos, sequenti die maximo cum dolore cernere debuimus, Plurimi


396. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 5 | Paragraph | Section]

Reuerendissimi ac admodum Reuerendi Domini, nisi succursum habuissemus, post tres dies actum de nobis fuisset, omnes filii mortis fuissemus. Duodecim propugnacula, unum ad aulam Suae Maiestatis, aliud Zrinianum propugnaculum dictum, partim per minas, partim tormentis hostis destruxerat, ac facillimum sibi ad Ciuitatem accessum parauerat, ita, quod plane facillime in equo ascendere potuisset. Aula suae Maiestatis ac Viduae Imperatricis tota tormentis destructa. Similiter etiam aliae domus ibidem propugnaculis viciniores dirutae ac


397. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 5 | Paragraph | Section]

in equo ascendere potuisset. Aula suae Maiestatis ac Viduae Imperatricis tota tormentis destructa. Similiter etiam aliae domus ibidem propugnaculis viciniores dirutae ac destructae. Turris S. Stephani plurimos ictus globorum sustinere debuit. Frequenter enim ad eandem hostis iaculatus fuit. Multas cifras in eadem Turri destruxit, plurimos plane decussit. Tectum etiam Ecclesiae multis in locis perfregit, in fenestris Ecclesiae etiam lapideas cifras decussit ac destruxit, non tamen adeo multas. Turris P. Minoritarum proxima est ruinae.


398. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 5 | Paragraph | Section]

uero tecto parum nocuit, muro nihil, miserae Moniales in cellario habitare debuerunt. Conuictorio ad S. Barbaram etiam maiori ex parte tectum destruxit. Ita etiam Collegii Pazmani. Denique nullum monasterium, nulla domus Viennae datur, ubi hostis sui non reliquisset memoriam. In multis domibus plurimi homines occisi, partim a globis, partim a bolidibus. Collegii nostri muris nihil nocuit, praeterquam quod tectum in aliquibus locis maioribus globis perfregerit. Exiguis expensis reparabitur. Caeterum ad


399. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 5 | Paragraph | Section]

muris nihil nocuit, praeterquam quod tectum in aliquibus locis maioribus globis perfregerit. Exiguis expensis reparabitur. Caeterum ad Aream nostram, ac ad ambitum, plurimi autem ad tectum ex ciuitate Leopoldina minores globi ueniebant, nihil tamen nocuerunt. Bolydes, quas hostis ad ciuitatem projiciebat, nullum prorsus effectum habuerunt. Diu enim noctuque omni momento uigilare debuimus, aquam continuo supra tectum trahere, et ad extinguendas bolides manere paratissimi continuo. Unicum stabulum Hispanicum dictum, alias statim


400. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 5 | Paragraph | Section]

momento uigilare debuimus, aquam continuo supra tectum trahere, et ad extinguendas bolides manere paratissimi continuo. Unicum stabulum Hispanicum dictum, alias statim propugnaculo Zriniano contiguum, ex operatione bolidum conbustum, praeterea plane nihil. 13 Julij hostis ciuitatem obsidere incepit, et summo mane, adhuc in aurora aduenire, sequenti die, uidelicet 14 Julij iam habuit Batarias, et superinductis tormentis ad muros (Suburbia enim omnia per nostros adhuc antea incinerata fuere) statim post duodecimam ad ciuitatem ac


401. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 6 | Paragraph | Section]

fuimus in maxima confusione et consternatione, ex omnibus enim partibus timebamus; credo plurimos fuisse, qui prae timore nec nomen suum dicere potuissent. Mansimus enim intra ignem, ac si in inferno mansissemus. Hostis interim fortissime et incessanter iaculabat et bolides etiam projiciebat, sed cum bolidibus nihil nocuit. Ecclesia Scotistarum ab incendiariis per Tekelium (recte enim ibidem praeces fuerunt, et consequenter maximus concursus populi)


Bibliographia locorum inventorum

Sidić, Šimun Juda (floruit 1683) [1683], Antonii Judae Sidić, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae, de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio (Viennae, 1683-09-16), versio electronica (, Vienna), Verborum 2322, Ed. Ivan Kukuljević Sakcinski [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sidicepistola1683].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.