Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fore

Your search found 658 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 198-244:


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum rebus publicis nihil sit intestina discordia perniciosius, nec ulla alia pestis ad magna quaeque imperia euertenda ea ualidior, magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, ex quo appareret regna


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

quo scilicet Hungari regem suum maiori colerent ueneratione, ab insignibus quoque imperii regi maiestatem quaesisse, putantes afficta regio diademati religione regem ipsum fore multo augustiorem. Quem quidem morem Graecis quoque, genti quondam eruditissimae, omniumque fere artium, queis animi corporaque hominum excoluntur, inuentoribus, fuisse Homerus testis est, qui Agamemnonem sceptro a Vulcano fabrefacto insignem reddit.


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

Batheris regnum ambientis grauis oratio in comitiis. At Stephanus Bather, ut erat imperandi cupidissimus, ratus praefecturae, quam gerebat, maiestate se quoque fauorem sibi hominum conciliaturum, priusquam regnum Hungariae ab externis peteretur, quod quidem propediem fore, ut euenit, suspicabatur, Hungaros, si forte eis posset persuadere, ut regnum ad indigenam defferrent, oratione tentandos censuit, neminem unum sigillatim designans, non ausus plane quemquam nominare, prius quam principum animos exploraret. Tametsi quidam existiment Stephanum


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

memoriam acerbae in suos Matthiae Coruini tyrannidis ― studium suum in Alberthum, regis Polonorum filium, conuertit, eumque literis suis, uti cum trecentis ad summum equitibus in Hungariam ueniret, hortatus est, ratus id neque comitiorum libertati obfuturum, et Hungaris pergratum fore, utpote quum probe nosset, uir moris antiqui haud imperitus, ueterem inter Polonos et Hungaros reges intercedere necessitudinem, Hungarosque in Polonia itemque Polonos in Hungaria uicissim regnasse. Nec prudentem uirum fefellisset opinio, ni in comitiis de rege


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

decori est maximo, perseuerasset, nec talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis causa pro tempore silentio pressa est, ne uulgata eiusmodi officeret consilio: nam omnia munitiora Hungariae loca regis Matthiae filius praesidiis obtinebat. Qui quidem se regem fore haudquaquam desperabat, sed ui magis quam causa fretus paruam admodum gratiam apud optimates iniuerat, propterea quod licet oratores eius ad praeces uersi nobilitatis conuentum humillime ambirent, attamen, ut paulo post apparuit, exercitum ad uim inferendam, si preces parum


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae regem declararent, seque ille, quod quidem eorum fauore posse fieri sperabat, uxorem duceret, totum thesaurum regnante Matthia ab se qualicunque modo congestum in communem regni usum uersuram, rata et omnem rerum iacturam priuata uita leuiorem fore, nec difficulter pecunię detrimenta resartum iri, si uoti compos facta esset. Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

scilicet uiuente adhuc patre rex ab omnibus esset dictus, omniumque fide in hoc data confirmatus. Est autem fama satis constans regem Matthiam praefectos, ac quosdam ex purpuratis suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto fidos fore rebatur, iuramento adegisse, uoluntarione, an coacto, non satis compertum habeo, uti filium sibi in regnum substituerent. Sed quoniam uita functi amicis fere carent, utpote penes quos neque gratiae neque maleficii locus


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

modo possit leniat, rati huius modi congressione germanitatis ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam utriusque animo subituram, atque ita Alberthi iram posse deflagrare, omneque tolli penitus odium. Vuladislauus igitur in id modo fide a fratre accepta tutum aduentum fore, confestim, absque ullo militum praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre armis decertare, neque satis e re sua ullum motum fore censebat, regno et recens, neque omnium principum consensu inito. Quo ubi uentum est, nuntiatumque Albertho fratrem adesse, propere e tabernaculo uerecundia iram uincente egreditur. Salute accepta redditaque oculi utrique lachrymis opplentur, nec circunstantes quidem


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

ac legibus praesint, quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet. Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

nominis rege Matthia Coruino esse extinctam, nec se in regnum duntaxat tanti regis, uerum in gloriam quoque successisse. Quin etiam regni sui principio Hungarorum imperium regis ignauia minui, praeter quam quod turpe erat, parum etiam sibi tutum inter efferas gentes fore censebat. Qui senatorum gloriae cupidiores erant regi eius animum laudibus efferentes assentiebantur, suadebantque arma Austriae inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac periculorum quam laboris atque impendii tedio, otiique quam famae


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

ius non haberent. Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris bello haud quaquam parem fore, ut paulo ante dixi, modo principes Hungari uno studio publicam amplecterentur utilitatem, tamen, quo eum a societate Alberthi auerterent (omnia enim in Hungaros communi consilio gessisse ferunt) ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo


211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

hostem profligatum spernentes, castra repetebant. Quod ubi Paulus Cinisius, dux bellicae artis peritus, e quodam tumulo conspexit, suorum fugam, non admodum effusam, locorum notitia facile sistit. Nam sicut ipse ratus nomen et auctoritatem suam ad profligandos hosteis satis fore, suis in proelium prodeuntibus intra munitiones cum presidio delectorum militum sese continuerat, assedensque in praetorio per nuncios, quae in rem essent, imperauerat. Ita caedentibus Hungaris fugae socius haud quaquam extiterat. Porro Boemi, puto, ueriti regis sui maiestatem ab


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere debet, his dominaretur, profiteturque principem se fore libertatis recuperandae. Vbi Benessam soceri tyrannidem auersantem animaduertunt qui huic concioni interfuerant, fidesque dictis eius habita est, omnes ad


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

petit; Poloni mouent contra Valachos et Moldauos. Facile Wladislauo simul in omnem humanitatem suapte natura propenso, simul quieti dedito, Polonus orator persuasit, quum praesertim nollet fraternum amorem ulla iniuria exhaustum uideri. Huc accedebat quod in rem suam fore arbitrabatur fratrem aliena opera regem constituendum, moxque potentia aequalem prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc praeripere gratiam quam ei nequicquam forsan et non sine proprio aduersari periculo, quum studia hominum


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem nullos ex possessionibus capiunt, satis censeri possunt. Ad hos cum Gemius quinquaginta circiter fidis clientibus comitatus profugisset, credens apud Christianos, et hos quidem religione sacros, fidem inuiolatam fore, atque aliquid inde subsidii afflictis rebus accessurum, statim in custodiam traditus est. Interiectis aliquot diebus Rhodii equites ex collegii decreto mittunt ad Bazethem cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri custodia, solueret quotannis quadraginta millia nummum aureorum, arbitrantes eo consilio et regem Turcarum sibi ualde obnoxium futurum, et apud reliquos Christianos id splendori fore. Bazethes primo Rhodios, ut precium pro nece Gemii mallent accipere quam eum uiuum custodire, tentauit, ratus, ut erat, eius morte regnum sibi stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio


216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianos id splendori fore. Bazethes primo Rhodios, ut precium pro nece Gemii mallent accipere quam eum uiuum custodire, tentauit, ratus, ut erat, eius morte regnum sibi stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio tantum Bazethi demere metum ― oblatam accepit conditionem. At Rhodii simul Turcarum propinquitatem animumque inimicum, simul ualidas uires formidantes, Gemium naui onerariae impositum in Galliam auexerunt, ibique in quodam castello suae ditionis in


217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

a Turcis auersus erat, ne Rhodiorum animos offenderet, negat se Hungaro, quod postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent. Non ita multo post Innocentius Octauus, pontifex Romanus, et sibi amplum fore putans regem Turcarum tributarium habere, et tanto auro, cuius quidem sacerdotes hac tempestate maxime auidi sunt, potiri cupiens, oblata Rhodiorum principi dignitate, qua cardinales sacerdotes Romanae ecclesiae insigniti sunt, agit cum illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non


218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

pater filium propter eius ignauiam prosecutus est, ducitur coniectura. Satis enim constat Mehmethem de necando Bazethe cogitasse, quo Gemius, de quo supra meminimus, regni haereditatem acciperet. Hunc enim pater propter animi magnitudinem et unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam,


219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

in Polonos iterum decernitur, haud tamen sine quorundam purpuratorum certamine, dum sibi quisque hanc prouinciam demandari nititur. Sat emolumenti atque gloriae Balyn Marconium e Polonia reportasse pro se quisque apud regem contendebat, atque haud esse aequum, neque ex usu regio fore, uni duntaxat tantam splendoris materiam praeberi, quum gloria immodica humanus animus maxime insolescat. Quin etiam oportere aliis quoque uirtutis explicandae dari occasionem, quo exteris nationibus testatum sit non unum duntaxat, sed complures esse apud Turcarum regem duces, qui


220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

paululum deliberabundus haesitauit, utrum ferro decerneret, an praelium fuga uitaret. Verum postea quam paucos Turcarum conspicatus est, fraudis securus pene cum inermi et semisomni ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non


221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

saepe cogitationibus animum fatigasse dicitur, quonam modo sibi ac posteris regnum stabiliret, atque contra molem Venetae fortunae in dies magis, magisque crescentem sese redderet firmiorem. Is igitur, ratus adiuncta nouae affinitatis necessitudine sese in Italiam uiribus multo ualidiorem fore, Ioanni Galeacio, Mediolanensium duci, admodum puero, atque iccirco sub tutela Lodouici Sforciae patrui constituto, filiam despondet, Ferrando patre id magis improbante quam abnuente. Augurabatur enim, ut erat satis circumspectus, eam, ut euenit, affinitatem ob satis sibi cognitam Lodouici


222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

eam, ut euenit, affinitatem ob satis sibi cognitam Lodouici Sfortiae ambitionem rebus Italicis magnae futuram perturbationi. Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad regni munia obeunda propter insitam ingenio socordiam haud idoneum fore, quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari magnopere laetabatur, comites ei de industria attribuere, queis nullus pudor, nulla inerat continentia, quique non alienam modo,


223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

cognouit, accersitum ad se Alfonsum satis prudenti oratione est consolatus, identidem admonens eum, uti dissimulet dolorem, tempus sicut frugibus, ita et caeteris rebus afferre maturitatem, nihil importune incipiendum esse, breui fore, ut uiolentum per sese ruat imperium. Mox euenturum Ludouico Sforciae , inquit, quod amicus meus Scender Albanesius, cuius sane forti ac fideli opera, ut nosti, in bello aduersus Ioannem Andum usi sumus, accipitri aliquando accidisse memorabat, eos haud sane


224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

haud procul esse sciebant, opprimerentur, expugnatam nauim Aulonem, remulco cursum eius adiuuantes, raptim pertraxerunt. Et tumultuatum in Venetis nauibus fuerat, ut Istriae triremi irent subsidio, sed dum metu segniter cunctabundique suas moliuntur naues, putantes se non tam auxilio perditis fore quam semet in discrimen coniecturos, si hostis insequi pergeret, Turcas e manibus emisere. Hispani tandem Cephaleniam expugnant, eaque Venetis reddita, Fridericum Neapolitanum regno eiciunt; Lesbum Gallica classis tentat quidem, sed


225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

hyemem fieri solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis aduersum hosteis concitandum. Bazethes rex interea, cum equitatu pedestribusque


226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

suburbium est muris ac turribus, fossaque haud angusta itemque duplici, nisi qua mari praeceps imminet, cinctum. Ab ipsa urbe fossae tantum interuallo dirimitur: nam ligneo ponte ex suburbio transitus in urbem patet. Turca itaque ratus, ut erat, Methonem haud idoneam expugnationi fore, nisi prius suburbium in potestatem redigeretur, omnem oppugnationis uim eo conuertit. Admotis igitur machinis ac tormentis, suburbii muros, qua parte aditum molitus est, solo aequauit, fossasque celeriter compleuit, mox nullo ferme repugnante suburbium coepit, ab


227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro Turcarum animos, quum praelium ineunt, regis praesentia periculi immemores facit, quia praeterquam quod Turcae suos a Christianis in pugna caesos felices apud inferos fore arbitrantur, ingentia fortes uiros praemia manent. Hortatur eos ad operam sibi strenue nauandam magna proposita mercede, his pecuniam pollicetur, aliis agros, quibusdam praefecturas offert, nulli demum humilitatem suam (modo adsit uirtus) ad magnae cuiuslibet


228. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex


229. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

aut temere credere, aut aduersus eos inconsulte facturum. Satis enim compertum habet, qua religione amicitiam ac societatem foedere iunctam coluistis, nec praeterea eum latet Venetos opibus beatos esse, et auro mercaturis quaesito abundare. Sed haec parua imperii uestri munimenta fore putat, nisi uos ferrum texerit, praesertim aduersus eos hosteis, apud quos tanti estis, ut fortunis uestris citra ullum periculum se potituros arbitrentur. Proinde opus uobis est aut pari robore, aut obsequio in regem, quod solum, ut propediem per


230. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

praelium subterfugerent, quatriduo continuit. Dux Veneti exercitus Bartholomeus Liuianus, regem loco iniquo inclusum esse existimans, literas ad Venetos ferocibus dictis refertas, suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus propediem fore affirmabat, ut barbaros fuga dissipatos regemque ipsorum captum uiderent. Gaudebant illi ea uerborum contumelia exultabantque uana et mox in contraria cessura spe. Verebatur rex, ut demonstrauimus, ne Veneti praelium uitando ducerent bellum.


231. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

Christiani nominis contundendos pertineret, agi tunc potuit. Deposito igitur censurae metu Iulius pontifex coacto exercitu per se in expeditionem profectus est. Atque dum Mirandulam oppugnat, quae tunc cum Ferrariensium duce erat societate iuncta, ratus ibi haud difficilem uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane Triuultius permoleste ferebat principem Mirandulanum ciuitate sua pelli: is enim Triuultii filiam in matrimonium duxerat. Hac clade animo haudquaquam demisso, immo magis ad bellum


232. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

dies occupauit, sed etiam Mutinam et Regiensium ciuitatem ab Alfonsi Hestensis imperio auertit, quandoquidem Alfonsus, ut a rege Gallo descisceret, adduci non poterat, existimans Gallorum societatem, quoad hi Mediolanum retinerent, maximo rebus suis aduersus omnes hostes munimento fore. Interea ab Heluetiis, pontificis et Venetorum conductitiis, quum iam dies stipendii accipiendi uenisset, atque forte Veneti et pontifex ambigerent, quis eorum pecuniam militibus numerare deberet, procacius stipendium flagitatur, atque eo seditionis peruentum est, ut Venetos


233. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

si ipse patris uoluntati morem gerendo eius beneficio dignum se praestiterit. Selynes uidens aditum sibi ad patrem negari, nec ad regnum aquirendum ullam spem in patris uoluntate relinqui, animum ad alia praesidia paranda conuertit. Attamen uelato odio ad patrem fallacibus blanditiis nuntiat se fore in patris potestate, uerum magnopere rogare patrem, ne se ad gloriam natum releget in Cappadociam, et ibi inglorium desidere cogat, sed permitteret se esse in finibus imperii Hungaris adiacentibus. Ex hoc se nec patri suspectum fore, utpote procul a Constantinopoli et


234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

ad patrem fallacibus blanditiis nuntiat se fore in patris potestate, uerum magnopere rogare patrem, ne se ad gloriam natum releget in Cappadociam, et ibi inglorium desidere cogat, sed permitteret se esse in finibus imperii Hungaris adiacentibus. Ex hoc se nec patri suspectum fore, utpote procul a Constantinopoli et regni sede ablegatum, armis uero ita operam daturum, ut omnes Christiani pariter et Turcae intelligant se ueram Othomani sobolem esse. Hoc autem dicebat, non quo Hungaris bellum inferre uellet, quippe quos ne omnibus


235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

dolo necato Achimathem in regnum uocaret. Consilii autem exequendi haec illi obuenit occasio. Audierat Selynem dedisse quibusdam ex suis negocium, ut puerum elegantem tonsoriae artis peritum quaererent, cuius ministerio ipse esset usurus. Itaque ratus tonsoris operam ad Selynem necandum peridoneam fore, dat ad Achimathem Othomanum literas cuidam ex intimis seruorum, quibus consilium suum illi modumque rei agendae significauit. Achimathes nactus talem interficiendi Selynis occasionem, utendum ea statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum


236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

et necatur. Selynes tanto uitae periculo functus existimans belli dilationem ac moram non solum externis hostibus occasionem iniuriae inferendae oblaturam, sed etiam domesticis insidiis maiorem in dies materiam praebituram, nec semper detegenda intestina fraude eandem fortunam fore, statuit, ex quo hostis in aciem se non committebat, consilio, si posset, bellum conficere. Itaque primum omnium in securitatem suam, atque ut belli intestini semina extingueret, quos regiae stirpis propinquos apud se habebat, comprehendi atque interfici iubet. Erant autem


237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi agere nequiuerat ― impetrata a pontifice Romano Leone Decimo legatione apostolica, re nunquam non quaestuaria et lucrosa, regressus in Pannoniam coepit Hungaros hortari pollicendo peccatorum purgationem ad expeditionem in Turcas suscipiendam, credens nec Hungaris id ingratum fore, et nullum inde tumultum aut periculum ortum iri. Quod quum per totum Hungariae regnum fama uulgatum esset, Georgius Scytha, quietis ac ocii impatiens, accedit ad cardinalem, profitetur se breui magna Hungarorum manu contracta Turcis bellum illaturum, modo nobilitas Hungarica aut suis opibus


238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus satisfaciendum. Non potuistis innocentes et officiosi nobilium tyrannidem pati: quid noxii passuri estis considerate, si noxii appellandi sunt, qui libertatem et iura sua sibi restitui postulant. Et ne putetis uobis in discrimen coniectis me extra periculum fore: in asserenda libertate uestra profiteor me ducem esse, recipioque, modo Deus coeptis faueat, mihi in laboribus ac periculis subeundis neque animum neque fidem defuturam. Vos quod nomen imperii assertori uestro imposueritis, eo ad uos


239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

in discrimine uersaretur, ni illi subsidio acceleraret. Sepusiensis cognito tanti uiri periculo non tam succurendi studio (honoris enim, ut fit, aemulatio eorum animos disiunxerat), quam ne gloriae occasionem praetermitteret ― nam in publicam utilitatem uel aduersario opem ferre amplum sibi fore existimabat ― coactis quum suis, tum prouinciae suae uiribus, magnis itineribus Thibiscum contendit. Et quum haud procul a castris agrestium esset, turmam equitum, quidnam Scythes cum suis rusticis moliretur, exploratum praemisit. Rustici conspecta turma equitum


240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

inter se consilio inito Alaudolam adeunt, monent ut sibi, liberisque suis et regno prospiciat, claementiamque potius uictoris quam uim experiatur. At ubi uident regulum deditionem auersari, ac malle mortem oppetere quam manibus hostium se ultro offerre, rati tolerabilius seruitium deditis fore quam ui subactis, paciscuntur cum Selyne, ut quos agros tenuissent, eodem modo in posterum quoque tenerent; hominem circumsistunt atque uinciunt, uiuumque ad hostem adducunt. Quem Selynes, ut erat amicis, nedum hostibus implacabilis, extemplo iugulari iussit, regionique cui


241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum imperium fraude quęsitum haud altius radices aegit, quum praesertim non suis, sed alienis uiribus inniteretur. Nam seruiles animi, postea quam se iusto exercitu auctos uiresque regni ex se pendere uiderunt, reputantes perfidiae praemium regnum fore, inito inter se consilio aduersum caliphem coniurant. Cur enim sacerdos curandis sacris constitutus, qui in ocio aetatem agit, quippe qui nusquam e cubiculo prodit, uerum in sella aurea residens puluillis purpureis innixus ne hyberni quidem solis patiens, quasi animal epulis destinatum sese


242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

admodum insignes (beselias Turcae uocant) nihil stipendii, rapto uiuere contenti, a rege accipiunt, Iahiciani oppidi Hungaris furtim adimendi clandestinum coepere consilium, rati Salomoni, nouo regi, si coeptis fortuna subscripsisset, rem acceptissimam sibique maximo praemio fore. Nec desperabant fraudi locum inuenturos, et quia custodias Hungarorum morte Selynis remissiores esse putabant, et quia Salomon miserat oratorem ad Lodouicum Casimirum, regem Hungarorum, pacem petitum et ob id hostilia a Turcis haud uidebantur Hungaris timenda. Itaque quum tecti


243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

magnitudinem probarent, et hostibus accolis, ne quis ab his motus oriretur, metum inicerent. Itaque Salomon Othomanus, Turcarum rex, quem pater Selynes, quum animaduertisset in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum


244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam Turcaicis, quam Sophenorum finibus in Asia appositi, multo maiore studio


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.